[9,0] LIBER NONUS. [9,1] Prologus. Vicissitudines temporum et rerum aeternus Conditor sapienter salubriterque ordinat, nec ad libitus infrunitorum res humanas disponit ac uariat, sed in manu potenti et brachio excelso pie seruat, congrue prouehit ac dispensat. Hoc in hieme et aestate palam uidemus, hoc nihilominus in frigore et caumate sentimus; hoc in omnium rerum ortu et occasu perpendimus, et in multiplici uarietate operum Dei rite rimari possumus. Inde multiplices propagantur historiae de multimodis euentibus qui fiunt in mundo quotidie, et dicacibus historiographis augmentantur copiose fandi materiae. Haec ideo medullitus considero, meditatusque meos litteris assigno, quia temporibus nostris insperata fit permutatio, et insigne thema referendi mira praestruitur dictatorum studio. En Ierosolymitanum iter diuinitus initur, a multis Occidentalium populis unus grex miro modo congeritur, et contra ethnicos in Eoas partes unus exercitus conducitur. Sancta Sion a filiis suis, qui de longinquis regionibus ultro exierunt, eripitur, allophylis deuictis, a quibus olim sancta ciuitas conculcabatur, et sanctuarium Dei nefarie contaminabatur. Detestabiles enim Agareni, diuino iudicio permittente, Christinianorum limites iamdudum transierunt, sancta loca inuaserunt, Christicolas habitatores interemerunt, spurcitiisque suis abominabiliter sacra polluerunt; sed post multa tempora meritam ultionem mucronibus Gisalpinorum digne luerunt. Nulla, ut reor, unquam sophistis in bellicis rebus gloriosior materia prodiit, quam nostris nunc Dominus poetis atque librariis tradidit, dum per paucos Christicolas de paganis in Oriente triumphauit, quos de propriis domibus dulci desiderio peregrinandi exciuit. Antiqua nempe miracula Deus Abraham nuper iterauit, dum solo ardore uisendi sepulcrum Messiae Occiduos fideles illexit, et sine rege saecularique exactione per Urbanum papam commonuit, de finibus terrae et insulis maris uelut Hebraeos de Aegypto per Moysen extraxit, et per exteras gentes usque in Palaestinam perduxit, ibique reges et principes, cum multis nationibus aggregatos, superauit, munitissimisque urbibus, oppidisque subactis gloriose perdomuit. Fulcherius Carnotensis, Godefredi, Lotharingiae ducis, capellanus, qui laboribus et periculis praedicabilis expeditionis interfuit, certum et uerax uolumen de laudabili militia exercitus Christi edidit. Baldricus quoque, Dolensis archiepiscopus, IV libros luculenter conscripsit, in quibus integram narrationem, ab initio peregrinationis usque ad primum bellum post captam Ierusalem, ueraciter et eloquenter deprompsit. Multi etiam alii Latinorum et Graecorum de tam memoranda re tractauerunt et posteritati claros euentus heroum uiuacibus scriptis intimauerunt. Ego quoque, minimus omnium, qui religionis in habitu uita sequuntur Dominum, quia strenuos Christi agonothetas diligo, et eorum probos actus attollere gestio, in hoc, quod coepi de ecclesiasticis actibus, opusculo, Christianorum expeditionem in Domino Iesu ordiri appeto. Integrum opus peregrinationis almae aggredi timeo, arduam rem polliceri non audeo; sed qualiter intactum tam nobile thema praeteream, nescio. Praepedior senio, utpote sexagenarius, et in claustro regulari educatus, a pueritia monachus. Magnum uero scribendi laborem amodo perpeti nequeo. Notarios autem, qui mea nunc excerpant dicta, non habeo, ideoque praesens opusculum finire festino. Nonum itaque libellum nunc incipiam, in quo de Ierosolymitanis quaedam seriatim et ueraciter persequi satagam, Deo mihi conferente opem necessariam. In desertis Idumaeae ad te clamo, Iesu bone, rex, potenter, Nazarene, mihi, quaeso, suffragare. Praesta uires, quibus digne tuum promam ius insigne, per quod tuos exaltasti ac rebelles conculcasti. Tu tuorum dux et rector, et in arctis es protector. Tu tuorum es adiutor et uictorum retributor. Summe Deus, te adoro, opem tuam nunc imploro. Regi regum laus aeterna sit per saecula sempiterna! Amen. [9,2] Anno ab Incarnatione Domini 1094, indictione II, seditiones et tumultus bellorum pene per uniuersum orbem perstrepebant, et immites terrigenae ingentia sibi caedibus et rapinis damna mutuo inferebant. Nequitia multiplex nimis abundabat, et innumeras calamitates clientibus suis suppeditabat. Tunc magna siccitas gramina terrae perussit, segetes et legumina laesit; quibus pereuntibus, maxima fames successit. Henricus imperator Romanam Ecclesiam impugnabat, multisque merito in eumdem insurgentibus, Dei nutu succumbebat. Urbanus papa Placentiae concilium tenuit, et de pace aliisque utilitatibus sanctae Ecclesiae diligenter tractauit. Anno ab Incarnatione Domini 1095, indictione III, pridie Nonas Aprilis, feria IV, luna XXV, in Galliis ab innumerabilibus inspectoribus uisus est tantus stellarum discursus, ut grando, nisi fuceret, pro densitate putarentur. Multi etiam stellas cecidisse opinati sunt; ut Scriptura impleretur, quae dicit quia, quandoque stellae cadent de coelo. Gislebertus, Lexouiensis episcopus, senex medicus, multarum artium peritissimus, singulis noctibus sidera diu contemplari solebat, et cursus eorum, utpote sagax horoscopus, callide denotabat. Is itaque prodigium astrorum physicus sollicite prospexit, uigilemque, qui curiam suam, aliis dormientibus, custodiebat, aduocauit. Videsne, inquit, Gualteri, hoc spectabile signum? At ille: Domine, uideo; sed quid portendat, nescio. Senex ait: Transmigratio populorum de regno in regnum, ut opinor, praefiguratur. Multi autem abibunt, qui nunquam redibunt, donec ad proprias absides astra redeant, unde nunc, ut nobis uidetur, liquido labant. Alii uero permanebunt in loco sublimi et sancto, uelut stellae fulgentes in firmamento. Gualterius itaque Cormeliensis post multum tempus mihi retulit hoc, quod ab ore prudentis archiatri de discursu stellarum audiuit, in eodem modo quo res monstruosa contigit. Philippus, rex Francorum, Bertradam, Andegauensium comitissam, rapuit, suaque nobili coniuge relicta, moecham turpiter desponsauit. A pontificibus Galliae castigatus, quod ille uxorem, et ipsa maritum ultro deseruerit, a foedo reatu resipere noluit; sed senio et aegritudine tabidus, in adulterii stercore flebiliter computruit. Urbanus papa, regnante Philippo, in Gallias uenit, et altare S. Petri apud Cluniacum coenobium, et multas sanctorum basilicas dedicauit, et priuilegiis apostolicae auctoritatis ad laudem Christi sublimauit. Tunc in Normannia et Francia mortalitas hominum saeuiebat, domosque plurimas habitatoribus euacuabat et maxima fames miseros macerabat. Eodem anno 1095, indictione IV, mense Nouembri, praefatus papa omnes episcopos Galliae et Hispaniae congregauit, et apud Clarummontem, Aluerniae urbem, quae antiquitus Aruernis dicta est, concilium ingens tenuit. Multa uero, quae eis Alpes agebantur, correxit, et multa ad emendationem morum utilia constituit. In synodo Aruernensi XIII fuerunt archiepiscopi et CCXXV episcopi, cum multitudine abbatum aliarumque personarum, quibus a Deo sanctarum curae delegatae sunt ecclesiarum. Decreta uero concilii, apud Clarummontem habiti, sunt huiuscemodi: Ecclesia sit catholica, casta et libera, catholica in fide et communione sanctorum, casta ab omni contagione malitiae, et libera ab omni saeculari potestate. Episcopi, uel abbates, aut aliquis de clero, aliquam ecclesiasticam dignitatem de manu principum, uel quorumlibet laicorum, non accipiant. Clerici in duabus ciuitatibus uel ecclesiis praelationes seu praebendas non habeant. Nemo episcopus et abbas simul sit. Presbyter, diaconus, subdiaconus uel canonicus cuiuslibet ordinis, carnali commercio non utatur. Presbyter, diaconus, subdiaconus, post lapsum non ministret. Ecclesiasticae dignitates, uel canonicae, a nullo uendantur, uel emantur. Illis tantum, qui, ignorantes canonum auctoritatem, uel fuisse prohibitum, canonicas emerunt, indultum sit. Illis uero, qui scienter a se uel a parentibus emptas possident, auferantur Nemo laicorum post acceptos cineres in capite ieiunii usque ad Pascha carnem comedat. Omni tempore primum ieiunium Quatuor Temporum prima hebdomada Quadragesimae celebretur. Ordines omni tempore aut in uespera Sabbati, aut perseuerante ieiunio Dominica celebrentur. In Sabbato Paschae officium non nisi post solis occasum finiatur. Ieiunium secundum semper in hebdomade Pentecosten celebretur. Ab Aduentu Domini usque ad octauas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octauas Paschae, et a prima die Rogationum usque ad octauas Pentecosten, et omni tempore a quarta feria, occidente sole, usque ad secundam feriam, oriente sole, treuia Dei custodiatur. Qui episcopum ceperit, omnino exlex habeatur. Qui monachos, uel clericos, uel sanctimoniales et eorum comites ceperit, uel exspoliauerit, anathema sit. Qui episcoporum morientium bona, uel clericorum, diripuerit, anathema sit. Qui usque ad septimam generationem consanguinitati se copulauerit, anathema sit. Nemo in episcopum eligatur, nisi aut presbyter, aut diaconus, aut subdiaconus, et cui dignitas natalium suffragetur, nisi maxima necessitate et licentia summi pontificis. Filii presbyterorum, uel concubinarum, ad presbyteratum non prouehantur, nisi prius ad religiosam uitam transierint. Qui ad ecclesiam, uel ad crucem confugerit, si reus est, data impunitate uitae uel membrorum, iustitiae reddatur; si innocens, liberetur. Corpus Dominicum et sanguis Dominicus siugulatim accipiatur. Unaquaeque ecclesia decimas suas habeat, et non in alterius ecclesiae ius, quolibet dante, transeat. Laicus decimas nec uendat, nec retineat. Pro sepultura mortuorum pactum pretium non exigatur, aut detur. Nullus principum laicorum capellanum habeat, nisi ab episcopo datum. Quod si in aliquo offenderit, ab episcopo corrigatur, et alter subrogetur. Haec Urbanus papa in Aruernensi synodo decreta generaliter sanxit, omniumque ordinum homines ad tenendam Dei legem summopere incitauit. Deinde lacrymabiliter querimoniam de desolatione Christianitatis in Oriente ubertim deprompsit, calamitates et oppressiones truculentas, a Saracenis factas Christianis, intimauit. Pro conculcatione quoque Ierusalem, Sanctorumque Locorum, ubi Filius Dei cum suis sanctissimis collegis corporaliter habitauit, lacrymosus relator manifeste in sancta concione plorauit. Unde multos auditorum, ex affectu nimio, piaque fratrum compassione, secum flere coegit. Prolixum utillimumque sermonem consistentibus eloquens seminiuerbius fecit, occiduaeque partis proceres, et subiectos atque commilitones eorum commonuit ut pacem inter se firmiter tenerent, et signum salutiferae crucis in dextero humero sumerent, militiaeque suae probitates super paganos famosi optiones satis exercerent: Turci enim et Persae, inquit, Arabes et Agareni Antiochiam et Nicaeam, ipsamque Ierusalem, sepulcro Christi nobilem, et alias plures Christianorum urbes inuaserant, iamque immensas uires in regno Graecorum extenderant. Palaestinam et Syriam secure possidentes, quas sibi iam subiugauerant, basilicas destruebant! et Christianos ut bidentes perimebant. In ecclesiis, in quibus diuina olim a fidelibus sacrificia celebrata sunt, ethnici animalibus suis stabula egerunt, suas etiam superstitiones et idololatriam collocauerunt, et christianam religionem ab aula Deo dicata turpiter eliminauerunt. Praedia sanctorum stipendiis dedita, et nobilium patrimonia, sustentandis pauperibus contradita, paganae tyrannidi subiiciuntur; eisque, in propriis usibus redactis, domini crudeles abutuntur. Multos iam in longinquam barbariem captiuos abduxerunt, et loris innexos iugis, ruralibus exercitiis submittunt; ipsisque ueluti bobus aratra laboriose pertrahentibus, arua proscindunt, aliisque belluinis operibus inhumane subdunt, quae feris non hominibus competunt. Inter haec assidue desudantes flagris uerberant, aculeis stimulant, et innumeris infestationibus fratres nostros abominabiliter mancipiant. In sola uero Africa XCVI episcopatus destructi sunt, sicut nobis inde uenientes referunt. Igitur, mox ut Urbanus papa huiusmodi planctum auribus Christianorum eloquenter retulit, adiuuante gratia Dei, nimius amor peregrinandi innumeros inuasit, et praedia sua uendere, et quaeque habebant pro Christo relinquere persuasit. Diuitibus itaque et pauperibus, uiris et mulieribus, monachis et clericis, urbanis et rusticis, in Ierusalem eundi, aut euntes adiuuandi inerat uoluntas mirabilis. Mariti dilectas coniuges domi relinquere disponebant. Illae uero gementes, relicta prole cum omnibus diuitiis suis, in peregrinatione uiros suos sequi ualde cupiebant. Praedia uero, hactenus chara, uili pretio nunc uendebantur, et arma emebantur, quibus ultio diuina super allophylos exerceretur. Fures et piratae, aliique scelerosi tactu Spiritus Dei de profundo iniquitatis exsurgebant, reatus suos confitentes relinquebant, et pro culpis suis Deo satisfacientes, peregre pergebant. Prouidus uero papa omnes, qui congrue arma ferre poterant, ad bellum contra inimicos Dei exciuit, et poenitentes cunctos ex illa hora, qua crucem Domini sumerent, ex auctoritate Dei ab omnibus peccatis suis absoluit, et ab omni grauedine, quae fit in ieiuniis, aliisque macerationibus carnis, pie relaxauit. Considerauit enim perspicaciter, ut prudens et benignus archiater, quod hi qui peregre proficiscerentur, in uia multis diutinisque discriminibus saepissime uexarentur, et multimodis casibus laetis seu tristibus quotidie angerentur, pro quibus beneuoli uernulae Christi a cunctis culparum sordibus expiarentur. In concilio papa magnifice praedicante, et filios Ierusalem ad ereptionem sanctae matris suae uiriliter exhortante, uir magni nominis, Haimarus, Podiensis episcopus, surrexit, coram cunctis ad apostolicum uultu iucundo accessit, et genu flexo licentiam eundi et benedictionem poposcit, et, gaudentibus cunctis, impetrauit. Insuper papa mandatum, ut ei omnes obedirent, promulgauit, ipsumque uicarium apostolici in expeditione Dei constituit. Erat enim summae ingenuitatis et magnae strenuitatis, industriaeque singularis. Legati quoque Raimundi Berengarii, comitis Tolosani, protinus adfuerunt, qui ipsum cum multis millibus de suo ducatu iturum papae retulerunt, iamque crucem sibi coaptasse in concilio testati sunt. Ecce, Deo gratias! Christianis ituris ultronei duces alacriter processerunt. Ecce sacerdotium et regnum, clericalis ordo et laicalis, ad conducendum phalanges Dei concordant. Episcopus et comes Moysem et Aaron nobis reimaginantur, quibus diuina pariter adminicula comitantur. Decima die mensis Februarii {1096} eclipsis lunae a media nocte usque ad auroram facta est, et obscuritas in luna a parte boreali exorta est. Odo episcopus Baiocensis, Gislebertus Ebroicensis et Serlo Sagiensis, legati quoque aliorum de Normannia praesulum, cum excusatoriis apicibus, Aruernensi concilio interfuerunt, et inde cum benedictione apostolica regressi, synodales epistolas coepiscopis suis detulerunt. [9,3] Guillelmus igitur archiepiscopus concilium Rothomagi aggregauit, et cum suffraganeis episcopis de utilitatibus ecclesiasticis tractauit. Tunc omnes mense Februario {1096} Rothomagum conuenerunt, capitula synodi, quae apud Clarummontem facta est, unanimiter contemplati sunt. Scita quoque apostolica confirmauerunt, et huiusmodi scriptum posteris dimiserunt. 1. Statuit synodus sancta, ut treuia Dei firmiter custodiatur, a Dominica die ante caput ieiunii, usque ad secundam feriam, oriente sole, post octauas Pentecostes, et a quarta feria ante Aduentum Domini, occidente sole, usque ad octauas Epiphaniae; et per omnes hebdomadas anni, a quarta feria, occidente sole, usque ad secundam feriam, oriente sole, et in omnibus festis Sanctae Mariae, et uigiliis eorum, et in omnibus festis apostolorum et uigiliis eorum; ut nullus homo alium assaliat, aut uulneret, aut occidat, nullus namnum uel praedam capiat. 2. Statuit etiam ut omnes ecclesiae et atria earum, et monachi et clerici, et sanctimoniales et feminae, et peregrini et mercatores et famuli eorum, et boues et equi arantes et homines carrucas ducentes et herceatores et equi de quibus herceant, et homines ad carrucas fugientes, et omnes terrae sanctorum et pecuniae clericorum, perpetua sint in pace; ut in nulla die aliquis audeat eos assalire, uel capere, uel praedari, uel aliquo modo impedire. 3. Statuit etiam ut omnes homines a XII annis et supra, iurent hanc constitutionem treuiae Dei, sicut hic determinata est, ex integro se seruaturos, tali iuramento: « Hoc audiatis, uos, N., quod amodo in antea hanc constitutionem treuiae Dei, sicut hic determinata est, fideliter custodiam, et contra omnes qui hanc iurare contempserint, uel hanc constitutionem seruare noluerint, episcopo uel archidiacono meo auxilium feram, ita ut, si me monuerint ad eundum super eos, nec diffugiam, nec dissimulabo, sed cum armis meis cum ipso proficiscar, et omnibus, quibus potero, iuuabo aduersus illos per fidem sine malo ingenio, secundum meam conscientiam. Sic Deus me adiuuet, et isti sancti. 4. Statuit praeterea sancta synodus, ut omnes feriantur anathemate, qui hoc iuramentum facere noluerint, uel hanc constitutionem uiolauerint, et omnes, qui eis communicauerint, uel sua uendiderint, siue fabri, siue alii officiales, siue presbyteri, qui eos ad communionem susceperint, uel diuinum eis officium fecerint. Hoc etiam anathemate feriuntur falsarii, et raptores et emptores praedarum, et qui in castris congregantur propter exercendas rapinas, et domini qui amodo eos retinuerint in castris suis. Et auctoritate apostolica et nostra prohibemus ut nulla Christianitas fiat in terris dominorum illorum. 5. Statuit etiam sancta synodus ut omnes ecclesiae ita sint saisiatae de rebus suis, sicut fuerunt tempore Guillelmi regis, et cum eisdem consuetudinibus; et quod nullus laicus participationem habeat in tertia parte decimae, uel in sepultura, uel in oblatione altaris, nec seruitium, nec aliquam exactionem inde exigat, praeter eam quae tempore Guillelmi regis constituta fuit. 6. Statuit etiam ut nullus laicus det uel adimat presbyterum ecclesiae sine consensu praesulis, nec uendat, nec pecuniam inde accipiat; ac ut nullus homo comam nutriat, sed sit tonsus, sicut decet Christianum. Alioquin a liminibus sanctae matris Ecclesiae. sequestrabitur, nec sacerdos aliquis diuinum ei officium faciet, uel eius sepulturae intererit. Nullus laicus habeat consuetudines episcopales, uel iustitiam quae pertinet ad curam animarum! 7. Nullus presbyter efficiatur homo laici, quia indignum est ut manus Deo consecratae, et per sacram unctionem sanctificatae, mittantur inter manus non consecratas; quia est aut homicida, aut adulter, aut cuiuslibet criminalis peccati obnoxius. Sed si feudum a laico sacerdos tenuerit, quod ad ecclesiam non pertineat, talem faciat ei fidelitatem quod securus sit. Haec itaque Gislebertus, Ebroicensis episcopus, qui sua proceritate cognominabatur Grus, et Fulbertus, Rothomagensis archidiaconus, scita patrum palam promulgauerunt. Et Guillelmus archiepiscopus, aliique praesules auctoritate sua corroborauerunt. Odo quippe Baiocensis et Gislebertus Lexouiensit, Turgisus Abrincatensis et Serlo Sagiensis atque Radulfus Constantiensis praefatam synodum sanxerunt. Abbates quoque totius prouinciae, cum clero, et parte procerum pacem optantium adfuerunt. Praesules nimirum ex bona uoluntate commodissima statuerunt. Sed, principali iustitia deficiente, ad emolumentum ecclesiasticae tranquillitatis parum profecerunt. Nam quaeque tunc, ut praetaxatum est, deffinierunt et pene irrita fuerunt. [9,4] Erat enim eo tempore mira seditio inter optimates Normanniae, et discolis per totam regionem grandis conatus et uiolentum fas furari seu rapere. Incendia et rapinae totam patriam deuastauerunt. Indigenarum quamplurimos in exsilium extruserunt, et parochiis destructis, ecclesias presbyteri fugiendo desolatas deseruerunt. Indomita gens Normannorum est, et, nisi rigido rectore coerceatur, ad facinus promptissima est. In omnibus collegiis, ubicunque fuerint, dominari appetunt, et ueritatis fideique tenorem praeuaricantes, ambitionis aestu, multoties effecti sunt. Hoc Franci et Britones atque Flandrenses, aliique collimitanei crebro senserunt, hoc Itali et Guinili, Saxonesque Angli usque ad internecionem experti sunt. De feroci gente Scytharum origo Troianorum, uti refertur, processit. Quibus in excidium redactis, Phrygius Antenor Illyricos fines penetrauit, et cum uicinis exsulantibus diu longeque locum habitationis quaesiuit. Denique supra littus Oceani maris, in boreali plaga consedit; et sibi, sociisque et haeredibus suis maritimam regionem incoluit, et a Dano, filio eius, gens illa, e Troianis orta, Danorum nomen accepit. Haec gens crudelis semper et bellicosa fuit, et fortissimos reges habuit; sed fidem Christi uix sero recipere uoluit. Rollo, dux acerrimus, cum Normannis inde genus duxit, qui primus Neustriam sibi subiugauit, quae nunc a Normannnis Normanniae nomen obtinuit. North enim anglice aquilo, man uero dicitur homo. Normannus igitur aquilonalis homo interpretatur, cuius audax austeritas delicatis affinibus, ut gelidus aquilo teneris floribus, nimis infesta comprobatur. Nam in eadem adhuc gente naturalis feritas coalescit, et genuinus ardor praeliandi saeuit, qui ruricolas et pacatos officiales suis in aedibus quiete commorari non permittit. A Rollone, ualidi duces praefuere Normannis pugnacibus, Guillelmus scilicet Longa Spata et Richardus uetulus, Richardus II, Gunnoridis filius, et duo filii eius Richardus iuuenis et Rodbertus Ierosolymitanus, atque Guillelmus Nothus. Iste uero, qui tempore ultimus exstitit, omnes antecessores suos fortitudine et sublimitate transcendit, moriensque Rodberto ducatum Normanniae et Guillelmo regnum Angliae dimisit. Rodbertus autem, mollis dux, a uigore priorum decidit, et pigritia mollitieque torpuit. Plus prouinciales subditos timens, quam ab illis timebatur, et inde damnosa peruersitas in terra eius passim grassabatur. Henricus, frater ducis, Danfrontem, fortissimum castrum, possidebat, et magnam partem Neustriae sibi fauore uel armis subegerat, fratrique suo ad libitum suum, nec aliter, obsecundabat. Porro alius frater, qui Angliae diadema gerebat, in Normannia, ut reor, plus quam XX castra tenebat, et proceres oppidanosque potentes muneribus sibi uel terroribus illexerat. Rodbertus (29) enim comes Aucensis et Stephanus Albae-Marlae, Girardus de Gornaco et Radulfus de Conchis, Rodbertus quoque, comes de Mellento, et Gualterius Gifardus, Philippus de Braiosa et Richardus de Curceio, aliique perplures, cum omnibus sibi subditis munitionibus et oppidanis regi parebant, eique, quia metuendus erat, totis nisibus adhaerebant. Sic Normannia, suis in se filiis furentibus miserabiliter turbata est, et plebs inermis sine patrono desolata est. Denique talibus infortuniis, Rodbertus dux, perspectis anxius, et adhuc peiora formidans, utpote ab omnibus pene destitutus, consilio quorumdam religiosorum, decreuit terram suam fratri suo regi dimittere; et cruce Domini sumpta, pro peccatis suis Deo satisfacturus, in Ierusalem pergere. Quod rex Anglorum ut comperit, ualde gauisus consilium laudauit, Normanniam usque ad quinque annos seruaturus recepit, fratrique suo, ad uiam Domini peragendam, decem millia marcos argenti erogauit. Urbanus papa, in sequenti Quadragesima {1096}, Turonis aliud concilium tenuit, et ea, unde apud Clarummontem tractauerat, confirmauit. In medio Quadragesimae basilicam Sancti Nicolai Andegauis dedicauit, et priuilegiis apostolicis honorauit. Goifredum Martellum, {Barbatum } Andegauorum comitem, hortatu et potestate de uinculis liberat, quem Fulco Richinus, iunior frater eius, proditione ceperat, dominum quoque suum, honore priuatum, apud Chinonem castrum fere XXX annis carceri mancipauerat. Igitur anno ab Incarnatione Domini 1096, indictione IV, mense Martio, Petrus de Acheris, monachus, doctrina et largitate insignis, de Francia peregre perrexit, et Galterium de Pexeio, cum nepotibus suis, Galterio cognomento Sine-habere, et Guillelmo, Simone et Matthaeo, aliisque praeclaris Gallorum militibus, et peditibus fere XV millibus, secum adduxit. Deinde Sabbato Paschae Coloniam uenit, ibique septimana Paschae requieuit, sed a bono opere non cessauit. Alemannis enim sermonem fecit, et ex eis XV millia ad opus Domini traxit. Duo quippe praeclari comites, Bertaldus et Hildebertus, et unus episcopus adiuncti sunt, et cum eo per Alemanniam et Hungariam peregre profecti sunt. Porro superbi Francigenae, dum Petrus Coloniae remaneret, et uerbum Dei praedicando phalanges suas augere et corroborare uellet, illum exspectare noluerunt; sed iter inceptum per Hungariam aggressi sunt. Columbanus autem, Hunorum rex, tunc eis fauebat, necessariumque subsidium in terra sua praebebat. Deinde transito Danubio, per Bulgariam usque in Cappadociam uenerunt, ibique praestolantes, sequentibus Alemannis cum Petro sociati sunt. Apostolicae iussionis fama per totam orbem perniciter uolauit, et de cunctis gentibus praedestinatos ad summi Messiae militiam commouit. Ingens nempe illud tonitrum Angliam quoque, aliasque maritimas insulas nequiuit latere, licet undisoni maris abyssus illas remoueat ab orbe. Imo britannos et Guascones, et extremos hominum Gallicios fama perniciter succrescens animauit et armauit. Venetii quoque et Pisani et Ianuenses, et qui littus Oceani, uel Mediterranei maris incolebant, nauibus onustis armis et hominibus, machinis et uictualibus, mare sulcantes operuerunt. Qui uero terra ibant, uniuersae terrae superficiem tanquam locustae occuluerunt. Mense Iulio, Gualterius de Pexeio Finipoli in Bulgaria obiit, et signum sanctae crucis post mortem in carne eius apparuit. Dux autem et episcopus urbis, hoc signo audito, foras egressi sunt, et Gualterii corpus cum ciuibus cunctis reuerenter in urbem transferentes sepelierunt, aliisque peregrinis aditum urbis, quem antea interdixerant, et mercatum concesserunt. Eodem anno {1096}, Hugo Crispeii comes Radulfo et Henrico, filiis suis, terram suam commisit, et Ysabel filiam suam Rodberto de Mellento comiti dedit, et peregre proficiscens, secum nobile agmen Francorum adduxit. Tunc Stephanus, Blesensium comes, filius Tedbaldi, comitis Carnotensis, qui gener erat Guillelmi, Anglorum regis, crucem Domini sumpsit, et peregre perrexit. Alii quoque comites, uirique consulares, Guido Trussellus, nepos Guidonis, comitis Castelli-Fortis, ac Milo de Braia, et Centorius de Bieria, Radulfus de Balgenciaco et Ebrardus de Pusacio, Guillelmus Carpentarius ac Drogo de Monceio, aliique multi proceres et famosi milites, cum multis cuneis Francorum, pro Christi amore peregrinati sunt. Petrus Eremita, cum multis Alemannis et Francis, subsequens agmen praecesserat, et regiam ad urbem applicuerat. Multos ibi Lumbardos inuenit, et Langobardos et Alemannos, qui eum praecesserant, et ex imperatoris responso uenientem exercitum sustinebant. Imperator interim eis mercatum dari iusserat, sicut in ciuitate rectum erat. Mandauerat quoque ne quemdam sinum maris, quem Brachium Sancti Georgii uocant, transfretarent, quousque maximus, qui sequebatur, exercitus aduenisset. Si enim, inquit, aliter egeritis, efferi gentiles in uos irruent, et hanc imbellem cateruam periment. Quod sic postea contigit. Gens namque illa, sine rege, sine duce, uariis aggregata locis, indisciplinate uiuebant, in res alienas rapaciter inuolabant, plumbum, de quo ecclesiae coopertae fuerant, asportabant et uendebant, palatia destruebant, et in omnibus se nequiter agebant. His cognitis, imperator ualde iratus est, quippe qui iam eos beneficiis suis ingratos expertus est. Coegit itaque eos expelli ab urbe, et transfretare. Transfretati, multa iterum illicita in Christianos patrauerunt. Nam terram eorum hostiliter depraedati sunt, et domos eorum ecclesiasque cremauerunt. Tandem Nicomediam uenerunt; Ligures, aliaeque gentes illic separantur a Francis. Franci siquidem ferociores erant et intractabiliores et ob id ad omne malum procliuiores. Alii ergo quemdam Rainaldum sibi praefecerunt, et sub eius ducatu Romaniam ingressi sunt. Ultra Nicaeam itinere IV dierum progressi sunt, et castellum Exerogorgan intrauerunt, et ibidem causa hospitandi demorati sunt. Illud omnium uictualium erat plenum, sed incertum est an timore uel industria uacuum incolis sit dimissum. Ibi Alemanni a Turcis circumuallati sunt, et usque ad internecionem, ut in sequentibus elucidabitur, pene deleti sunt. [9,5] Mense Septembri, Rodbertus, dux Normannorum, Guillelmo regi Neustriam commisit, et acceptis ab eo decem millibus marcis argenti, peregre perrexit, terribilemque hostibus militum et peditum multitudinem secum adduxit. Nam cum eo profecti sunt Odo, patruus suus, Baiocensis episcopus et Philippus clericus Rogerii comitis filius; Rotro, Goisfredi, comitis Moritoniae, filius; Gualterius de Sancto Gualerico, Richardi iunioris, ducis Normannorum, ex filia, nomine Papia, nepos, et Girardus de Gornaco; Radulfus Brito de Guader, et Hugo, comes de Sancto Paulo; Iuo et Albericus, filii Hugonis de Grentemaisnilio, aliique multi eximiae strenuitatis milites. Godefredus quoque, Lotharingiae dux, et Balduinus, ac Eustachius, comes Boloniae, fratres eius, et Balduinus, comes de Monte; Rodbertus quoque, Marchio Flandriae, nepos Mathildis, Anglorum reginae, et Rainaldus Teutonicus, cum multis millibus armatorum, pro amore Christi sua reliquerunt, et exsilium, ad confutandos paganos, et releuandos Christianos, libenter petierunt, et per Hungariam cum turmis suis commeauerunt. Haimarus autem, Podiensis episcopus, cum Tolosano Raimundo, prospere per Sclauariam transiit, eisque Bodinus, Sclauorum rex amicabiliter fauit. Rodbertus uero Normannus, et Stephanus Blesensis, sororius eius, Hugo quoque Magnus, et Flandrensis Rodbertus, et plures alii, Alpibus transcensis, Italiam intrauerunt, et per Urbem Romam pacifice transeuntes, in Apulia et Calabria hiemauerunt. Rogerius autem dux, cognomento Bursa, ducem Normanniae cum sociis suis, utpote naturalem dominum suum, honorifice suscepit, et quae necessaria erant, copiose administrauit. Dum Marcus Buamundus, cum Rogerio, patruo suo, comite Siciliae, quoddam castrum obsideret, et motiones ducum, multarumque gentium audiret, mox singulorum probitates et signa diligenter inuestigauit; quibus subtiliter inspectis, sibi tandem optimum afferri pallium praecepit, quod per particulas concidit, et crucem unicuique suorum distribuit, suamque sibi retinuit. Nimius igitur militum concursus ad eum subito factus est, et Rogerius senex pene solus in obsidione relictus est, dolensque se suam amisisse gentem, Siciliam cum paucis reuersus est. Prouidus autem et solers Buamundus modeste uiam suam et euectiones praeparauit, cum optimatibus suis, et affluentibus armatorum copiis transfretauit, et tandem tranquillo remige in Bulgariae partibus applicuit. Porro praecipui sodales eius hi fuerunt: Tancredus, Odonis Boni-Marchisi filius; et comes de Rosinolo, cum suis fratribus; Richardus de Principatu, et Rannulfus, frater eius; Rodbertus de Anxa, et Rodbertus de Surda Valle; Rodbertus, filius Turstani, Hermannus de Canni, et Unfridus, filius Radulphi; Richardus, filius Ranulfi comitis, et Bartholomaeus Boellus Carnotensis; Alberedus de Cagnano, et Unfredus de Monte Scabioso. Hi omnes cum clientibus suis Buamundo unanimiter adhaeserunt, eique se in uia Dei deuotissime obedituros inseparabiliter, iurauerunt. Hugo Magnus, et Guillelmus, Marchisi filius, ad portum Bari pelagus praepropere ingressi sunt, et nauigantes, Durachium applicuerunt. Dux autem urbis, magnos barones ratus, iussit eos apprehendi, et sub excubanti custodia Constantinopolim ad imperatorem solerter deduci. Adulatorius itaque dux perfido se uolebat obsequio Caesari commendare, et deuotionem suam erga ipsum indiciis huiusmodi approbare. Solimannus, Turcorum dux, ut Christianos super ethnicos uenisse cognouit, ingentem exercitum aggregauit, et castellum Exerogorgan, ubi Alemanni erant, obsedit. Turci oppidum circumuallare festinauerunt, et Rainaldum, cum suis egressum, ut uenientibus illis insidias praetenderet, praeliando fugauerunt. Tunc multi Christianorum gladio ceciderunt. Si qui uero potuerunt fuga elabi, castro recepti sunt. Quo undique obsesso, statim hostes inclusis aquam abstulerunt. Fons et puteus, quo castellum sustentabatur, extra erat, quem utrumque uiriliter circumseptum legio Turcorum indesinenter obseruabat. Sitis itaque nimiam incommoditatem obsessi per dies octo sustinuerunt; sed ob nimietatem scelerum et duritiam cordium anxiati sunt, nec a Deo adiuuari meruerunt. Tandem dux eorum cum Turcis consiliatus est, eisque suorum, si posset, proditionem fratrum pactus est. Rainaldus igitur, fingens se ad bellum procedere, cum multis exiuit, ac ad Turcos transfuga fugit. Residui uero inhonestam deditionem coacti fecerunt, et desperantes, abominabilem apostasiam in Deum commiserunt. Porro illi, qui fidei suae testimonium perhibuerunt, capitalem sententiam subierunt, uel in signum positi, sagittati sunt, uel ab inuicem diuisi, uili pretio uenundati, uel in captiuitate cum Bertaldo comite abducti. Hanc III Kalendas Octobris {1096} primam persecutionem Christiani perpessi sunt, et sic Alemanni, aliaeque gentes in Corosanum, uel Aleph, captiuati sunt. Sed qui in fide Christi permanserunt, glorioso fine quieuerunt. Franci quippe iam longe praecesserant, et Cheuetotem urbem intrauerant, quam Alexius imperator nuper construere coeperat, et Anglis, qui a facie Guillelmi Nothi fugerant, tradere uoluerat; sed prohibentibus Turcis, eam imperfectam reliquerat. Solimannus uero, uictis Allobrogibus et Alemannis elatus, Cheuetotem, Nicaeae uicinam, de triumpho securus, cum suis, iam nil nisi sanguinem sitientibus, adiit, et cum magno impetu super Gallos irruit. Petrus enim iam Constantinopolim redierat, quoniam illum auscultare sua cohors non acquiescebat. Effrenes autem Turci subito accurrerunt, egregio militi Gualterio, principi militiae, suisque commilitonibus obuiauerunt, ipsumque cum multis, quia imparati erant, facile detruncauerunt. Guillelmum uero, fratrem eius, cum quibusdam aliis uulnerauerunt. Ibi etiam decollauerunt quemdam Domini sacerdotem, missarum solemnia suppliciter celebrantem. Si qui euadere uiui potuerunt, in urbem fugerunt, uel in carectis, aut siluis, seu montanis delituerunt. Pauci uero, qui castellum, ut se defenderent, tenuerunt, multos obsidentium peremerunt. Turci ligna quamplurima undecunque attulerunt, incendium castello et hominibus praeparauerunt. Christiani autem, extrema iam in desperatione positi, animosiores audacter ignem in ligna sunt iaculati. Sic igitur euaserunt incendium. Ex utrisque perierunt plurimi, et hoc contigit mense Octobri. Plures ex peregrinis profugi redierunt, et sequacibus, qui adhuc citra Byzantum castra metati fuerant, casus suos retulerunt. Imperator omnium emit arma, ut inermes incolis minus nocere possent in regione aliena. Alii alios exspectabant, ut consilio communicato, auxiliaribus freti ducibus, et copiis stipati militaribus, Deum precibus et confessionibus sibi complacarent, et sic terram inimicorum intrarent. Solimannus, postquam Francos superauit, et quosdam in bello trucidauit, quamplures etiam in captiuitatem transmisit, paucos, in urbe acerrime resistentes, obsedit. Porro, in crastinum, ut a certis indicibus audiuit quod Buamundus dux Macedoniam super imperatorem inuaserit, et ingentem exercitum Normannorum et Apulorum, ad ulciscendum cruorem Christianorum, contra Turcos armauerit, nimis inde territus, Cheuetotem reliquit, et agmina sua ad muniendum terram suam cito reduxit. Praecipites itaque Galli auxilium Buamundi, aliorumque fidelium exspectare spreuerunt; sed in uirtute sua nimis fisi, ad fines Turcorum appropiauerunt, ibique, permittente Deo, ut praediximus, graui bello attriti sunt. [9,6] Godefridus dux, primus omnium ducum, Constantinopolim uenit, et prope illam X Kalendas Ianuarii {1096} castra metatus est. Buamundus uero suos, qui eum subsequi satagebant, praestolabatur, pedetentim gradiebatur, eosque paulatim eundo callide in dies opperiebatur. Alexius autem imperator in suburbio ciuitatis duci paulo post mandauit hospitium dari. Armigeri uero ducalis exercitus commoda sibi more procurabant; ad subuehendas paleas, uel caetera sibi necessaria, extra urbem secure cursitabant. Sed Turcopolis et Pincinatis, iussu Augusti insidiantibus, quotidie peribant. Nondum aliquid de imperatore suspicabantur sinistrum, quippe qui uoluntarius eis praebuisset hospitium. Nimis dux contristatus est pro defectu suorum, et inopinatis insidiis Turcopolorum. Balduinus igitur ad suorum protectionem exiuit, et hostes, qui suos insequebantur, inuenit, ex improuiso incautos inuasit, superauit, partim occidit, sexaginta ex eis captos fratri suo praesentauit. Augustus, hoc ut audiuit, ualde iratus, malum peregrinis machinari coepit. Sapiens dux, dolos praecauens, urbem exiit, et ubi prius sua fixerat tentoria, rursus collocauit. Nocte superueniente, iussu Caesaris inuasa sunt castra ducis, et exercitus eius multis lacessitus iniuriis. Sagacissimus dux et acerrimus bellator uersutias metuebat, et excubitores, qui tentoriis excubarent, prudenter disposuerat, et unumquemque sibi uigilare mandauerat. Repulsi sunt quantocius inuasores, et ex illis VII peremptis, usque ad portam ciuitatis audacter insecutus est dux fugientes. Deinde ad tentoria sua reuersus, fuit ibi quinque diebus. Imperator interim cogitabat malum in ducem moliri, dux sollicitus sibi suisque consiliari. Imperator ei transitum per ciuitatem regiam prohibere, dux subsequentium optimatum aduentum exspectare. Denique perspicax et industrius imperator, ut nihil intentatum relinqueret, cum duce pacem fecit; quod si Brachium transfretaret, semper ei copiosum mercatum mitteret, et cunctis indigentibus stipem necessariam impertiret, tantum ut iuramento de eo securus esset. Hoc ideo machinatus est uersipellis ut a regione ducem amoueret Byzantea, cum suis copiis, ne posset couti superuenturorum principum consiliis et auxiliis. Dux itaque transiuit, facta Caesari et ab eodem accepta identidem promissorum fidelitate. Buamundus in uallem de Andronopoli uenit, ibique suos concionando solerter admonuit ut caute se haberent, ut peregrinationis pro Deo susceptae memores essent, ut a Christianorum penatibus diripiendis rapaces manus cohiberent, ut Deum ante oculos semper praesentem haberent, ac ut ditiores pauperibus, et fortiores debilibus subuenirent, eosque pro amore Dei uiribus et opibus sustentarent. De ualle tandem Castoriam peruenerunt, ubi Natalem Domini solemniter peregerunt. Ibi per aliquot dies remorati sunt, quaesitumque mercatum habere non potuerunt, quia ciues non peregrinos, sed gladiatores et tyrannos, illos aestimauerunt. Inedia ergo cogente, compulsi sunt boues, equos et asinos rapere, et si quid, quod mandi posset, conuenientius inueniebatur. Egressi uero de Castoria, castra metati sunt in Pelagonia. Ibi munitissimum castellum haereticorum, bonis omnibus abunde refertum, undique aggressi sunt, et habitatoribus eiusdem cum eo combustis, omnino pessundederunt. Omnes siquidem illi uiatores Iudaeos, haereticos, Saracenos, aequaliter habebant exosos, quos omnes Dei appellant inimicos. Inde peruenerunt ad flumen Bardarum, quod Buamundus cum parte sui exercitus pertransiit. Comes autem de Rosinolo cum fratribus suis remansit. Protinus satellites imperatoris, qui uias obsidentes explorabant, ut exercitum diuisum uiderunt, impetu facto, in comitem et suos irruerunt. Tancredus uero, qui necdum longe aberat, ut cognouit tumultum, rapidum calcaribus urgens cornipedem, fulmineus aduolat, et fluuio, qui intererat, euadato, seu potius enatato, festinum comiti contulit auxilium. Mox duo millia militum per amnem Tancredum subsecuti sunt, et Turcopolis confestim praeualuerunt, eos de praelio fugauerunt, et de fugatis gloriose triumpharunt Quosdam uero peremerunt, plures autem apprehensos uinxerunt, et Buamundo praesentauerunt. Interrogati cur tam nequiter agerent, cum suo non inimicaretur imperatori, responderunt: Nos, in roga imperatoris locati, nihil aliud agere possumus quam quod ipse iimperat. Hoc ab inuitis bellum peregrinis factum est IV feria in capite ieiuniorum {die 18 Februarii 1097}. Buamundus, nequitiae Caesaris indignatus se tamen repressit, captos quidem impunitos dimisit, sed ne suis de caetero nocerent, interminando compescuit. Nos, inquit suis familiaribus, transituri per imperatorem, tumorem animi compescamus, et ne illum iniuste exacerbemus, prout possumus, euitemus. Extremae imperitiae genus est, hominem ibi totum efflare spiritum, ubi commotus animus nullum habebit effectum. Porro, prudentiae modus est potestatiuum hominem se ipsum dissimulare, ubi potentia sua nequit appetitui satisfacere. Prudentiae est in tempus differre, quod continuo non possis explere. Rursus socordiae et ignauiae redarguendus est, qui cum ultra non possit, intonat minis; cum uero possit, illatae obliuiscitur improbitatis. Si possumus, Augustum beneficiis superemus; sin autem, mala nobis illata aequanimiter dissimulemus. Haec ait, et iram animi tacitus continuit, et legatos ad imperatorem pro impetranda peregrinis Iesu Christi securitate direxit. Anno ab Incarnatione Domini 1097, indictione V, Rodbertus, dux Normannorum, et Hugo Magnus, Stephanus Blesensis, et Rodbertus Flandrensis, aliique proceres, qui de multis prouinciis processerant, et in Italia cum cateruis suis hiemauerant, alacriter parati, placido uere pelagus sulcantes Adriaticum, transfretauerunt, et Marco Buamundo in Macedonia sociati sunt. Dum tanta nobilitas in unum conuenit, et incomparabilis probitas sine fictione ad opus Dei se obtulit, ingens cunctis timentibus Deum, qui aderant, tripudium fuit. Alexius autem imperator, qui iamdudum Cisalpinorum arma grauiter expertus est, audito aduentu tantorum baronum nimis territus est, et perspecta arte per quam periculum euaderet, sub specie pacis eos dolo decipere conatus est. Erat enim callidus et facundus, largus, et fallendi artifex ingeniosus. Legatos igitur ad nobiles peregrinos misit, et pacem ab eis humiliter requisiuit, liberumque transitum per terram suam, et necessarium negotium atque subsidium se illis daturum cum iuramento promisit. Dux uero Buamundus, qui fraudes eius bene dudum expertus erat, eumque bello bis deuicerat, simulatis sponsionibus non acquieuit; sed socios suos ad obsidendam Constantinopolim uiriliter incitauit, et multis ac probabilibus, hoc sibi commodissimum esse, allegationibus manifeste ostendit. Franci autem dixerunt: Nos diuitias nostras dereliquimus, et peregrinationem sponte aggressi sumus, ut pro amore Christi paganos confundamus, et Christianos liberemus. Graeci autem Christiani sunt. Pacem ergo cum illis faciamus, et quae Turci abstulerunt, eis reddamus. Coactus est itaque sagax Buamundus consiliis Francorum ut pacem faceret cum imperatore Graecorum, ad magnum, ut postea claruit, detrimentum Christianorum. Requisitus imperator fucatis gestibus fauere nostratibus sategit, et Corpalatium, sibi ualde familiarem, cum aliis legatis, Buamundo direxit, qui eum per terram illam secure deducerent, et eis ubique marcatum impenderent. Denique, prout tempus poscebat, de loco ad locum castra metati sunt, et per ciuitatem Serram usque Rusam ciuitatem uenerunt. Ibi uero, quaecunque necessaria erant, a Graecis sufficienter comparatis, suos tetenderunt papiliones feria IV ante Coenam Domini {1097}. Porro Buamundus, ibi sua gente dimissa, cum paucis ad Augustum loqui profectus est. Tancredus autem Christianos, in expeditione pauperatos, per aliam uiam in uallem uberem, et nutrimentis corporalibus refertam, conduxit; ubi Pascha Domini celebrauerunt. Alexius, audiens, quem nimium uerebatur, aduenisse Buamundum, a quo bis in pugna superatus fuerat, honorifice suscepit, et extra ciuitatem, prout utrumque decebat, copiose procurauit. Interea dux Godefredus, ultra Brachium relictis sociis, Constantinopolim redierat, quoniam imperator, ut ei pepigerat, mercatum nullum transmittebat. Episcopus uero Podiensis et Tolosanus comes, sua iterum post se intermissa multitudine, aderant. Imperator autem, consilio Graecorum, qui ualde praecauebant ne forte Franci congregati in eos insurgerent, bonisque suis eos priuarent, heroas singulos per internuntios allocutus est hominiumque ab eis et fidelitatem exegit. Quod si facerent, mercatum et conductum, seque ipsum post eos iturum, eisque cum omnibus copiis suis subuenturum promisit. Angustiabantur Franci, et iurare nolebant, nec aliter eis Pelasgi transitum permittebant. Franci contra Christianos pugnare nolebant, transitum habere pacifici non poterant. Imperfecto ad quod ierant negotio, ad propria regredi abominabantur. Tandem multis coacti necessitatibus, iurauerunt Alexio imperatori uitam et honorem, quod neutrum ei auferrent, quoad ipse quod iurabat, bona fide teneret. Tolosanus autem comes plus aliis renitebatur, imo irrequietus cogitabat quomodo de imperatore ulcisceretur. Praeualuit tamen communis heroum sententia, et ab hac intentione animosum comitem uix reuocauerunt Iurauit itaque, sed ad hominium nunquam deductus est. Illico igitur praeceptum est de nauigio. Tancredus interim cum exercitu sibi commisso aduenerat. Audiens itaque quod Alexius a maioribus natu iuramentum exegerat, cum Richardo de principatu inter plebeios delituit, et puppibus acceleratis properus pertransiit. Boamundus et Tolosanus comes remanserunt, donec eis de mercato satisfieret. Godefredus uero dux cum aliis Nicomediam uenit, ibique cum Tancredo tribus diebus mansit. Deinde dux, cognito quod nulla, qua tot et tantae gentes possent procedere, pateret uia, misit, qui rupium et montium complanarent praecipitia, hominum tria millia. Qui acceptis securibus, asciis et uidulis, aliisque multimodis ferramentis, ad carecta et frutecta stirpanda, ad praerupta montium coaequanda, uiam exercitui praeparauerunt, positisque in altum signis, quae subsequentes cognoscerent, ne forte deuiarent, Nicaeam Bithyniae uenerunt. [9,7] Castris itaque pridie Nonas Maii metatis, tentoriisque occidentalium locatis, obsessa est Nicaea, totius Romaniae caput, urbs munitissima, utpote quam ostentabant inexpugnabilem esse, in coelum porrecta moenia, lacusque adiacens, ciuitatem a latere cingens. In primis ibi tam calamitosa fuit inopia panis, antequam mercatus ab imperatore dirigeretur, ut si quando unus panis inueniebatur, uiginti uel triginta denariis emeretur. Sed Deo de suis procurante, confestim Buamundus uenit, et copiosum terra marique exercitum deduxit. Inopina itaque uictualium ubertas repente facta est in tota Christi militia. In die autem Dominicae Ascensionis aggressi sunt urbem expugnare, et ligneas contra muralem altitudinem machinas erigere. Per duos igitur dies acriter infestantes ciuitatem, conati sunt effodere murum. Gentiles, qui intus erant, econtra uiriliter instare, muros penatesque suos magna ui defensare, lapides et spicula dirigere, clypeis se protegere, et superuenienti telorum nimbo audacter se opponere. E regione Galli nihil intentatum relinquere, consertorum testudine scutorum se occultare, et sic iaculorum ingruentia deuitare, et persaepe fatiscentes obsessos lacessere. Ciues interim, missis nuntiis, a contribulibus suis et affinibus adiutorium conuocarunt, dicentes: Accelerate; per meridianam portam, nihil formidantes, intrate, quae adhuc ab omni uacat obsidione! Porro, auxiliante Deo, multum aliter euenit haec sperantibus. Ipso enim die, Sabbato scilicet post Ascensionem Domini, Podiensis episcopus et Tolosanus comes illuc aduenerant, eisque ab aliis principibus australis porta commissa fuit. Comes itaque Saracenis secure accurrentibus ex improuiso armatus obuiauit, et exercitus eius totus, in armis speciosus, barbaram stoliditatem uiriliter repulit. Saraceni, multis suorum amissis, turpiter fugerunt, et facile a Francis superati sunt. Nicaeni ciues iterum uicinos accersierunt, quibus certitudinem uictoriae iurando confirmauerunt. Igitur illi audacter uenerunt cum funiculis, quibus uinctos ad sua captiuare Christianos autumabant. Verum Franci conglobatim ethnicis uenientibus occurrerunt, rursus eos inuaserunt, superauerunt, fugauerunt, multisque peremptis uictoriosi redierunt. Deinde Raimundus comes et Haimarus episcopus cum exercitibus suis ualde laborauerunt, multisque modis urbem aggressi sunt; contra quos obsessi ciues totis nisibus obstiterunt. Tandem Christiani duces in unum conuenerunt, et hoc ordine Nicaeam, Bithyniae urbem, obsederunt. Ex una parte obsederunt eam Buamundus et Tancredus, iuxta quos, cum fratribus suis, dux Godefredus. Deinde Rodbertus, Flandriae comes, strenuus uir et miles audacissimus. Iuxta hunc Rodbertus, Normannorum dux, et Stephanus Carnotensis comes, et Hugo comes de Sancto Paulo, Conanus quoque Brito, filius Gaufredi comitis, et Radulfus de Guader, et Rogerius de Barneuilla, cum suis agminibus. Ad portam uero meridianam Tolosanus et Podiensis excubabant. Isti itaque sic urbem circumdederant, ut nemo ingredi uel egredi posset, nisi lacu qua ciuitas cingebatur. Per lacum quippe, Christianis uidentibus, securi gentiles nauigabant, sibique necessaria nauigio deuectabant. Verum Christi militia laudabiliter Nicaeam obsederat, et castra speciosa, tentoriaque imperiosa in Christi nomine prudenter disposuerat. Fulgebant in armis Christiani, maximeque in morum ornatu erant decentissimi. Mundi moribus, uegeti corporibus, animosi pectoribus militabant. Animabus suis praecauebant, carnis uoluntatibus et uoluptatibus omnia illicita abdicabant. Ipsi duces militabant, omniaque disponentes, aliosque cohortantes, ipsi excubabant. Ibi erat omnium rerum magna communitas. Episcopi quotidie de continentia sermocinabantur, omne scortum et abusum de medio castrorum abominabantur. Turci interim pro defensanda urbe desudabant, et per lacum, Christianis uidentibus, tute ibant et redibant. Franci igitur moesti, qualiter eis lacum auferrent, machinati sunt. Legatos Constantinopolim direxerunt, et quid contra hostes praeuidissent agendum, Augusto solerter intimarunt. Mox imperator, auditis eorum petitionibus, acquieuit, et omnia secundum dispensationem eorum fieri praecepit. Ex praecepto igitur Augusti boues festinanter adducti sunt, et ueliuolae naues portum Cheuetot appulerunt. Turcopoli etiam adfuerunt. Scaphae carrucis superpositae sunt, et bobus huic operi ministrantibus, usque ad crepidinem lacus laboriose deductae sunt. Nocte terris incumbente, naues in lacum impegerunt, easque Turcopolis mandauerunt. Crepusculo diei albescente, lacum sulcantes ordinate, tendebant puppes ad urbem. Ciues, lacum nauibus opertum eminus aspicientes, mirabantur, et si forte sibi auxilium ueniret, suspicabantur. At postquam certitudinem de eis perceperunt, diriguere metu, et exsangues facti desperauerunt. Repentino casu perturbatis praeter spem omnia contigerunt. Urbi terra lacuque obsessae nulla spes salutis erat. Ad imperatorem igitur legatos destinant, et obnixe supplicant ut iam uictis parcat, urbem deditam recipiat, eamque, sicuti suam, ab hostibus protegat, ne res eorum alienigenis praeda fiat. His imperator auditis, Christianorum profectui, ut euentus rei postea probauit, occulte inuidens, obsessorumque legationi satisfaciens, Tatano, principi militiae, quem nostratibus praeuium cum XL millibus antea constituerat, aliisque satellitibus suis imperauit ut se et sua dedentes Bysantium impunitos deducerent, et de ciuitate seruanda curiosi procurarent. Iuxta praeceptum Augusti omnia facta sunt, et ciuitas reddita est, gensque Gentilium ad urbem imperatoriam indemnis deducta est. Victos itaque imperator cum honorificentia libertatis suscepit, magnisque dapsilitatibus educauit, et pauperibus Christianis multa donaria donauit. Ciuitate reddita, Christiani ab obsidione secedunt. Ibi nimirum multi fame, uel gladio, uel alio quolibet exterminio mortui sunt; qui, ut credimus, felici martyrio laureati sunt, quoniam pro fratrum compassione corpora sua tradiderunt. Multi etiam gentilium uariis euentibus trucidati sunt, quorum cadauera passim inhumata iacuerunt. Per septem hebdomadas, tresque dies illic Christiani demorati sunt; et, reddita urbe, pedem alias tristes direxerunt. Poenitebat enim eos longae obsidionis, dum non dominati sunt urbi, more subiugatae ciuitatis. Nam si saltem facultates inimicorum publicarentur, paupertas egenorum temperaretur, et absumptae impensae aliquantulum resarcirentur. Mandatum Alexii, de non publicandis Nicaeae penatibus, Christiani aequanimiter non pertulerunt, ubi diu, rebus suis incassum expensis, sanguinem suum fuderunt, et facultates quas attulerant, in immensum attenuarunt. Fraudulentos itaque mores Augusti cum damno experti sunt. Sed tamen, quia tunc nihil proficerent, in tempus siluerunt. Hic primum patuit odiorum seminarium; hic compertum est inimicitiarum fomentum; hic discordiarum coeperunt incentiua pullulare; hic simultatum simulacra uisa sunt succrescere. Nam, quoniam Alexius non recte contra eos egerat, ipsi contra eum de ultione cogitabant. Die, qua Nicaena obsidio soluta est, ad quemdam pontem peruentum est, ubi sua Christianus populus tentoria collocauit. Duos ibi dies fecerunt, et tertia die ante lucem iter praeproperi arripuerunt; et quoniam nox tenebrosa erat, incertam incerti uiam tenuerunt. Diuisi ergo ab inuicem, duorum iter dierum consummauerunt. Buamundus et Rodbertus Normannus, Blesensisque comes Stephanus et Tancredus, Hugo de Sancto Paulo et Girardus de Gornaco, Gualterius de Sancto Gualerico et Bernardus, filius eius, Guillelmus, filius Rannulfi uicecomitis et Guillelmus de Ferrariis, Herueus, filius Dodemanni et Conanus, filius comitis Gaufredi, Radulfus de Guader et Alannus filius eius, Riou de Lohoac et Alannus, dapifer Dolensis et alii plures erant in uno agmine. In altero Tolosanus comes et Podiensis episcopus, Godefredus dux et Balduinus et Hugo Magnus, et Flandrensis Rodbertus, cum copiosis commeantium examinibus. In ipsa septimana, Turci, uelut arena maris innumeri, contra Buamundum confluxerunt, et magna multitudine confisi, Christianos unanimiter inuaserunt. Dux eorum Dalimannus erat, eosque furor in alienigenas animabat, qui Nicaeam praesumpsissent expugnare, et possessiones eorum depopulari. Ibi erant Turci, Saraceni, Persae et Agulani, quorum numerum computauerunt CCCLX millia, praeter Arabes, quorum concursus indeterminatus fuit. Egregius uero Buamundus, ut innumerabilem multitudinem inimicorum suis, ore rabido, et effero gladio, minitantem et insultantem uidit, imperterritus stetit, suosque breui, sed sapientissimo admonuit, et laudabiliter ad honorificum certamen corroborauit. Celeriter mandat sociis, qui ab eo longiuscule recesserant, ut ad eos iuuandos in grandi necessitate properent. Peditibus iubet ut impigre et prudenter tentoria figant, et militibus ut secum obuiam paganis ad bellum procedant, et laborem certaminis indefessi sustineant. Interim Turci occlamantes aduenerant, et sagittando, uel iaculando, seu cominus feriendo, Christianos acerrime infestabant. Nulla fatigatis dabatur requies, sed omnia Christianorum corpora cruore uel sudore liquentia conspiceres. Econtra Franci pondus belli indesinenter sufferre, incursus in hostes aliquando prudenter differre, gladiis interdum resistere, socios uocatos exspectare, nec in aliquo titubare. Hanc conflictuum uiolentiam ab hora diei tertia usque in horam nonam pertulerunt. Illa die mulieres fuerunt bellantibus pernecessariae. Nam sitientibus aquam perniciter porrigebant, et pugnantes exhortando confortabant. Martis campus incanduerat. Totis enim uiribus utrinque certabatur. Christiani angebantur. Nam plerumque in ipsis castris impugnabantur. Alius exercitus legatis Buamundi discredebat, et de belli certitudine ambigebat. Nullam gentem sperabat esse, quae contra sui exercitus partem saltem decimam de bello auderet anhelare. Postquam tamen rumor iste per totum exercitum percrebruit, et legatis legati superadditi sunt, Godefredus dux, ut erat miles acerrimus, comes quoque Stephanus, uir prudens et modestus, Hugo Magnus, Balduinus quoque et Eustachius, intrepidi cum suis aduolant commilitonibus. Podiensis episcopus pone sequebatur, comesque Tolosanus, Raimundus. Mirabantur iam fatiscentium corda Christianorum, unde tanta gens, tamque repentina, praeter spem in eos immersisset. Montes enim et ualles cooperuerant, et si qua plana erant, densis turmarum cuneis omnia frequentabantur. Auxiliante Deo, Christiani fortiter praeliabantur, et gladiis exertis et in mortem uibratis res duntaxat gerebatur. Adsunt repentini, quos aduocauerant, socii. Podiensis episcopus, cum suo magno exercitu, a tergo praeoccupauit inimicos. Parte altera comes Sancti Egidii et Balduinus ac Eustachius festinanter equitabant. A dextera dux Godefredus irruit, et Hugo Magnus, et Flandrensis Rodbertus, per omnia miles expeditissimus. Rodbertus namque Normannus et Blesensis Stephanus, Tancredus et Buamundus pugnabant, diuque belli pondus sustinuerant. Gentiles obstupefacti, quoniam hostiliter a facie et a tergo inopine premebantur, fugae se crediderunt, et terga caedentibus concesserunt. Cecidit autem eos usque ad internecionem Christianorum gladius, et multi multimodis oppetierunt mortibus. Si qui uero potuerunt, delituerunt. Ibi barbarorum millia caesa sunt, quoniam in eos uehementer grassati sunt, quos tota die crudeliter insectati fuerant. Guillelmus Marchisus, frater Tancredi, et Gaufredus de Monte-Scabioso, uiri multum militares, bonae indolis et illustres, et multi alii, milites et pedites, ceciderunt. Turci enim, astu nimio pollentes, audaci uigent animo, et irreuerberato confligunt gladio. Mortes eminus inimicis creberrime infigunt, quia utuntur arcubus, et multis instrumentis nituntur bellicis. Iactitant se de Francorum stirpe genealogiam duxisse, eorumque proauos a Christianitate descisse. Dicunt etiam nullos naturaliter militare, nisi se et Francos. Hoc itaque praelium Kalendas Iulii {1097} factum est, diesque solemnis omnipotenti Deo, qui omnia bene disponit, cum deuotis laudibus celebrata est. Ethnicis ita pessundatis et procul effugatis, ad eorum tentoria diripienda conuersi sunt Christiani, et inuenerunt ibi auri argentique plurimum. Subiugalia, mulos et equos, boues et camelos, uerueces et asinos, et copiosam supellectilem in eorum papilionibus repererunt; et diuersis onusti gazis, cum triumpho et inenarrabili gaudio ad suos redierunt. Fama tantae uictoriae longinquas et exteras nationes coepit deterrere, et titulum Christianitatis remotorum auribus populorum infundere. Praeclara Christianorum facinora, sibique superuenturam eorum militiam omnes et singuli formidabant. [9,8] Solimannus, de Nicaea fugiens, Arabum decem millia inuenit, eisque nimiam probitatem et audaciam et inuictam fortitudinem et multitudinem, ditissimumque apparatum luculenter retulit; qua relatione secum omnes fugere compulit. Caeterum, sicut humanum ingenium plurima commentatur et friuola meditatur, Turci stropham simplicibus Christicolis nociuam machinati sunt. Solimannus enim, aliique gentiles, ad ciuitates uel castella, in quibus Christicolae Suriani degebant, uenientes, subdole ad eos dicebant: Deuicimus Francos; omnino defecerunt, et si qui supersunt, in cuniculis absconditi sunt. Sic incautos alioquebantur, et intra portas eorum recipiebantur. Ingressique insciorum municipia, domos et ecclesias depraedabantur. Quidquid erat pretiosum et concupiscibile, filios et filias auferebant. Et sic eis passim illudentes, Francorum aduentum praeoccupabant. His auditis, Christiani eos insequebantur. Intrauerunt autem terram inaquosam et inhabitabilem, in qua fame et siti defecerunt, pene usque ad mortem. Si forte tamen immaturas segetes inueniebant, spicas uellebant, et fricantes masticabant et glutiebant. Multi homines ibi defecerunt, et subiugales, multique gloriosi milites coacti sunt ire pedites; et qui potuerunt, pro uehiculis ad se uel sua subuehenda, sibi boues adhibuerunt. Nec multo post uberrimam ingressi sunt terram, uictualibus et bonis omnibus refertam, excepto quod equinas sibi nequiuerunt reparare uecturas. Venientes Ichonium, persuasione indigenarum utres suos aquis repleuerunt, confectoque itinere diei, ad quemdam fluuium uenerunt, ubi duos hospitati dies, recreati sunt. Cursitores, qui semper exercitum praecurrebant, ut exercitui praeuiderent, et paleas et alia necessaria diriperent, praecurrerunt ad Erachiam ciuitatem, in qua multus erat Turcorum conuentus, si qua possent obesse Christianis exspectans. Cursitantibus insidias collocauerant, quos audacter Franci aggressi sunt, et fugatos indifficulter disperserunt. Igitur Erachia, Turcis abiectis, in Christianorum dominationem cito redacta est, ibique quatuor dies confecerunt. Ibi Tancredus et Balduinus ab aliis se disgregauerunt, et uallem de Botentrot cum suis expeditionibus intrauerunt. Tancredus autem, iterum a Balduino separatus, Tarsum uenit cum suis militibus. Turci uero, de urbe progressi, obuiauerunt eis, ad resistendum parati. Tancredus, uir equidem singularis strenuitatis, hostiliter aggressos uiriliter cecidit, eosque fugientes in urbem refugauit, et urbem obsedit. Nocte insecuta, Turci fugerunt, et ciues, sub ipso noctis articulo, alte clamauerunt: Franci triumphatores orbis et dominatores, Turci recesserunt, urbs patet, accedite! Currite, Franci inuictissimi, recepturi ciuitatem. Currite, ne moremini! Cur tardatis? Haec nempe castrorum excubitores bene audierunt. Sed quoniam nox erat, consilium et negotium illud in diem dilatum est. Aurora illuscescente, uenerunt ciuitatis maiores, seque suaque Christianis dedentes, et Tancredum sibi principem eligentes. Ibi principum magna lis exorta est. Balduinus enim, cuius exercitus maiores erant copiae, totus erat in penatum depopulatione, uel urbem dimidiam uindicare. Porro Tancredus, ut erat moderatus, maluit urbis dominatu carere, quam ciuium, qui se benigniter eidem commiserant, facultates diripere. Unde suis signum dedit, lituisque clangentibus, aliquantulum amaricatus, abscessit, et Balduinus totam Tarsum solus obtinuit. Nec mora, Tancredo duae ciuitates optimae, Azera et Mamistra, redditae sunt, et castella quamplurima. Porro optimates alii Armeniorum terram cum exercitibus suis intrauerant. Venientibus illis, Alfia ciuitas reddita est, indigenaeque illius terrae, militari uiro, nomine Simeoni, ad defensandam terram commissa est. Maior exercitus Caesaream Cappadociae uenit, quae ad solum usque diruta erat. Ruinae tamen, utcunque subsistentes, quanti fuerit testabantur. Plastencia, ciuitas pulchra, et uberis glebae opima, quam Turci, paulo ante, tribus obsederant hebdomadibus, sed inexpugnabilis nullatenus expugnari potuit, Christianis illico gratanter patuit. Hanc quidem Petrus de Alfia petiuit, et ab optimatibus indifficulter obtinuit, ad tuendam et expugnandam terram in fidelitate Sancti Sepulcri et Christianitatis. Buamundus, militarium negotiorum uir industrius, accitis militibus de suis quos uoluit, Turcos, qui Plastenciam obsederant, et exercitum haud longe praeibant ut nocerent, curiose insecutus est, sed frustra, quoniam eos inuenire non potuit. Ventum est ad Coxon, nobilem et copiosam ciuitatem, quam alumni illius Christianis, fratribus suis, libenter reddiderunt. Ibi tribus diebus fatigatus pausauit exercitus. Relatum est comiti Tolosano quod Turci, qui fuerant in Antiochiae custodia, discedentes aufugissent. Igitur, cum suis consiliatus, elegit quos praemitteret, qui iter diligenter inuestigarent, et caetera curiose explorarent. Ad hoc directi sunt uiri consulares, et disciplinae militaris gnari. Vicecomes de Castellione, Guillelmus de Monte-Peslerio, Petrus de Roasa et Petrus Raimundus, cum militibus multis, in uallem Antiochiae uenerunt, et ibi rem aliter audierunt. Turci enim copiose praeparabant se ad defensandam urbem. Petrus de Roasa, declinans ab aliis, uallem de Rugia introiuit, inuentisque Turcis quamplurimis, grauiter eos cecidit, superauit atque fugauit. Armenii, auditis secundis successibus Christianorum, frequentibus quoque infortuniis paganorum, reddiderunt Petro Rusam ciuitatem, et castella quaedam. Maior exercitus difficile iter aggressus est. Ibi gradiebantur rependo per montana nimis aspera et scopulosa, ubi tristes mira perpessi sunt detrimenta. Collidebantur et conquassabantur, laborantes et deficientes per uiam inuiam. Labebantur equi in immane praecipitium. Multi, equis uel clitellariis cum rebus superpositis illic amissis, pauperati sunt. Postquam calamitosas angustias uix euaserunt, ad quamdam ciuitatem, quae uocatur Marafim, diuerterunt. Conuenae uero nostratibus copiosum mercatum detulerunt. Ibi aliquantisper demorari sunt, donec quantumlibet recrearentur. Post haec, ingressi sunt uallem inclytam, spatiosam et uberem, in qua regia et famosa ciuitas Antiochia sita est, quae totius Syriae metropolis et princeps est, in qua primicerius apostolorum Petrus cathedram habuit pontificalem. Nunc, occulto Dei iudicio, sed iusto, plurimae in ea ecclesiae dirutae sunt, et quibusdam humanis usibus irreuerenter applicatae sunt. Cursitores, dum ad Pontem Ferreum propinquarent, Turcos inuenerunt innumeros, munitum Antiochiam festinantes. Itaque repentino in eos impetu facto, semper enim Christiani proficiscebantur armati, subito conflicti eos consternauerunt. Multis deletis, ad propria castra, quae super fluminis ripas metati fuerant, reduxerunt eorum burdones, quos multimodis onustos uictualibus et diuersis gazis, ad propriam ciuitatem deducebant. Factum est igitur immensum in castris gaudium, tum pro uictoria, tum propter opima, quae ad eos reportarant cursitores, spolia. Quotidianas ergo et continuas Deo referebant laudes et gratias, qui, pro suo amore a natali solo procul exsulantes tam excellenter protegebat inter phalanges ethnicas. [9,9] Buamundus, pigritiae uel somnolentiae nunquam acquiescens, irrequietus enim homo erat, cum quatuor millibus militum prope Antiochae portam caute clandestinus uenit, si qui forte latenter ingrederentur, uel egrederentur, exspectans. Summo diluculo exercitus de loco, in quo erant, tentoria collegit, Antiochiam accessit, quarta feria, XII Kalendas Nouembris, tentoria sua cooptauit, et a tribus portis ciuitatem usque III Nonas Iunii uiriliter obsedit. Nam altera parte obsessa non fuit, quoniam tam porrectis et inaccessis coangustabatur scopulis et montanis, ut nullus illac se accommodaret et obsidendum locus. Nimius timor inuasit Antiochenos et omnes circumpositos, et nullus eorum exspectare cursitorum auderet occursum. Diebus itaque ferme XV siluerunt. Terra uero, quae circa Autiochiam adiacebat, prout uallis est fertilis, erat uberrima, uinetis referta, fructibus et frugibus iucunda, arboribus nemorosa, hortis opima et pascuis opulenta. De ciuitate Armenii multi et Suriani, Christiani, sed Turcis obnoxii, fugam simulantes, audacter in castra exibant, mendicantes, castrensium esse explorabant, et remeantes Turcis intimabant, et sic eis multum oberant. Antiocheni ergo, patefactis castrensium consiliis, coeperunt paulatim intrepidi prodire, et peregrinos aggressibus coangustare, et incautos trucidare, et latrociniis, aliisque circumuentionibus aggrauare. Sic in circuitu omnes uias obsidebant, et a mari et a montanis omnia Christianis claudebant. Peius itaque obsidebantur qui foris erant, quam qui intus latitabant. De proximo castello satis munito, nomine Arech, Turci in Christianos irruebant, insidiisque indigenarum multi occubuerant. Optimates ergo Christiani condolentes, Turcis obuiauerunt, ad conflictum eos prouocauerunt, et ad locum, ubi Buamundus cum suis in insidiis delituit, fugam fingentes, scienter declinauerunt. Ibi Christianorum duo millia occisi sunt. Porro Buamundus, praeliator fortissimus, de insidiis concitus surrexit, et Turcos aggressus, multos peremit, et quosdam uiuos retinuit, quos ante portam ciuitatis solemniter in spectaculum decollauit. Deinde castrenses super uerticem montis, qui dicitur Maregard, castellum aedificauerunt, quod per dierum successiones heroum unusquisque in ordine uicis suae custodiebant. Interim attenuata sunt uictualia, quia neque cursitare audebant, neque mercatum habebant. Quod uero in ualle reperierant, affluenter consumpserant. Cibaria igitur omnia perchara erant, fames inhorrescebat, quoniam pabula omnia de die in diem deficiebant, et intus aduersarii cauillantes gaudebant. Anno ab Incarnatione Domini 1097, indictione V, celebrata Natiuitate Christi, Buamundus dux, et Flandrensis Rodbertus, non sine remanentium lacrymis processerunt, et cum eis militum et peditum plus quam XX millia per Saracenorum colonias dispersi sunt. Arabes autem et Turci a Ierusalem et Damasco, et ab aliis multarum regionum municipiis conuenerant, ut Antiochiae subuenirent. Qui, ut Christianos per regionem suam dispersos audierunt, admodum gauisi sunt, sperantes se illis pro certo praeualituros, utpote quos opinabantur paucos et aduentitios. Intempesta igitur nocte, duas acies in insidiis ordinauerunt, unam a facie, alteram a tergo. Armipotens comes Flandriae et Buamundus diluculo in eos unanimiter irruerunt, et inuocato nomine Iesu cum signo crucis, constantissime praeliati sunt, et multi paganorum mortui sunt. Verum de spoliis eorum parum ditati sunt Christiani, quia otium non habuerunt eos persequendi, uel spoliandi. Interea Turci, qui in praesidio urbis stabant, audientes Buamundum abscessisse, audacter exibant, et in ipsis iam castris discurrebant. Explorauerunt enim quae tentoria languidiora reperirentur. Quadam die, unanimiter in castris irruerunt, et cominus in Christianos impegerunt, nondum scientes quod sui deuicti essent. Die illa, uehementer Ismaelitae in castris desaeuierunt, et multi ex Christianis perempti sunt. Inter quos Podiensis tunc signifer occidit, et nisi luteae interessent salebrae, quae ciuitatem a castris dirimebant, et transitum nullum, uel difficilem, sinebant, laxis habenis ipsa protererent tentoria, et debaccharentur in Christianorum gentem, quae iam aliquantulum marcuerat. Buamundus, de Saracenorum regrediens bello peracto, sed modico quod depraedaretur inuento, alia conscendit montana. Sed in tantam terra iam redacta fuerat uastitatem, ut multi uacui remeauerint. Incassum ergo laborauerant, nisi quod de Turcis solemniter triumphauerant. Sed nulla uictoria famem exstinguit, ubi totum, quod mandi debeat, deficit. Parum laetitia durat, quam egestas panis contristat. Reuersi sunt autem ad castra, quae perhorrescens sauciabat inedia. Armenii et Suriani, lucris inexplebiter inhiantes, Christianos rediisse uacuos uidentes, ad opportuna et remotiora loca decurrebant, et coementes cibaria quae reperiebant, in castra deferebant, et multo pretio, quod uili coemptum erat, uenditabant. Morbi lues castra contaminabat. Ditiores multa indigentibus et ostiatim postulantibus donaria conferebant, sed tamen multis diebus sustinere tot millia non poterant. Cogitauerunt igitur aliqui castra subterfugere. Guillelmus Carpentarius et Petrus Eremita latenter fugerunt, quos inuentos Tancredus apprehendit, et inhoneste conuiciatos, ad exercitum redire compulit. Dein Buamundus ad se deductos probrosis coercuit uerbis, et dignis castigauit angariis. Tunc homines et equi incommodo pari laborabant, et euadendi desperatione nutabant. Adeo Christianorum equi defecerunt, ut in tanto et toto exercitu uix mille milites inuenirentur qui caballis uterentur. Tatanus, natione Graecus, satellitum imperatoris princeps, metu mortis inter tot detrimenta expalluit, et multa sociis promittens profutura, legationem ad Augustum suscepit, et abscedens, nunquam postmodum ad eos rediit. Probitates et fidelitatem, multimodosque angores obsidentium urbem Alexio Caesari luculenter retulit, et Guidonem, Guiscardi ducis filium, praeclarosque Francorum proceres, qui cum multis sodalibus sequebantur, sed ab Augusto Constantinopoli honorifice detinebantur, ut socios adire festinarent exciuit. Auditis itaque certis rumoribus, imperator ingentem exercitum aggregauit, et cum multis copiis, ut Christicolis subueniret, iter iniit. Sed prauis, ut in posteris dicemus, consiliis bonum inceptum non peregit. Gens interim pauperata furtim discedebat, uadens quo se uiuere putabet. Ad mare nullus audebat accedere, quoniam uiae et auia seruabantur. Ecce iterum fama recens percrebruit Turcos innumeros aduentare, et ingruentiam necis omnibus confestim imminere. Tot enim erant, quod uix multorum stadiorum sufficeret eis quaquauersum porrecta capacitas. Exsangues Christiani pallebant, et multi eorum marcida colla circulabant. Nobilitas tamen de bello disputare ausa est. Cuncti optimates confluxerant, omnesque se inuicem cohortabantur. Quod uidens sagax Buamundus, eis ualde congratulatus est, prolatoque sapienti consilio, cum admonitione facunda ad bellum cohortatus est. Pedites in castris iussit remanere, et portas ciuitatis diligenter obseruare, ne reseratis illis ciues possent libere discurrere. Omnes milites cum inuocatione nominis Domini Iesu armati, et sancta communione praemuniti, processerunt e castris, cum multis utriusque cateruae lamentis. Neutri confidebant de se, nec sacerdos, nec mulier, nec popularis, nec miles. Nec iste nec illi sperabant se de caetero posse frui aspectu mutuo. Hi et illi proruebant in charorum oscula, et omnes in lacrymas ciebantur. Milites hospitati sunt inter fluuium, qui antiquo nomine Daphnes uocatus est, qui praeterluit Antiochiam et lacum. Audierant siquidem Turcos in castello Arech conuenisse, ultra Pontem Ferreum. Impigri Christianorum optimates ante lucanum conuenerunt, et aurora prima illucescente, gnaros exploratores praemiserunt. Qui celeriter reuertentes, Turcos adesse, et duas copiosas acies praestruxisse, acclamauerunt. Viderant enim eos, ex altera fluminis ripa accelerantes. Tunc Christianorum proceres locuti sunt de bello ordinando, et negotium illud commiserunt Buamundo. Ordinatae sunt itaque sex acies. Quinque ex illis processerunt quae belli pondus sustinerent, et inimicum agmen efficaciter feriendo repellerent. Buamundus cum acie sua postremus paulatim gradiebatur, omnibus prouisurus et subuenturus, et, si Turci praeualerent prioribus, totam belli ingruentiam excepturus. Litui clangebant, buccinae reboabant. Utriusque multitudinis clamor audiebatur, et acerrimum certamen utrinque agebatur. Cominus utraeque instabant legiones. Iam clypeo clypeus, iam umbone umbo repellebatur, et confractis hastis enses mutilabantur. Superuenere Turcorum succenturiae, quae grauiter coeperunt Christianos impellere. Nequibant Franci tantum impetum tot examinatarum nationum sustinere, sed titubantes cogebantur cedere. Tantus enim erat clamor et strepitus et telorum imber, ut ipsum etiam obnubilarent aerem. Ingemuit Buamundus, qui undique prospiciebat eis, tanquam oculatus totus, et ait: Christe, tuos sustenta Christianos. Et adiecit: Rodberte, Rodbertus siquidem, Girardi filius, suum detulerat uexillum, rapidum calcaribus urge cornipedem, et Christianis titubantibus imperterritus esto iuuamen! Memor esto, precor, parentum nostrorum, et ne liuidaueris rutilantem titulum Francorum! Scito nobis illico de coelis auxilium futurum. Sed uult Deus ut nos, uelut fortes athletae, promereamur et adipiscamur brauium. Rodbertus, sanctae crucis signo munitus et auxiliaribus manipulis constipatus, festinus adfuit, et cruentissimis Turcis audacissimus miles obstitit. Adeo perfidos aggressus est, ut uexilli Buamundi lingulas in ora Turcorum uolitare faceret, altoque clamore suo aliquantulum Turcos deterreret. Ad illius primipilaris impetum et altum clamorem Franci animos resumpserunt, et in Turcos unanimiter irruerunt. Fragor armorum multus erat, et ab aereis cassidibus elucubratus ignis scintillabat. Vulnera uulneribus illidebant, et campi nimio sanguine purpurabantur. Intestina uideres dependentia, caesa capita, trunca corpora, passim oppetentia. Turci itaque timore nimio exterriti sunt, et repente, cuneis eorum labantibus, fugerunt, quos nostri repente ultra Pontem Ferreum persecuti sunt. Caesi sunt ibi Turcorum multi milites, quoniam praelium illud non habuerat pedites. Christiani autem, magno potiti tropaeo, laeti reuersi sunt ad suos, secum adducentes multos equos, quibus singulariter indigebant, et spolia multa, quae in praelio acquisierant. Turci ad castellum suum Arech satis inglorii reuersi sunt; quod, omnino despoliantes, succenderunt, et fugerunt. Armenii autem et Suriani, hoc uidentes, arcta loca praeoccupauerunt, et multos ex eis peremerunt; quosdam autem uiuos reduxerunt. Castellum uero praedictum Christianis subiugatum reddiderunt. Franci quoque in castra centum capita peremptorum retulerunt, ad consolationem suorum, et ad defectionem obsessorum. Haec omnia uiderunt legati admirabilis Babyloniae, qui tunc forte a Babylonia ad eos missi, iuxta eos suis morabantur in tentoriis. Illi autem, qui in castris remanserant, tota die in Antiochenos pugnauerant, et tres portas urbis, ne foras erumperent, indesinenter seruauerant. Praelium hoc factum est Idus Februarii, feria III quae caput ieiunii Quadragesimalis praecedebat. Multitudo ciuium, licet in praeliis semper uicti fuerint, et morte uel uulneribus seu captionibus defecerint, tanta erat in urbe, ut magis in iram efferati, Christianos ardentius impeterent, et incessanter ipsa castra perturbarent, frequenter insilirent, atque quibuslibet mortibus funestarent. Christiani, praeter haec, magnis affligebantur incommodis, quia nec obsidionem deserere, nec procul a castris audebant procedere. Regiones circumsitae iam in tantam redactae erant solitudinem, ut nullam eis suppeditarent pabulorum subministrationem. Turci nimirum, quibus locorum opportunitates cognitae erant, frumentatum cursitabant, et Christianis attentius insidiabantur. Porro quaecunque ciuitates, quaecunque castella, quaecunque municipia, quilibet homo, quaelibet mulier, omnes, qui uel prope uel procul erant, Christianis inimicabantur. Omnis locus obstructus erat, ne forte negotiatores ad eos accessissent. Itaque perhorrenda periclitabantur eduliorum inopia. Nobilitas igitur, ut plebi consulerent, misericorditer anxiabantur. Consilium inierunt ut Machomariam munirent, et Turcis transitum per pontem auferrent. Decreuerunt etiam ut Buamundus dux, et Raimundus, Tolosanus comes, ad Portum Sancti Simeonis irent, et populum, qui ibi exspectabat, ad obsidionem adducerent. Itaque, qui in castris remanserunt, accincti gladiis, ad castellum inchoandum unanimiter se praeparauerunt. Turci autem, nec numero nec armis impares, audacter Francis occurrerunt, et in tantum aggressi sunt, ut eos in fugam compulerint, multosque peremerint. Denique comperto quod duo maximi proceres ad portum abscessissent, clandestinas insidias competenter collocauerunt, et a portu Sancti Simeonis remeantes immaniter aggressi sunt. Impetebant enim Saraceni Christianos sagittis, ensibus, lanceis, missilibus et omnimoda telorum ingruentia; Christianos immisericorditer obtruncabant, et dentibus in eos stridentes, clamitabant. Redierat quippe cum praefatis principibus gens, nec satis armata, nec multum pugnax. Pauci Christiani debacchantium crudelitatem diutius perpeti nequiuerunt; sed peremptis in illo conflictu plus quam mille, alii fugerunt. Tales sunt bellorum euentus, tales sunt uicissitudines et hominum et temporum. Nulli unquam successit semper feliciter; nemo unquam de continua prosperitate laetabitur, uel laetatus est. Hac de re, et timenda est et cauenda in prosperis aduersitas; speranda uero et optanda in aduersis prosperitas. Rumor de Christianis superatis eos, qui remanserant, ualde contristauit, eo maxime quod certum numerum uiuorum seu peremptorum non retulit. Plurimi, per montana repentes, euaserunt, et ad tentoria qaantocius redierunt. Buamundus, per breuiorem uiam reuersus, Tolosanum praeuenit, et de defectu suorum uerus interpres nuntiauit. Christiani uero, magis irati quam exterriti, Turcos unanimiter aggressi sunt, et occisione commilitonum suorum incitati, gentiles uiriliter inuaserunt. Utrinque accerrime dimicatum est. Turci pontem transierant, et Christianis audacter obuiarant; a quibus praeter spem horribiliter excepti sunt, et percussi, fugiendo elabi uoluerunt; sed inita fuga, mortem inuenerunt. Oberat fugientibus pons angustus, fluuiusque rapidus et profundus. Alter eis non erat transitus; fluuium circa pontem nemo euadare, uix aliquis poterat enatare. Grandis multitudo equitantium pontem pariter ascenderunt, Francique, fraternae ultionis et uictoriae cupidi, perimere crudeles belluas sategerunt. Insatiati peremptores instabant lanceis, et ensibus in eos cominus utebantur. Quosdam in fluuium praecipitabant, alios lethalibus gladiis confodiebant Fluuius sanguine cruentabatur, et cadaueribus supertegebatur. Insignis dux Godefredus quemdam maximum bellatorem, aurea lorica indutum, in tergo ense percussit, ualidoque ictu per medium quasi tenerum porrum obtruncauit. Caput, cum humeris et superiori parte corporis a cingulo, in flumen cecidit, inferiorque pars super uelocissimum cornipedem remansit. Equus autem, rectore carens, aspere calcaribus urgebatur, et laxatis habenis fugientes praeueniens, urbem ingressus est. Hoc totus populus, qui in muris et propugnaculis stabat, ut prospexit, ualde moestus contremuit, et de tanto strenui baronis ictu plurima cum lamentis uerba euomuit. Dies multimodae mortis, dies illa gentilibus illuxerat, in qua uix aliquis ibi congregatorum mortem euitare poterat. Mulieres, a murorum et propugnaculorum spectaculis, suorum miserias prospectabant, et successiuis Francorum prosperitatibus inuidebant. Id praelio illo duodecim principes, quos admiralios uocant, et mille quingenti milites praecipui mortui sunt, aliique timore nimio, ne in Christianos aliquid arroganter inirent, perterriti sunt. Intempesta nox praelium diremit. Christiani, in Domino Iesu laetantes, ad suos uictoriosi redierunt, et equos multos cum spoliis copiosis secum adduxerunt. In crastino mane Turci suorum cadauera collegerunt, et ultra pontem ad Machomariam ante portam ciuitatis sepelierunt. Pallia quoque, et pretiosas exuuias subtumulauerunt, et arcus et pharetras et plurimos byzanteos mortuorum procurationi adiecerunt. Quo Christiani comperto, sepultos desepelierunt, concupiscibilemque substantiam rapuerunt, et corpora congregata in foueam unam contumeliose proiecerunt. Burdones uero quatuor, caesorum capitibus onustos, ad portam miserunt; quae ciues et Babylonici legati uidentes, uehementer doluerunt, et ad mortem usque contristati sunt. Tertia die, Christiani castellum, de quo supra memoratum est, aedificare coeperunt, et de lapidibus de sepulturis dehumatorum munierunt. Quo satis munito, iam hostes suos arctius coangustauerunt. Franci autem securiores ad montana cursitabant, et paleis, aliisque quibuslibet uictualibus deuehendis iam liberius uacabant. [9,10] Ex altera uero parte fluminis nondum sua Christiani tentoria locauerant, ibique Turci securius discurrebant. Communi ergo consilio, castellum ultra flumen aedificatum est, magnanimusque Tancredus, de castello illo seruando, cum primoribus Francorum pactus est. Omnes enim alii tutelam huiusmodi refutauerunt. Excitis itaque commilitonibus fautoribusque suis, castellum muniit, obessae urbi acriter obstitit, uias et inuia irrequietus obseruauit. Quadam die Surianos et Armenios, necessaria, ut solebant, in urbem abundanter deferentes, inuenit; celeriter aggressus, omnia quae deferebant abstulit, spoliisque opimis et uictualibus gloriose ditatus, sociis subuenit. Antiocheni ergo, et omnes fautores eorum ualde perterriti sunt, et frequentibus infortuniis et calamitatibus oppressi sunt. Franci, moribus ferociores, natura animosiores, usu in bello expeditiores erant, et ad hoc in longinquas regiones et exteras nationes iter arripuerant longanimes. Ad Deum in angustiis suspirabant, ipsumque in necessitatibus suis adiutorem inuocabant, eique frequenter pro humanis excessibus deuoti satisfaciebant. Pirrus Datianus, quidam admiratus, Turcorum prosapia oriundus, in obsessa ciuitate tres turres habebat; qui foedus amicitiae per fideles internuntios cum Buamundo inierat, de quo fama uolans ad eum multa bona detulerat. Frequenter igitur, per fidos interpretes et nota intersigna, loquebantur ad inuicem. Hunc aliquando Buamundus ad Christianitatem incitabat, aliquando ad reddendam ciuitatem multimodis pollicitationibus suadebat, et, ut uir callens, nihil intentatum relinquebat. Nunc eum pro infortuniis ciuitati imminentibus deterrebat, nunc eum pro praemiis copiosis, quae a Deo gloriose destinantur, Christianitati alliciebat. Tandem Pirrus famoso amico assensum praebuit, et tres ei turres suas obtulit, filiumque suum obsidem daturum se spopondit, et ut inceptum maturarent negotium, summopere admonuit. Prudens Buamundus intestinam laetitiam caute celauit, uultum et os ad tempus compescuit. Optimates deinde allocutus de difficultate capiendae urbis, de ingenti taedio longae obsidionis, de laudabili constantia uictoriosae expeditionis, suasit ut cuilibet suorum ab omnibus concederetur principatus Antiochiae, qui pretio, seu ui, uel amicitia, seu quolibet ingenio posset eam obtinere. Tunc seniores ei non acquieuerunt, sed communem eam omnibus esse debere dixerunt, quia generali conatu omnes ibi laborauerunt. Sapiens heros pluribus auditis conticuit, et opportunitatem optati exitus exspectauit. Paulo post, fama, praesaga mali, percrebuit in castris, Turcos, Publicanos, Agulanos, Azimitas, et plurimas gentilium nationes aduentare, et de bello in Christianos condixisse. Iam certi eruperant nuntii, qui de certitudine testabantur imminentis periculi. Christiani ergo duces ad inuicem locuti sunt, et sponte sua Buamundo subintulerunt: Vides quod in articulo res nostra posita sit. Si ciuitatem ergo istam prece uel pretio, nobis etiam iuuantibus, poteris obtinere, nos eam tibi unanimiter concedimus; saluo in omnibus, quod imperatori te collaudante fecimus, sacramento. Si nobis imperator, ut promisit, adiutor aduenerit, iuratasque pactiones custodierit, periuri uiuere nolumus; sed, quod pace tua dictum sit, nos eam illi concedimus. Sin autem, tuae semper subdita sit potestati! Mox Buamundus, iteratis sermonibus, Pirrum interpellauit, et ille, nihil percunctatus, filium suum obsidem misit. Praeco, inquit, uester in castris uestris intonet alta uoce ut gens Francorum, hodie praeparata, cras ingrediatur Saracenorum terram, depraedandi causa, et sic nostris et uestris dissimulabitur causa nostra. Postquam hostium multitudinem longius abiisse nostri putauerint, minusque solliciti sub noctis silentio quieuerint; uos interim clandestini, scala muris admota, accelerate, omnem tumultum compescite, murumque cito et confidenter ascendite, turresque meas, ut promisi, recipite. Postmodum de rebus agendis procurate, gladiisque rerum euentus perficite, nec aliquid quod agendum sit, ceu segnes, negligite. Ego uero insomnis et sollicitus uestrum praestolabor aduentum. Buamundus itaque praeconi suo, quem Malam-Coronam cognominabant, per castra praeconari iussit, ut omnes irent hostium terras depraedari. Omne uero secretum credidit duci Godefredo, et Flandrensi, et Normanno, atque Tolosano, ac Podiensi episcopo, aliisque quibusdam optimatibus; Tancredus autem suique consiliarii, rem totam ab origine nouerant. Stephanus uero Carnotensis aberat, qui magna detentus aegritudine, ut asserebat, ad Alexandretam recreationis gratia, donec conualuisset, discesserat. Exercitus itaque Christianus, huiusce rei ignarus, uesperascente die, castra exiuit, et per quaedam deuia deductus, ante auroram prope urbem per compendiosa diuerticula repedauit. Buamundus interim suis mandauit familiaribus ut scalam, quam praeparauerat, caute muro apponerent, et taciturni confidenter ascenderent, et reliqua, quae agenda essent, armis animisque uegeti prudenter agerent. Langobardus quidam, nomine Paganus, non sine grandi metu, primus ascendit, quem Fulcherius Carnotensis, et Rogerius de Barneuilla, ac Goisfredus Parented, de castro Secred, aliique fere LX subsecuti sunt; quos Pirrus diligenter suscepit, et in turribus suis collocauit. Deinde Pirrus, postquam uidit quod plures non sequerentur, ualde tristis, materna dixisse lingua fertur: Heu! heu! michro Francos ethome, hoc est, paucos Francos habemus. Langobardus ergo per scalam properus descendit, et exspectanti Buamundo eminus dixit: Quid agis? an dormis? Mitte uelociter quos missurus es, quia indemnes iam obtinuimus tres turres. Alioquin et nos, et ciuitatem, et amicum tuum, qui totam spem et animam suam in sinum tuum expandit, amisisti. His auditis, Buamundus, et qui cum eo erant, dicto citius cursum arripiunt, multi ascensum praeoccupant, et septem alias, Pirro docente, turres intrant, Occisis omnibus, quos intus inuenerant, iam per muros et plateas personant, passim discurrunt, neminique obuianti parcunt. Ciues, laboribus longae obsidionis fatigati, uix expergiscebantur, et adhuc somnolenti domos suas inermes egrediebantur; somno sonoque clamantium stupefacti, cautis incauti occursabant, et rem ignorantes, aduersarios, utpote suos clientes, conuocabant. Ubicunque igitur obuiabantur, tanquam oues procumbebant et obtruncabantur. Tunc etiam couterinus Pirri frater mactatus est. Interea tanti per scalam repere coeperant, ut ipsa scala dissiliens dissolueretur, nec alii qui iusum propter muros aderant, sociis sursum pugnantibus auxiliari possent. Pro tali ergo euentu contristatis pietas Dei suffragata est. Nam non procul a scala nutu Dei quamdam portam, quam retroactis diebus explorantes uiderant, a sinistra parte palpantes inuenerunt, ipsaque fracta quantocius ingressi sunt. Tunc nimius fragor exortus est, et uberior dimicandi occasio Christianis succreuit, Turcisque somno uinoque sepultis crudelior necis angustia obuenit. Gentiles, dum periculum imminens effugere uellent, in Christianos impegerunt; et impetum euitare satagentes, dum nesciunt, in repentinum mortis discrimen ceciderunt. Buamundi uexillum, ipso iubente, in urbem elatum est, et contra municipium, quod erat in urbe, in editiori colle collocatum est. Christiani, III Nonas Iunii, feria IV, Antiochiam obtinuerunt, et innumeros paganorum ibidem interemerunt. Nec aetati, nec sexui, nec cuiuis conditioni nocte illa indultum est. Nox ambigua erat, et ideo promiscui sexus nullum exceperat. Dies illuxit, et qui morabantur in castris, tumultuantibus populis et reboantibus lituis exciti, uexillum Buamundi uiderunt et agnouerunt; et de capta ciuitate gauisi sunt. Ad portas igitur cucurrerunt, introierunt, sociosque toto nisu adiuuerunt. Turcos, subterfugere molientes, si quos inuenerunt, impigre caeciderunt. Quidam etiam Turcorum per portas effugerunt, quoniam impetuosis Francis incogniti fuerunt. Cassianus autem, Turcorum dominus, Antiochiae admiratus, inter fugientes delituit, et aufugiens, in terram Tancredi peruenit, ibique, suis equis sodaliumque suorum, ad extremum fessis, coactus substitit, et in quoddam tugurium diuertit. Hoc ut Suriani et Armenii, regionis illius accolae, quibus multa Cassianus mala fecerat, compererunt, ex eis fere XX concursum in eum fecerunt, apprehensi caput amputauerunt, et Buamundo praesentauerunt. Unde, et ipsius gratia et optata libertate potiti sunt. Infelici fortuna deceptus sic periit Cassianus. Incertum habetur an totius expers confugii discesserit, an ad disquirendum a contribulibus suis adiutorium discurrerit. Illud certum habetur, quoniam si castellum suum introisset, sibi suisque opportunius consuluisset. Plateae uero et omnes ciuitatis intercapedines ita densis erant occupatae cadaueribus, ut liber nemini daretur incessus. Compita nimirum et uiculi caesis impediebantur corporibus; unde horror et fetor nimius quibuslibet incumbebat uiatoribus. [9,11] Auditis rumoribus de capta ciuitate, multi, qui ad eius adminiculum confluxerant, uel adhuc confluebant, perempti sunt. Alii, in municipium recepti, euaserunt. Alii uero uitae suae fuga consuluerunt. Sensadolus autem, Cassiani filius, Curbaranno, magistro militiae Soldani, Persarum regis, occurrit, et cum multis fletibus diros patris patriaeque casus retulit. Hunc nimirum Cassianus, dum obsideretur ab occidentalibus, ad liberationem Antiochiae multis inuitauerat legationibus. Tertia die, postquam ciuitas Christianis subiugata est, Sensadolus Curbaranno municipium imminens urbi, et se, et omnia sua contradidit, ipsumque multis quaestibus et lacrymis ac promissis in Christianos commouit. Curbarannus autem erat audax et bellicosus, prudens et diues, laudisque cupidus. A Calipha, gentis suae apostolico, in Christianos saeuiendi licentiam acceperat, seque non reuersurum, donec Syriam et Romaniam, Apuliam quoque sibi subdiderit, iurauerat. In uiribus suis ualde confidebat, quia secum gentes innumeras habebat. Adiuncti etiam erant illi Damascenorum rex et Ierosolymorum admiratus. Turci et Agareni, Arabes et Publicani, Azimitae, Curti et Persae, Agulanorum quoque tria millia illi adhaerebant. Qui ferro undique loricati erant, nec sagittas, nec lanceas timebant, nec praeter gladios arma in bellum ferebant. Tales tantique hostes ad Pontem Ferreum castrametati sunt, et firmitatem illam confestim expugnauerunt; et omnes extemplo interfecerunt, reseruato castelli domino, ferreisque uinculis alligato; qui uiuus et uinctus inuentus est, bello peracto. Agareni arma uilissima, ensem scilicet rubiginosum et lanceolam, et arcum aspernabilem quibusdam pauperculis diripuerunt, et Curbaranno ad improperium Francorum cum magna irrisione obtulerunt; quae ille nihilomiminus cum cachinnosis exprobrationibus in Corosanum misit, et uanis iactationibus uesanos idololatras in Christum exciuit. Dum haec aguntur, Curbaranni mater de ciuitate Aleph ad filium accessit, et de his quae inchoauerat acriter eum redarguere coepit, eique, quod uincendus esset a Christianis, et eodem anno, non in bello, morte subita moriturus, manifeste praedixit. Erat enim senex, utpote centenaria, et futurorum praesaga. Colligebat etiam multa de constellationibus mulier sortilega, et geniculorum, multarumque disciplinarum conscia. Iactabundus heros lugubrem matrem superbis promissionibus compescuit, et tertia die armatus in oppidum sibi commissum, cum nimiis uiribus, uenit. Christiani obuiam Ismaelitis exierunt; sed immensam multitudinem et fortitudinem illorum conficere nequiuerunt. Extemplo in ciuitatem refugere coacti sunt, et in angusto portarum ingressu multi, repentino impetu suffocati, perierunt. Turci enim uehementer eos aggressi sunt. Incubuit ergo Christianis magna desperatio. Alii tamen alios consolabantur, et in diem crastinam de praelio concionabantur. Aliqui tamen, ultra ius et fas meticulosiores, ad dedecus sui noctu de fuga cogitauerunt. Willelmus enim de Grentemaisnil et Albericus frater eius, Guido Trussellus et Lambertus pauper, aliique plures hesterni belli timore perterriti sunt; et ut in crastinum aufugerent solliciti, funibus per murum demissi sunt. Unde, ad suam diuturnam ignominiam, furtiui Funambuli uocati sunt. Tota nocte per abrupta praecipitiorum ambulauerunt, et cum multis comitibus ad portum Sancti Simeonis pedites, manibus et pedibus excoriatis, deuenerunt. Ibi multas naues repererunt, et nautas, in portu uacillantes, crudelibus nuntiis terruerunt, dicentes quod a Turcis Antiochia capta esset, et ibidem Christiani a paganis deleti essent. His auditis, nautarum alii anchoris abruptis mare iam sulcabant, et carbasa crepitantes in auras obliquabant, alii pigritantes dissimulabant, omnes tamen in commune turbabantur et pallebant. Dum haec aguntur, ecce Turci subito, littora explorantes, aduolant, imparatos et timoratos nautas trucidant, rates in portu remorantes spoliant, ignibus appositis concremant, et desidiosos homines pro uoto dilacerant. Pugnaces urbis muniones pondus Turcani belli tota die sustinuere, subitoque sapientum consilio murum de lapidibus impolitis et sine caemento inter ciuitatem et oppidum aedificauere. Ipsa enim maceria opportunum ut defenderent se Christianis praestitit auxilium; importunum autem Turcis impugnandi peperit impedimentum. Franci tota sedulitate propter murum armati assistebant, nec somno, nec quibuslibet aliis curandis indulgebant. Interim fames pedetentim conualuit, et obsessos, ut equos et asinos, et si quid aliud immundum erat, deuorarent, compulit. In tanta egestate fideles inuocabant Dominum, et ipse exaudiuit eos. Dominus Iesus cuidam sacerdoti, dum in basilica Sanctae Mariae pernoctaret, et pro afflicta Dei plebe oraret, semisopito cum sanctorum coetu apparuit, et de fornicationibus, quibus Christianorum cateruae cum alienigenis seu Christicolis meretricibus pollutae erant, querelam deprompsit, asperasque minas lupananti multitudini adiecit. Interim splendida crux super caput eius resplenduit, qua presbyter Redemptorem mundi agnouit, et deuote pronus adorauit. Tunc beata Maria, misericordiae mater, sanctusque Petrus, apostolorum princeps, cecideruut ad pedes Domini Saluatoris, piisque pro afflictione Christianorum supplicationibus, mitigabant iram minitantis, conquerentes de paganis, qui sanctam domum Dei suis turpiter maculauerant spurcitiis. Finitis supplicantis Matris et apostoli precibus, Sanctus sanctorum acquieuit, uultuque iucundior, presbytero praecepit ut omnem populum palam castigaret, ac ad poenitentiam omnimodis inuitaret, et fideliter conuersis ex parte Dei securus promitteret quod infra quinque dies opportunum illis auxilium Deus prouideret. Haec presbyter cum iureiurando super sanctum Euangelium et crucem coram Podiense episcopo et omni multitudine contestatus est. Populus confestim ad lamentum conuertitur, et de reatus sui confessione alius alium cohortatur. Suffusi ora fletibus, cineratis capitibus et nudis pedibus, omnes in ecclesiis passim orant, Domini petunt auxilium et rogant consilium. Iurauerunt omnes duces communi decreto quod nullus, quoad uixerit, de illo subterfugeret collegio, donec Ierusalem adiissent, et sepulcrum Domini deosculati fuissent, Tancredus etiam iurauit quod quandiu XL milites haberet, de Ierosolymitano itinere non recederet. Christianos ergo haec inspiratio multum animauit, corroborauit et exhilarauit. Petrus Abraham, quidam clericus de Prouincia, comitibus suis uisionem huiusmodi retulit: Cum obsideretur, inquit, Antiochia, forisque graui premeremur angustia, multimodaque penuria, sanctus Andreas apostolus mihi apparuit, nomenque suum interroganti intimauit, et in ecclesiam Sancti Petri, quae in hac urbe est, introduxit. Ibique mihi quemdam locum demonstrans, dixit: Noueris uolo quoniam, postquam hanc urbem intraueris, hic lanceam inuenies, quae latus Domini Saluatoris in cruce perforauit. Hoc munimem sacrosanctum est, et Christianis specialiter amplectendum est. His ita dictis, apostolus disparuit, et nemini quae uideram propalandi, fiducia mihi fuit. Capta autem urbe, iterum eumdem apostolum uidi. Quare, inquit, pusillanimis, lanceam non abstulisti? Et ego: Domine, si inde loquerer, quis mihi crederet? Noli desperare, ait apostolus, noli desperare; sed scito pro certo, ut dixi, tibique demonstraui, omnia uera esse. Haec nimirum reuelatio multum fatigatis proderit Christianis, utpote quibus pro lancea profluet confidentia salutaris. Infra quinque dies uisitabit eos Dominus, et potenter eruet eos a persequentium manibus. Petrus autem consilium hoc sibi diuinitus insinuatum comitibus suis patefacit. Sed populus discredebat, et testificantem subsannabat. Ille uero perstitit, et iureiurando affirmauit, populusque tandem iuranti credidit, uiresque pristinas in tolerandis poenis resumpsit. Interea Turci, qui in castello erant, sedulo Francos incursabant, et illi econtra pro posse suo resistebant. In primo conflictu Rogerius de Barneuilla occisus est, et a Christianis in ecclesia Sancti Petri cum magno luctu sepultus est. Erat enim nobilis Normannus, milesque pulcher et probissimus. Quadam die Turci tres Christianos in quadam turre incluserunt, nec Franci, tribulationibus tabescentes, inclusis adminiculari ausi fuerunt. Duo ex eis grauiter uulnerati exierunt de turre. Solus Hugo Forsennatus, praeliator acerrimus, de exercitu Godefredi de Monte-Scabioso, tota die uiriliter defendit se. Strauit etiam duos Turcos, nullis coadiutus auxiliis, sed sola manu persequentium obstitit turmis. Vere fuit hic uir audax et magnanimus, et inter omnes bellicosos praecipua laude dignus. Nimiis calamitatibus nostrates tunc fracti fuerunt, qui unum ex suis tota die pugnantem uiderunt, nec succurrerunt; clamantem audierunt, nec responderunt. Cum duces uocarent milites, non conueniebant; cum litui clangerent, in domibus latitabant. Imo inermes et exanimati, bellum diu rogatum abhorrebant; iamque, uelut exanimes, inglorii et imbelles, mori praeoptabant. Buamundus, aliique duces, dum exercitum nimis defecisse uiderent, ut eos saltem ad murum usque, qui ciuitatem ab oppido utcunque tenui discrimine separabat, conducere non possent, ignem immitti in ciuitatem mandauerunt, et sic euiratos de domibus et latibulis delitescentes extraxerunt. Ignis itaque in urbe, qua parte palatium Cassiani prominebat, accensus est, et ab hora diei tertia usque ad noctem mediam, non defecit. Et domus uel ecclesiae circiter duo millia combustae sunt. Ignis igitur sopitus est, quoniam omnis uentorum feritas euanuit. Christiani, furentibus flammis in hospitiis suis, spoliis suis uix arreptis, coacti ad duces confugerunt, ac ad portas urbis, excubandi gratia, locum uuusquisque acceperunt. Inter Francos et Turcos oppidanos assiduus conflictus erat. Iam enim res brachio manuque duntaxat gerebatur. Iam cominus utrinque certabatur, nec bellum ad momentum interrumpebatur. Turci, plures numero, et impensiore confortati cibo, uicibus sibi succedere, nihil intentatum praetermittere, Francos audacter aggredi, ultro se congressibus ingerere, alius alium commonere. Franci econtra, immoderanter angustiati, uacillare, nec cibum, nec somnum capere, quippe quibus nulla dabatur requies. Altum igitur murum silice et caemento cum calce aggressi sunt prouehere, quoniam alium, quem incaementatum erexerant, Turci facile prostrauerant. Quadam nocte, ab occidente ignis de coelo uisus est imminere, et intra Turcorum castra tanquam cadens desaeuire. Et licet ignis gentilibus tunc indemnis fuerit, multum tamen illis incussit terrorem et moestitiam, Christianis autem solamen et laetitiam; utrisque populis signum illud de coelo enituit. Oppidani tota die instabant lanceis et missilibus, et illidebant uulnera uulneribus. Castrenses extrinsecus ita ciuitatem circumuallauerunt, ut nemini pateret in die introitus uel exitus. Nocte aliquando aliquis poterat exire, sed occulte, et cum magno timore. Fames in dies conualescebat, et Christianos ultra quam credi potest angebat. Multi siquidem exspirauerunt fame. Panis paximacius et permodicus, si quando inueniebatur, byzanteo comparabatur. Equinae carnes et asininae pro imperialibus deliciis computabantur. Gallinae pretium XV erat solidorum. Ouum duobus solidis, nux iuglans uno appretiabatur denario. Multos stateres quaeque uilia ualebant. Taedet me singillatim enumerare multimodos labores et omnes miserias ac passiones, quas in urbe obsessa XXXVI diebus perpessi sunt Christicolae muniones. Sic Deus suos athletas probauit, et ut a propriis reatibus expiarentur, in camino tribulationis examinauit, et purgatos gloriose honorauit. Stephanus interim, comes Carnotensis, infirmitate, ut dicebat, detentus aliquantula, sicut dictum est, ad Alexandretam secesserat, conualescendi gratia. Huius reditum omnes exspectabant, utpote quem omnes maiores ducem et consiliarium sibi praefecerant. Erat enim facundus, et singularis scientiae. Hic, ubi Turcos ciuitatem circumuallasse audiuit, de Alexandreta, quae non multum ab Antiochia remota est, montana latenter conscendit, et innumera Turcorum tentoria, ipsosque uelut arenam maris per plurima stadia diffusos uidit, et ciuitatem circumdatam, manumque paruam Christianorum inclusam agnouit. Nimio igitur metu cum suis perterritus, cursim fugam iniit, et festinanter clandestinus discessit, castellumque suum reuersus spoliauit. Fugiens itaque Alexio imperatori, qui cum magno exercitu suppetias obsessis ueniebat, ad Philomenam urbem obuiauit, eique, seorsum uocato, dixit: Antiochiam pro certo captam fuisse noueris a Christianis. Sed castellum, quod munitissimum prominet urbi, sibi retinuerunt Turci. Et ecce nostros in urbe obsident et expugnant, seu magîs, ut reor, iam expugnauerunt, et omnes nostri perierunt. Consule ergo tibi, et genti quam conducis. Guido, Buamundi frater, aliique multi Francorum et Graecorum festinabant ad obsessorum auxilium, quibus imperator accitis suum patefecit consilium. Deinde iussit ut protinus omnes redirent, et regionem illam penitus deuastarent, et incolae illius in Bulgariam transmigrarent; ne Turci, si persequerentur, in depopulata regione pabulum sibi reperirent. Diris rumoribus rumigeruli comitis sparsis, obrepsit in populo Dei moestitudo inaestimabilis. Nam episcopi et abbates et presbyteri pene triduo a precibus et laudibus Dei cessauerunt, et profundis gemitibus suspirabant. Imperator, nimis credulus uerbis Carnotensis, Constantinopolim reuersus est, et gloria uictoriae et triumphi de Turcis diuinitus aliis, qui legitime certauerant, reseruata est. Franci nimis inuiti reuertebantur, et amarissime lamentabantur. Multi etiam e pauperibus peregrinis passim moriebantur. Guido, filius Rodberti Guiscardi, pro morte fratris et amicorum multa lamenta edidit, pluresque notos et extraneos in lacrymas exciuit, et in itinere in Stephanum comitem conuicia multa euomuit. Coactus tamen, cum imperatore aliisque auxiliatoribus, tristis remeauit. Bellatores Dei, qui in urbe agonizabant, totam spem suam in supernis collocauerunt, et de lancea Domini disquaerenda fiducialiter tractauerunt. In ecclesiam igitur Sancti Petri uentum est, ibique diligenter notato loco diutius inde altercatum est. Tandem praeualente plurimorum sententia, tredecim laboriosis et strenuis hominibus curiose fodere iussum est. A mane ergo usque ad uesperam foderunt, et eodem Petro, cui reuelatum fuerat, praesente, lanceam repererunt. Qua reuerenter leuata, publicus clamor exoritur, celebris ad eam concursus agitur, et tota deuotione deosculatur. Orta est igitur inter eos tanta laetitia, ut, remota omni accidia, deinceps nullius meminerint moestitiae, et extunc ausi fuerint de bello tractare. [9,12] Communi Christianorum consilio, industrii uiri, XII. Petrus Eremita, et Herluinus, Turcanae linguae peritus, ad Curbarannum missi sunt, eisque et suis ex parte Dei et populi eius commendarunt ut pacifici cum suis omnibus ab urbe, quam sanctus Petrus apostolus Christo subiugauit, recederent; et si ad baptismi sacramentum suspirarent, tanquam ueri fratres eos susciperent, et perennis amicitiae foedus cum eis innecterent. Sin autem, accincti gladio, si auderent, de praelio cogitarent. Tunc Curbarannus toruo uultu legatos respexit, Christianitatem omnino respuit, crucifixum regem despexit, Petrum apostolum superstitiosum seductorem nuncupauit, fidemque nostram nugacissimam sectam esse asseruit. Ad cultum Machometis Christianos inuitauit, contemnentes autem de fuga commonuit. Legati, retrogradum iter arripientes festini redierunt, et baptizatorum exercitum de bello imminenti certiorem reddiderunt. Interim fames inualescebat, et timor Turcorum corda pauitantium adhuc aliquatenus euirabat. Tandem, sacerdotum edicto, triduanum ieiunium expleuerunt, processiones per ecclesias cum litaniis celebrarunt, et Christianorum singuli, sacrosancto uiatico muniti, pugnam ordinauerunt. Septem igitur acies in ipsa urbe parauerunt. In prima acie fuit Hugo Magnus, cum Rodberto Flandrensi comite, et XXX millibus Francorum et Flandrensium. In secunda Godefredus dux, cum Eustachio fratre suo, et Conone comite, et XXX millibus fortissimorum bellatorum de Alemannis et Lotharingis et Boloniensibus. In tertia Rodbertus dux Normannorum, cum XV millibus Cenomannorum, Andegauornm, Britonum et Anglorum. In quarta Haimarus, Podiensis episcopus, cum aliis episcopis et ordinatis; cum quibus erat Petrus Abraham, qui portabat Domini lanceam, quam Christiani sibi praeferri desiderabant, et praesidium et tutamentum ibi magnum credebant. In quinta Rainaldus, strenuissimus comes, cum IV millibus Teutonicorum et Baioariorum. In sexta Tancredus cum IV millibus Apuliensium. In septima Buamundus, dux Apuliae, cum XXX millibus Langobardorum et Italorum. Ultimus exiit de urbe, ut omnibus prouideret, et singulorum in necessitatibus totus adesset. Raimundus Tolosanus cum XX millibus ad custodiendam urbem remansit, ne gentiles, quorum multa millia castrum Sancti Petri secus muros tenebant, urbem inuaderent. Christianis egredientibus, episcopi et presbyteri sermocinabantur, et orabant, et signo reuerendae crucis, in editioribus stantes locis, omnes consignabant. Dum ordinate per portam, quae est ante Machomariam, de urbe exirent, et clementis Dei efficax auxilium medullitus implorarent, pluuiola, tanquam roscida stilla, diuinitus cecidit; quae, quasi ros matutinus, irroratos equos et equites laetificauit. Unde equi uelut exhilarati hinnire coeperunt, et equitum animi dulciorati uegetiores et alacriores fuerunt, et omnes se ipsos promptiores et expeditiores senserunt. Pluuia tamen illa tam subtilis et modica fuit, ut uix pluuiam eam dixerint, sed quasdam guttulas rorantes plus senserint quam uiderint. Hoc nempe a multis probabilibus uiris, qui interfuerunt, relatum est. Curbarannus, ad bellum procedentes ut uidit, dixit: Plus ad fugam hi properant, quam ad pugnam. Sinite eos huc usque accedere, ut libere deglutiamus eos in nostra potestate. Exeant, exeant! Nos enim eos statim circumcingemus et praeualebimus et suffocabimus. Christiani uero gradatim ibant, nec alius alium inordinate praeproperabat. Curbarannus autem, postquam uidit eos decenter in armis procedere, nec usquam, ceu formidolosos, deuiare, sed gressu maturato procedere, iterum non erubuit dicere: Istae contemptibiles caniculae de bello forsitan audebunt praesumere? Tunc metu diriguit et uiribus corporis solutis, animo friguit. Clam igitur procuratori suo, quem admiralium uocant, mandauit ut, si in capite exercitus sui ignem accensum fumigare uideret, suos pro certo superatos sciret, et ille confestim, dato signo, suisque omnibus sublatis, recederet; ne forte populus, qui cum eo erat, uel in papilionibus, totus deperiret. Deinde ut acies ordinatas, et maiores quam audierat copias uidit, ex industria pedem paulatim ad montana retrahere coepit; ut, eos fugere putantes, Franci praecipites insequerentur, et ob id exordinati, facilius laederentur. Tunc, cum nihil ita proficerent, disgregati sunt ab inuicem. Pars a mari ueniebat; alii stabant in loco, sperantes includere se posse Christianos. At Franci ex acie Godefredi ducis et Rodberti Normanni partem assumpserunt, quam aciem octauam statuerunt, et illis quemdam Rainaldum praefecerunt, qui uenientibus a mari gentilibus obuiauerunt. Turci uero in eos instanter praeliabantur, et multos ex illis sagittauerunt, uel quaelibet alia mortis genera feraliter intulerunt. Aliae Christianorum turmae ordinauerunt se extendendo a mari usque ad montana; quod interstitium quasi duorum erat milliariorum. A montanis et a mari sagaciter instabant Turci, Christianos circumcingentes, et eos undique infestantes. Ecce, Deo gratias, ab ipsis montanis uisus est exire exercitus innumerabilis, albis equis insidentes, et in manibus candida uexilla praeferentes! Hoc multi uiderunt Christianorum, et sicut putant, gentilium, et haesitantes, mirabantur quidnam esset. Tandem utrique cognouerunt signum de coelo factum, et duces illius agminis, sanctos martyres Georgium, Demetrium et Mercurium, sua signa ferentes, praecedere cognouerunt. Saracenis ergo multus timor inhaesit, et Christianis spes melior creuit. Hoc non omnes uiderunt, sed multi uidentes contestati sunt. Coelitus hoc apparuit aliis ad confusionem, aliis ad instantis triumphi ostensionem. Gentiles e regione maris pugnantes, postquam pondus belli sustinere nequiuerunt, sicut Curbarannus condixerat, ignem in herbam miserunt. Signo autem, quod diximus, cognito, qui in tentoriis erant, pernices et irrequieti confugiebant, et tremuli supellectilem pretiosiorem diripiebant. Porro Christiani, qui ex aduerso pugnabant, iam ad tentoria Turcorum pugnam diuertebant, ubi maiorem eorum uirtutem remansisse sciebant. Turci adhuc obstabant tota obstinatione qua poterant. Alii siquidem pugnabant, alii tendis spoliandis intendebant. Dux autem Godefredus, et Rodbertus Flandrensis, et Hugo Magnus, iuxta flumen equitabant, ubi rursus maximam pugnantium copiam nouerant. Hi, constanter ethnicos aggressi, unanimiter repellebant. Instabant gentiles pertinaciter, et utrinque praeliabatur irremediabiliter. Resonabant aeneae cassides, tanquam percussae incudes. Minutatim scintillabat ignis, mutilabantur enses. Eliso cerebro, humi procumbebant homines. Loricae rumpebantur, exta fundebantur, equi sudabant fatiscentes; nec equis, nec equitibus ulla praestabatur requies. Agmina conserta tenui armorum discrimine uix a se ipsis distabant. Alii siquidem alios cominus impingebant, et manus manibus, pedes pedibus, et corpora repellebant corporibus. Timor tamen, super Turcos diuinitus illapsus, eos exterruit, et constantia inuincibilis illos admirari et obstupescere fecit, et in fugam coegit. Legio igitur tota coepit labare, nec buccina, nec tympanum, nec lituus, nec praeco poterat eos reuocare. Fugitantes autem Turci ad tentoria declinauerunt, ubi multos suorum, quos ibi dimiserant, succenturiatos aestimabant; qui, ut dictum est, istis certantibus, igne accenso, fugerant. Denique Christiani paganos atrociter occidendo usque ad Pontem Ferreum fugauerunt, et passim obtruncando usque ad Tancredi castellum persecuti sunt. Deinde ad tendas eorum redierunt, et quidquid erat concupiscibile diripuerunt. Gazas omnimodas, oues lanigeras, iumenta innumera, alimenta copiosa, et quaecunque indigentibus erant necessaria, in ciuitatem detulerunt cum iucunditate magna. Mos enim gentilium est, in hostem copiosas opes deferre, equos et asinos et camelos ad subuehendum clitellarios ducere, oues et boues ad comedendum habere, annonam et farinam, fabam et oleum, uinumque non praetermittere. Christiani autem his omnibus abundanter cum optato triumpho ditati sunt, et condignis laudibus Deum benedixerunt, eumque sui protectorem praesentialiter cognouerunt, hymnosque gratulanter in coelum extulerunt. Syri et Armenii, regionis illius incolae, uidentes Turcos irrecuperabiliter in bello uictos, montanearum notos anfractus oppilabant, et calles angustos praeoccupabant, eisque immensam deletionem strictis gladiis parturiebant. Mactabant eos uelut oues errantes, prae timore nimio totius defensionis immemores. Admiralius quoque, qui in municipio remanserat, cui Curbarannus illud commiserat, ut suos longe lateque turpiter effusos uidit, timore perterritus sibi consuluit, et antequam Franci redissent, Christianorum uexillum rogauit et accepit, et in castello in loco editiori collocauit, ut suis et sibi sic parceretur, nec de municipio reddendo dubitaretur. Deinde, dum Christiani uictores rediissent, et Langobardi signum comitis Sancti Aegidii, quoniam dum rogaretur praesentior aderat, uidissent, ualde indignati sunt, acribusque minis saeuire coeperunt. Admiralius autem pro controuersia pacificanda signum comiti reddidit, et signum Buamundi pro pace et salute sua, suorumque commilitonum, in turre sublimauit. Deinde pactum, quod Buamundus et admiralius ab inuicem fecerunt, ab omnibus firmatum est, et municipium Christianis confestim redditum est. Non multo post, admiralius, ut prius, sicut ipse asserebat, diu optauerat, baptizatus est, et liberali Francorum munificentia donatus est. Christiani itaque, IV Kalendas Iulii, (1098) in praelio, iuuante Deo, triumpharunt, et Antiochiam liberam et quietam obtinuerunt. Municipes uero Turcos, qui castellum reddiderunt, et Christianae fidei, quae lux animae et initium salutis est, recalcitrauerunt, Buamundi conductu, ut promissum illis fuerat, in terram suam remigrauerunt. Remeantibus Francis, qui eos, ut pactum fuerat. deduxerant, intrepidique iam ad fines suos Turci appropinquabant, ecce Balduinus de Rages subito illis obuiauit, initaque in nomine Domini pugna barbaros percussit, occidit, et pene omnes deleuit. Deinde Antiochiam, spoliis onustus, cum familia sua uenit, et laetos rumores amicis suis retulit. [9,13] Verum, quia nunc se offert occasio referendi quid Balduino contigerit, stylus nostrae narrationis in nomine Domini succincte enucleabit. Non enim sileri debet tanta res. Postquam Balduinus, ut supra dictum est, Tancredo cum amaritudine recedente, Tarsum, Ciliciae urbem, obtinuit, Godefredi, fratris sui, aliorumque ducum exercitus deseruit, et cum CCC militibus armigerisque suis ad Edessam urbem diuertit. Ducem uero Turcorum, qui eidem prouinciae praesidebat, adiit, militiamque suam ad seruitutem eius alacriter obtulit. Ille uero cum ciuibus suis Francos milites gratanter suscepit, opulenta illis in urbe hospitia delegauit, uberem uictum et copiosa stipendia constituit, et tutelam totius regionis suae commendauit. Porro Godefredus dux, aliique nostrates, ut Balduinum tutorem Edesseni ducatus audierunt, ualde laetati sunt, et, pro reuerentia illius, praedictae prouinciae fines contingere praecauerunt. Erat enim idem miles statura procerus, pulcher et magnanimus, scientia litterarum praeditus, multimodaque probitate et honestate praeclarus, eximia quoque nobilitate, utpote de prosapia Caroli Magni imperatoris, praecluus. Hic nimirum cum Edessenis contra finitimos Turcos frequentes expeditiones agebat, ethnicos armis proterebat, ingentes praedas et uinctos hostes reducebat, formidabilemque cunctis affinibus suis Edessenum ducem sic faciebat. Praefata ciuitas, ut in priscis codicibus legitur, Rages dicta est; sed insanis bellorum turbinibus, sub Assyriorum tyrannis et Chaldaeorum, destructa est. Succedenti uero tempore, Seleucus Nicanor, qui de quatuor praecipuis ducibus Alexandri Magni unus fuit, post mortem eius, praedictam urbem restaurauit et Edessam nuncupauit. Ibi Tigris et Euphrates fluunt, et abundantiam deliciarum incolis aduehunt. Abgarus Toparcha Edessae regnauit; cui Dominus Iesus sacram epistolam destinauit, et pretiosum linteum, quo faciei suae sudorem extersit, et in quo eiusdem Saluatoris imago mirabiliter depicta refulget; quae Dominici corporis speciem et quantitatem intuentibus exhibet. Ad hanc urbem Thaddaeus, Iesu Christi discipulus, uenit, Abgarum regem cum omni populo suo baptizauit, ibique cultum diuinitatis, cooperante Deo, instituit primum. Hic nimirum Graeci et Armenii et Syri pariter commorantur, et a primordio Christianitatis coelorum regi usque hodie famulantur. Verum, peccatis exigentibus, nuper disciplinae suae uirgam Deus exeruit, et gentilium debacchatione Christianorum commissa castigari permisit. Unde praefata ciuitas dominationi Turcorum, ueluti circumiacens regio, subiacuit. Diuo tamen cultui uoluntarie mancipabantur, nec ulla paganorum districtione legem Dei deserere cogebantur. Ciues itaque huiusmodi Francorum comitati congratulabantur, et illi econtra ut fratres in omnibus amicabiliter eos amplectebantur. Turgidus igitur princeps, liuore perfidiaque caecatus, Christianis insidias praetendit, et stratori suo in expeditionem eunti imperauit ut, dum redirent, Balduinum sociosque suos, dum exarmati essent, inuaderet, et absque misericordia interficeret. Perfidus doli artifex scelerosae factionis nefas praestruxit. Quod Balduinum, quia ualde a multis amabatur, non latuit. In remeando de expeditione, pagani Christianos, ut arma deponerent et liberius irent, quasi iocando admonuerunt. Sed illi dolum praecauentes, non acquieuerunt. Tandem, dum ad urbem appropinquarent, et Franci caute in armis equitarent, dato signo, gentiles in eos subito praeoccupauerunt, et machinationem nequitiae suae, feriendo sodales, turpiter detexerunt. Christiani autem, Deum inuocantes, restiterunt, uiriliter hostes percusserunt, in fugam compulerunt, et fugientes quosdam occiderunt, aliosque feriendo usque ad portam ciuitatis persecuti sunt. Deinde Balduinus illico suis iussit ut ibidem tentoria figerent, et urbem obsiderent. In urbe uero multus mox strepitus exortus est, et populus in unum undique congregatus est. Tunc Tobias, de primoribus ciuitatis maximus, ait: O boni ciues, paulisper quiescite, quaeso, et ego cum tribus contribulibus meis modo Francos adibo, et cur ab illis obsidemur indagabo. Quatuor igitur optimates urbis egressi sunt, et causam tam repentinae obsidionis inquisierunt. Balduinus respondit: Fratres meos et amicos et nobilem exercitum Christianorum in Cilicia dimisi et cum CCC militibus egregiis seruire uobis huc adueni, et uobis ducique uestro in omnibus propugnator fidelis exstiti. Christiani pro amore meo limites uestrae regionis contingere ueriti sunt, nulloque modo damnum aliquod uobis intulerunt. Ego cum meis contra finitimos hostes acriter praeliatus sum, et de inimicis uestris, ad uestram pacem et securitatem, frequentibus triumphis potitus sum. Haec procul dubio uos ipsi uidistis, et uos ueridici horum nobis, ut opinor, astipulatores eritis. Quid igitur ego, sociique mei hodie peccauimus? Dum ad uestros, sicut heri et nudius tertius, lares tuti repedaremus, et commilitones nostri, ex insperato strictis nos ad necem impetierunt gladiis et missilibus. Sed nobis in tanta necessitate resistentibus, et Christiano more Deum inuocantibus, Christus, Deus noster, qui semper suis promptus adiutor est, nobis de coelo auxilium praestolantibus celeriter auxiliatus est. Commanipulares nostri, qui nos hostiliter aggressi sunt, arma nostra pro animabus nostris exerta persenserunt, et terga dantes fugerunt; ex quibus nonnulli, ut uidere potestis, in uia gelidi a consodalibus relicti sunt. His ita peractis, in tentoriis commoramur, auxiliumque uestrum et consilium praestolamur; quos adhuc non hostes, sed legitimos hospites, arbitramur. Haec et his similia Tobias ut audiuit, uicinos astantes seorsum asciuit, et breui usus colloquio, Francos cito repetiit. Non multis, inquit, opus est uerbis, inclyti milites; pacifici nunc exspectate nos hic, obsecramus, et nos in urbe uestrum negotium salubriter exercebimus. His ita dictis et utrinque concessis, legati urbem intrauerunt, et conuicaneis suis, quid audierint uel agitauerint, disseruerunt. Audita communiter laudauerunt, quatuor primarios in palatium ducis praemiserunt, et ipsi pedetentim cum armis prosecuti sunt. Seuerum ducem, in aula priuatim sedentem, inuenerunt, eumque quatuor priores more solito salutantes, dixerunt: Ingenti consilio nunc indigemus quia nunc hostes ualde timemus, quos hactenus fidos adiutores habuimus. Franci nos audacter obsident, et impugnare nos atrociter ardent. Proditores nos appellant, atque ad iudicium inuitant. A commilitonibus suis, de hostili terra dum remearent, dicunt se esse proditos, et a sociis immanius quam ab hostibus laesos. Unde nisi rectitudinem eis fecerimus, minis nos terrent terribilibus, quod contra nos adducent omnes copias Christiani exercitus. Prudenter igitur et utiliter tractandum est, ne pereamus, nec iniuste in nos intolerabilem Christianorum furorem prouocemus. Proditio ista nobis ignorantibus facta est, celeriterque tantum nefas puniendum est. Unde communi ciuium sententia censetur ut infidi proditores secundum priscas leges atrociter puniantur, et egregii sodales imo tutores honorifice concilientur. Interim, dum Tobias haec locutus est, turma ciuium palatium cum silentio caute ingressa est. Prophanus autem scita pacem quaerentium arroganter despexit, seseque traditorum defensorem et cooperatorem palam ostendit. Unde irati ciues protinus in eum irruerunt, et irreuerenter caput eius amputauerunt. Tunc Tobias caput abscisum accepit, uicinisque ciuibus dixit: Hoc palatium, cum omnibus rebus, quae intus habentur, illaesum custodite, et ego cum sodalibus meis Francos adducam cum gaudio et pace. His dictis, Tobias egressus est, et salutatis Francis ita locutus est: Edesseni ciues, de iniuria uobis facta ualde moerentes, rectitudinem a duce postulauerunt. Sed, quia ille auctorem se proditionis fuisse detexit, caput illius praesecuerunt. Et ecce caput inimici Dei et uestri, per nos, uobis miserunt. Cunctis inde gaudentibus, Tobias adiecit: Veni, miles egregie, et filiam ducis in coniugem accipe. Esto princeps noster, et Edessenunt ducatum posside perenniter. Balduinus itaque cum suis tripudians urbem ingressus est, et in palatio principali a cunctis ciuibus ualde gaudentibus susceptus est. Insignis puella scelerosi ducis opportuno tempore baptizata est, et eleganti Balduino, quem, uiuente patre, sed ignorante, medullitus optauerat, sociata est. Indigenae Christiani, quod Christiano principi subderentur, Deo gratias reddentes, admodum laetati sunt, et Turci, amissa dominatione, qua Christicolas hactenus oppresserant, deiecti sunt. Ingens basilica Sanctae Sophiae ibidem constructa fuerat temporibus antiquis, quam in honore Sancti Saluatoris, qui est uirtus et sapientia Dei Patris, Balduino principante, ueneranter coeperunt colere fideles aduenae cum indigenis. Diuinae seruitutis series insigniter Edessae restaurata est, et multo plus incomparabiliter, quam stylus noster adnotare potest, diuina pietas in populo suo mirabiliter intus et exterius operata est. Balduinus itaque, multiplicibus negotiis ad laudem Christi occupatus, non potuit suffragari Christianis Antiochiam obsidentibus. Auditis tamen rumoribus de oppressione nimia quam ibidem perpessi sunt, ipse et commilitones eius Christicolis uehementer condoluerunt, et quam citius potuerunt, rebus suis optime dispositis, ad subsidium eorum festinauerunt. Interim ipsi, auxiliante Domino Iesu, uicto Curbaranno cum suis uictores triumpharunt et Balduinus sociique eius Turcos, de municipio Antiochiae, ut dictum est, recedentes, confuderunt ipsisque peremptis, spoliisque direptis, fratres atque amicos uisitauerunt. Tunc omnes, utrinque relatis euentibus prosperis, gauisi sunt, et triumphatori Deo, qui cuncta laudabiliter disponit, immensas laudes ore et corde reddiderunt. Post mutuam collocutionem fratrum et amicorum dux Balduinus Rages expetiit, et Ecclesiam Dei commissumque sibi populum, ut dulcis patricius educauit. Finitimos crebris certaminibus Turcos oppressit, et Christianorum fines, profligatis malefactoribus, dilatauit. Clerum quoque nobiliter auxit necessarias opes ei suppeditauit, ac ut diuinum seruitium ad salutem credentium quotidie persoluerent, sollicite obsecrauit. Fere quinque annis ducatum fortiter tenuit. Deinde Godefredo fratri suo in regno Ierosolymorum successit, quod ferme XV annis multa in paganis fortia gerens, strenue rexit. De Turcana coniuge, quam duxit, nullam sobolem habuit. Unde Balduinum de Burg, consobrinum suum in ducatu et regno successorem sibi constituit. Deinde Fulco, Andegauensis comes, in Ierusalem peregre perrexit, et Milesendam, secundi Balduini filiam, in coniugem cum regno accepit. [9,14] Mense Iulio, {1098} post optatam uictoriam, et uirtute nactam in gratia Dei Antiochiam, Christiani duces in unum conuenerunt, et communi consilio Hugonem Magnum ad Alexium imperatorem Constantipolim direxerunt, ut ad urbem recipiendam quam calamitosis passionibus ei acquisierant, festinaret, eisque similiter iuratas pactiones illibatas conseruaret, scilicet ut ipse comes irremotus in Ierusalem cum illis ueniret. Hugo Magnus huiusce legationis officio functus iuit. Sed licet in ipsa expeditione multa manu consilioque gnauiter peregerit, ibi tamen multum deliquit, ubi ad fratres, sicut promiserat et debuerat, coruini generis legatus, postea non rediuit. Discedente Hugone, duces concilium ordinauerunt, et de conducendo in Ierusalem populo Dei consiliati sunt. Dixerunt igitur: Populus iste, qui multas passus est calamitates, ut sepulcrum Domini Dei sui uidere promereatur, iam multis fatigatus infortuniis, de accelerando itinere palam conqueritur, et nos itidem, multo affecti taedio, conquerimur. Prouideamus ergo ipsis quod magis utile sit. Nullas ulterius moras censemus innectendas, praeter quas ineuitabilis opposuerit necessitas. Sed tamen singula non impetuose, sed diligenter aestimanda sunt, et modeste. Terra, per quam ituri sumus, inaquosa est. Aestas ultra modum torrida est. Aeris inclementiam ad praesens ferre non possumus. Longa obsidione et sumptibus et uiribus exhausti sumus. Sileamus ergo et quiescamus, et uulneratos et infirmos reparemus, et interim pauperum nostrorum misereamur. Humida solstitia exspectemus, Cancri et Leonis nociuos successus declinemus. In Nouembri tempus refrigerabitur, et tunc congregati unanimiter, condictum iter aggrediamur. Alioquin totum populum intempestiuis ardoribus affligeremus. Hoc autem consilium turbis flagitantibus enucleatius disseratur. Tempus intractabile, necesse est, declinemus, et hoc omnibus utilissimum perpendamus. Id in toto exercitu annuntiatum est, et tandem ab omnibus collaudatum est. Dispersi sunt ergo duces et familiae per finitimas regiones, aestiuandi gratia; et egeni eos subsequebantur, uiuendi causa. Dixerant enim duces: Si quis egens est et corpore uegetus, iungatur nobis; et nos omnibus, datis unicuique stipendiis, subsidiabimur. Infirmi publica stipe, donec conualuerint, sustententur. Tunc Raimundus Piletus, de familiaribus comitis Sancti Aegidii, magnanimus miles, collegit sibi plures milites ac pedites. Collecto igitur exercitu, quantum potuit, terram Sarracenorum audacter intrauit, et ultra duas ciuitates, ad quoddam castrum Syrorum, cui nomen Talamania, deuenit. Suriani autem, habitatores eius, sponte sua Christianis se reddiderunt, ibique Franci fere diebus octo requieuerunt. Deinde cingulis militaribus accincti, proximum castellum Agarenorum aggressi sunt, coangustauerunt et praeualuerunt, depraedati sunt et colonos pessundederunt. Si qui tamen ad fidem Christi conuerti uoluerunt, illaesos seruauerunt. His ita peractis, gauisi sunt, ac ad prius castellum reuersi sunt. Iterum tertia die exierunt, et Marram ciuitatem, quae prope illos erat, uenerunt. Unde multi gentiles, qui ab Aleph et aliis circumsitis urbibus conuenerunt, in eos ad bellum prosilierunt. Franci, pugnaturos eos arbitrati, se ad pugnam more castrensium praeparauerunt militum, sed delusit eos exinanita spes illorum. Turci namque uersum ciuitatem caute reuersi sunt, non fugientes, neque cominus propugnantes; sed quodam astu pugnae se subducentes, et iterum Francos celeri gestu impugnantes, inuadebant eos, et gyro facillimo reuertebantur; et mox reducti equi rursus indifficulter gyrabantur. Franci frequentes sustinebant impetus, nec tuto deuitare poterant instantium concursus. Si enim recedere attentarent, gentiles a tergo, quod accidit postea, cedentibus insisterent. Sustinuerunt ergo usque ad uesperum laborem et sitis ardorem. Aestus quippe quam maximus erat. Denique, postquam laborem nequiuerant amplius sustinere, nec sitis ardorem compescere, quoniam ad refocillandum nulla inueniebatur aqua, conati sunt et condixerunt, ad castellum suum conglobatim et gradatim redire. Sed gens inualida et indocta, pedites uidelicet ac Suriani, ordine spreto et edicto militum neglecto, nimio correpti pauore, coeperunt disgregatim fugere. Gentiles autem eis indefessi instabant, et terga cedentes insequebantur et caedebant, et lupis atrociores, nemini parcebant. Suggerebat illis uires optata uictoria, et praesentis temporis opportunitas. Multi itaque sunt, de gente plebeia et pusillanimi, gladio necati; alii uero nimia siti suffocati. Qui autem uiui euaserunt, cum Raimundo Talamaniam redierunt, ibique dies aliquot fecerunt. Occisio haec mense Iulio facta est, et superborum insolentia diuinitus castigata est. Sic nimirum filios Israel in sacris codicibus frequenter afflictos legimus, et in bello uictos a Philistiim et Edom atque Madian, aliisque uicinis gentibus; ut cogerentur ad Deum semper recurrere, et in obseruatione mandatorum eius perseuerare. Antiochiae tunc Haimarus, Podiensis episcopus, aegrotauit, et paterno more lugubres filios confortauit, uiamque uniuersae carnis ingrediens, Kalendis Augusti {1098} ad Dominum migrauit. Luctus itaque immoderatus in tota Christi militia factus est, quoniam ipse fuerat consilium nobilium, spes orphanorum, imbecillium sustentamentum. Militibus homo militaris, clericos clericaliter edocebat et educabat, prudentia singulari praecluebat, eloquens et iucundus omnibus omnis erat. Singultuosus ergo exercitus exsequias eius celebrauerunt, et aromatibus conditum corpus in ecclesia Sancti Petri apostoli sepelierunt. Comes Sancti Aegidii, nullatenus pigritiae uel socordiae acquiescens, quin gentilibus zelo inimicaretur, continuo terram Sarracenorum ingressus est, et Albaram, nobilem eorum ciuitatem, expugnauit et uiolenter apprehendit. Omnes utriusque sexus ciuitatis incolas pene peremit, urbemque subactam suo dominio mancipauit. Idoneum in ea pontificem Christiani constituerunt et quae ad cultum uerae religionis attinebant, ibi ordinauerunt. Praesul Albarensis Antiochiam missus est, ibique secundum Ecclesiae ritum digne consecratus est. [9,15] Appropinquante condicto tempore iam eundi in Ierusalem, coeperunt omnes de imminenti negotio disserere, ne ulterius disturbarentur ab itinere. Verum insopibilis altercatio de dominatu ciuitatis inter Buamundum ducem et Raimundum comitem erat, quam maiorum natu peritia multis et profundis commonitionibus compescere nequibat. Unus dominationem totius urbis, sicut ei concessum fuerat, dum nec capta ciuitas obsideretur, requirebat. Alter uero sacramentum, prout ipse Buamundus collaudauerat, imperatori fecerant, praetendebat; nec ullatenus pro deuitando, ut asserebat, periurio emolliri poterat. Buamundus itaque castellum, quod ei redditum fuerat, muniuit alimentis et hominibus, armis et excubitoribus. Comes similiter palatium Cassiani admiralii, quod praeoccupauerat, et turrem, quae super pontem est a portu Sancti Simeonis, summopere seruabat. Tantae erant ambitiones et simultates, ut neuter alteri crederet, uter sub palliata ambitione ciuitatem sibi attentaret. Nec mirum, quantum ad honorem et utilitatem. Antiochia siquidem ciuitas est pulcherrima et munitissima et copiosorum reddituum opulentissima. Sunt infra ipsam quatuor montaneae satis altae, in quarum una, sublimiori scilicet, castellum est, quod omni ciuitati prominet. Deorsum ciuitas est decenter aedificata, et duplici muro circum ambita. Murus interior amplus et in aera porrectus est. Magnis et quadris lapidibus compactus et compaginatus est. In qua muri compagine turres sunt quadringenta quinquaginta, formosis uenustate moeniis et defensae propugnaculis. Murus exterior non tantae est celsitudinis, sed tamen admirandae uenustatis. Continet in se trecentas et quadraginta ecclesias. Pro suo magno primatu patriarcham habet, cui centum quinquaginta tres episcopi subiiciuntur. Ab Oriente clauditur quatuor montaneis, ab Occidente uero ciuitatis muros Farfar flumen praeterfluit. Haec antiquitus, ut Hieronymus in explanatione prophetarum scribit, Reblatha dicta est; sed a Seleuco Nicanore postmodum aucta est, et a nomine patris sui, scilicet Antiochi Clari, nominata est. Et quoniam tantae fuit auctoritatis et nobilitatis, utpote quae totius Syriae caput exstiterat et metropolis, Franci noluerunt eam deuictam temere dimittere, per quam optabant primatum suum longe lateque proferre, et regiones etiam longinquas Christianitati subiugare. Hanc per octo menses et unum diem obsederant, et in eadem iam capta per tres hebdomadas obsessi sunt. In qua obsidione diuturna tantus confluxit conuentus gentilium, ut nullus meminerit copiosiorem se uidisse uel audisse frequentiam populorum. Requieuerunt igitur in ea quinque mensibus, et nouem diebus. Tot rebus occurrentibus, noluerunt eam incaute dimittere; sed fideli delegauerunt tutelae. Comes autem et Buamundus peculiariter super eam sibimet cogitabant. Ciuitatem ergo, ut dictum est, muniuerunt, et in mense Nouembri, alias profecturi, rebus quibuslibet compositis, Antiochiam exierunt. Comes Raimundus cum suo exercitu exiuit, et duas ciuitates, Rugiam et Albariam pertransiit, quintoque Kalendas Decembris applicuit ad Marram ciuitatem munitam et opimam, et multis Agarenorum nationibus refertam. Die uero crastina ciuitatem cum suis expugnare coepit; sed obstantibus moeniis et defensoribus, tunc nihil profecit. Quem subsecutus die Dominica Buamundus, praedictam ad urbem uenit. Altera uero die uiriliter urbem aggressi sunt, tutores moeniorum uariis assultibus infestauerunt; sed parum eis nocuerunt. Scalae ad murum stabant erectae; sed Turcis occlamantibus et oppugnantibus nemo praesumebat scandere. Ciues enim se istis obstare posse credebant, sicut Raimundo Pileto antea obstiterant. Raimundus comes ligneam fecit machinam compaginari, ac, ut habilior esset ad conducendum, super quatuor rotulas eam collocari. Fuit autem tantae proceritatis ut moeniorum culmen despiceret, turrium quoque porrecturam adaequaret. Struem igitur illam propter quamdam turrem admouerunt. Lituorum et tubarum clangebant classica, phalanges armatae circumuallabant moenia. Balistarii et sagittarii dirigebant spicula, et qui in arce erant lignea, saxa iactitabant ingentia Willelmus de Monte-Pislerio et alii plures in machina pugnabant, lapidibus aliisque telis ciues desursum grauabant, et percussos in ancilibus uel galeis, uel in capitibus, facile perimebant. Alii alios ferreis uncinis sine intermissione infestabant. Turci de turribus satagebant Christianos sagittis et lapidibus impugnare. Ignem quoque, quem Graecum uocant, in machinam iacere, et nihil otiosum admittere. Christiani econtra oleum, quod maxime ignem Graecum exstinguit, effundere, ascensum tentare, pedemque retrahere, eosque qui muris supererant formidare; in nullo tamen deficere. Sic praelium illud ad uesperum usque protelatum est. Tantum erat infatigata uirtus Agarenorum, ut audacter refellerent uersutias Christianorum. Denique Lemouicensis Gulferius de Turribus, uir alti sanguinis et audaciae mirabilis, primus scalam ascendit, et usque in murum pedem tetendit. Ascenderunt post eum aliquot, sed non multi. Scala siquidem confracta dissiluit. Gulferius tamen uiriliter murum defensabat, et paganis expugnatis, socios nutu et uoce conuocabat. Interim aliam scalam festinanter erexerunt, et per eam milites peditesque tot ascenderunt, ut murum magna ex parte praeoccuparent, et ciues expugnando reiicerent. Pagani tamen totis nisibus insurrexerunt, et Christianos aggressi sunt, et tanta illos uirtute aliquoties impetierunt ut aliqui Francorum, timore subacti, e muro se dimiserint. Plures tamen in muro remanserunt, qui tandiu frequentes impetus tolerauerunt, quousque Christiani murum suffodissent, aditumque patefacerent. Quo Turci cognito, ad desperationem usque timuerunt, et in fugam irreuocabiliter praecipitati sunt. Idus itaque Decembris, {1098} uespere Sabbati, Marra, ciuitas opulenta, capta est. Christiani urbem deuictam ingressi sunt, et quidquid gazarum in domibus uel in foueis inuenerunt, rapaciter abstulerunt. Sarracenis perimendis toto conatu institerunt, ut uix aliquem uiuere permiserint. Nullus in tota urbe locus uacabat a cadaueribus; gressus quoque uiantium grauiter offendebantur ab exstinctis et condensis corporibus. Capta ciuitate, ciuium magna pars, cum uxoribus et filiis, suisque supellectilibus, in palatium, quod supra portam erat, conuenit, ibique Christianorum manui subiacuit. Quorum alii perempti sunt, alii, Buamundo iubente, in Antiochiam seruitum uel uenum deducti sunt; et omnes, ita opibus eorum direptis, dissipati sunt. Franci autem morati sunt in eadem urbe mensem integrum et dies tres. Ibi Oriensis episcopus infirmatus a superis recessit, et ad superos euolauit. Tunc fames ualida exercitui subrepsit, et quemlibet inhonesta, uel inconsueta, uel austera, uel illicita dentibus infastiditis attingere coegit. Tunc etiam turcinas carnes quidam comederunt: quod maiores natu et honestiores ut audierunt, erubescentes contristati sunt; sed ultionem prae nimia fame suspenderunt. Non enim eis pro maximo scelere imputabatur, quia pro Deo alacriter tantam famem patiebantur, et inimicis Dei dentibus et manibus inimicabantur. Patrabant equidem illicita; sed legem uiolari compellebat necessitas angustiosa. Fames enim castrensis omnia appetit, nihil respuit. Quidam corpora Turcorum findebant, quoniam in eorum corporibus byzanteos inueniebant et aurum quod glutierant, et illud tollebant. Plerique autem fame praeualida ibi perierunt. [9,16] Ibi proceres denuo de concordia inter ducem et comitem locuti sunt; sed nihil profecerunt. Unde Buamundus iratus Antiochiam confestim reuersus est, et iter in Ierusalem ad populorum detrimentum disturbatum est. Priuatae principum simultates subiectos pessundant et affligunt, dum inter se dissentiunt. Dum enim unusquisque quod suum est quaerit, a communi prouidentia tepescit. Populi quoque ad communem perniciem desolantur, ubi consules se ipsos non consolantur. Populus itaque Ierosolymitanus multum erat impeditus pro ducum suorum querelis peculiaribus. Rursus comes per legatos suos principes, qui erant Antiochiae, prosecutus est, ac ut ei ad Rugiam confabulandi gratia obuiarent, illos allocutus est. Godefredus igitur dux, et Rodbertus Normannus, et Rodbertus Flandrensis aliique conuocati principes Rugiam uenerunt, et Buamundum secum adduxerunt. Tunc etiam de concordandis proceribus multum locuti sunt; sed de uia maturanda nihil profecerunt. Buamundus ire nolebat, nisi ciuitas ei tota redderetur; neque comes, nisi Buamundus eos comitaretur. Comes Marram est reuersus, ubi Christianus fame periclitabatur exercitus. Tandem corde compunctus, animo suo liberaliter dominatus est, et ut Dei militibus consuleret, eundi in Ierusalem iter aggressus est. Praeposuit enim causam Dei suae uoluntati, uel utilitati. Summa quidem uirtus est in principibus, si sibi ipsi dominentur. In ducibus enim nimia obstinatio subditorum omnium est periclitatio. Imperauit igitur comes sibi ipsi, ne omni noceret Christianitati. Mandauit autem hominibus suis ut palatium Cassiani curiose munirent. Exiuit Marra Idus Ianuarii {1099}, nudis pedibus, et peregrinis Dei coagulauit se spontaneus. Hoc signum susceptae peregrinationis humiliatus comes ostendit. Grandis itaque in populo Dei laetitia facta est, et dux Normanniae, proficiscentibus illis, ad ciuitatem Caphardam adiunctus est. Ibi tres quieuerunt dies, et rex Caesareae pacem cum consulibus fecit. Multoties enim legatos suos antea Marram direxerat, firmiter spondens quod Christianis pacificus esset, et multa de suis libenter impertiret, et per totum regnum suum copiosum mercatum suppeditaret, nisi ad eum exhaereditandum, uel regnum suum depopulandum Francorum genus indomitum anhelaret. Inde fidelitas a rege Christianis facta est. Deinde a Capharda omnes egressi sunt, et secus fluuium Farfar prope Caesaream castrametati sunt. Videns autem rex Francos prope urbem suam hospitatos, uehementer indoluit, et celeriter illis haec mandauit: Nisi summo diluculo a ciuitatis nostrae suburbio castra uestra remoueritis, uos foedus initum uiolabitis, nosque uobis mercatum promissum uetabimus, nosque nobis prouidebimus. Mane igitur facto, duos de suis ad eos direxit, qui illos euadare fluuium edocerent, et exercitum in terram fertilem deducerent. Intrauerunt autem quamdam uallem opimam et locupletem, cui supererat castellum, quod extemplo consulibus fecit securitatem. Depraedati sunt ergo animalium ad quinque millia. Ibi etiam multum diuersorum alimentorum repertum est, et prae ubertate gratuita tota Christi militia refecta est. Castrenses etiam exercitui dederunt equos, aurumque purissimum, multamque pecuniam, et iurauerunt se peregrinis nullatenus deinceps nocituros, neque subinde mercatum eis prohibituros. Manserunt autem ibi diebus quinque. Porro, inde digressi, ad quoddam Arabum applicuerunt castrum. Mox igitur castelli dominus cum eis locuturus exiuit, et pacem fecit, quae utrique parti placuit. Demigrauerunt inde ad ciuitatem Cephaliam, muris pulcherrimam et omnibus bonis opulentam, in ualle quadam. Ciues autem eius prae timore Francorum urbem pauitantes exierunt, et hortos oleribus refertos, domosque alimentorum et opum plenas reliquerunt, et inconsulti aufugerunt. Christiani uero gratulanter omnibus bonis eorum potiti sunt, et Deo, bonorum datori, gratias hilares reddiderunt. Die tertia inde processerunt, et montaneam nimis altam praecipitando transcenderunt, et iterum in uallem uberem descenderunt, ubi XII dies quieuerunt. Deinde proximum ualli castellum Sarracenorum uiriliter agressi sunt, et reuera illud deuicissent, nisi gentiles animalium et iumentorum et pecorum greges foras eiecissent; quae Christiani diripuerunt, et sic ad tentoria sua onusti praeda reuersi sunt. Pagani autem nimium perterriti noctu secesserunt, et Franci crepusculo diei castellum hominibus uacuum ingressi sunt. Ibi abundantiam frumenti et uini et farinae et hordei, oleique repererunt, et Purificationem sanctae Mariae deuotissime celebrauerunt. Ibi rex de Camela ciuitate consulibus per nuntios suos larga donaria misit, pacemque suam Christianis obtulit, spondens quod nunquam Christianos offenderet, imo diligeret ac honoraret; tantum Christianus populus in bonum ei talionem retribueret. Rex quoque Tripolis decem equos et quatuor mulas et auri pondus immensum Christianis misit, et pacem et amicitiam ab eis per legatos poposcit. Comites cum eo nec pacem fecerunt, nec oblata receperunt; imo fiducialiter responderunt: Haec omnia ex te respuimus, quousque satagas fieri Christianus. Postquam de ualle opima egressi sunt, ad quoddam castrum nomine Arche transierunt, iuxta quod pridie Idus Februarii castra locauerunt. Oppidum autem illud innumerabili erat paganorum gente munitum, Arabum frequentiis, et Publicanorum, qui uiriliter se defendebant contra assultus Christianorum. Quatuordecim milites Christiani uersus Tripolim, quae non multum differebat ab exercitu, iuerunt, et sexaginta Turcos inuenerunt, qui ante se multos conducebant homines, Sarracenos, Arabes et Curtos, mille circiter quingentos, et animalia plurima. Hos Christiani pertinaciter inuaserunt, et ex illis sex occiderunt, equos totidem abstulerunt, aliosque fugauerunt, et animalia reduxerunt. Francorum siquidem inuincibilis ferocitas finitimos et procul positos omnes deterrebat. Deus etenim sic operabatur in illis, qui semper suis praesto est athletis. Res in uirtute Dei laeta fidelibus contigit, dum XIV Christiani LX Turcos superauerint, et residuam multitudinem fugauerint, et animalia ex ipsorum faucibus abstraxerint. De exercitu Raimundi comitis, Raimundus Piletus et Raimundus uicecomes, cum militibus non multis exierunt, et ante Tortosam ciuitatem, ubi non modica multitudo paganorum erat, discurrebant. Sero iam facto, ad secretum locum secesserunt, et opportunis in locis pernoctauerunt, et plurimos ignes, quasi totus aduenisset exercitus, accenderunt. Orto iam sole, Franci ut urbem aggrederentur conuenerunt; quam uacuam hominibus inuenerunt, ibique, quandiu castellum obsidebant, inhabitauerunt. Admiralius Maracleae ciuitatis, quae non procul erat, pacem cum Christianis fecit, et eorum uexilla in urbe praefata inuexit. Dux interea Godefredus et Flandrensis comes et Buamundus usque Laodiciam, quam uulgo Liciam uocant, uenerunt. Buamundus iterum ab illis segregatus, rediit Antiochiam, quam multum desiderabat esse suam. Dux autem et comes Gibellum ciuitatem obsederunt. Raimundus comes audiuit gentiles cum magnis militantium cuneis aduentare, bellumque Christianis non anceps praeparare. Misit igitur ad socios, qui Gibellum obsederant, dicens: Certum nobis imminet bellum, et super nos ueniunt agmina paganorum. Cum ciuitate ergo, quam obsedistis, agatis uolumus de pace, tutandisque fratribus expeditiores adestote. Melius est conuenire et praeliari, quam nos a nobis separari et superari. In bellis mora modica est, sed uincentibus lucrum quam maximum est. Obsidiones multa consumunt tempora, et obsessa uix subiugantur municipia. Bella nobis subdent nationes et regna. Bello subacti, tanquam fumus euanescent inimici. Bello peracto et hoste deuicto, uastum nobis patebit imperium. Bonum est ergo ut conueniamus, quoniam si Deum promereri ducem et praeambulum poterimus, indubitanter statim de inimicis nostris triumphabimus. Accelerate, inquam, ne nos aemuli nostri, dum uenerint, imparatos inueniant. Dux et comes legationem hanc gratanter audiebant, quoniam bellum inhianter esuriebant. Pacem igitur cum Gibellensi admiralio fecerunt, et munera multa cum pactionibus placitis ab eo acceperunt. Deinde contratrum ad auxilia profecti sunt. Sed Turcos, quos, sperabant, tunc non inuenerunt. Ultra fluuium autem hospitati sunt, et ex illa parte castellum illud obsederunt. Nec multo post ex Christianis quidam ad Tripolim equitauerunt, si qua possent obesse gentilibus attentates. Inuenerunt autem Turcos et Arabes, ipsosque Tripolitanos, extra urbem effusos, excursum Christianorum similiter exspectantes, et uelut in insidiis latitantes. Mox alii pertinaciter alios inuaserunt. Agareni siquidem primos impetus aliquantulum sustinuerunt, et diutius obluctati sunt. Tandem percutientibus terga dederunt, et in illa tergiuersatione multos ex suis amiserunt. Multi etiam ex nobilioribus ciuitatis ibi ceciderunt. Mulieres et matres et uirgines, a pinnarum spectaculis, mala Christianis imprecabantur, et pro suis anxiabantur. Ingemiscebant, et tantum earum aliquae probitati Francorum applaudebant. Paganorum occisione et cruoris effusione, fluuius, qui ciuitatem affluebat, rubuisse uisus est. Et cisternae, quae in urbis erant sinu, quas fluuius alebat, sanguine contaminatae sunt. Moeror igitur quam maximus incubuit Tripolitanis, tum pro maioribus suis trucidatis, tum pro cisternis foeda sanguinis incursione pollutis. Duobus itaque damnis uno die affecti sunt, duplicesque lacrymas profundere meruerunt. Angustiabat illos, quod inopinabiliter Franci potiti sunt tropaeo. Contristabat eos cisternarum suarum, quas magni pendebant, sanguinolenta foedatio. Exterriti sunt igitur usque ad defectionem Tripolitani, et sine obsidione obsessi, ulterius non audebant ciuitatem egredi. Tripolitanorum finitimi eisdem percellebantur infortuniis. Franci, gratulabunda potiti uictoria, hymnizantes Deo, reuersi sunt ad suos. Altera uero die, milites de exercitu equitauerunt ultra uallem de Sem depraedatum terram, et inuentis bobus et asinis, ouibus et camelis, quorum fuit numerus fere ad tria millia, tanta onusti praeda, cum gaudio remearunt ad sua castra. Sederunt igitur ad castellum Arche (nam nimis erat inexpugnabile) tribus mensibus et una die. Celebrauerunt etiam ibi Pascha Domini IV Idus Aprilis {1099}. Naues enim Christianorum ad quemdam applicuerant portum, satis tutum, et castello uicinum; quae suppeditauerant castrensibus frumentum et uinum, caseum et oleum, fabam et lardum, et totius ubertatis mercatum. Frequenter etiam regionem opulentam depraedatum egrediebantur, quoniam suo nullatenus uoto fraudabantur; ob id laetiores reuertebantur, iterumque ad discurrendum uehementius incitabantur. Multi etiam Christianorum ibi perempti sunt, quoniam Sarracenorum gladii non semper obtusi fuerunt, nec eorum militia semper fuit otiosa, neque manus inualida. Occiderunt ergo Anselmum de Ribboth-Monte et Guillelmum Picardum, uiros alti sanguinis, gnarosque rei militaris, quorum praeclara facinora euidenter comperta sunt in illa Christi militia; et plures alii cecidere quorum nomina Deus contineat in memoriali uitae suae. Tripolitanus autem rex per internuntios saepe Christianorum duces alloquebatur, et omnimodis eorum animos pertentare nitebatur ut, datis eis muneribus, secum paciscerentur, castrum dimitterent, pactasque pecunias reciperent. Christiani de Christianitate illi proponebant, nec aliter a suo diuelli proposito poterant. Ille uero Christianitati nimium recalcitrabat, patrumque leges et atauorum consuetudines relinquere formidabat. Tempore procedente, nouae fruges exalbuerant. Tractus enim ille terrarum maioribus quam citramontanus feruoribus uaporat, ideoque properantior properantiores aestas messes maturat. Martio mediante, fabae colligebantur nouellae, Idus Aprilis frumenta secabantur, et uindemiarum redibat autumnus. Dux igitur Godefridus et comes Normannus, Flandrensis et Tolosanus et Tancredus, de uia peragenda locuti sunt, quia iam instabat, imo pene transibat temporis opportunitas. Dimisso igitur, quod diu obsederant, castello, Tripolim uentum est, et foedus cum Tripolitanis firmatum est. Rex siquidem Tripolis XV millia byzanteorum et XV magni pretii equos illis dedit, et CCC peregrinos, quos diu tenuerat captiuos, reddidit. Denique, sub obtentu pacis mercatum eis praestitit. Unde uniuersi refecti sunt, et firmiter eis pepigit quod, si bellum, quod tunc eis Babylonicus admiralius praeparabat, aliquando uincere possent, ipse Christianus efficeretur, et de caetero terram suam in eorum fidelitate retineret. Itaque, Maio mediante, ab urbe discesserunt, et tota die per arctum et arduum, inuiumque iter iuerunt, seroque ad castrum Betheren peruenerunt. Deinde Zebari, ciuitati sitae in littoribus maritimis, appropinquauerunt. Ibi propter aquarum penuriam perpessi sunt immoderatam sitis angustiam; qua nimis defecti, ad Braim fluuium cursim properauerunt, ubi homines et iumenta potu recreati sunt. Die uero Dominicae Ascensionis, commeare per augustam uiam illos oportuit. Ibi discursum gentilium tota die metuebant, nec tamen ab eundo uacabant. Signiferi et milites armati praecedebant, et toti exercitui ab insidiatoribus praecauebant. Subsequebantur sarcinarum prouisores et clitellariorum subleuatores. Pone properabat ordo militaris, et omnis omnium aderat necessitatibus. Sic quotidie sarcinarii mediastini properabant, et imbellium eis turmarum greges adhaerebant. Buccinae audiebantur, et gradatim, ne debiliores deficerent in uia, pergebatur. Vicissim excubabant noctibus, et ubi maior ingruebat metus, ibi uigilantior praeparabantur excubitus. Nihil enim inconsultum, nihil admittebant inordinatum. Indisciplinati castigabantur, inscii erudiebantur, rebelles obiurgabantur, incontinentes de loquacitate sua redarguebantur, et omnes in commune ad eleemosynam incitabantur. Omnes etiam frugalitati et pudicitiae studebant, et, ut ita dixerim, quaedam schola disciplinae moralis in castris erat. Is erat modus et haec erat forma in Ierusalem ambulantium. Igitur, dum hunc disciplinae rigorem tenuerunt, et affectu charitatiuo redundauerunt, euidenter Deus inter eos conuersatus est, et per eos bella sua bellatus est. Haec idcirco dixerimus, quatenus indisciplinatorum illorum, qui huic expeditioni gloriosae superciliosi successerunt, illos extollentes, uitam et uiam redarguerimus. Nihil enim est inter homines utilius disciplina. Denique montaneis, in quibus hostes timebantur, sine hoste transcensis, secus mare quatuor transierunt ciuitates, Baruch, et Sareptam, quam uulgo uocant Sagittam; et Tyrum, quae Sor nuncupatur; et Acharon, quae Acra dicitur; et inde castellum, quod Caiphas appellatur. Exinde, hospitandi gratia, iuxta Caesaream uenerunt, ubi die Pentecostes, IV Idus Iunii, quieuerunt. Deinde Diospolim, quae Ramatha, uel Arimathia, seu Ramula uocatur, uenerunt; ibique, uia fatigati, substiterunt, et ciues eius prae timore peregrinorum fuga elapsi sunt. Illic olim episcopali honore mater Ecclesia gaudebat, sed nunc, uiduata dignitate praesulis, admodum moesta gemebat, quia locus ille ceruicositati Sarracenorum inglorius subiacebat. Porro Christiani praefatae urbi pontificem restituerunt, eique decimas facultatum suarum obtulerunt, quibus potuisset collatis dapsilitatibus uiuere, et ecclesiam diutius desolatam reficere. Ibi felix agonista Georgius insigniter certauerat, martyriique sui cursum nobiliter expleuerat; cuius basilica iuxta ciuitatulam emicat, ubi pretiosum eiusdem athletae corpus quieuerat. Hunc, quem Christiani uiderant in bello Antiocheno praeambulum et praecursorem, et contra gentem erroneam ualidum propugnatorem, uolebant etiam promereri semper socium et defensorem. Basilicam eius reuerenter honorauerunt, et episcopum, ut diximus, Ramulae constituerunt. [9,17] Diuinitus accensi, diluculo egressi sunt, signoque dato, uiam in Ierusalem accelerantes ingressi sunt; et sicut diu desiderauerant, ea die ad ciuitatem usque peruenerunt. Ierusalem enim a Ramula quasi XXIV milliariis distat. Postquam ad locum uentum est, unde turritam Ierusalem uidere potuerunt, ex ingenti gaudio plorauerunt, substiterunt, Deum adorauerunt, et flexo poplite sanctam terram deosculati sunt. Omnes nudis pedibus ambularent, nisi metus eos hostilis armatos incedere praeciperet. Ibant et flebant, et qui orandi gratia conuenerant, pugnaturi prius, pro peris arma deferebant. Obsederunt VIII Idus Iunii {1099} Ierusalem Christiani, non tanquam nouercam priuigni, sed quasi matrem filii. Amici eam et filii circumdederunt, ut aduenas et adulterinos coangustarent; non ut liberam captiuarent, sed ut captiuam liberarent. Rodbertus, dux Normannorum, obsedit Ierusalem a septentrionali parte, iuxta ecclesiam Beati Stephani protomartyris, ubi lapidatus a Iudaeis obdormiuit in Domino. Hunc iuxta comes Flandrensis sua collocauit tentoria. Ab occidente obsederunt eam Godefredus dux et Tancredus. A meridie Raimundus comes obsedit eam in montem Sion, circa ecclesiam Beatae Dei Genitricis Mariae, ubi Dominus Iesus cum suis coenauit discipulis. Ierusalem itaque a filiis suis obsessa obclaudebatur, intus autem a populis Manzerinis profanabatur. Tunc Hugo Bunellus, filius Roberti de Ialgeio, ad ducem Normannorum, optime armis instructus, accessit, satellitiumque suum ei, utpote naturali domino, fideliter obtulit; et ab eo benigniter susceptus, obsidentes Heliam, id est Ierusalem, manu consilioque strenue adiuuit. Hic enim diu ante in Normannia Mabiliam comitissam frustatim obtruncauerat, quia eadem paternam haereditatem uiolenter ipsi abstulerat. Unde praefatus miles, cum fratribus suis, Radulfo, Richardo et Goisleno, pro ingenti facinore peracto, in Apuliam, deinde in Siciliam confugit, ac postmodum ad Alexium imperatorem secessit. Sed nusquam tutus diu permanere potuit. Guillelmus enim Nothus, rex Anglorum, cum tota progenie praedictae mulieris, per totum orbem missis exploratoribus eum inuestigabat, et spiculatoribus honores et munera promittebat, qui exsulantem homicidam interimerent, ubicunque terrarum inuenirent. Probus igitur Hugo, tanti regis ualidas manus et longa brachia metuens, Le Préuost: properis una uoce; quod nullum praebet totam Latinitatem reliquit, et baptizatorum gregem formidans, inter allophilos diutius exsulauit, et per XX annos ritus eorum atque locutionem edidicit. Susceptus ergo a Normannico duce, multum suis profuit, et mores ethnicos ac tergiuersationes subdolas, et fraudes, quibus contra fideles callent, enucleauit. Cosan etiam, nobilis heros et potens, de Turcorum prosapia, Christianos ultro adiit, multisque modis ad capiendam urbem eos adiuuit. In Christum enim fideliter credebat, et sacro baptismate regenerari peroptabat. Ideoque nostratibus, ut amicis et fratribus, ad obtinendum decus Palaestinae et metropolim Dauidici regni, summopere suffragari satagebat. Die tertia obsidionis, milites ex Christianis exierunt castra, Raimundus scilicet Piletus, et Raimundus de Taurina, cum aliis pluribus, circumspiciendi, uel depraedandi causa; et inuentos Arabes ducentos inuaserunt, superauerunt et fugauerunt. Multos autem occiderunt, ibique XXX equos apprehenderunt. His ita gestis, alacres ad suos reuersi sunt. Feria secunda, constanter impetierunt ciuitatem, et tunc, ut putabant, reuera praeualuissent, si scalas sufficienter praeparassent. Strauerunt tamen murum exteriorem, et scalam unam erectam admouerunt ad interiorem. Super illam uero uicissim ascendebant Christiani milites, et cominus praeliabantur in muro cum Sarracenis, et eos percutiebant ensibus et lanceis. In illa congressione multi ex utroque populo perempti sunt. Plures tamen ex gentibus perierunt. Audito retrahendi lituo, Christiani ab impetu illo tandem destiterunt, et ad castra remearunt. Victualia uero, quae secum detulerant, interim defecerant. Nec iam inueniebatur panis ad emendum, nec ire poterant frumentatum. Regio illa nullatenus est irrigua, imo torrida et perhorrida, ideoque iumentis et animalibus minus opportuna, utpote pascuis inopima. Terra quoque illa non est nemorosa, et idcirco minus fructifera. Palmam tantum alit et oliuam; patitur autem et uineam. Iordanis a Ierusalem stadiis fere XXX, ut putant, seiungitur. Lacus habet sex remotos. Ciuitas habet suas cisternas, unde alitur. Ad radices montis Sion Siloe fons est; sed uix paucos poterat sustentare homines. Iuuabat tamen, et modica magnis expensis aqua comparabatur. Equos potum ducebant, non sine pauore nimio, per sex milliaria. Interim nuntiatum est in castris naues Christianorum onerarias in portu Iaphi, quam antiquo uocabulo Ioppe dictam putamus, applicuisse. Quod ualde omnibus complacuit castrensibus. Consiliati sunt principes, quomodo euntes et redeuntes tutos facerent, qui e nauibus necessaria deueherent. Ioppe siquidem a Ramula quasi octo distat milliariis. Porro Ascalonitae uel indigenae, qui uagabantur in montaneis, uel in excisis praeruptorum cuniculis, uiatores aliquoties incursitabant et obtruncabant. Motus iste uel rumor negotiatorum commeatus disturbabant. Ad hoc exsequendum, summo diluculo de exercitu Tolosani Raimundus Piletus et Achardus de Montmerlo et Guillelmus de Sabra et commilites exierunt, et quidam pedites ad mare processerunt. Sua uero confisi audacia, ad portum militauerunt; sed ab inuicem diuisi sunt; incertum habemus an industria, an uiae hoc factum sit ignorantia. Triginta nempe milites qui, aliam uiam gradientes, a sociis seiuncti sunt, centum Arabes, Turcos et Sarracenos de exercitu admirauisi inuenerunt, et audacter aggressi sunt, et in praelium conuenerunt. Illi uero e regione pertinaciter restiterunt, confisique multitudine sua, multi paucos circumcinxerunt. Sarracenis enim is modus est pugnandi. Iam Christianos incluserant, iam de mortibus eorum garrientes confidebant, cum nuntius Raimundum Piletum uociferans sic exciuit: Nisi citissimus ad commilitones tuos euolaueris, auxilium praebiturus eis, omnes pro certo amisisti. Iam enim ab inimicis circumuallati sunt, adhuc tamen utcunque se defendunt. His auditis, habenas laxant, calcaribus cornipedes urgent, et dicto citius omnes aduolant, et scutis pectoribus oppositis turbas contis depellunt, oppositos disiiciunt, unusquisque suum sternit humi. Ex improuiso ignari supersunt, et rem totam gladiis committunt, Deoque iuuante praeualuerunt. Ethnici duo rursus agmina statuere, putantes se posse resistere, nec quidpiam profecere. Franci denuo ferociter eos inuaserunt, suosque ab impetu illo sic liberauerunt; excepto quod Achardum, militem audacissimum et aliquot ex peditibus ibi amiserunt. Fugientes Turcos fere ad quatuor milliaria insecuti sunt, et plures cuspidibus acutis confoderunt. Centum etiam et tres equos retinuerunt, et unum hominem uiuum, qui coactus enarrauit per ordinem quaecunque Christianis opparabantur. In obsidione interim sitis uehemens grassabatur et perurgebat Christianos. Ducentibus equos ad aquatum per sex milliaria gentiles insidiabantur, et ex locorum angustiis grauiter eos aduersabantur. Cedron et alii torrentes enormi aestu aruerant. Panis hordeaceus in castris erat pretiosus. Indigetes, in cauernis uel speluncis delitescentes, commeatus omnes abdicauerant. Designati principes ad consilium conuenerunt, et quid eis in tantis calamitatibus agitandum foret, elocuti sunt. Dixerunt ergo: Angustiae sunt undique; panis deficit; aqua deest. Nos ipsi grauiter obsidemur, dum ciuitatem istam nos obsedisse arbitramur. Extra castra uix exire audemus, et tunc uacui redimus. Ex longa mora penuriam hanc contraximus; et nisi praecauerimus, grauiorem contrahemus. Armis et brachio sine machinis hanc urbem expugnare nequimus. Obstant muri et propugnacula et turres; obstant, qui intrinsecus redundant, defensores. Quid ergo censetis? Aggrediamur aliquid, quod nobis omnibus prosit, quod inclusis ciuibus absit. Ligneas facere machinas satagamus, quibus moenia uel turres impugnemus. Tigna de domibus, quia terra haec non est arborifera, quaeramus, uel trabes de ecclesiis asportemus, machinasque compactas erigamus, et hanc urbem totis aggrediamur nisibus. Alioquin tempus incassum consumimus. Tandem fideles athletae ligna, procul a loco distantia, inuenerunt, quae cum grandi labore attulerunt. Artifices lignarii de toto exercitu acciti sunt, quorum alii lignorum inconcinnam superficiem componunt, alii dolant, alii terebrant, alii lignis ligna copulant. Dux Godefredus unam de suis facultatibus constituebat, alteram comes Tolosanus de suis sumptibus statui mandauerat. Nec minus Agareni de urbe munienda sollicitabantur. Nocte turribus inaltandis insistebant, et urbi defensandae irrequieti uacabant. Quodam Sabbato, nocte intempesta, ducis Godefredi machinam transtulerunt, et sole exorto ab oriente erexerunt, et per tres dies tota sedulitate praeparauerunt et coaptauerunt. Comes autem a meridie suam prope murum conduxit machinam, quam ligneum possumus uocitare castrum. Quoddam uero profundum praecipitium impediebat ne muro coniungeretur. Talis enim machina nequit ad decliua conduci, nec contra montuosa dirigi; sed semper aequam exspectat planitiem, ut possit conduci. Praecones itaque per exercitum clamauerunt ut quicunque in foueam illam tres lapides iaceret, iactis lapidibus, unum denarium haberet. Omnes igitur, quibus morae taediosae fuerunt, incoepto fortiter inhiauerunt. Pontifices et presbyteri populares allocuti sunt, et de morte Christi, et de loco passionis eius, quem digito coram demonstrabant, sermonem optimum fecerunt, et de coelesti Ierusalem, cuius figuram terrestris portendit, sanctae et eloquenter affati sunt. Omnes ergo laici, armis accincti, unanimiter urbem impetebant, et quarta quintaque feria nocte et die ciuitati insistebant. Deinde, praemissis orationibus et ieiuniis, singultibus et eleemosynis, sacri uiatici communione muniti, sexta feria, Idus Iulii {die ueneris 15 Iulii}, ciuitatem summo diluculo aggressi sunt, nec tunc praeualere potuerunt. Qui enim in turribus uel in moenibus erant, sibi inuicem opitulabantur, et ignem et lapides continuo iaculabant. Tolosanus, fouea completa, (tribus enim diebus et noctibus consummauerant), castrum conduxit ad murum, suisque moras succensebat usque ad secundam feriam, pro nimio labore, quem per totam pertulerant hebdomadam. Post matutinum laborem, duce iubente, Franci paululum quieuerunt a congressione, et pagani a defensione. Guinimundus autem admiralius, et Frigolendis Perses, nepos eius, in arce Dauid erant, et magistratus urbis atque primores illuc ad colloquium conuocauerant. Interea mulieres urbanae super planitiem domorum, iuxta morem Palaestinorum, ascenderunt, et choreas sibi statuentes, cantilenam huiusmodi altis uocibus locutione sua cantauerunt: Mahometi, Deo nostro, dignas laudes pangite, uictimasque immolate cum iucundo crusmate, ut uincantur pereantque formidandi aduenae. Qui grassantur et tumescunt spiritu barbarico: nulli parcent, sed resistunt Orientis populo, inhiantque praedis, nostra quas nutriuit regio. Infelicitate pressi, ad nostras delicias huc uenerunt spoliare uberes prouincias. Damnant omnes nostras gentes, aestimantque belluas. Crucifixum colunt Deum, abluti baptismate. Ritus nostros, cultus, Deos spernunt cum dedecore. Sed repente inuoluentur poenis et pernicie. Fortes Turci, dimicando Francos hinc repellite. Gesta patrum antiquorum praeclara recolite. Hostes uestri fugabuntur, aut peribunt hodie. Haec et multa his similia Turcanae mulieres in excelso canebant, et Christicolae stupentes diligenter auscultabant, atque a suis interpretibus quid Turcae dicerent solerter ediscebant. Tunc Cono, comes Alemannus, uir probus et sapiens consiliarius, qui sororem Godefredi ducis coniugem habebat, dixit: Domine dux, audis quid istae dicunt? intelligisne cur ista faciunt? feminarum gratulabunda cohortatio uirorum est formidolosa defectio. En prae labore et metu uiri labascunt, et feminae insurgunt, et quasi ad opprobrium et dedecus bellatorum contra nos garriunt, et nos friuolis allegationibus terrere ac decipere non impune ausae sunt. Nos econtra uirili, imo coelesti utamur consilio. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui sexta feria hic passus est, arma sumamus, et insigniter urbem aggredientes, Domini sepulcrum hodie adeamus. [9,18] Hora ergo tertia, qua Dominum ante Pilatum Iudaei damnauerunt, Christiani, memores illius passionis, tanquam recentes uires resumpserunt, et quadam noua eis superueniente audacia, quasi nihil antea laborassent, praeliari coeperunt. Dux enim Godefredus, et Eustachius frater eius fortiter praeliabantur, et illos reliqui subsequebantur. Tunc Letaldus et Raimboldus Croton, probi milites, murum ascenderunt, et constanter dimicantes exclamauerunt. Illico illos et alii subsecuti sunt. Qui uero muros illic usque defenderant, passim diffugiebant, nec amplius de ciuitate tutanda procurabant. Christianorum multitudo, ciuitatem ingressa, fugitiuos persequebatur, et nemini parcebat. Armenii, Graeci et Syri, qui olim in Helia, id est Ierusalem, Turcis subiacuerant, et in magnis pressuris Christiano cultui utcunque deseruierant, ut Christianos uiolenter in urbem irrupisse uiderunt, ad basilicam Sancti Sepulcri conglobatim omnes confugerunt, et cum summa deuotione, Kyrie eleison et alias supplicationes pro temporis opportunitate clamantes, exitum rei praestolati sunt. Tancredus autem cum sua cohorte, uiarum ignarus, Dei nutu illuc aduenit, et praefatos homines per orationes et religiosos eorum gestus, Christicolas esse cognouit: Isti, inquit, Christiani sunt. Nemo igitur uestrum aliquo modo illis noceat! Non enim huc uenimus, ut cultores Christi laedamus, sed ut a saeuis exactoribus eruamus. Fratres nostri sunt et amici, fideles in multis tribulationibus ut aurum in fornace hactenus probati. Tunc insignis athleta Ilgerium Bigodum, principem militiae suae, cum CC militibus illic dimisit, eumque custodem loci, ne gentiles ulterius illuc intrarent, constituit. Ipse uero cum reliquis cuneis ad expugnandas munitiones alias accessit, et socios, per urbem discurrentes et allophilos, necando laborantes, adiuuit. Interea fideles incolae, qui cum Ilgerio in ecclesia remanserant, secretius eum allocuti sunt, et patrocinium eius habere captantes, fauorabiliter eum et sodales eius ad sancta duxerunt: sepulcrum scilicet Domini, aliaque sacra, et quaedam, quae pro timore paganorum in abditis ipsi et antecessores eorum diu occultauerant, eis ostenderunt. Ibi tunc Ilgerius, inter reliqua pignora, in quodam marmoreo capitello instar sacrarii cauato sub ara, glomusculum de capillis sanctae Dei Genitricis Mariae inuenit; quod idem postmodum in Gallias detulit, et per sacra episcopatuum et coenobiorum loca reuerenter diuisit. Intacta nempe Virgo mater in passione Christi, Filii Dominique sui, ualde doluit, et ueteri more gentis et temporis illius uestes scidit, crines traxit, et lugubres threnos pro tanti amici nece ueneranter exsoluit. At uicinae quae aderant, religiosae uidelicet mulieres, quae discipulatui diuino dudum adhaeserant, flentem superni regis Genitricem pie sustentauerunt et amplexantes eam, pro temporis opportunitate dulciter confortauerunt. Capillos quoque tunc extractos deuote collegerunt et caute seruauerunt, quos Theologus Ioannes, aliique philo-Christi postmodum in tuto loco recondiderunt, quia hoc multorum saluti profuturum nouerunt. Haec idcirco huic operi calamus noster inseruit, quia praefatus Ilgerius Ernaldo monacho, consobrino suo, apud Carnotum de sacris capillis duos dedit, quos ille Manliensi ecclesiae, ubi multae sanationes aegrotis per illos contigerunt, exhibuit. Nunc ad nostrae narrationis continuationem reuertar. Admiralius, qui turri Dauid praesidebat, cum primoribus urbis, aliisque multis, quos illic secum habebat, tremefactus se comiti Raimundo reddidit, eique portam confestim aperuit. Aditum quippe huius portae olim peregrini pecuniis suis emebant, quia uectigalia reddere ibi solebant. Alioquin a porta immisericorditer coercebantur. Ciues ad templum Salomonis fugientes conuenerunt, et adhuc in illo se defendere praesumpserunt. Magnos iterum impetus Christianis dederunt. Sed, postquam uiderant nihil se profecisse, gladiis proiectis, neci colla submisere. Numerum eorum, qui perempti sunt, nemo nouit. Sanguis autem eorum, qui per templum defluebat, usque ad suras ambulantium attingebat, et cadauerum per totam ciuitatem magni acerui augebantur, quoniam uictores nec aetati, nec sexui, nec nobilitati, nec cuilibet conditioni miserabantur. Tanto siquidem odio persequebantur eos et perimebant, quia templum Domini et Sancti Sepulcri basilicam polluerant, et templum Salomonis, aliasque ecclesias suis usibus illicitis peculiauerant, ac indecenter contaminauerant. Super Salomonis templum quidam diffugerant, et signum Tancredi rogauerant, ut saltem sic liberarentur; quo accepto, fortunam quamlibet opperiebantur. Sed parum uel nihil sic profecerunt, quia nec eis Christiani pepercerunt, excepto quod, qui mortuos efferrent, aliquos ad tempus uiuos reseruauerunt, quos denique uendiderunt uel a superis alienauerunt. Tancredus inde multum contristatus est, nec tamen super hoc contra sodales suos efferatus est. Tolosanus autem comes admiralium, qui ei se commiserat, et arcem Dauid reddiderat, aliosque qui cum illo erant. illaesos usque ad Ascalonem conduci praecepit. Ita enim eis pepigerat, pactumque suum illibatum conseruauit. Victores autem ciuitatem illam non more subiugatae urbis spoliauerunt, uel cremauerunt; sed, sicut domos omnibus bonis refectas inuenerunt, eas suis necessitatibus peculiatas reseruauerunt, et multi dapsiliter inuenta pauperioribus communicauerunt. Unusquisque domum qualemcunque, magnam seu paruam, quam primitus inuasit, ac ethnicis euacuauit, quiete sibi, cum omnibus gazis, quae intus erant, libere possedit, et usque hodie haereditario iure custodit. [9,19] Christiani, iamdiu desiderato potiti triumpho, manibus a caede ablutis, multi, pedibus discalceatis, gaudentes et prae gaudio plorantes, ad sanctum Sancti Saluatoris sepulcrum deosculandum, cateruatim properauerunt, ibique gratulabunda donaria et hostias pacificas obtulerunt. Tunc ingens fidelibus laetitia fuit, ubi omnes adepti sunt quod diu exspectauerant, et cum multis laboribus periculisque expetiuerant. Ibi finem laboris sui alacres uidebant, iamque securiores ex praesentibus, de futuris bonis sibi retributiones adfuturas imaginabantur. De efferendis autem procurauerunt cadaueribus, quoniam horror inualescebat, et fetor immanissimus. A captiuis gentilibus et Christianis pauperibus, dato pretio, occisorum corpora per pyras coaceruata sunt; quibus combustis, nostri ab immunditiis urbem emundauerunt. Fideles Christi milites in ciuitate Ierusalem securi sederunt, condignas Deo gratias retulerunt, cuius ope gratuita de ethnicis uictoriam adepti sunt. Dignitates etiam suas ecclesiis restituerunt, easque singulas ad opus orationis aptauerunt. Quinta decima die Iulii, VI feria, celebritatem instituerunt, qua ciuitatem recuperauerunt. De constituendo etiam ibi regem consiliati sunt, et octauo die post captam urbem communi consilio Godefredum ducem in regem elegerunt. Erat idem uir regii sanguinis, a proauis Christianae professionis. Eustachius enim, Boloniensis comes, qui cum Guillelmo Senlacium in Anglia bellum peregit, Itam, sororem Godefredi, Lotharingiae ducis, uxorem duxit, ex qua Godefredum et Balduinum et Eustachium genuit; quos gratia Dei diuitiis et uirtutibus in hoc saeculo multipliciter honorauit, praecipueque in expeditione Ierosolymitana probauit, corroborauit atque sublimauit. Godefredus itaque, qui maior natu erat, est in solium regni Dauid regis eleuatus, quia gloriose uigebat, more Gallico militiae peritus, pectore et brachio uir in re militari efficacissimus, dapsilis et serenus, clementiaque floridus. Tunc etiam Arnulfus de Zocris, uir eruditissimus, ad uices episcopi supplendas electus est. Interea Tancredus et Eustachius comes, cum satellitibus et clientibus multis, Neapolim, ab ipsis ciuibus ultro inuitati, abierunt, eisque Neapolitani cum pace urbem reddiderunt. Illic per aliquot dies manserunt, et laetantes quieuerunt, donec ad eos rex ueloces legatos direxit, per quos eis haec mandauit: Audiuimus et certum est quoniam Babylonicus admirauisus Ascalonae est, et ibi contra nos ingens bellum praeparat. Accelerate igitur et uenite, ut et nos eis audacter possimus obuiare, antequam nos possint in urbe concludere. Inclusis enim grauis est introitus et exitus, et frequenter obiurgat eos inconueniens metus. In aperto liberi campo concurremus, Deoque gubernante, liberior et facilior nobis succedet effectus. Expeditiores siquidem sumus armis et manu, quam illi, et uolumus illis obuiare, ubi nihil adhuc sperabunt se timere. His auditis, Tancredus et Eustachius iuxta mare Ramulam uenerunt, multosque Arabes, exercitum admirauisi praecurrentes, repererunt, quos confidenter agressi sunt, citoque ad inuicem disgregauerunt. Quosdam eorum peremerunt, quosdam uiuos reseruauerunt, a quibus de Admirauiso et eius exercitu rumores certos indagauerunt. Ad unguem igitur singula rimati sunt: qui essent, quam infinita gens essent, quid praepararent, ubi praeliaturos se disponerent. Tancredus a captiuis diligenter exquisita regi per nuntios mandauit ista, Sciatis, inquit, indubitanter bellum Ascalonae contra nos paratum esse, et pene totum orbem conuenisse et coniurasse, qui uiolenter putant nos opprimere et subiugare. Venite igitur, et collectis omnibus uestris uiribus, synagogam Satanae inuadamus. Si enim, prout mandastis, imperterriti ex improuiso eis obuiauerimus, adiuuante Deo, facile praeualebimus, quia suis armis, multisque utensilibus occupati sunt, machinasque ad expugnandam urbem perferunt. Rex igitur per praeconem clamauit ut omnes de bello praemunirentur, et uexillum regis impigre omnes subsequerentur. Rex itaque et patriarcha, condictus, comes Flandrensis episcopus Martaronensis feria tertia ciuitatem exierunt. Comes autem Sancti Aegidii, et Normannus noluerunt exire, donec certiores fierent de Admirauisi incursione. Porro, uisis omnibus quae parabantur, rex Martaronensem episcopum direxit in Ierusalem, qui principibus testaretur quaecunque parabantur. Martaronensis, postquam Tolosano et Normanno locutus fuerat, festinans ut indicta comitum uerba regi referret ac patriarchae, in manus paganorum deuenit, et dubium est an abdeductus, an peremptus sit, sed postea non comparuit. Tolosanus autem et Normannus cum multis ad bellum profecti sunt, et IV feria Ierusalem exierunt. Clerici missis et orationibus uacabant, Petrus Eremita, et rara imbecillis populi frequentia, qui remanserant, et imbelle genus mulierum, processiones de ecclesia in ecclesiam agitabant, orationibus et eleemosynis deuote insistebant, ut propitius populo suo Deus misericorditer subueniret, hostesque suos forti manu irrecuperabiliter prosterneret. Primores itaque, cum suis exercitibus, ad flumen, quod est contra Ascalonem, congregati sunt. Illic armenta copiosa inuenerunt, et opima praeda ditati sunt. Trecenti Arabes Francos prosecuti sunt, sed illi protinus in eos irruerunt, et duobus ex ipsis apprehensis, usque ad exercitum suum fugauerunt. Christiani, post illum excursum ad castra reuersi, nocte illa quieuerunt, nisi quod potius omnes excubiis et orationibus incubuerunt. Sero palam omnibus a patriarcha interdictum est ne quis, in crastinum pugnaturus, ante bellum spoliis ullatenus intenderet diripiendis. [9,20] Sole orto, pridie Idus Augusti, sacra Christi cohors uallem secus mare, formosa planitie uenustam, intrauit, et illic sex acies ordinauit. Rex et comes Normannorum, Tolosanus, Flandrensis et Guaston, Eustachius et Tancredus, turmis praefuerunt, et unusquisque sagittarios peditesque suos solerter instruxit. Ipsis itaque praemissis, pedetentim pergentes edocebant qualiter acclamarent, qualiter obstarent, qualiter impenetrabiles inimicos feriendo penetrarent, ac ut ad sua signa nihil reuerentes frequenter respicerent, et se ipsos ad ictus hostiles sufferendos obdurarent, licet haec omnia in aliis bellis bene gestis didicissent. Nec minus e regione gentiles cuneatim stellis innumerabiliores densabantur, et per agmina innumerae legiones a latere in latus extendebantur. Aethiopes autem praemiserunt, quos in loco statuerunt, eosque immotos manere mandauerunt. Hi, genibus humi defixis, dextro tamen postposito, ancilibus corpora superiora tutantes, sagittis utebantur et gladiis. His imperatum fuerat ne uel ad momentum recederent, uel locum occupatum saltem ad passum excederent. Porro manipuli militares, prout instructi erant, condicta loca tenebant. Et quoniam sitis immoderantiam ob aestum et puluerulentam nebulam, et propter laborem ac diuturnitatem praeliandi, metuebant, aquarum cantharulos plenos a collo suspenderant, quibus retentati constantius obsisterent, uel fugientes indeficientius persequerentur. De fuga eorum nulla mentio erat; confidebant enim in multidinibus suis innumeris, et in barbararum pectoribus gentium animosis, et in imperialibus, ne unquam fugerent, edictis. Fugientes, inquit imperator, capitum animaduersione puniantur! Bello utrinque sat prouide parato, ut ad locum belli appropinquatum est, Christiani parumper substiterunt, oculos deuote in coelum erexerunt, genibusque in terram defixis orauerunt. Auxilium enim de coelo sperabant, quod iamdudum in multis necessitatibus saepe sibi adesse persenserant. Ubi uero breuiter oratum est, et signum salutiferae crucis reuerenter frontibus admotum est, maiori confidentia equitauerunt, et uiriliter in nomine Domini Iesu ethnicos aggressi sunt. Gentiles enim iam substiterant, et immoti exspectabant. In dextro cornu iuxta mare Tolosanus equitabat. In parte sinistra rex cum legionibus suis properabat. Porro in medio Normannus et Flandrensis atque Tancredus, aliique militabant; sed ad decem ex nostris mille Allophyli insurgebant. Inita pugna, Rodbertus, dux Normannorum, admirauisi stantarum a longe considerans, quod in summitate hastae aureum pomum habebat, hasta uero argento decenter cooperta albicabat, ubi ipsum esse deprehendit, audacter per medias acies super eum irruit, et grauiter ad mortem uulnerauit. Quod nimium gentilibus timorem incussit. Comes etiam Flandrita hostiliter eos inuasit, et Tancredus per medium tentorium imperterritus eos impetiuit. Milites pagani mox fugam inierunt. Aethiopes stupefacti substiterunt. Rex autem et Francorum quidam, ad Aethiopes conuersi et ibi aliquantulum demorati, eos tanquam segetem in transuerso gladiis secabant, et eorum corpora detruncantes diuidebant. Campi sanguine inundabantur, et passim morticina gentilium obuoluebantur. Christiani fugientes insecuti sunt. Gentiles, Dei uirtute tremefacti, non habebant locum respirandi. Oculi eorum, ut ab his, qui euaserunt, postea relatum est, ita caligauerunt, ut apertis oculis Christianos uix possent uidere, nihil autem omnino eis nocere. Multi contra paucos oblatrare non audebant, multisque modis euadere satagebant. Sed praeualentes nostri ethnicos in commune puniebant, nullique parcebant. Lethalis itaque dies paganis incubuerat, qua nemini dabatur euadendi occasio, quia in arboribus, scopulisque, et in cauernarum latibulis, uictricis manus armis passim interibant. Raimundus comes, a mari militans, interfecit innumeros, et fugientes ad ciuitatem, quae aliquatenus ab ipsis distabat, insigniter arcebat. Unde fatigati, remanebant, uel confestim percussi oppetebant, uel in mare se praecipitabant, et sic praecipites a morte in mortem ruebant. Nauigium admirauisi mare totum occuluerat, et gens illa finem belli exspectabat. Videntes autem aliam, quam sperauerant, suis imminere fortunam, scaphis ascensis uela in uentum obliquauerunt, et sic ad patriam remigauerunt. Dicunt autem Admirauisum uix palpitantem alte ingemuisse, et sic planxisse: O omnium Creator, quid est hoc? Quid accidit, quod fatum nobis infestum nocuit? Hei mihi! quam ineffabile dedecus! quam diuturnum improperium genti nostrae contigit! Gens mendica, gens modica genti nostrae praeualuit. Unde hoc? conuentione facta, huc conduxi militum CC millia, et peditum non est numerus, quos omni mundo credebam praeualituros. Nunc autem, ut non mentiar, a minus quam mille militibus, et XXX peditum millibus, tam indecenter superati sunt. Aut illorum Deus omnipotens est, et por eis pugnat; aut noster nobis iratus est, et nos nimis austero furore castigat et redarguit. Quidquid sit, unum erit. In eos denuo non erigar; sed potius ad patriam meam ignominiosus donec uixero, reuertar. His dictis, lacrymabiliter conquerebatur, et ab intimis lamentabatur. Ascalonitae, ut uiderunt fugientes Agarenos urbem conglobatim intrare, et Raimundum comitem cum suis prouincialibus indeficienter persequi et mactare, ualuas clauserunt, et hostes auxiliariosque pariter excluserunt. Metuebant enim ne cum adminiculariis inuincibiles inimici Ascalonem intrarent, eamque penitus, necatis ciuibus, sibi subiugarent. Tolosanus autem cum suis imperterritus copiis ante urbem perstitit, et immorantes Philisthaeos ante azylum suum, ut bidentes, usque ad internecionem deleuit. Porro ciues, de propugnaculis intuentes pertinaciam Christianorum, et formidantes ne sibi contingeret excidium, quale uiderant, uel audierant finitimorum, uexillum comitis petierunt, certamque deditionem suam ei fideliter spoponderunt. Retractabant siquidem, quia ipse propior erat, eisque magis ad exitium incumbebat, et quod Guinimundum admiralium, caeterosque, qui se illius fidei commiserant, saluauerat. Ille uero poscentibus signiferum suum misit, et fugatis seu peremptis omnibus, qui extra urbem erant, ad compares accessit, Quibus a caede quiescentibus, et in unum congregatis, dixit: Ecce, Deo gratias, prospere nobis uictoria prouenit, et compressis ciuibus Ascalon pene patescit. Iam uexillum meum Ascalonitae receperunt; et mihi, si conceditis, subiecti fauebunt, imperiisque meis pro salute sua parebunt. Respondit rex: Absit ut huius urbis dominatum alicui concedam; sed expugnando ditioni meae mox subiiciam! Ascalon uicina est Ierusalem, et decet ut dominio subdatur eius, qui praesidet Ierusalem. Rodbertus Normannus, atque Flandrensis, aliique optimates regi dixerunt: Satis omnes nouimus quod comes Sancti Aegidii uberes glebas et munitissima oppida pro Deo sponte reliquit, et in expeditione Dei multa fortia strenuissime peregit, atque ad tolerandum grauiora discrimina nos omnes antecessit. Unde, si peregrinationem, quam coepit, perseueranter explere decernit, et defendere sanctam ciuitatem, quam ut Deo acquireret acriter expugnauit, gratanter ei debes urbem offerre, quam nondum possides, et ipse requirit. Nobis enim, ad loca nostra remeantibus, consilio manuque sine dubio tibi erit ualde necessarius. Ciuitas regiae maiestati nobiliter et utiliter subiacebit, pro qua tantus heros ei hominium faciet ac militabit. Rege persuasionibus optimatum non acquiescente, comes iratus recessit, et Ascalonitis ut sese pertinaciter defenderent mandauit. Rex autem obsidere urbem uoluit; sed proceribus cunctis prae ira et fatigatione recedentibus, nihil perpetrare solus potuit, oppidumque illaesum moestus dimisit. Proh pudor! nec ipse, nec alii reges, qui post eum per XL annos regnauerunt, saepedictam Philistinorum metropolim usque ad hodiernam diem nancisci potuerunt; imo per eam plus quam centum millia hominum, praeter alia innumera detrimenta, perdiderunt. Sic insatiabilis lucratur ambitio. Si uera dilectio regem possedisset, et ipse proximum suum iuxta legem Dei sicut se dilexisset, hostile oppidum ipsa die adipisci potuisset, per quod liber transitus usque in Babylonem Christicolis patuisset. Godefredum regem multum laudo, sed sicut Paulus apostolus Corinthiis scribit (I Cor. XI) , in hoc non laudo. Fertur in pugna admirauisum habuisse CC millia militum et innumeras cohortes peditum. Christiani autem habuerunt pene mille milites, et XXX millia peditum. Qui, iuuante Deo, caede peracta, reuersi sunt ad Ismaelitarum tentoria diripienda. Inuenerunt igitur, ut breuiter dixerim, quidquid bonae supellectilis excogitari potest, argentum et aurum, annonam et farinam et oleum, armenta pecorum innumerabilium, omnem pompam ornamentorum, cumulos armorum, et si quid aliud potest esse melius. His omnibus direptis, in ciuitatem sanctam Ierusalem reuersi sunt, condignasque Deo gratias per singulas ecclesias retulerunt. Rodbertus, dux Normannorum, emit stantarum ab his, qui ab admirauiso sauciato retinuerunt, uiginti marcis argenti, et intulit illud in sepulcrum Domini ad monumentum memorandi triumphi. Alter emit ensem eiusdem admirauisi LX byzanteis. Factum est igitur gaudium inenarrabile in tota Christianitate. Sic Christiani Ierusalem ab impiorum manibus Turcorum, anno ab Incarnatione Domini {1099}, liberauerunt, et multoties ex ipsis, Christo duce, triumpharunt. Hoc autem ingens bellum II Idus Augusti {1099} factum est, et Christianitas ubique terrarum Deo gratias exaltata est. Hucusque uenerabilis Baldrici prosecutus sum uestigia, et ueracem feci narrationem de famosa Christi militia, quae, iuuante Deo, insigniter debellauit in Eois partibus ethnicorum examina. Multis in locis operi nostro inserui eadem uerba sophistae, sicut deprompserat ipse, non ausus aliter eius dicta propalare, quae non credebam me posse emendare. Quaedam tamen, ne prolixitas taxationis nostrae fastidio legentes oneraret, abbreuiando recidi; nonnulla uero posteritati notificanda, quae tacuerat, ueraciter adieci, prout ab his, qui laboribus et periculis interfuerunt, edidici. Praefatum seniorem, quem bene cognoui, ueneranter honorare decreui. Hic ciuis fuit Aurelianensis, monachus et abbas Burguliensis, liberalibus imbutus studiis, et religiosae meritis uitae uenerabilis. Inde, pro religione et sapientia, ad gradum Dolensis archiepiscopatus electione prouectus est ecclesiastica. In episcopatu monachatum seruauit, et cum monachis, prout sors dabat, plerumque habitauit. Indomitis enim Britonibus praeerat, quorum peruersitatem tolerare non poterat. Unde proteruos et exleges frequenter deserebat, et in Normanniam fugiebat; ubi Dolensis ecclesia super Riselam fluuium a temporibus sancti Samsonis, regnante Hildeberto rege Francorum, fundos habebat, et quiete pacificeque possidebat. Ibi scriptis et dogmatibus suis auditores suos ad Dei cultum incitabat, et uicina coenobia, Fiscannum scilicet, ac Fontinellam atque Gemmeticum, aliaque plura uisitabat, et in timore Dei sacris sermonibus confortabat. Tandem in senectute bona defunctus est, et Pratellis, in basilica Sancti Petri apostoli, ante crucifixum, sepultus est. Hic, quia scribendo, et res longinquas, utpote in Eois climatibus actas, indigando fessus, requiescere anhelo, sextum Ecclesiasticae historiae librum finire decerno. In septimo autem, si sospes et liber uixero, auxiliante mihi Saluatore nostro, in quo maxime spero, de diuersis euentibus, prosperis uel aduersis, qui per XXX annos contigerunt, ueraciter tractabo, et pro posse meo notitiae posterorum simpliciter intimabo. Mei nimirum similes autumo quosdam esse futuros, qui generationis huius ordines a chronographis auide perscrutabuntur, et actus transitorios, ut coessentibus sibi ad aedificationem seu delectationem retexere possint labentis saeculi casus praeteritos.