[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] I. Prologus. Humani acumen ingenii semper indiget utili sedimine competenter exerceri, et, praeterita recolendo, praesentiaque rimando, ad futura feliciter uirtutibus instrui. Quisque debet quemadmodum uiuat quotidie discere et fortia translatorum exempla heroum ad commoditatem sui capescere. Plerumque multa, quae uelut inaudita putantur, rudium auribus insonant, et noua modernis in repentinis casibus frequenter emanant; in quibus intellectuales inexpertorum oculi, nisi per reuolutionem transactorum, caligant. Studiosi ergo abdita inuestigant, et quidquid benignae menti profuturum autumant, pie amplexantes, magni existimant. Ex beneuolentia laborant, et praeterita posteris sine inuidia manifestant; quorum solertiam dente canino nonnunquam inertes lacerant. Unde inuidiosi quidam, inuidorum morsibus iniuriati, plerumque torpescunt, et ab incoepto specimine, quod aeterno fortassis silentio recludetur, desistunt. Sic interdum friuola occasione saeculo damnum oritur lugubre, quod beneuola posteritas, si posset restaurare, et intermissa recuperare, alacris excusso insurgeret torpore, et inuisi operis florem fructumque obnixa expeteret uoluntate, et ardenter perscrutaretur sedula perspicacitate. In priscorum questibus haec plerumque legimus, et insignes didascalos, de suorum insultationibus aemulorum plangentes, plangimus. Hieronymum et Origenem, aliosque doctores de cauillationibus oblatratorum in allegationibus suis conquestos cernimus, et contristamur quod hac de causa nostris multa praecipua subtracta sunt obtutibus, dum dicaces sophistae malebant in otio quiescere quam abdita diserte proferendo laborare, et maledicis corrodentium latratibus patere. Conticescant obsecro et quiescant, qui nec sua edunt, nec aliena benigne suscipiunt, nec, si quid eis displicet, pacifice corrigunt. Discant ea quae nesciunt, et, si discere nequeunt, patiantur saltem symmathites suos edere quae sentiunt! De humano statu lapsuque, de labentis saeculi uolubilitate, et praelatorum principumque nostrorum uicissitudine, de pace seu bello, et multimodis, qui non deficiunt, casibus terrigenarum, cuilibet dictanti thema scribendi est copiosum. De miraculis uero prodigiisque sanctorum, quia nimia nunc in terris est penuria eorum, modo scriptoribus in referendo non est insudandum. Antiqui enim patres, Martialis et Taurinus, Siluester, Martinus et Nicolaus, aliique mirabiles uiri, quorum linguae claues coeli factae sunt, qui diuinis charismatibus pleni, ut Phoebus in Ecclesia fulserunt, et elementis mundi aereisque potestatibus in uirtute omnipotentis imperantes dominati sunt, iam cum rege suo, superna mercede potiti, felices in coelo consistunt. Successores autem eorum, qui potestatis apicem obtinent, et Rabbi uocitantur, atque super cathedram Moysi resident, saecularibus pompis et diuitiis, quibus plerique nimium inhiant, multipliciter pollent; sed merito sanctitatis, potentiaque uirtutum et prodigiorum non aeque renitent. De cursu tamen saeculi et rebus humanis ueraciter scribendum est, atque ad laudem Creatoris et omnium rerum iusti gubernatoris chronographia pangenda est. Aeternus enim Conditor usque modo operatur et omnia mire disponit; de cuius gloriosis actibus quisque pro suo libitu et posse pie promat, quod ei diuinitus inspiratum fuerit! Anno ab Incarnatione Domini 1066, indictione V, Guillelmus dux Normannorum, deficiente regis Edgari stirpe, quae idonea esset ad tenendum sceptrum regale, cum multis millibus armatorum ad Anglos transfretauit, et in campo Senlac inuasorem regni Albionis Haraldum bello peremit. Deinde, Francis et Anglis peroptantibus, in die Natalis Domini, apud Guestmonasterium, ab Adelredo Eboracensi archiepiscopo rex consecratus est, regnoque Anglico XX annis et VIII mensibus ac XVI diebus fortiter potitus est. Contumaces regni filios confregit, uinculis iniecit, exhaeredauit, expulit, et extra limitem natalis soli dispersit. Clientes uero suos et fautores sublimauit, magnis honoribus locupletauit, regnique negotiis praeficiens magnificauit. Ex his Hugo Abrincatensis, Richardi cognomine Goz filius, inter caeteros magnates effulsit; cui postquam Gherbodus Flandrensis ad suos recessit, rex comitatum Cestrensem consilio prudenter concessit. Hic nimirum amator saeculi fuit, saeculariumque pomparum, quas maximam beatitudinum putabat esse portionem humanarum. Erat enim in militia promptus, in dando nimis prodigus, gaudens ludis et luxibus, mimis, equis et canibus, aliisque huiusmodi uanitatibus. Huic maxima semper adhaerebat familia, in quibus nobilium ignobiliumque puerorum numerosa perstrepebat copia. Cum eodem consule commorabantur uiri honorabiles, clerici et milites, quos tam laborum quam diuitiarum gratulabatur esse suarum participes. In capella eius seruiebat Abrincatensis clericus nomine Geroldus, religione et honestate, peritiaque litterarum praeditus. Hic seruitium Domini quotidie agebat et sacrosanctum libamen deuote frequenter exhibebat. Viros curiales, quoscunque poterat, ad emendationem uitae propositis antecessorum exemplis inuitabat. In multis uidebat, meritoque uituperabat carnalem petulantiam, nimiumque in pluribus erga Dei cultum lugebat ingentem negligentiam. Praecipuis baronibus et modestis militibus, puerisque nobilibus salutares monitus promebat, et de Veteri Testamento, nouisque Christianorum gestis imitanda sanctorum militum tirocinia ubertim coaceruabat. Luculenter enim enarrabat conflictus Demetrii et Georgii, Theodori et Sebastiani, Mauricii ducis et Thebaeae legionis, et Eustachii praecelsi magistri militum cum sociis suis, qui per martyrium coronari meruerunt in coelis. Addebat etiam de sancto athleta Guillelmo, qui post longam militiam abrenuntiauit saeculo, et sub monachili regula gloriose militauit Domino. Multis igitur profuit eius exhortatio, quos ad tutam regularis uitae stationem e mundiali protraxit pelago. [6,2] II. Digressio. Nunc, quia de sancto Guillelmo nobis incidit mentio, libet eius uitam breuiter huic inserere opusculo. Noui quod ipsa raro inuenitur in hac prouincia et nonnullis placebit de tali uiro relatio ueridica. Hanc etenim Antonius, Guentoniensis monachus, nuper detulit, et nobis eam uidere sitientibus ostendit. Vulgo canitur a ioculatoribus de illo cantilena, sed iure praeferenda est relatio authentica, quae a religiosis doctoribus solerter est edita, et a studiosis lectoribus reuerenter lecta est in communi fratrum audientia. Verum, quia portitor festinabat adire, et brumale gelu me prohibebat scribere, sinceram abbreuiationem, sicut tabellis tradidi compendiose, sic nunc satagam membranae summatim commendare, et audacis marchisi famam propalare. Tempore Pippini regis Francorum, Guillelmus ex patre Theoderico consule et matre Aldana natus est. In infautia litteris imbutus est, et sub Carolo Magno militiae mancipatus est. Nomen consulis et consulatum, et in rebus bellicis primae cohortis sortitur principatum. Deinde a Carolo dux Aquitaniae constituitur, eique legatio contra Theodebaldum regem et Hispanos atque Agarenos iniungitur. Alacriter Septimaniam ingressus, Rhodanum transiuit, Arausicam urbem obsedit, et, fugatis inuasoribus, eripuit. Deinde cum barbaris transmarinis, et uicinis Agarenis multos conflictus egit, in gladio suo populum Dei ope diuina saluauit, imperiumque Christianum dilatauit, et Sarracenos perdomuit. In territorio Luteuensi, in ualle Gellonis, inter innumeros scopulos in honorem Saluatoris et XII Apostolorum monasterium construxit, monachosque religiosos cum abbate ibidem constituit, et omnia eis necessaria largiter praeparauit, et ipsorum chartas suis et regalibus testamentis confirmauit. Duae uero sorores eius, Albana et Bertana, factae sunt ibi sanctimoniales, et in Dei cultu bene perseuerarunt. Post longum tempus, a Carolo accitus, Franciam expetiit, et honorifice susceptus, se monachum fieri uelle denudauit. Rex illi cum multis fletibus concessit, et de thesauris suis quidquid uellet ad ecclesiam suam deferre iussit. Guillelmus autem omnes terrenas opes respuit, sed phylacterium quoddam, sanctae Crucis lignum continens, requisiuit et obtinuit. Illud nempe, dum Carolus rex primo anno imperii sui Romae moraretur, Hierosolymitanus patriarcha per Zachariam, magni testimonii sacerdotem, transmiserat. Audita mutatione Guillelmi, tota domus regia consurgit, omnisque ciuitas subito ruit. Adest magna procerum frequentia, et plorans intrat cum uiolentia, et Guillelmo ne deserat eos supplicat cum lugubri querimonia. Ille uero Dei igne feruens, omnia reliquit, et cum ingenti honore deductus, omnibus ualefecit, demumque ab exercitu Francorum cum lacrymis suspirante discessit. Ad Briuatensem uicum perueniens, arma sua ad altare Sancti Iuliani martyris offert, galeam et spectabilem clypeum in templo ad tumulum martyris, foris uero ad ostium pharetram et arcum, ingens telum et uersatilem gladium Deo praesentat. Deinde peregrinus Christi per Aquitaniam ad monasterium properat, quod ipse paulo ante in eremo construxerat. Nudis pedibus appropinquat monasterio, ad carnem indutus cilicio. Audito eius aduentu, uenitur ei obuiam procul in biuio, et ualde contradicenti festiua fit a fratribus processio. Ibi tunc offert phylacterium omni auro pretiosius, cum calicibus aureis et argenteis, et aliis multis ornamentis multimodis, factaque petitione, mundum cum suis omnibus reliquit pompis et lenociniis. Igitur anno ab Incarnatione Domini 806, imperii Caroli quinto , in natale apostolorum Petri et Pauli, Guillelmus comes monachus factus est, subitoque immutatus in Christo Iesu et alteratus est. Factus enim monachus, docebatur, nec confundebatur; corripiebatur, sed non irascebatur. Interdum caesus et iniuriis laesus, non resistebat, neque comminabatur. Gaudebat in subiectione, et delectabatur in omni abiectione, paratus cunctis seruire, obsequi et obedire. Proficiebat quotidie in omni sanctitate et religione, et in omni sanctae Regulae obseruatione, sicut aurum in camino mirabili coctione. Monasterium, quod ante monachatum ex toto non perfecerat, adiuuantibus filiis suis Bernardo et Guillelmo, quos comitatibus suis praefecerat, comitibusque uicinis, perfecit ut coeperat. Difficilem uiam ad iam dictum monasterium pro asperitate montium direxit, rupem cum malleis et securibus, uariisque ferramentorum generibus argumentose incidit, iactatoque de lapidibus fundamento secus flumen Araris, uiam altius sustulit et monti coniunxit. Ludouicus, Caroli filius, rex Aquitaniae, cum omni bonitate, de fiscis sui iuris, Guillelmo petente, monasterio dedit, et cum praecepto regio annulique sui auctoritate firmauit. Guillelmus circa monasterium fecit uineta et oliueta plantari, hortosque plurimos constitui, ipsamque uallem, destructis arboribus infructuosis, fructiferis pomeriis melius complantari. His ipse et aliis huiuscemodi studiis intentus laborabat, propriasque manus rusticanis actibus pro amore Dei mancipabat, et sic in uera humilitate et religione se iugiter exercebat. Coram abbate et fratribus crebro prouoluebatur, petens ut, pro misericordia Dei, amplius abiici et humiliari sibi concedatur. Viliora in monasterio expetebat officia. Optat uilissimus fieri et contemptui haberi. Vult esse ut iumentum, ac, ut pullus asini, portare onera fratrum in domo Domini. Quondam dux potentissimus, non erubescit uili asello gestari cum suis flasconibus. Ecce domnus Guillelmus fit de consule coquus, de duce magno efficitur inquilinus, ligna collo deferens, amphoram aquae baiulans, ignem excutiens et succendens. Manibus propriis parapsides abluit, olera colligit, pulmenta condit, legumina infundit. Ipsa uero refectionis hora, nulla interueniente mora, cuncta laute praeparata fratribus anteponit; ieiunia continuans, lares fouet et custodit. Ipse pistor clibanum calefacit, panes imponit et coctos extrahit. Quondam pro penuria lignorum, ad coquendum panes, sarmenta congerit, stipulam colligit, et quidquid manus inuenit, in caminum cito proiicit ac fortiter calefacit; cumque seruum Dei tempus uehementer urgeret, eumque nimis introrsus argueret quod hora reficiendi fratres aliquantulum praeteriret, nec ille haberet unde fornacem cineribus euacuandam extergeret, Christum inuocat, signo crucis munitur, medium fornacis intrat, et omnia quae ibi agenda erant, diligenter illaesus praeparat. Carbones nudis manibus proiicit, illaeso scapulari cineres exponit, lares aptat, et intromittendis panibus temperat. Sic Guillelmus in igne diu stetit, nec ullam adustionem in corpore seu ueste sua pertulit. Postea consilio fratrum abbas seruilia ei opera omnino prohibuit; sed orationi et sanctae meditationi uacare praecepit, idoneamque cellam ei deputauit. Sic diu exercitatus in actiua, incepit requiescere in uita speculatiua, et post Marthae seruitium frequensque ministerium, delectatur cum Maria in perenni theoria. Tandem Guillelmus, perfectus uirtutibus, spiritu prophetiae donatur, et diuinis oraculis uita eius declaratur. Obitus sui diem abbati et fratribus praedixit, multisque uicinis scripto etiam significauit, et Carolo regi delegauit nuntium, et signum, quod fieret dum moreretur, manifestissime indicauit. Tandem, omnibus rite consummatis, migrauit B. Guillelmus V Kal. Iunii, angelis gaudentibus et terrigenis plorantibus. Tunc fit per omnes circumquaque prouincias, per omnes minores ac maiores ecclesias, magnus ualde et insolitus clangor signorum et campanarum sonitus, longa pulsatio, mirabilis tinnitus, nullis hominibus funes trahentibus uel signa commouentibus, nisi sola uirtute diuina quae superuenit coelitus. Eximii uiri sanctum corpus ibidem honorifice tumulatur, multisque miraculis gloriose patratis laus Dei fideliter cantatur. Venerabile coenobium illic usque in hodiernum diem perseuerat, et ingens monachorum exercitus Domino Deo Sabaoth cum tripudio militat, atque meritis sancti Guillelmi, ex illustri milite religiosi monachi, turba infirmantium conualescens exsultat in Christo Iesu, qui omnes sibi adhaerentes in aeternum glorificat. [6,3] III. De Geroldo, capellano Hugonis Abrincatensis comitis. Inuictissimorum itaque militum tropaea frequenter Abrincatensis Geroldus referebat, et coessentes athletas, armigerosque generosos ad similem conuersationem blanditiis et terroribus incitabat. In primis igitur quinque illustres uiri de familia consulis egressi sunt, quorum nomina haec sunt: Rogerius Erneisi filius, nepos Guillelmi de Guarenna comitis Suthregiae, et Ernaldus, Unfridi de Telliolo filius, nepos Hugonis de Grentemaisnilio uicecomitis Legrecestrae, cum Guidone Medantensi, eiusdem armigero, Drogo etiam, filius Goisfredi de Nouo Mercato, et Odo capellanus comitis, filius Ernulfi Dolensis. Isti nimirum, instinctu Ernaldi, cuius parentes Uticensem abbatiam construxerant, Uticum adierunt, et a Mainerio abbate gratanter in monasterio suscepti sunt. Qui longo tempore regulariter ibidem conuersati sunt, et ecclesiasticas res industria et sollicitudine sua commode auxerunt. Geroldus autem, qui sicut gallus dormientes in profunda nocte cantando excitat, sic in obscuritate Lethaeae obliuionis et profunditate mundialis illecebrae illectos, uerbum Dei serendo, ad meliora extulerat, sese tandem propriis pennis percutiens, a torpore uiuaciter excussit, discipulosque suos, de quibus praedictum est, sequens, Uticum adire sategit. Verum, uolente Deo, in Anglia remanere coactus est. Nam ubi Guentam peruenit, grauiter aegrotare coepit, metuque mortis in ueteri monasterio Sancti Petri monachile schema deuote suscepit, diuque sub Gualchelino praesule, et Godefrido peritissimo ac religioso priore regulariter uixit. Inde post aliquod tempus ad regimen ecclesiasticum canonice prouectus est; et Teochesburiae, dum Baiocensis Samson Guigornensi episcopio praeerat. primus abbas effectus est, Ibi nempe coenobium Sanctae Mariae Rodbertus, Haimonis filius, super Sabrinam fluuium construxerat, et multis opibus, tempore Guillelmi iunioris Anglorum regis, affatim locupletauit. Geroldus autem officium sanctae praedicationis, quod in clericatu gratanter exercuerat, quo plures de coeno libidinis et rapacitatis ad puritatem innocentis uitae pertraxerat, in pastoralis culmine regiminis positus, uigilanter excoluit, et pluribus, opitulante Deo, profuit. Nouum monasterium regularis ordinis sanctionibus instituit, nouitiorum copiam monachili normae mancipauit, neophytisque optimos ritus rigidae conuersationis tradidit. Ad exercitium spirituale cum subiectis commanebat, ad laboriosa etiam iuniores interdum praeibat, solertique studio monasterii res intus et extraprudenter disponebat. Post plures annos inuidus Satan in Dominicum gregem surrexit, et, opilione nequiter perturbato, teneras oues atrociter uexauit. Rodbertus enim Brito, post mortem Rodberti filii Haimonis, abbatem suum, a quo susceptus fuerat ad monachatum, de quibusdam falsis criminibus accusauit apud regem Henricum. Porro abbas, ante regem accersitus, prolixis rationibus uti noluit, sed innocenti conscientia contentus, abbatiae dominatum regi ultro reliquit, et post laboriosos Marthae famulatus, optimam Mariae partem intra secretum Guentoniensis claustri repetiit. Denique, dum post aliquod tempus a uenerabili Radulpho Roffensi episcopo inuitatus fuisset, et ipse rogatu plurimorum eumdem pontificem causa sanctae collocutionis adiisset, ibidem, uocante Deo, in lectum decubuit, et, completis omnibus quae seruo Dei rite competunt, reuerenter obiit. Rogerius uero de Guarenna, quem praefati sacerdotis, diximus hortatu conuersum fuisse, et Uticum quasi de flammis Sodomae cum quatuor commilitonibus pro monachatu accurrisse, fere XLVI annis ibidem uixit, et in ordine feruens, multimoda honestate uiguit. Erat enim corpore uenustus, habituque uili sponte deiectus. In omni esse suo uenerabili pollebat modestia, uoce clara et facunda loquela. Ad labores tolerandos erat ualidus, ad psalmos et hymnos canendos uoluntarius, in conuersatione uero sua contubernalibus tractabilis et bene morigeratus. In uictu sibi parcus, aliisque largus, in uigiliis semper promptus, et indicibiliter sobrius. Non fastu carnalis nobilitatis tumuit, sed in humilitate consistens Regulae succubuit, et uilia quaeque fratrum obsequia hilariter agitare praeelegit. Per plures enim annos ultro solitus est omnium calceamenta fratrum perungere, pedulesque lauare, aliaque seruitia, quae quibusdam hebetibus et turgidis despicabilia uidentur, libenter exercere. Textum Euangeliorum auro et argento, gemmisque decorauit, et plura uestimenta, cappasque cantorum et tapetia cum cortinis, aliosque plures ornatus ecclesiae suae procurauit. Fratribus et parentibus suis quaeque poterat opportune rapiebat, et subtracta corporibus pro salute animae diuino cultui gaudens applicabat. Richardus igitur de Coluncis, praefati Rogerii frater, Uticum uenit, et ecclesiam de Estolueio, quam ab Erneiso quodam homine suo redemerat, B. Ebrulfo dedit, decimam quoque duorum molendinorum adiecit. Harum itaque donationem rerum, cum Adelaisa coniuge sua et praefato Erneiso, super altare posuit. Pro hac concessione monachi dederunt Richardo octo libras nummorum; Rodberto etiam de Molbraio, qui capitalis dominus erat, centum solidos dederunt, et ipse incunctanter, in uiridario Turstini de Solengi, S. Ebrulfo concessit ecclesiam de Estolueio, ut monachi petierunt. Praefatus autem Richardus ualde locupletatus est, et Henrico regi amicus, inter compares suos magnificatus est. Usque ad senectutem prospere uixit, et ex coniuge sua XI filios et V filias habuit, quibus haec indita sunt uocabula: Hugo, Goisfredus et Richardus, Ioannes et Rodbertus, Odo et Henricus, Iuo et Rodulfus, Guillelmus et Henricus; Rohes ac Adeliza, Mathildis et Auicia. Ex his duo ab infantia Deo dicati sunt. Ioannes enim monachatui Uticensis Ecclesiae addictus est, et Adelidis in coenobio S. Trinitatis Cadomi sanctimonialis effecta est. Deinde anno ab Incarnatione Domini 1125, praefatus Richardus XVII Kalendas Octobris obiit, et sequenti anno filius eius Hugo Uticum uenit, scutellam argenteam Deo super altare obtulit, et omnia quae pater eius, ut supra dictum est, dederat, libenter concessit, donumque super aram posuit, se etiam ex toto deuouit. [6,4] IV. Iter Mainerii abbatis in Angliam. Serenitate prosperi temporis arridente, Mainerius abbas in Angliam, XIV anno regiminis sui, transfretauit, et Rogerium de Guarenna, Drogonemque de Nouo-Mercato secum adduxit. Curiam uero Guillelmi regis, a quo multoties accersitus fuerat, adiit, et Lanfrancum archipraesulem, aliosque sibi charissimos charitatiue uisitauit. A rege et optimatibus eius honorifice susceptus est, et fratres Uticensis ecclesiae prudenti affatu exhortatus est, illos scilicet qui de Normannia exierant, et in Anglia exuberantius spe sublimati fuerant. Illustres quoque monachi a nobilibus regni proceribus gaudenter suscepti sunt, et de opibus in aliena regione uiolenter acquisitis, ut forensis fauor appetit, honorati sunt. Rex itaque et magnati fundos et pecunias ac ornatus ecclesiae cum gaudio eis dederunt, et orationibus eorum sese fideliter et deuote commendarunt. Possessiones et ecclesiae, decimaeque, quas amici et affines Uticensium eis condonarunt, ad notitiam futurae posteritatis in charta consignatae sunt. Magnificus enim Guillelmus huiuscemodi testamentum S. Ebrulfo condidit, in quo sua, hominumque suorum dona in his uerbis regali auctoritate gratanter confirmauit: « GUILLELMUS, Dei gratia, rex Anglorum et dux Normannorum atque princeps Cenomannorum, omnibus fidei Catholicae fautoribus, pacemque in Ecclesia seruantibus, summum et inexplebile gaudii munus. » « Quoniam breuis est mortalis uita, et de generatione in generatione transeunt omnia, uolumus litterarum testimonio temporis nostri decreta confirmare, ut quae nos recte facimus e nostro iure et ex data a Deo potestate, nemo successorum nostrorum audeat uiolare; ne scilicet ei contradicat, qui omnia regna suo arbitrio dispensat. Ego itaque Guillelmus, Dei gratia rex, in regno mihi diuinitus commisso eleemosynam, quae mihi perenniter prosit, coenobio B. Ebrulfi tradere dispono, et ea quae fideles nostri, pro communi omnium salute, de possessionibus, quas eis dedi, legitime Deo dant, concedo, praesentique chirographo confirmationem nostram praesentibus et futuris omnibus Dei fidelibus notifico. In primis igitur Uticensi monasterio, quod beatus Christi confessor Ebrulfus construxit in eremo, de dominio meo, pro amore Dei, dono in Gloucestrae scira uillam, quae Rawella, id est Capreae Fons dicitur; et in Nicholae scira quamdam ecclesiam, et quidquid ad eam pertinet in uilla quae Nethleham uocatur. Praeterea optimates nostri de rebus suis S. Ebrulfo haec largiti sunt, atque ut in charta regiae auctoritatis contra omnium infestationes inserantur, poposcerunt. Rogerius, comes Scrobesburiae dedit omne quod habebat in Melleburna, in Grantebrugae scira; Othnam quoque et Merestonam in Estafordae scira, et unam hidam terrae in Graphan, et terram Vulfuini aurifabri in Cicestra, decimamque caseorum et lanarum de Pultona, et decimam de Senegai in Grantebrugae scira. Mabilia uero, eiusdem comitis filia, de redditibus suis in Anglia LX solidos Sterilensium pro decimis suis dedit S. Ebrulfo per singulos annos, ad luminaria ecclesiae. Guarinus uicecomes de Scrobesburia dedit S. Ebrulfo Neutonam et ecclesiam de Halis cum decima, decimamque de Guestona in Estaforde scira; et haec dominus eius Rogerius comes concessit. Porro Hugo de Grentemaisnil, qui cum Rodberto fratre suo, et auunculis suis Guillelmo et Roberto, filiis Geroii, Uticense restaurarat coenobium, haec eidem dedit in Anglia in perpetuam haereditatem: totam terram, quam habuit in Parua Pilardentona in Guareuichae scira, omniumque duas partes decimarum totius terrae suae dedit, et XVI rusticos ad ipsas decimas custodiendas, atque nouem ecclesias. Dedit enim tres uillanos Sceltonae, tres Guaris, duos Belegrauae, unum Stotonae, unum Cherchebiae, unum Mersitonae, unum Ostesiluae, unum Cherlentonae, et alium in alia Cherlentona. Dedit etiam ecclesiam de Guaris, et totam decimam quae ad illam pertinebat, terramque duarum carrucarum; ecclesiam de Turchillestona, decimamque ad illam pertinentem, et duas uirgatas terrae; ecclesiam de Clenefeld, cum decima tota et duabus uirgatis terrae; ecclesiam de Charlentona, cum decima et quinque uirgatis terrae; ecclesiam de Noueslai cum decima et duabus uirgatis terrae; ecclesiam de Merthegraua, quae nunc alio nomine Belegraua dicitur, cum tota decima et XI uirgatis terrae, et Guillecotam, et quidquid Hugo Clericus de Sappo in Anglia de ipso tenebat; ecclesiam de Mersitona cum tota decima et terra ad ecclesiam pertinente; ecclesiam uero de Coteford cum decima, et una hida terrae, ecclesiamque de Pellingis, cum toto quod Leofricus ibidem de ipso tenebat. Haec sunt quae Hugo de Grentemaisnil S. Ebrulfo, me concedente, dedit in Anglia. Radulfus quoque de Conchis eidem sancto dedit duos manerios, Alwintonam in Guighercestrae scira, et Caldicotam in Nortfuch; et Hugo filius Constantii dedit ecclesiam de Guafra, et unam hidam terrae. Hugo autem, Cestrensis comes, filium suum nomine Rodbertum in Uticensi ecclesia ad monachatum Deo obtulit, et eidem ecclesiae dedit unam hidam terrae in Parua Pilardentona, et decimam ac unum rusticum in uilla quae dicitur Brichella, decimamque de Sanleia in Buccingeham scira. Rodbertus uero de Rodelento, praefato Hugone Cestrensi comite domino suo concedente, dedit S. Ebrulfo Cherchebiam, cum duabus ecclesiis, unam scilicet quae in ipsa uilla est, et alia prope illum manerium in insula maris; et ecclesiam S. Petri apostoli, et quidquid ad eam pertinebat in Cestrensi urbe; et in Merestona, quae est in Northamtonae scira, ecclesiam S. Laurentii, et quidquid ad eam pertinet; et in eadem prouincia ecclesiam de Biuella cum duabus terrae carrucatis. Alii quoque homines Hugonis comitis Uticensi ecclesiae decimas suas dederunt: in Nicholae scira Rozscelinus de Estentona, Osbernus Tezsonis filius de Neubela, Baldricus de Farefort decimam cum uno rustico; Rogerius de Millai, et Brisard, et Robertus Pultrel in Legrecestrae scira. Omnes hi decimas suas S. Ebrulfo dederunt, et praedictus comes gratanter concessit. Haec itaque, quae de nostro dominio saepe-memoratae ecclesiae dedi, et omnia quae, sicut a baronibus nostris eidem data sunt, concessi, anno ab Incarnatione Domini 1081, indictione IV, praesenti chirographo in urbe Guenta corroboro; et proceribus meis, qui eleemosynas suas dederunt, uel astipulatores earum sunt, hoc testamentum signo sanctae Crucis dedicandum trado, ut in aeternum regali auctoritate rata sit haec donatio, et sacrilegos sacrarum uiolatores rerum irremediabilis, nisi a reatu resipuerint, feriat maledictio. » In hac nimirum charta Guillelmus Magnus, rex Anglorum, primus signum sanctae Crucis edidit, et subsequentes magnati subscripserunt, quorum nomina hic subscripta sunt: Rodbertus et Guillelmus filii regis, maximique consules: Rogerius de Scrobesburia et Hugo de Cestra, Rodulfus de Conchis et Guillelmus de Britolio, Hugo de Grentemaisnil, et nepos eius Rodbertus de Rodelento, Rodbertus filius Murdaci et Gulferius de Vilereio, Guillelmus de Molinis et Richerius de Aquila, Eudo dapifer et Guarinus uicecomes de Scrobesburia. Regressus de Anglia Mainerius abbas huiusmodi chartam secum detulit, et archiuis ecclesiae ad seruandum porrexit. Tunc Mathildis regina, comperto laudabili rumore de moribus Uticensium, orationis gratia Uticum uenit; et a fratribus honorifice suscepta, marcum auri super aram obtulit, seque cum filia sua Constantia precibus fratrum commendauit, eisque, datis sumptibus, lapideum tricorium, ubi una reficerent, construi praecepit. Casulam auro et margaritis comptam, et elegantem cappam cantoris sancto Ebrulfo dedit, et plura, si diu uiueret, promisit; sed, morte praeueniente, promissa complere non potuit. Adelina quoque, uxor Rogerii de Bellomonte, albam, aurifrasio copiose ornatam, Uticensibus contulit, qua indutus sacerdos praecipuis in solemnitatibus missam celebrare consuescit. Sic alii plures utriusque sexus praedicto monasterio de suis donariis in diuersis speciebus erogabant, et participatione beneficiorum, quae ibidem coeli architecto conferebantur, spiritualiter perfrui peroptabant. His temporibus, tres ibidem germani laudabiliter militabant in monachili habitu, Rodbertus cognomento Nicolaus, Rogerius et Odo. Hi fuerunt filii cuiusdam presbyteri nomine Geruasii de Monasterolo, quem Theodericus abbas iamdudum de Sartis transtulit ad regendam dioecesim de Sappo. Tres itaque praedicti fratres ad conuersionem in iuuentute uenerunt, et bonis moribus inter fratres pollentes, Deo grati et hominibus habiti sunt. Primus eorum illitteratus, sed feruidus amator uirtutis erat, nouaeque basilicae, quae construebatur, operi solerter praeerat. Alii duo erant grammatici et sacerdotes conspicui, abbatisque sui adiutores strenui, et intus ac foris illustres uicarii. Praefatus enim archimandrita Odonem, qui aetate iunior, sed eloquentior, et ad tolerandos labores erat robustior, priorem monasterii sui constituit. Rogerium uero, qui aetate et eruditione litterarum maior erat, in Angliam pro utilitatibus ecclesiasticis destinauit. Ipse autem haud segniter iussa magistri compleuit, et capsam, in qua reliquiae sanctorum apte conderentur, procuratione sua fabricauit, quam auro argentoque comiter ornauit. Solertia itaque sua ecclesiae suae nactus est plurima bona: uariam scilicet supellectilem et cantorum cappas atque uestes, candelabra et argenteos calices, aliosque ornatus diuino cultui congruentes. Erat enim mitis et modestus, in cibo et potu somnoque sobrius, et pro inolita mansuetudine amabilis omnibus. Per diuersa igitur officia XX annis, ut ordo monasticus exigit, exercitatus est, et succedenti tempore, post Mainerium et Serlonem. ad tenendum regimen Uticensis abbatiae communi fratrum electione promotus est. Quod XXXIII annis in aduersis et prosperis tenuit, senioque fractus uni discipulorum suorum nomine Guarino commisit; et ipsum, quantum in ipso fuit, tribus annis ante obitum suum, sui uicarium et successorem constituit. Verum de his in subsequentibus, si uita comes fuerit, si facultas opitulante Deo suppetierit, sedimine nostro manifesta posteris enarratio res gestas enodabit. [6,5] V. Sequentia Recensionis donationum Uticensi coenobio factarum. Nunc ad disserendas res Sancto Ebrulfo datas regrediar. Radulfus tiro, filius Alberti de Creuento, dum primitus arma militaria gestare coepit, contra Guitmundum monachum cum famulo suo Manlia uenientem in ualle Guidonis insurrexit, deiectoque monacho, caballos abduxit. Monachus uero pedes Paceium expetiit, Albertum moerens ut erga filium sibi suffragaretur rogauit. Cui praefatus miles proterue respondit, et de reddendis equis omne subsidium mox denegauit. Hoc uidens Alberada uxor eius coepit plorare, manus torquere, capillos trahere, atque filium quasi mortuum iam flere. Alta uoce uelut amens clamabat, et cum multis fletibus eiulans, dicebat: « Fili mi Radulfe, qualem coepisti non militiam, sed dementiam exercere? Detestabilibus paedagogis praue, proh dolor! agitaris, quorum lethiferis sophismatibus insulse nunc seduceris, et in barathrum perditionis miserabiliter traheris. O quam triste mihi nuntium misisti, quamque acerbum mihi moerorem peperisti! Decepte iuuenis, quid tibi dicam? Nequiter iniuriando inermem famulum Christi, mortiferam tibi deiectionem promeruisti. Fili mi Radulfe, quid debacchando fecisti, qui primordia tuae militiae contra Omnipotentem exercuisti? Noui certissime quod breue gaudium et longam tristitiam habitura sum pro tuo facinore. Nonne omnes doctores pariter consonant et una uoce passim praedicant quod Altissimus in sanctis suis habitat, et cum eis laeta uel aduersa pie tolerat? Succurre, pater, insanienti filio, et omni elabora studio ut ablati cornipedes lugubri reddantur monacho, ne unicus filius tuus pro tanto scelere statim tradatur daemonio. » Sic prudenti matrona pro salute filii supplicante, monachumque desolatum fideliter mulcere satagente, Albertus cum omni familia sua commotus contremuit, mulam suam monacho tradidit, armigerosque suos cum illo Breheruallum destinauit, filiumque suum, ut ei sine mora quaeque ablata fuerant redderet, terribili adiuratione obtestatus, constrinxit. Guitmundus itaque, receptis equis, Paceium remeauit, Alberto et uxori eius gratias egit, a quo uterque ueniam pro commisso reatu postulans impetrauit. Praefata nempe mulier Hugonis Baiocensis episcopi filia fuit, et inter affines pro modulo suo multa honestate uiguit. Eodem anno, praefatus tiro aegrotauit, factique sui poenitens, ab Uticensibus ueniam petiit, se et omnia sua Sancto Ebrulfo deuouit. Quo defuncto, pater moerens corpus eius Uticum deuehi fecit, et medietatem decimae de Ulmeio, totam liberam, sicut eam ipse tenuerat, Sancto Ebrulfo concessit. Aliam nempe medietatem decimae de eo monachi Columbenses tali tenebant pacto ut omnes episcopales consuetudines et omnes exactorias seruitutes persoluerent pro illo. Haec itaque donatio facta est Uticensibus anno Incarnationis Dominicae 1070, tempore Philippi regis Francorum, et Goisfredi Carnotensis episcopi, nepotis scilicet Rainaldi, Parisiensis episcopi. Radulfus autem cognomento Malus Vicinus, qui capitalis dominus erat, gratanter apud Medantum annuit poscenti Mainerio abbati decimam de Ulmeio, quae, ut dictum est, in ius Ecclesiae cesserat. Non multo post, praefatus Albertus defunctus est, et corpus eiusdem Uticum delatum est. Haeredes uero decimam, quam dederat Sancto Ebrulfo, concesserunt, Guido scilicet gener eius, Ebrardi de Rui filius, et Radulfus de Cunella, aliique, qui usque in hodiernum diem successerunt; eamque Uticenses monachi sub tribus episcopis, Goisfredo, Iuone et Goisfredo, per annos ferme LX, opitulante Deo, quiete possederunt. Nunc qualiter et quo tempore Alfagiensis cella sit in comitatu Talogii constructa, et Guillelmi regis atque Ioannis archiepiscopi tempore Uticensibus subacta, placet scripto posteris intimare, et chartam donationis atque confirmationis, quae tempore Henrici regis sancita est, huic operi coaptare. Quia mortalis uita quotidie labitur, et mortalis homo irrecuperabiliter perdit mundanos honores, quos cum summo labore adipiscitur, debet quisque praeceptis Dei, dum uiuit et potest, fideliter obtemperare, ut, contemptis labilibus, per Dei gratiam aeterna possit impetrare. Haec diligenter considerans, quidam generosus in Normannia miles, nomine Gulbertus, Richardi de Hugleuilla filius, instinctu Beatricis coniugis suae, decreuit in patrimonio suo apud Alfagium monachos constituere, quorum precibus meritisque iuuaretur in extremo examine. Et quia Drogo nepos suus saecularem militiam nuper reliquerat, et apud Uticum monachatum assumpserat, Mainerium abbatem et Ebrulfianos monachos uehementer adamauit, eisque ecclesiam S. Mariae de Alfagio cum omnibus praebendis suis dedit, tali pacto ut sex monachi pro sex canonicis, qui tunc ibidem deseruiebant, constituerentur, et canonicis quolibet modo, uel emendatioris uitae pio conatu, mundum relinquentibus, praebendas eorum nanciscerentur. Dedit etiam praefatus heros eisdem monachis totam uillam de Parco, cum ecclesia et tota decima eiusdem uillae, ita liberam et ab omni molesta consuetudine absolutam, sicut ipse hactenus tenuerat eam. Homines de Parco omnino absoluit ut nullam sibi coactitiam exhibeant seruitutem, nec eant nisi in generalem principis Normanniae expeditionem. In molendino de Alfagio dedit pro decima duos modios tritici singulis annis, et in alio molendino super Sedam dimidium modium cuiuslibet segetis. Concessit etiam ut monachi de lignis siluae suae, quae Harulsart dicitur, ad fomitem ignis duas sagmas asini quotidie acciperent. Praefatus miles duas quadrigatas uini de principe Normannorum in feudo tenebat singulis annis; ex quibus unum modium ad celebrandas missas perenniter concessit monachis, Duas nimirum dedit ecclesias cum tota decima et terra, quae ad easdem pertinebant, unam scilicet de Parco, quae in honore sanctae Dei genitricis Mariae constructa erat, aliamque de Belnaio, quae in honore sancti Petri apostolorum principis condita erat. Quas, quia praebendae Alfagiensis ecclesiae erant, duo canonici tunc possidebant. Radulfus enim ecclesiae de Parco deseruiebat, quem post aliquod tempus de Anglia redeuntem marina tempestas inuoluit, et, fracta naui, cum omnibus sociis fluctus absorbuit. Gualterius autem ecclesiam de Belnaio tenebat, qui postmodum monachus Sancti Ebrulfi factus est. Haec omnia Gulbertus, cum coniuge sua Beatrice, libenter Ecclesiae Dei pro aeterna salute contulit, hominesque suos et amicos, ut eleemosynam suam augmentarent, multoties benigniter obsecrauit. Goisfredus igitur, miles eius, ecclesiam Sancti Dionysii cum tota decima Sanctae Mariae dedit, partesque decimae, quas de eo tres milites, Osbernus Capes, et duo filii Aszonis, Bernardus et Radulfus tenebant, hortatibus et muneribus datis, Ecclesiae Dei recuperauit. Ipse quoque terram et uillanos, et omnes consuetudines de ipsis uillanis in Vico Siluatico concessit. Rodbertus, miles de Hugleuilla, ecclesiam Sancti Albini cum tota decima monachis concessit, et inde ex eorum charitate XVI libras Rodomensium habuit. Bernardus, Goisfredi de Nouo-Mercato filius, ecclesiam de Speinis et totam terram ad ipsam pertinentem cum tota decima, quam Ebrardus presbyter tenebat, Sanctae Mariae dedit, et pro mutuatione ecclesiarum de Burchella et de Bruneshopa, XX solidos de censu Neoburiae ad festiuitatem Sancti Michaelis concessit. Baldricus, filius Nicolai, ad Deppam dedit unum burgensem, et Radulfus, Anserede filius, ad Hotot dedit unum hospitem. Anno itaque Incarnationis Domini 1079, indictione II, anno scilicet XIV Guillelmi Magni, regis Anglorum et ducis Normannorum, praefatus Gulbertus et Beatrix uxor eius suprascriptarum rerum donationem super altare Sanctae Mariae posuerunt, et hi sunt testes qui praesentes adfuerunt: Gislebertus et Radulfus, Gualterius et Ioannes, quatuor canonici eiusdem Ecclesiae; Bernardus de Nouo-Mercato et Goisfredus de Sancto-Dionysio, Osbernus Capes et Osbernus Buflo, Eustachius de Carquita et Eustachius de Torceio, Rodbertus de Hugleuilla et Rogerius de Parco, et alii multi. Denique Gulberto XVIII Kal. Septembris defuncto, et a monachis, quos in fundo suo constituerat, honorabiliter sepulto, Gualterius filius eius paternum honorem obtinuit, et omnia, quae pater suus hominesque eius Sanctae Mariae dederant, concessit. Iterum, tempore Rodberti ducis Normannorum, postquam Auiciam, Hebranni de Salcheuilla filiam, uxorem duxit, ipsius instinctu, patris et matris eleemosynam concessione sua confirmauit. Decimam quoque telonei de Alfagio addidit, et sex burgenses, omnesque consuetudines eorum concessit, eosque penitus sic absoluit ut sibi nil ab eis exigat, nisi generale comitis Normanniae seruitium. Totam uero aquam suam ad piscationem annuit, prout monachis libuerit. Praeter haec, Auicia uxor eius, amore Dei feruens, LX solidos de censu suo, Kalendas Octobris, monachis, ut inde ceram et oleum ad luminaria ecclesiae et thus per totum annum emant, singulis annis concessit, et donationem super altare Sanctae Mariae cum marito suo posuit. Testes harum donationum sunt Adam et Guillelmus filii Tedfredi, Osbernus Buflo et Eustachius de Torceio, Rodbertus de Cropus et Rodbertus filius Godmundi, Ioannes Catus, et multi alii. Post aliquot annos idem Gualterius et Auicia uxor eius, in amore Dei proficientes, a Rogerio abbate Sancti Ebrulfi XII monachos expetierunt, eisque ad uictum necessarium molendinum de Parco, quod reddebat XI modios, et V acras terrae ad Hugleuillam, et tres hospites, in anno XV solidos habentes, ac ad uillam quae Centum-Acras dicitur, ecclesiam Sanctae Trinitatis cum tota decima dederunt. Haec omnia, quae a Gulberto et ab hominibus eius data Uticensibus retuli, Guillelmus rex Anglorum, et Ioannes atque Guillelmus Rothomagenses archiepiscopi concessione sua confirmauerunt. Deinde quidquid Gualterius, Gulberti filius, eleemosynae patris addidit, Rodbertus II, dux Normannorum, monachis Sancti Ebrulfi concessit, et nundinas etiam ad Parcum in Natiuitate Sanctae Mariae ipsis erigere permisit, et per seniorem Gualterium, cognomento Gifardum, omnino interdixit ne ullus aliquam consuetudinem seu priuilegium absque monachorum uoluntate in ipsis haberet. Fratres quoque eius, Guillelmus Rufus et Henricus, reges Anglorum, atque Goisfredus archiepiscopus, omnia quae praescripta sunt, Uticensibus monachis concesserunt, qui iam per multos annos eadem in pace possederunt. Canonici quippe monachis cesserunt quia uirtutes eorum, quos assequi nequibant, in omnibus excellere uiderunt. Guinimarus enim et Benedictus, atque Ioannes, filius ipsius, monachis pluribus annis comitati sunt, morbisque tandem ingrauescentibus, decesserunt. Gislebertus autem, qui sociis omnibus sapientior eminebat, et Gualterius monachatum sponte subierunt, et emendationem uitae pollicentes, iam senio fracti migrauerunt. Nunc de generositate Alfagensium neroum, et moribus eorum libet parumper adnotare. Gulbertus, cognomento Aduocatus de Sancto Gualerico, filiam Richardi ducis uxorem duxit; ex qua Bernardum, patrem Gualterii de Sancto-Gualerico, et Richardum de Hugleuilla genuit. Richardus autem duci Normanniae, auunculo uidelicet suo, diu militauit, cuius dono nobilem Adam, Herluini senis de Hugleuilla relictam, cum toto patrimonio eius accepit. Multa siquidem dux illi dedit, et multo maiora promisit, et promissa liberaliter complesset, si humiliter illi famulando placuisset. Hic super Sedam, in uico, qui olim Isnelliuilla uocabatur, burgum constituit, et pro imminenti monte altis fagis obsito Alfagium nuncupauit. Leges etiam Cormeliensium colonis intulit. Militari probitate et ingenti liberalitate uiguit, unde hostibus formidabilis et fidus amicis exstitit. Tempore Guillelmi iuuenis, filii Rodberti ducis, dum Guillelmus de Archis contra ducem rebellauit, et pene omnium Talogiensium parilis defectus nothum principem deseruit, solus Richardus contra rebelles in castello suo secus ecclesiam Sancti-Albini perstitit, et pro fidelitate ducis contra discursus Archacensium prouinciam circumiacentem defensare curauit. Adiutores autem eius in illo conflictu Goisfredus gener eius, et Hugo de Morio-Monte, Turchetilli de Nouo-Mercato filii, fuerunt; ex quibus Hugonem cum omnibus suis Archacenses apud Morium-Montem repente circumdederunt, seseque uiriliter defendentem interemerunt. Porro Goisfredus ex Adda, Richardi filia, Bernardum et Drogonem genuit, quibus uarius euentus exstitit. Drogo enim, relicta militia, apud Uticum religiose uixit, et in monachatu litteras didicit, et per sacrorum gradus ordinum usque ad sacerdotium ascendit. Bernardus autem usque ad senium militiae inhaesit, et sub tribus Angliae regibus strenue militauit. Denique tempore Guillelmi Rufi, contra Resen, Guallorum regem, pugnauit; quo perempto, Brachaniaueum castellum condidit, regnumque Britonum, cuius caput Talgard uocatur, multis annis possedit. Ecclesiam quoque in honore Sancti Ioannis euangelistae in oppido suo construxit, ibique monachos constituit, et omnium eis rerum suarum decimas donauit. Gulbertus autem, Richardi filius, Beatricem, filiam Christiani de Valencenis illustris tribuni, uxorem duxit, quae uiro suo Gualterium et Hugonem atque Beatricem peperit. Praefatus heros, consanguineus ducis, semper ei fidelis fuit, et cum illo praecipua, coetibus suis stipatus, in bello Anglico discrimina pertulit. Verum, postquam regnum pacatum est, et Guillelmus regnauit, Gulbertus, rege multas in Anglia possessiones offerente, Neustriam repetiit, legitimaque simplicitate pollens, de rapina quidquam possidere noluit. Suis contentus, aliena respuit, filiumque suum Hugonem ecclesiasticae disciplinae, sub magisterio Mainerii abbatis, in Uticensi monasterio deuotus obtulit. Cum religiosa coniuge, quae Mathildis reginae consobrina erat, diu uixit, et eleemosynis ac orationibus, aliisque bonis operibus usque ad finem laudabiliter studuit. Venerabilis autem Beatrix post obitum uiri sui tribus annis superuixit, et in sancta confessione II Nonas Ianuarii obiit. Gualterius uero puer elegans, sed parum sapiens fuit, et ob hoc Godmundo aliisque dolosis tutoribus ultro subiacuit. Societatem nebulonum familiariter sibi asciuit; quorum nefaria persuasione paternum honorem insipienter dilapidauit, et monachos ac clericos, legitimosque colonos iniuriis crebro illatis perturbauit. Tandem miles effectus, pulchram et eloquentem Auiciam, Herbranni filiam, uxorem duxit; cuius consilio et sagaci conatu a pristina prauitate aliquatenus retrahi coepit. Erat enim prudens et facunda, et a puerilibus annis Deo deuota, multisque pro posse suo bonis operibus dedita. Haec tres fratres habebat praeclaros milites, Iordanum et Guillelmum atque Rodbertum. Quorum auxilio sororius eorum in dolosos persuasores praeualuit, et plura, quae fraudulentis subreptionibus nequidquam distraxerat ac perdiderat recuperauit. Praefata mulier uiro suo filios et filias numero XII peperit, quorum maiorem partem immatura mors in infantia mox absorbuit. Deinde ipsa, completis cum uiro suo XV annis, VIII Kal. Februarii defuncta est, et in claustro monachorum, quos ualde dilexerat, ad ostium basilicae sepulta est. Arcum uero lapideum super ipsam Guarinus prior construi fecit, et Vitalis Angligena epitaphium huiusmodi edidit: Nobilis Auiciae corpus iacet hic; sine fine Christus ei tutam concedat in aethere uitam! Cui proba, dum uixit, cum laude frequens inhiauit, Ac studuit iugi conatu iura lucrari. Pulchra fuit ualde, facunda satis, sapiensque. Cultibus assidue diuis satagebat adesse. Quotidie missas audire studebat et horas. Viuere sponte sua sic coepit honesta puella. Denique Gualterio generoso nupta marito, Cum quo quindenis uixit feliciter annis, Edidit optatam prolem numero duodenam. Moribus egregiis specialiter haec hera fulsit; Ecclesiae cultum satagens extollere multum, Contulit ornatus proprios, altaris in usus. Presbyteros, monachos, uiduas, aegros et egenos Semper honorauit, multoque iuuamine fouit. Casta fuit tantum, quod nullus eam nebulonum Infamare palam notis praesumeret unquam. In Februo lucem, qua Petrus pontificalem Conscendit cathedram, nece maestam sensit et atram. Pro tantae casu dominae flent Alfaienses; Ast animae Deus Auiciae det gaudia uitae! Amen. Gualterius autem post humationem coniugis fere tribus annis uixit, et diutino langore cruciatus, monachi cucullam induit, et paulo post, data confessione, perceptaque poenitentia, VI Kal. Iunii obiit. Porro corpus eiusdem Hildegarius prior ad pedes praefatae coniugis suae tumulauit, et Vitalis huiusmodi naenias super illo prompsit: Alfaiensis herus Gualterius hic requiescit; In requie uera locus illi perpetuo sit! Viginti septem soles iam Maius habebat, Dum uir hic in monachi tunica de carcere migrat, Quem longus langor cruciauerat, ipse reatus Confessus proprios, per te sit, Christe, solutus! Amen. Defuncto Gualterio, quatuor pupilli desolati remanserunt, Richardus et Iordanus, Gualterius et Helias; quos Henricus rex in sua tutela suscepit, et Alfagiense ius Rodberto uicecomiti duobus annis regendum praecepit. Porro Iordanus de Salcauilla, seruitiis et muneribus regi ablatis, totum ius obtinuit, ipsosque nepotes suos alturus cum patrimonio suo recuperauit, et quatuor annis honorifice conseruauit et auxit. Interea Richardus duodennis puer obiit, et in ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae tumulatus quiescit. Iordanus deinde successit, frater eius, iuuenis pulcher, bonisque pollens moribus. In curia Henrici regis inter coaeuos militauit; cui praefatus rex prudentem et pulchram coniugem nomine Iulianam, Godescalchi filiam, dedit, quae cum Adelide regina de Louennensi regione in Angliam uenit. [6,6] VI. Meditationes. Huc usque de rebus S. Ebrulfi diutius locutus sum, quae nostrum magna ex parte implent libellum. Inde mihi quaeso non indignentur lectores, si, beneficii accepti memor, recolo nostros benefactores. Opto equidem fundatores et beneuolos cooperatores eorum scripto commendare tenaci memoriae posterorum, ut filii Ecclesiae coram Deo in conspectu angelorum memores sint eorum, quorum beneficiis in hac mortali uita sustentantur, ad peragendam seruitutem Conditoris uniuersorum. Hinc uictor Abraham, postquam a caede quatuor regum remeauit, et Loth nepotem suum cum concaptiuis suis utriusque sexus et substantia reduxit, sociis suis ut partes suas de spoliis Sodomorum acciperent praecepit. Per Abraham, qui Pater Excelsus interpretatur, perfecti uiri designantur, qui contra malignos spiritus et uitia carnis quotidie dimicant, mundum mundique principem superant, terrenos fastus et lenocinia carnis conculcant, ac ueluti stercus reputant. Per Loth a barbaris in captiuitatem ductum, sed uiuaci uirtute spiritualis patrui nobiliter ereptum, qui uinctus uel declinatio interpretatur, carnalis animus seu bestialis populus significatur, qui in Sodomis, id est delectabilibus flagitiis, illaqueatur, et nexu peccati uinctus, a Deo declinans, a malignis spiritibus captiuatur. Per socios Abrahae, qui pugnasse leguntur, fideles laici iure intelliguntur, qui iussu eius portionem exuuiarum sibi sumpsisse referuntur. Sic enim in libro Geneseos scriptum est: Dixit rex Sodomorum ad Abraham: Da mihi animas; caetera tolle tibi. Qui respondit ei: Non accipiam quidquam ex omnibus quae tua sunt, exceptis his quae comederunt iuuenes, et partibus uirorum qui uenerunt mecum: Aner, Escol, et Mambre; isti accipiant partes suas! Plerique laicorum mansuetis et modestis moribus adornantur, fide et bona uoluntate perfectis Christi bellatoribus adiunguntur, eisque in daemones uiriliter pugnantibus benigniter congratulantur. Fragile tamen saeculum non relinquunt, omnino mundana deserere nolunt, sed legali coniugio deseruiunt, legis transgressionibus Deum in multis offendunt, eleemosynis tamen peccata sua, secundum Danielis consilium, redimunt. Isti nimirum partes suas de manubiis hostium accipiunt, dum de terrenis possessionibus Deo seruientium monasteria construunt, et de iniquo mammona pauperum et infirmorum xenedochia pie constituunt, et de substantiis suis oratoribus coeli uictum et uestitum porrigunt. Porro rex Sodomorum, triumphanti Abraham adulans, diabolum figurat, qui mille artibus nocendi sanctos quotidie tentat; quos blanditiis et terroribus nocte dieque impugnat, et omnia mundi delectamenta, diuitias que uel honores ad hoc callide subministrat, ut animas solummodo in barathrum perditionis secum pertrahat. Abraham uero blandientis assentationes regis contempsit, nec laudes nec munera quaelibet ab illo recipere dignum duxit, sed commilitonibus tantum suis partes suas, et quae ad esum necessaria erant, sumere permisit. Sic nimirum sancti uiri, dum in hac uita tempus militiae suae peragunt, omnia mundana pro coelesti desiderio spernunt, nec ullam mercedem pro sanctitatis suae remuneratione appetunt. Verum mundanos principes, qui fide Catholica et aeternorum desiderio bonorum eis comitantur, admonent ut ecclesiis partes suas de patrimoniis et quaestibus suis donent, et egenos mundique contemptores suis beneficiis sustentent; ut a Christo, qui se in pauperibus esse asserit, perennem gloriam sibi uindicent. Multis approbari potest auctoritatibus et exemplis quod tantum sibi homines retinent ad emolumentum aeternae salutis, quantum in eleemosyna misericorditer distribuunt iuxta praeceptum Saluatoris. Nam ea quae pro delectatione carnis prodige distrahunt, seu pro mundialis inani splendore felicitatis inutiliter diffundunt, sine dubio uelut aqua defluens irremediabiliter transeunt. Alii uero, qui haeredibus suis ingentes gazas augent et reseruant, proh dolor! augmentum malitiae miseriaeque sibi multoties accumulant, natosque suos ad multorum detrimenta solerter educant. Ipsi enim furtis et rapacitatibus, multimodisque nequitiis summopere inseruiunt, meritoque, malignitatis suae dignis ultionibus mulctati, depereunt. Sic nempe fit ut nec coelo, nec terra digni iudicentur, et amplos honores ingrati successores adipiscantur, et antecessores, qui prauis haeredibus nimias opes procurauerint, a multis maledicantur. Prouidi sophistae de mammona iniquitatis amicos sibi faciunt, qui, dum carnalia eorum ad praesentis uitae sustentationem percipiunt, meritis et orationibus spiritualia benefactoribus suis in aeternum rependant. Baiocensis Ebrulfus summopere sibi perquisiuit debitores huiuscemodi; de cuius iam rebus in praesenti opusculo plurima retuli. Amodo de ipso patre ordiar, et eius gesta, sicut a priscis scripto seu relatione traduntur, breuiter prosequar, et uitam eius ad refectionem legentium hic ita inserere nitar. Venerabilis igitur Pater Ebrulfus, admodum nobili ortus prosapia, Baiocasinae urbis oriundus exstitit. Quem parentes, nimia educantes cura, catholicae fidei magisterio tradiderunt. Qui mira uelocitate diuina et humana diligenter percurrens studia, etiam adhuc puer ipsos magistros dicitur praecessisse doctrina. Coelestis enim gratia, quae sibi eum religionis doctorem futurum praeuiderat, in omnibus efficacissime docilem reddiderat. Neque ex insolentia, ut mos est huius aetatis, superbe aliquid agendo, tantae indolis dignitatem inficiebat. Vultu siquidem spectabilis et affatu dulcis, nulli leuitate aliqua existebat grauis. Qui, sicut dictum est, nobilitatis lampade clarus, immortalis Dei iam notus praescientiae, mox innotuit Clothario regi, filio Clodouei, qui primus ex regibus Francorum Christianus factus est, et a beato Remigio, Remorum archiepiscopo, cum tribus nobilium millibus baptizatus est. Qui comperiens quis, uel cuius nobilitatis esset, illico praesentari sibi eum iubet, condignum fore diiudicans ut quem mentis nitor extulerat, regalibus ministeriis deseruiret. Per humilitatis autem officium tantam ei supernus imperator contulit gratiam apud terrenum, quatenus, caeteris praelatus, in palatio maximum obtineret locum. Oratoris quippe facundia praeditus, ad agendas causas inter aulicos residebat doctissimos. Ita tamen saecularibus intendebat negotiis, ut nunquam relaxaret animum ab aspectu internae dilectionis. Sed cum opportuna spes propagandae sobolis haberetur in domo patris, crebra et honesta amicorum compulsus persuasione, condignam natalibus uxorem instituit ducere. Quam gratia posteritatis suscipiens, non carnis uoluptate, diuina praecepta exsequendo deuote, solerti eadem crebro secum uoluebat meditatione. Fruebatur itaque uir Deo plenus temporalibus, cauta cogitatione prouidens ne displiceret conditori in acceptis rebus. Cumque locupletatus nimis fieret, plus gaudebat bono opere quam bona possessione. Priscorum Patrum gesta, quae per multos codices legerat, qualiter in sese transferret, summo studio elaborabat. Insistens autem eleemosynis, orationibus atque uigiliis, coniugem quam duxerat ad idem sanctitatis opus euocabat; quatenus per uirum fidelem, etsi fidelis, accresceret deuotio mulieris. Sicque degens adhuc sub laicali habitu uitam instituerat, ut nihil ab his discrepare uideretur, quos imperium regulare coercebat. Cum ergo beatissimus uir quadam propria lege, laudabiliter uiueret, et Dominicis praeceptis ardenter inseruiret, contigit ut Dominum in Euangelio suis praecipientem audiret: Qui uult uenire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Illud etiam ad cumulum perfectionis uir Dei altae memoriae condiderat, quod ipsa contemptoribus mundi pollicetur Veritas: Amen dico uobis quod uos, qui propter me reliquistis omnia, centuplum accipietis, et uitam aeternam possidebitis. Veridicis igitur accensus promissis, quod antea cum discretione fecerat, facta distractione rerum, quidquid habere potuit, pauperibus erogat. Coniugem, quam ut patris nomen haberet acceperat, sacro uelamine consecrans, coelesti sponso condonauit. Ipse, tanquam elapsus a naufragio, ad monasterium festinauit, et factus monachus, mansit ibi in omni humilitate seruiens Deo per aliquod tempus; excrescebatque in eo magis atque magis sanctae conuersationis affectus. Relator uitae monasterium, ad quod praefatus uir confugit, proprio nomine nobis non distinguit. Unde quod de hoc seniorum narratione didici, dignum duco futuris breuiter enodare. Venerabilis Martinus, Vertauensis abbas, abbatiam construxerat in loco, quem Duos-Gemellos ab antiquitate uulgus uocitat, pro resuscitatione geminorum, quam ibidem factam uetustas memorat. Nam geminam prolem potentis heri mors immatura sine baptismate rapuerat; unde nimius dolor utrosque parentes inuaserat. Martinus autem, ab Anglia reuersus, amicos lugentes inuenit, consolationem e coelo quaesiuit, meritis et precibus geminos uitae reddidit, eosque in patrimonio eorumdem monachos Deo dicauit. Antiquum ab euentu eidem uico nomen usque hodie perseuerat, et ingens congeries lapidum in fundamentis aedificiorum et ruinis maceriarum euidens testimonium dat quod magnae dignitatis hominum habitatio Baiocensem pagum illustrauerit. Ebrulfus, adhuc diuitiis et honoribus potens laicus, praefati, ut dicunt, coenobii constructionis astitit cooperator idoneus. Incipientes enim consilio adiuuit, haesitantes corroborauit, opibus et fundis, multisque modis res nuper incoeptas augmentauit. Ad postremum omnibus nudatus, ibi se abdicauit, uerusque Dei pauper monachile schema ibidem suscepit, et armis obedientiae Deo militauit, et intuentibus exemplo coruscauit. Verum, cum ob sanctitatis gratiam coepisset gloriosus confessor Ebrulfus a fratribus honorari, casum elationis metuens incurrere, accitis secum tribus monachis, quos sibi familiari collocutione coniunxerat, et ad id perfectionis certamen promptiores cognouerat, utpote solius Dei contemplationi uolens incumbere, summa cum uelocitate studuit eremum expetere. Qui, per Oximensem pagum, in locum qui Montis-Fortis dicitur, uenerunt, ibique, quia locus amoenus siluis et fontibus abundabat, hospitati sunt, et aliquandiu solitariam uitam ducentes, sancte uixerunt. Sed, quia duo castella, Oximis, Guaceiumque in uicinio erant, ubi plures acturi forenses causas ueniebant, serui Dei aduentantium multitudine molestias plerumque perferebant. Praefata nempe oppida temporibus Caesaris fuisse, eique leguntur fortiter restitisse; ibique per multa saecula principum sedes permansisse. Inde frequentia procerum atque mediocrium, quibus antea nobilis heros in saeculi fastigio notus fuerat, iam speciali theoriae feruenter inhaerentem uisitabat, et multiplici colloquio de causis utilibus prolato, coelestia meditantem inquietabat. Illum igitur uenerabilis uiri locum deseruerunt, ibique posteri basilicam, quae adhuc perdurat, in honore S. Ebrulfi condiderunt. Deinde siluam ingressi sunt amatores eremi, quam Uticum protestantur incolae. Quae silua densitate arborum horribilis, crebris latronum frequentata discursibus, habitationem praestabat immanibus feris. Cumque intrepidis gressibus uastissima loca solitudinis peragrarent, non inuenientes ubi conueniens suae deuotioni hospitium collocarent, beatus Ebrulfus, purae conscientiae spiritu inardescens, orauit ad Dominum, dicens: « Domine Iesu Christe, qui populo tuo Israel gradienti per desertum, te ductorem fidelissimum in columna nubis et ignis exhibuisti, dignare propitius nobis uolentibus Aegyptiacae seruitutis damnationem effugere, locum libertatis et nostrae fragilitati opportunum clementer ostendere! » Mox uero completa oratione, apparuit fideli uiro angelus Domini, adueniens quod poposcerat indicare. Quem sequentes praeuium, peruenerunt ad fontes habilissimos ad potandum; qui paululum diriuati colligebantur in magnum stagnum. Ubi genua flectentes, monstratori Deo immensas referunt laudes, qui nunquam seruos suos spernit sperantes in se. Celebrata autem gratiarum actione, nomen Domini inuocantes, pro quantitate habitantium de uirgultis et frondibus construxere tugurium. Quod claustro paruulo eiusdem materiae circumcingentes, manserunt ibi, optatae quietis refugium consecuti. Quorum seruitus quantum libera, tantum Deo comprobatur exstitisse grata. Omnem quippe mundi strepitum conculcantes pedibus, solis inhaerebant coelestibus; et qui cuncta contempserant, praeter Deum nihil habebant. Unde bene cum Psalmographo cantare meruerunt: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. Summi namque Dei obsequentes legi, eum solum partem conabantur adipisci. Dum ergo tota uigilantia interioris hominis profectum acquirerent, neque eos aut loci asperitas, aut bestiarum feritas a proposito deterreret, factum est ut quidam latronum, qui siluam incolebant, ad eos diuerteret. Et admirans eorum constantiam, et in Christi seruitio perseuerantiam, ait: « O monachi, quae causa turbationis uos has partes coegit adire? Vel quomodo praesumpsistis in tanta hospitari solitudine? Non optimum locum inuenistis. An nescitis quia hic est locus latronum, et non eremitarum? Huius nemoris incolae rapina uiuunt, proprioque uiuentes labore, consortes pati nolunt. Non diu tuti hic esse potestis. Praeterea arua inculta et infructuosa, uestroque labori inuenistis ingrata. » Ad haec uenerabilis Pater Ebrulfus, ut erat uir eloquens, singula propositionum exsecutus, respondit: « Vere, frater, non turbationis insolentia, sed cunctipotentis Dei huc nos appulit praescientia. Neque ex ulla usurpatione ad haec deuenimus loca, sed potius ut liberius defleamus peccata nostra. Et quia nobiscum est Dominus, in eius tutela positi non timemus minas hominum, cum ipse dixerit: Nolite timere eos qui occidunt corpus; animae autem non habent quid faciant. Illud autem quod proposuisti ultimum de labore, noueris quia potens est Dominus seruis suis parare in deserto mensam refectionis. Cuius opulentiae particeps et ipse fieri potes, si prauitatem quam exerces deseris, et Deo, qui uiuus et uerus est, te famulaturum deuotissime spoponderis, fili. Noster namque Deus, ut ait propheta, in quacunque die peccator conuersus fuerit, quaecunque operatus est mala obliuioni tradit. Ne ergo desperes, frater, de bonitate Dei propter immanitatem scelerum; sed admonitionem Psalmographi sequens: Diuerte a malo, et fac bonum, pro certo intelligens quia oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum. Sed et illud nolumus te ignorare, quod idem propheta personat continuo terribili relatione: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Quod si diuinae pietatis intuitus praesens adest iustis, ut eorum preces exaudiat, patet procul dubio quia diuertitur ab iniustis, ut eorum quandoque impudentiam potenter puniat. » Tunc ille, in his sermonibus superna compunctus gratia, reuersus est ad propria. Mane autem facto, renuntiatis omnibus quae habebat, deportans secum tres tantum subcinericios panes et fauum mellis, citato calle repedauit ad seruos Dei, et procidens ante pedes S. Ebrulfi, protulit eulogias benedictionis; moxque sancto afflatus Spiritu, emendatiorem uitam pollicitus, ibidem monachilem adeptus est professionem primus. Quem imitantes multi eiusdem siluae latrones, per admonitionem beati uiri aut fiebant monachi, aut deserentes latrocinia efficiebantur cultores agri. Ex uicinis etiam locis, fama diuulgante beati uiri nomen et meritum, nonnulli ueniebant ad eum, desiderantes eius contemplari angelicam faciem et iucundissimum audire sermonem. Cumque ei administrarent quae corpori erant necessaria, refecti spiritualibus cum alacritate mentis remeabant ad sua. Quidam autem ex ipsis, ut meruerunt perfrui eius colloquio, deprecabantur ascribi tam spirituali collegio, iamque propter frequentiam uenientium praedicta silua solitudinis amiserat uocabulum. [6,7] VII. Sequentia uitae B. Ebrulfi. Accrescente itaque numero fratrum, accrescebat et in beato Ebrulfo gratia uirtutum. Patientiae quippe singularis, abstinentiae erat praedicabilis, creber in oratione, hilaris in exhortatione. Prosperitate nesciebat extolli, aduersitate non poterat frangi. Quod ei deferebatur a populo fideli, pauperibus qui ad eum confluebant mandabat distribui, dicens non oportere monachos aliqua de crastino sollicitudine angi. Quadam igitur die, deficiente copia panis, pauper ad ianuam ueniens, eleemosynam postulare coepit. Qui cum denegantem se habere quod largiri posset ministrum inclamaret, uenerabilis Pater ait: « Frater, quare negligis clamorem pauperis? Da, quaeso, eleemosynam inopi. » At ille: « Non habeo, inquit, Pater, nisi dimidium panis quem reseruo paruulis nostris. Nam caetera secundum iussum tuum erogaui. » Cui ille: « Non debes haesitare, fili. Num legisti Prophetam dicentem: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus? Nunquam sane desinet fidelis conditor pascere, pro quibus dignatus est, affixus cruci, pretiosum sanguinem impendere. » His a uenerando Patre auditis, minister dimidium panis quem reseruauerat paruulis, uni famulorum tradidit, dicens: « Cito curre, et pauperi largire, sed noli eum reuocare. » Qui iussis obtemperans, tandiu cucurrit, donec egenum fere uno stadio a monasterio remotum reperit. Cui cum diceret: « Accipe, Domine, eleemosynam quam tibi abbas mittit, » ille baculum, quem manu gestabat, in terra defixit, Deoque gratias agens, ambabus manibus agapem suscepit. Cumque de humo baculum abstraxisset, nec adhuc eleemosynae portitor de loco recessisset, subito fons magnus, cuspidem baculi secutus, erupit, qui usque in hodiernum diem ebulliens, ibidem fluit. In quo loco multae infirmorum sanitates patratae sunt, et de longinquis regionibus febricitantes pro desiderio curationis illuc asciti sunt. Per uisum etiam pluribus iussum est ut pro salute nanciscenda Uticensem saltum quaererent, et de S. Ebrulfi fonte, qui manat illic, biberent. Plures igitur de Burgundia uel Aquitania, seu de aliis Galliarum regionibus exierunt, Uticum cum summa difficultate quaesierunt, et uix, quia tunc locus ille obscurus erat, uti desertus, indagantes, inuenerunt. Tandem inuento fonte cum hausissent, et inde cum sancti nominis inuocatione fideliter bibissent, seu caput uel alia membra lauissent, recepta sanitate gaudebant, Deoque gratias agentes, ad propria laeti redibant. Haec ibidem per multa saecula frequenter usque ad tempora Henrici, regis Francorum, agebantur, dum post deuastationem Danorum raro cultore Uticensis pagus incolebatur. Tunc quidam pagensis, nomine Berengarius, ex paterna successione illud rus suscepit; et, ne aduentantes infirmi sata sua deuastarent, fontem sepe circumclusit. Dolens namque ruricola crebro irascebatur quod prata, horti et alia quae in circuitu habebantur, ab extraneis, qui causa salutis illuc confluebant, conculcabantur. Ab eodem tempore miracula sanitatum ibidem fieri cessauerunt, quandiu praefatus Berengarius et haeredes eius Leterius et Guillelmus atque Geruasius praedium illud possederunt. Erogato itaque a S. Ebrulfo pane pauperi, ecce ante solis occasum quidam clitellarius astitisse pro foribus cellulae uisus est, pane et uino sufficienter onustus. Qui uero eum adduxerat, dicens se feneratorem esse, ministrum aduocauit. Cui tradens quae delulerat, ait: « Vade frater, et da tuo abbati. » Quo dicto, uelut iter accelerans, equum ascendit et festinus abscessit. Cumque pater personam datoris requireret, responsum est ei quanta celeritate discessisset. Intellexit ergo haec sibi a Deo delata fuisse, et exhilaratus spiritu, gratias egit pietati eius immensae, qui multiplicat misericordiam suam seruis suis, et reddit plura pro paucis. Ab illo uero die nunquam defuit illis quod poscit usus humanae fragilitatis. Sed cum paulatim, pio Domino praestante auxilium, temporalibus bonis augmentari coepissent, duo saeui latrones ex alia prouincia, audientes multiplicari eorum substantiam, direxerunt gressum ad beati uiri cellulam, et assumpto grege porcorum, cum siluam egredi festinarent, reciprocato itinere ipsam eremum coeperunt circumire. Et non inuenientes liberam exeundi potestatem, obstupefacti cur hoc contingeret, et iam errando fatigati, audierunt signum, quo fratres acciti conuenirent ad orationis studium. Ad cuius sonitum nimio terrore perculsi sunt, et, relictis porcis, ad hominem Dei uelociter accesserunt; et confessi crimen quod egerant, facti sunt ei monachi. Verum ad commendandam illustrem gloriam magistri, non illud tacendum esse duximus, quod per quemdam discipulorum eiusdem honorificentissimi uiri exhibuit praecellens gratia septiformis Spiritus. Coruus namque, qui prope monasterium nidificauerat, oua furtiue rapiebat, et per insertam fenestram refectorium intrans, omnia turbabat, nidoque suo quod tollere posset asportabat. Tunc unus ex fratribus, cuius hoc erat officium, simpliciter orans inquit: « Domine, uindica nos de aduersario qui aufert quod nobis donat tua miseratio. » Nec mora reperierunt uolucrem sub arbore mortuam, qua sibi collocauerat nidum. Sic quidquid eis nocere uoluit, aut cito periit, aut poenitens melioris propositi habitum recepit. Igitur cum omnium inspector Deus gloriosum certamen Ebrulfi dilecti sui clementer aspiceret, cor illius fidei soliditate roborauit, quatenus perseuerans in opere, exemplum fieret caeteris regularis disciplinae. Qui licet uehementer arderet adire remotioris deserti loca, et hominum declinare consortia, prudentiori tamen consilio deliberauit praesens prodesse exercitui, cuius dux atque magister exstiterat propositi. Metuens uidelicet, si se fundamenti auctor subtraheret, opus aedificii propter nouitatem aliquatenus uacillaret, praecauebat ne, dum sibi locum quietis prouideret, aliis detrimentum foret. Persistit ergo princeps agonizantis exercitus, et in acie ut miles pugnans, et extra aciem ut fortis ductor per incrementa uirtutum sese proferendo sublimans. Cuius celeberrima sanctitatis opinio plurimas percurrens prouincias, ad eiusdem professionis luctamen felices et strenuas, Deumque metuentes personas illexerat. Tradebant autem beato uiro domos, praedia, possessiones et familias, rogantes ut eis monasteria aedificari praeciperet, et ordinem quem uellet uitae solers pastor imponeret. Quorum petitionibus uir sanctus acquieuit, et XV monasteria uirorum seu mulierum regulariter in stituit, et singulis probatissimae uitae personas praefecit. Ipse autem proprio coenobio, quod prius aedificauerat praefuit, in quo iugiter in Dei seruitio permansit, exhortans fratres « ad altiora progredi, et pertimescere multiformes insidias diaboli. » Fama sanctitatis tanti Patris peruenit ad aures principum, qui temporibus illis frena regni rexerunt Francorum, qui nuper submissi fuerant leni iugo Christianorum. Clotharius enim Senior annis quinquaginta et uno regnauit, moriensque quatuor filiis suis regnum in tetrarchias diuisum reliquit. Caribertus itaque Parisius, Hilpericus Suessonis, Guntrannus Aurelianis, et Sigisbertus Mettis regni sedem sibi collocauit. Sigisbertus autem, qui iunior omnibus erat, primus omnium duxit uxorem, filiam scilicet regis Galiciae, Brunichildem, quae peperit ei Childebertum regem, et Ingundem, Herminegeldi Guissigothorum regis et martyris coniugem, et Bertam, Adelberti Cantuariorum regis uxorem, atque Bouam Deo sacratam uirginem. Deinde post VIII annos, fraude Chilperici fratris sui occisus est, et Childebertus adhuc puer cum Brunichilde matre sua regnum adeptus est. Quo fere XXV annis fortiter, ut in gestis eius legitur, potitus est. Qui, postquam multos labores perpessus ueneno periit, Theodeberto et Theoderico filiis suis duas tetrarchias patris sui dimisit; cum quibus Lotharius Magnus, Chilperici filius, fere XX annis inimicitias exercuit. Tandem Theodebertum regem bello peremit, et uetulam Brunichildem ad caudas equorum indomitorum crudeliter ligari fecit, potentem reginam, cui quondam Gregorius papa, ut in Gestis pontificalibus et Registro declaratur, suppliciter fauerat, frustatim discerpsit. Sic nimirum, omnibus aemulis de medio ablatis, monarchiam Franciae solus obtinuit, moriensque Dagoberto filio suo, cuius gesta Francis notissima sunt, reliquit. In illo tempore, dum isti Gallis principati sunt, Romanum imperium Iustinianus et Iustinus minor tenuerunt, Tiberius quoque et Mauritius, Phocas et Heraclius. Apostolicam uero sedem tunc rexerunt Hormisda et Ioannes, Felix et Bonifacius, Ioannes et Agapitus, Siluerius, Vigilius et Pelagius, Ioannes et Benedictus, Pelagius et magnus doctor Gregorius, Sabinianus et Bonifacius, Deusdedit et Bonifacius, in solemnitate Omnium Sanctorum famosus. In diebus illis Rothomagensem metropolim tenuerunt Flauius et Praetextatus, Melantius, Hildulfus, celebrisque proles Benedicti Romanus. [6,8] VIII. Sequentia. Haec de chronicis rimatus sum, lectorique meo satisfacere uolens, breuiter adnotaui, ut satis eluceat quibus temporibus octogenaria floruerit in mundo uita sancti Patris Ebrulfi. Nunc ad quaedam nitor enarranda regredi, quae non scripto, sed seniorum didici relatione. In nimiis enim procellis, quae tempore Danorum enormiter furuerunt, antiquorum scripta cum basilicis et aedibus incendio deperierunt; quae feruida iuniorum studia, quamuis insatiabiliter sitiant, recuperare nequeunt. Nonnulla uero, quae per diligentiam priscorum manibus barbarorum solerter erepta sunt, damnabili subsequentium negligentia, proh pudor! interierunt: qui sagacem spiritualium profunditatem Patrum libris insertam seruare neglexerunt. Codicibus autem perditis, antiquorum res gestae obliuioni traditae sunt; quae a modernis qualibet arte recuperari non possunt, quia ueterum monumenta cum mundo praetereunte a memoria praesentium deficiunt, quasi grando uel nix in undis cum rapido flumine irremeabiliter fluente defluunt. Nomina locorum, in quibus Pater Ebrulfus XV monasteria construxit, et uocabula patrum, quos idem coenobialibus turmis uicarios Christi praefecit, uariis mutationibus rerum per CCCC annos abolita sunt, quae sub multis principibus a Lothario Magno et Childeberto contigerunt, qui usque ad Philippum et Ludouicum, eius filium, in Galliis regnauerunt. Quaedam tamen annosi senes uisa uel audita filiis ore facundo retulerunt, quae nihilominus et ipsi tenacis glutino memoriae retinuerunt, et sequenti aeuo diuulgauerunt. Digna itaque relatu serentes fratribus suis insinuant, per quae dura mortalium corda Creatoris ad amorem incitant, ne pro abscondito in terra talento cum torpenti seruo damnationem incurrant. Igitur quae priscis a patribus iamdudum puer didici auscultate, et mirabilem Deum in sanctis suis mecum magnificate. Dum longe lateque fama beati Patris diffunderetur Ebrulfi, ad regis Franciae peruenit aures Childeberti. Qui nimio cupiens desiderio uidere illum, cum uxore sua et aliquibus de familia sua, perrexit Uticum. Cumque prope monasterium uiri Dei peruenisset, in locum scilicet ubi nunc basilica in honore beatae Dei genitricis, uirginis Mariae constructa est, de equo reuerenter descendit, ac ut omnes ad obuiandum seruo Dei honeste se praepararent, imperauit. Tunc clerici qui comitabantur ei, uestimentis induti astiterunt, manus ad reliquias atque cruces, quas super pallia posuerant, miserunt, et eadem resumere uoluerunt, sed nullo modo mouere potuerunt. Unde omnes, nimio moerore affecti, in terram se prostrauerunt, et misericordiam Domini suppliciter deprecati sunt. Regina uero, sese uoto constringens, ait: « Si omnipotens Deus dederit nobis potestatem ut sacra quae hic posuimus, sospites recipere possimus, in hoc loco uenerabilem ecclesiam in honore Genitricis ipsius construi faciam. » His dictis, clerici manus sacris apposuerunt, sed nihil profecerunt. Tunc regina nimis moesta, cum lacrymis aiebat: « Scio peccata mea promereri ut seruum Dei non possim contemplari. Attamen, si per intercessionem ipsius sancti creator omnium Deus nos respexerit, et sanctas nobis reliquias auferre permiserit, altare marmoreum ex propriis sumptibus praeparabo, et eidem faciam deferri beato. » Cumque ab ore hoc protulisset, omnes reliquiae per se ipsas motae sunt, quas accipientes, obuiam uiro Dei cum gaudio processerunt. Iam enim beatus uir, adunata fratrum turma, ueniebat, et cum eo multitudo populi utriusque sexus in aduentu regis tripudians properabat. Susceptus itaque rex, per triduum ibidem demoratus est. Tertio autem die sub chirographo XCIX uillas B. Ebrulfo tradidit, ac ad suos inde laetus lares remeauit. Regina uero, uoti sui memor, in colle, qui inter riuum Carentonae et siluam consistit, intemeratae Dei genitrici Mariae honorabilem ecclesiam construi fecit, et altare marmoreum, ut spoponderat, uenerabili uiro transmisit, quod multis annis in eodem loco perdurauit. Deinde, post multorum annorum curricula, quidam homuncio partem eiusdem marmoris ad alium locum transferre uoluit; sed casu illud per medium fregit. Quod factum, ut omnibus manifestaretur Deo displicuisse, non in longum passus est inultum remanere. Nam antequam annus reuolueretur, praefatus homo uita priuatur. In basilica quam retuli reginam condidisse, duae arae sunt consecratae, quarum una dicata est sanctae et indiuiduae Trinitati, altera uero intactae Virgini, Dei genitrici. Fertur quod ibi fuerit coenobium sanctimonialium, necnon coemeterium monachorum et sublimium uirorum, quorum illuc cadauera baiulabantur ad sepeliendum, quia in ualle palustris humus erat, et in hieme passim dum foderetur, lympha mox scaturiebat, manansque foueam fons adimplebat. Unde in praedicta aede Virginis Matris plurima insignis habitationis indicia panduntur, et usque in hodiernum diem honorabiles ibidem sarcophagi seruantur, qui spectabilium fuisse personarum sine scrupulo creduntur. His ita se habentibus, ad ea narranda quae restant ueniamus. Vir Deo plenus, ut frequentiam ad se aduentantium se ferre non posse uidit, suum digne monasterium ordinauit, latenter inde secessit, et in crypta quadam per tres annos ita delituit, quatenus a nullo monachorum penitus sciretur, excepto uno, nomine Malcho, qui filiolus uiri Dei erat, caeterisque familiarior arcana eius nouerat. Crypta uero sub monte frondoso prope riuulum erat, et a monasterio fere dimidia leuga distabat. Diabolus autem, omnium bonorum inimicus, uidens fratres in bonis excrescere operibus, nisus est eos ex felle malignitatis suae nequiter inebriare, et nefaria perturbatione omnes pariter contristare. Seditionem itaque inter eos quondam immisit, quae adeo conualuit ut duo ex illis necarentur, et reliqui omnes inedicibili moerore afficerentur. Filiolus ergo serui Dei, ut insanabile sibi ulcus in corpore fratrum prospexit, concito cursu ad archiatrum properauit. Quem cum uir sanctus uenientem conspiceret a longe, intellexit non sine causa illum tantopere festinare, ueniensque in occursum illius, sciscitatus est causam aduentus ipsius. Porro Malchus seriatim exposuit illi quomodo fratres immissione daemonis in seditionem fuissent excitati. Quod cum audisset, zelo Dei succensus infremuit, et cum nuntio festinus accurrit. Cumque coenobio appropinquasset, et in locum, ubi nunc ecclesia in honore ipsius condita stat, aduenisset, omnia signa coenobii per se ipsa sonare coeperunt. Similiter de ecclesia Beatae Mariae signa sonuerunt, et de basilica S. Martini, qui Elegans dicebatur, ubi parochia conueniebat, in loco qui Bercoteria uulgo nuncupatur. Tunc diabolus animaduertens sanctum aduenire, assumpta humana effigie coepit fugere. Quod cernens uir beatus, ait ad filiolum suum: « Videsne, frater, hominem illum currentem? » At ille: « Non uideo, domine. » -- « Ecce, inquit, diabolus in hominis forma transfiguratus aufugit, timens ibidem amplius remorari. » Haec dicens, insequebatur Belial fugientem. Qui cum in illum locum, qui nunc ab incolis Escalfou uocitatur, peruenisset, Satan ulterius fugiendi licentiam non habens, stetit. Beatus uero Ebrulfus audacter accessit, in furnum ardentem, qui coquendis panibus parabatur, illum proiecit, et os clibani operculo ferreo, quod ibi forte reperit, protinus obstruxit. Locus idem exinde ab euentu Escalfou uocatus est. Hoc itaque mulieres, quae panes suos ad coquendum detulerant, ut uiderunt, obstupefactae uiro Dei dixerunt: « Quid faciemus, domine, de panibus nostris? » Quibus ille ait: « Potens est Deus absque corporeo igne panes uestros coquere. Plateam ante clibanum diligenter scopate, et seriatim panes uestros ibidem exponite, et, cum ad plenum excocti fuerint, ad proprias domos deferte. » Quod ita factum est, cunctis Deum collaudantibus quibus hoc ostensum est. Deinde beatus Ebrulfus ad monasterium suum rediit, duosque fratres qui perempti fuerant, coram se deferri praecepit. Prostratus autem in terram, tandiu precibus incubuit, donec ipsi a somno mortis excitarentur. Qui, data confessione, et communicati Dominico corpore, rursus spiritum exhalauerunt, mirantibus cunctis et exsultantibus, qui hoc uiderunt. Quos uenerabilis Pater honorifice tumulari iussit, et de saluatione illorum certus, Deo gratias deuotus reddidit. Haec et multa his similia seniores referunt exhibita per Ebrulfum, addentes quod grandaeuum monachum uiderint, nomine Natalem, apud Uticum, qui grande uolumen habebat de miraculis et rebus gestis per saepefatum omnipotentis Dei famulum. Quondam missa finita, ardens candela per incuriam super altare dimissa est. Incolis uero alia curantibus, flamma lichinum usque ad mappulam altaris absumpsit, et ignis edax inde altaris linteamina casu corripuit, et librum, cuius exemplar a nobis usquam reperiri nequit, et quaeque ibidem comburi potuerit, quae circa uel super aram erant, concremauit. Omnes igitur irreparabile damnum de notitia praeteritorum planxerunt, et, quia illitterati erant eremicolae, non scripto reparauerunt, sed eloquio iunioribus, de his quae uisu uel auditu perceperant, intimauerunt. Ipsis quoque deficientibus, ignorantiae caligo nepotes obtexit, et indaginem transactorum irretitabiliter abdidit, nisi ea tantum quae solertia cuiusdam sophistae in uita sancti Patris ad legendum in Ecclesia strictim congessit. Nunc autem, sicut principium eiusdem lectionis nostro inserui opusculo, sic etiam finem operum et uitae sine fuco falsitatis utiliter compaginabo. Elapso interea anno uicesimo secundo inchoationis eorum in ipsa eremo, in eodem monasterio ab incursione insidiatoris generis humani pestifera clades subitaneae mortis ingressa adfuit. Beatus uero Ebrulfus, non sicut mercenarius, qui in medio luporum, derelictis ouibus, fugam arripuit, sed ut uerus pastor cum eis certamen iniit, et implens Apostoli monita, gaudebat cum gaudentibus, flebat cum flentibus. Quibus uerba exhortationis faciens, ait: « O fratres, roborate corda uestra, et estote parati. Viriliter agite, et confortamini in Domino, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Renouamini spiritu mentis uestrae, et pugnate cum antiquo serpente. Sit uobis cor unum, et anima una in Domino. Ecce appropinquat uocatio nostra, et manifestabuntur opera nostra, reddetque uerus arbiter prout exposcunt singulorum merita. Vigilate ergo et orate, quia nescitis diem neque horam. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantem. » His et huiusmodi Dominicis persuasionibus prudens concionator conscientias fratrum conueniebat, adnectens etiam quae bonis gaudia, quae male uiuentibus debeantur tormenta. Cum igitur uelociter interire coepissent, ut plenius beati uiri sanctitas claresceret, quidam ex fratribus, Ansbertus nomine, sine uiatico defunctus est. Custos autem eius ad abbatem ueniens, ait: « Ora, Pater, pro filio rebus humanis miserabiliter iam egresso. Tua ei ducatum praestet oratio, cuius iter non muniuit salutaris hostiae communio. » Qua de re beatus Ebrulfus semetipsum multum incusans quasi negligenter acciderit, ad torum defuncti uenit, et praecedentibus lacrymis stratus in puluere, arma orationis quae consueuerat arripuit. Postquam autem sibi sensit adesse diuini fauoris praesidium, surgens a terra inclamauit mortuum. Ad cuius uocem, qui lumen amiserat caput erexit, et apertis oculis, suae libertatis intuens auctorem, ait: « Bene uenisti, liberator meus, bene uenisti. Me etenim, quem inimicus sibi uindicauerat, quia incommunicatum reperit, tua saluat oratio, quae calliditatis eius argumenta soluit. Priuatus namque beatorum conuiuio, sententiam exceperam, utpote non habens uiaticum, misere famis cruciandus supplicio. Quapropter, benigne Pater, rogo ne differas quin salutaris hostiae me participem facias. » Quid multa? Iubetur afferri sacrificium. Quod mox ut accepit, admirantibus cunctis quod reuixerat, prouida dispensatione Dei rursus spiritum exhalat. Exsultat gloriosus Pater, certior factus de salute fratris; exsultant fratres, collaudantes Deum pro nouitate miraculi. Ille laetatur, quia fratrem morti ereptum per acceptam uitam uitae remiserat; illi gloriantur se habere Patrem, cuius ad preces infernus expauescat. Qui etsi imminentis pestis considerant periculum, minus tamen sub tali ac tanto duce iam formidant improuisae mortis interitum. At uero eodem mortalitatis ingruente incommodo, mortui sunt ex monachis LXXVIII, sed et famulorum non minima multitudo. Caeterum, quid de quodam eorum contigerit, non oportet praeterire silentio. Ipso namque die Dominicae Natiuitatis, ab uno ualde necessario monasticae rei ablata est anima. Qui diligenti studio funeris compositus, extra monasterium, ubi locus erat sepeliendi asportatur, ibique eum deponentes, exspectabant quatenus expleto missarum praeconio sepulturae traderetur. Flebat autem totius ecclesiae conuentus pro tanti famuli morte. Procurator quippe diligentissimus, res fratrum administrabat officiosissime, qua de causa nimio ab omnibus colebatur amore. Cum ergo pariter omnes flerent, beatus Ebrulfus, Spiritum sanctum tota mente concipiens, infremuit, dolorique fratrum compatiens, ad nota praesidia recurrit, orationi incubuit, pectus uehementer caedit, tandiuque sese lacrymabiliter afflixit in prece, donec pro quo precabatur famulus resurgeret, et gratias agens pro reddita uita, ante pedes resuscitatoris procumberet. Quo facto, ad coelum clamor tollitur, nomen sanctae Trinitatis in commune benedicitur, clarus et apostolicus, quia mortuos suscitauerit, apud cunctos Ebrulfus habetur. Qui autem uiuificatus fuerat, pristino restitutus officio, postea plures uixit annos. At demum annuente nutu supernae pietatis, cessauit languor ille mortalis. Verum cessante infirmitate, non cessabat pius pastor pro defunctis exorare, intelligens quia uera charitas amplius laborat pro anima quam pro corpore. Qui licet canitie ueneranda canderet, nescius tamen cedere senectuti, aut orando, aut legendo, diem continuabat nocti, iuxta illud quod inter alia de beato uiro Psalmista dicit: Et in lege Domini meditabitur die ac nocte. Charitatis quidem igne repletus, in omni exercitio uirtutum persistebat attentius. Peccantibus misericors, sui oris inuigilabat firmissimus custos. Cui neglecta suae cutis cura, tribus uicibus tantum in anno tondebatur coma. Nulli unquam in ultione retribuit mala. Si quis aliquod damnum de rebus transitoriis ei nuntiasset, continuo respondebat: Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum! Tanta ei uirtus reconciliandae pacis inerat ut quicunque discordes ad eum uenirent, eius mellifluis mitigati sermonibus, pacifici remearent. Omnes autem ad se uenientes, tam nobiles quam ignobiles, pauperes atque peregrinos hilari uultu recipiebat. Semper apud cunctos laetissimus esse uolebat, raroque aut uix, quem reciperet, absque quolibet munusculo a se recedere permittebat. Infirmi etiam, per benedictionem eius sanitate recepta, benedicentes Deum redibant cum ingenti laetitia. Cunctis denique beatum uirum petentibus optata proueniebat ueniebat salus. Multi quoque, quos adeo uexabat immanissima uis febrium, cum nequirent adire beatissimi uiri conspectum, missis legatis rogabant eius munificentiam, quatenus cinctorium, quod sibi de funiculo parauerat, aut aliquid de ueste sua, charitatis gratia, mererentur accipere. Qui ex fide hoc ipsum contingebant, et pristina donabantur sanitate. Quaedam materfamilias, quam nullus medicorum sanare poterat, audita fama uirtutum beatissimi uiri, poscit eius fimbriam sibi per nuntium afferri. Quam cum acciperet, ipsa infirmitatem euasit, et alii quamplures. Ecce medicus laudabilis, qui praesens praesentibus beneficia sanitatis impertit, et absens absentibus idem exhibere non desistit. Sentiunt uirtutem qui eius non nouere faciem. Confluentibus itaque ad eum uniuersis certis ex causis, aduenit etiam inter eos ex alia regione quidam pauperculus. Quem cum omni corpore attenuatum ex nimia infirmitate, et curuatum super crura piissimus senex cerneret incedere, dixit: « O frater, quomodo ualuisti explicare tantum laborem itineris, cum tanta debilitate afficiaris? » Cui ille: « Gemina, inquit, necessitate compulsus; tuam, domine, sanctitatem decreui adire, uidelicet ut et famelicum saties, et mediceris infirmum potestate qua praeuales. » Quem cum ibi residere iuberet, continuo sanum reddidit, et faciens monachum, hortulanum esse praecepit. Itaque qui duo petiturus aduenerat, trino munere se donari gauisus est. Famis itaque effugato periculo, incolumitatis inuenit remedium, et emendatioris uitae adeptus est propositum. [6,9] IX. Mors B. Ebrulfi. Inter haec igitur uirtutum insignia, cum iam Christi miles emeritus LXXX esset annorum, toto desiderio mentis, cui deuote seruierat, faciem adoptabat contemplari; seruum uidelicet arguens infidelitatis, qui praesentiam uelit refugere Domini. Qui febricitatus, nullum uisus est per XLVII dies sumpsisse cibum, nisi aliquoties Domini Iesu corporis sacramentum; incessanter fratribus erogans, quasi nihil inaequalitatis pateretur, diuini uerbi mysterium. Et dum ex uicinis locis religiosi uiri studio uisendi ad eum deuenirent, lacrymantesque precarentur ut, aliquid ex oblata charitate accipiens, corpusculum dignaretur recreare, dicebat: « Silete, silete, fratres; nolite suadentes mihi fastidium ingerere, quod nolo penitus. » Neque enim terrenis epulis indigebat, quem Spiritus sanctus intus alebat. Pascebatur quippe spe aeternae suauitatis, certus donari pro labore commercio beatae immortalitatis. Denique instante die, qua ei uoluntas erat dissolui, et optato perfrui uultu Creatoris, conuocauit fratres, quos eius discessu moerentes, et quid agerent mortuo pastore proclamantes, sic allocutus est: « Filioli, unanimiter persistite, connexi uinculo charitatis! Sit uobis in inuicem dilectio spiritualis! Non uos subripiat subdola fraus insidiatoris, et quod promisistis Deo implere studete. Sobrietatem diligite, castitatem custodite, humilitatem tenete, superbiam uitate, et alius alium in bono opere festinet praeire! Hospites et peregrinos benigno animo suscipite, propter illum qui dixit: Hospes fui, et suscepistis me. » Haec et alia huiusmodi glorioso Ebrulfo perorante, data etiam pace fratribus, sanctissima eius anima egressa est de corpore, moxque tanta claritate enituit uultus, ut nulli dubium quin triumpharet liber spiritus in coelestibus. Migrauit autem a saeculo IV Kalendas Ianuarii, tempore Rodoberti Sagiensis episcopi, anno uidelicet XII regni regis Childeberti. Quem fratres cum magna reuerentia in ecclesiam deportantes, tribus diebus ac noctibus hymnos ac laudes Deo canentes, sanctum illius corpus diligenter uisi sunt custodisse, exspectantes conuentum seruorum Dei. Postquam uero compertum est in praedicta ciuitate excessisse rebus humanis consolatorem totius patriae, concurrunt omnes ad monasterium, beato funeri congaudentes interesse. Lamentabantur quoque pauperes uerum Dei pauperem, diuites diuitem, pueri patrem, senes senem. Commune namque bonum omnibus, merito communis habebatur luctus. Verum illud pietatis insigne, quod uir piissimus inter caetera egit, iam fruens aeterna luce, non arbitror tacendum esse. Quidam namque ex fratribus religionis et obedientiae gratia perspicuus, in ipso monasterio seruiebat, diaconi titulo sublimatus. Quem Pater ob sanctitatis praerogatiuam nimium dilexerat. Hic ergo, cum uideret priuatum se tanto Patre, nimio affectus dolore, dicebat: « Heu! quid faciam miser? Cur destituis quem te fatebaris dilexisse, Pater? Qui tuis eram intimus consiliis, cur a te diuelli pateris? Quem tractabas ut filium, cur despicis ut exosum? Sane nunquam apud te promerui ut ante me uelles sepulturae tradi. » Talia perstabat memorans, lacrymasque ciebat. Et ecce in ipsa nocte Dominicae Circumcisionis nutu diuino emisit spiritum. Quod nimirum precibus beatissimi Patris Ebrulfi constat fuisse gestum, uidelicet ne quem dilexerat huius mundi ludibrio subiaceret, et ut precantum uotis se promptissime adfuturum demonstraret. Sicque monachus ille iuxta quod precatus fuerat expositus est ad sepeliendum in crastino cum suo abbate. O mors gloriosa, quae pretiosior consistit quam uita! Quod enim subripuit mundo, indubitanter ascripsit coelo. Verum, quantum possum coniicere, melius fuit illi sic mori, quam de morte iterum ad mortem resuscitari. Nunc enim certus de salute, nullo timet contaminari peccamine. Si resuscitaretur, spe anxius, laboraret dubio discrimine. Non ergo istud leuius accipiendum est suprascripta mortuorum uiuificatione. Itaque uenerabilis Pater Ebrulfus in basilica Sancti Petri apostolorum principis, quam ipse ex lapidibus aedificauerat, in saxo marmoreo mirifice sepultus est. Ubi usque in hodiernum diem diuersi curantur languores, et, praestante pio Saluatore nostro, moerentibus proueniunt consolationes; cui est honor et potestas, una cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. Ecce uitam sancti Patris Ebrulfi ueraciter descripsi eamque, sicut a prioribus edita est, idcirco huic opusculo diligenter inserui, ut legentibus prosit tanti notitia patroni, Dominoque Deo placeat meus labor et affectus, qui satago propalare nutritoris mei gloriosos actus, ad laudem illius in quo uiuimus, mouemur et sumus. [6,10] X. Obscuritas Uticensis historiae post mortem B. Ebrulfi. Normannorum depraedationes. Verum ex quo praefatus heros transiit e mundo, qui uel quot successores illi fuerint per CCCC annos in Uticensi coenobio, seu quales euentus pertulerint prouinciales uel coenobitae, penitus ignoro. Nam subsequenti tempore, sicut iam in plerisque locis pleniter enodaui, piratae de Dacia egressi sunt, et prius Hastingo ductore, ac postmodum Rollone, in Neustriam uenerunt, et Christianae fidei diuinique cultus ignari, super fidelem populum immaniter debacchati sunt. Nouiomum atque Rothomagum, aliasque multas urbes et oppida uicosque concremauerunt, coenobia multa ingenti religione pollentia destruxerunt, pluresque innumeris caedibus regiones admodum deuastatae sunt, et fugatis uel interfectis incolis, ciuitates et uillae in solitudinem redactae sunt. In tanta desolatione inermes monachi, quid facerent nescii, saepe contremuerunt; in miseriis afflicti, sedulo ploratu dolori suo satisfecerunt, finemque suum in latebris gementes praestolati sunt. Quidam uero intolerabilem barbarorum immanitatem metuentes, ad extera regna fugerunt, ubi paganorum bellicae uires nondum attigerant. Corpora quoque patrum suorum secum transtulerunt, quorum animae regnant cum rege Sabaoth, cui deuote in hoc saeculo seruierunt. Scripta etiam de gestis eorumdem Patrum, et de possessionibus ecclesiarum, quae et quantae fuerint, uel a quibus datae, fugitiui secum peregre asportauerant, quorum magnam partem tot perturbationum procellae rapuerunt, quae, proh dolor! in tantis motionibus tam periculosis irreparabiliter perdita sunt. Hoc nimirum Gemmeticenses et Fontinellenses fecerunt, tristique infortunio praeuenti, ablata nunquam reportauerunt. Gemmeticenses enim corpora sanctorum Hugonis archiepiscopi, et Aichadri abbatis Haspas transtulerunt, quae in scriniis pretiosis Camaracenses et Atrebatenses incolae reuerenter usque hodie seruant et excolunt. Fontinellenses nihilominus reliquias sanctorum confessorum Wandregisili abbatis, Ansberti et Wulfranni archiepiscoporum Gandam portauerunt; quae a Flandritis usque in hodiernum diem seruatae, magnae ibidem uenerationi sunt. Similiter aliis pluribus contigere, quorum nomina singillatim proferre, aut pro inscitia, quoniam omnia mihi non comperta sunt, omitto, aut pro nimia prolixitate fastidientia minusque necessaria protelare uerba omitto. De aduentu Normannorum et crudeli barbarie illorum Dudo, Veromandensis decanus, studiose scripsit, et Richardo II, Gunnoridis filio, duci Normannorum, destinauit. Guillelmus quoque cognomento Calculus, Gemmeticensis monachus, Dudonis materiam subtiliter replicauit, facete abbreuiauit, et successorum actus usque ad subiectionem Anglorum adiecit, post certamen Senlacium narrationem suam consummauit, Guillelmoque regi, sublimissimo suae gentis, obtulit. Ego autem, sicut alii de sublimibus locis ad sublimes personas sublimia ediderunt, et res magnas magnifice gratis extulerunt, eorum exemplo prouocatus, ad simile studium assurgo, et plurima iamdudum dictaui de monasterio in Uticensi saltu, tempore Guillelmi ducis, postea regis, honorifice restaurato. Nihil quippe de antiquis temporibus post transitum Patris Ebrulfi scriptum reperire potui, ideoque praecipue conabor litteris mandare quae a senioribus audiui, qualiter corpus sancti confessoris de loco suo translatum est Ebrulfi. Lectiuncula siquidem reperitur apud Resbacum, quam non satis approbo, edita nimirum ab auctore ignaro, cui non plene, ut opinor, patuit rerum et temporum certitudo. Oportet ergo ut, dum alterius relationi non acquiescam, illud quod a senioribus indigenis Utici didicerim, euidenti scripto detexam, qualiter et quando Francigenae pretiosam uenerabilis Ebrulfi obtinuerint glebam. [6,11] XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt. Anno ab Incarnatione Domini 943, postquam Arnulfus, Flandrensis satrapa, Guillelmum ducem Normannorum, cognomento Longam-Spatam, per proditionem occidit, et Richardus Sprotaides, filius eius decennis, ducatum Normanniae suscepit, hominiumque et fidelitatem cunctorum optimatum ante humationem patris Rothomagi accepit, Ludouicus, rex Francorum, cognomento Ultramarinus, in Normanniam cum exercitu uenit, puerumque ducem secum fraudulenter Laudunum duxit, sub iureiurando Normannis promittens quod eum ueluti filium suum educaret, ac ad regendam rempublicam in aula regali erudiret. Verum res alios exitus habuit. Ludouicus enim rex, instinctu Arnulfi proditoris, decreuit praefatum puerum occidere, uel amputatis membris ita debilitare ut non posset ulterius arma gestare. Hoc itaque ut Osmundus, pueri paedagogus, per Iuonem de Credolio, regis balistarium, agnouit, ex industria ei ut infirmum se simularet persuasit, simulataque infirmitate custodes minus sollicitos reddidit. Quadam die, dum rex coenaret, et unusquisque sibi uel suis commoda procuraret, Osmundus fasciculum uiridis herbae sibi emit, in turrim sustulit, ducemque Richardum inuoluit. Inde descendens, ad hospitium suum festinauit, et coram equo suo herbam expandit, puerumque abscondit. Occumbente uero sole, ipsum caute secum sustulit, et egressus urbem, Codiciacum perrexit, ibique puerum ducem sub tutela Bernardi Siluanectensis comitis, qui patruus eius erat, dimisit. Bernardus uero Danus, qui Normanniam tuebatur, legatos in Daciam misit, et Haroldo, Danorum regi, mortem Guillelmi ducis, et exhaeredationem prolis eiusdem mandauit. Mox ille cum magna classe properauit in Normanniam, iussu Bernardi a Constantinis susceptus, biennio exspectauit opportunitatem Gallis damnosam, et demum, pro nece consanguinei sui et exsulatione sobolis eiusdem, exercuit ultionem truculentam. Nam Ludouicum regem, orta in colloquio inter Danos et Francos seditione, comprehendit, Herluinum et Lambertum, aliosque XVI consules cum multitudine uulgi peremit. Interea dum Richardus puer fere tribus annis exsularet, et rex Franciae sibi Normanniam penitus subiugatam esse putaret, timens ne Hugo Magnus, Aurelianorum dux, Normannos adiuuaret, Oximos et Baiocas cum toto Constantiensi pago usque ad Montem Sancti Michaelis in Periculo Maris eidem donauit, et imperiose mandauit ut ualida manu rebelles Normannos impeteret, et oppida eorum sibi strenue subigeret. Quod audiens cupidus marchio exsultauit, foedera cum Normannis olim pacta libenter rupit, et regiones eorum magno cum exercitu hostiliter inuasit. Apud Guaceium propria cum familia ipse dux hospitatus est, et exercitus illius passim per prouinciam diffusus est. Tunc Herluinus cancellarius ducis, et Radulfus de Dragiaco Uticum diuerterunt, et in coenobio Sancti Ebrulfi confessoris hospitati sunt. Erant ambo religiosi, et in timore Dei studiosi. Tantorum itaque uirorum aduentu simplices monachi laetati sunt, et omne illis officium charitatis pro posse suo benigniter exhibuerunt. Per capellas et oratoria sua atque priuatas aedes eos familiariter deduxerunt, phylacteriasque suas cum sanctorum reliquiis ad sui damnum illis ostenderunt. Illi quidem tunc secreta monachorum reuerenter intuiti sunt, et oblatis muneribus atque orationibus recesserunt; sed paulo post, uelut Chaldaei in Ierusalem, reuersi sunt, et uasa templi Dei et omnia pretiosa eius crudeliter asportauerunt. Hugo siquidem Magnus Oximos cum exercitu suo obsedit, sed bellica uis oppidanorum ei fortiter obstitit, et ne ultra procederet, iter eius obstrusit. Rex autem Francorum Ebroicensem pagum nimia cum uirtute intrauit, totamque Normanniam rapinis et incendiis depopulari coepit. Bernardus uero Danus, ut hoc audiuit, certosque rumores de Neustriae desolatione comperiit, anxius quod tam robustos principes solus cum Normannicis uiribus bellando sustinere non posset, callide prospexit, et perspicax ingenium, qualiter anceps discrimen a se et a suis abigeret, solerter apponens exercuit. Protinus ergo regi occurrens supplex: « Quid est, inquit, quod agis, domine rex? Rem facis impiam, et dignitati tuae prorsus incongruam. Num tota Normannia, quam disperdis, tua est? Ecce Rothomagus et aliae urbes cum uicis suis et oppidis iussui tuo patescunt, et omnes incolae diuites et mediocres tibi seruiunt, aliumque dominum non habentes, te reuerentur et diligunt. Quis tibi dedit tam triste consilium ut ferro malignantium pessumdes tuum peculium, et diligentem te trucides populum? Maleuolus et infidus regiae maiestati comprobari potest, qui persuasionem ut proprias regiones ferro seu flamma deuastares, tibi largitus est. » His aliisque lenibus uerbis cor regis emollitum est, et dimisso exercitu, ipse rex cum Bernardo Rothomagum ingressus est. Ibi regem Bernardus cum ingenti ciuium tripudio suscepit, dapsile conuiuium praeparauit, ipsumque per plurimos dies cum summo fauore detinuit. Cumque rex quadam die post prandium in aula principali resedisset, et cum sibi assidentibus laetus negotia regni tractasset, solers Bernardus ambiguam plurimis locutionem callide promouet. « Ingens, inquit, gaudium, o Normannici proceres, nobis exortum est, unde Deo gratias agamus, ut dignum est. Hactenus seruiuimus duci de progenie Rollonis; nunc, uolente Deo, paremus regi magno de prosapia Caroli Magni imperatoris. Huc usque fuimus ducales, nunc uero sumus regales, uel quod maius est, imperiales. » Cumque omnes huiuscemodi sermonibus applaudissent, et Gallos blandis sophismatibus illusissent, iterum Bernardus silentium petiit, cunctisque tacentibus ita dixit: « In multis sagacitatem Francorum approbo; uerumtamen dominus meus rex unam fecit rem quam non laudo, in qua damnum eius et maximum dedecus uideo. Notum est omnibus quod Hugo Magnus perfidus est, et proditoris filius; cui rex noster nimias uires auxit ad suum, ni fallor, dedecus, dans illi Oximensem pagum et Constantinum cum multis armatorum millibus. Pestilens consiliarius simplicem herum dolose decepit, et cultrum in animam suam, iustitia trutinante, defixit, qui domino suo confortare inimicum suum contra se persuasit. Admodum miror, domine mi rex, quod praeteritorum nimis immemor es. Satis omnibus sub coelo patuit, neque enim tantum facinus in abdito perpetrari potuit, quod Robertus, pater Hugonis, traditor fuit, et contra Carolum patrem tuum rebellauit, raptoque diademate, periurus contra dominum suum pugnauit, et in bello percussus merito periit. His molitionibus Hugo interfuit, et te apud Edelstanum regem auunculum tuum in Anglia exsulante, septem annis Galtiam turbauit. Nunquid luce clarius omni sensato patescit quod regiae maiestatis reus existit, qui regi malitiose suggerit ut propriis rebus spoliatus, dominium suum imminuat, et inimici sui uires sibimet perniciosas adaugeat? Absit ut in ducatu Normanniae quislibet participium capiat, sed solus rex Francorum omnibus Normannis sibi gratulanter fauentibus praesideat! » His auditis, rex anxius factus est de dono quod Hugoni non roganti sponte sua largitus est; cumque consilium quaereret quid inde agere deberet, uersipellis Danus repente persuadet ut omnia promissa denegando penitus irrita faceret, imperioque minaci Hugonem ab obsidione Oximorum abire compelleret, et si praecepto adhuc rebellis persisteret, communis omnium uirtus bello ibidem illum impeteret. Ad hanc legationem Bernardus duos milites illico praeparauit, et rex imperiosa dicta, quae Hugoni deferrent, illis iniunxit. Nuntii uero Hugonem festinanter expetierunt, et uerba regis constanter ei nuntiauerunt. « Abominabilem, inquiunt, temeritatem praesumpsisti, qui dominium domini regis Francorum inuasisti, et oppidum Oximense, ubi propria sedes eius ab antiquis temporibus est, nunc obsedisti. Nunc super hac re praeceptum eius audi, et per fidem quam ei debes, sine mora obedi. Ante solis occasum ab obsidione recede, et pro reatu temeritatis in regem, fac illi rectum apud Laudunum tempore quo decreuerit ipse, optimatum iudicio et persuasione. Alioquin paratus esto cum tuis ad praelium. Nam rex, dominus tuus, si te inuenerit, in hac septimana tecum uiribus Francorum et Normannorum dimicabit. » Haec audiens, Hugo uehementer iratus est, et prae ira furibundus, sic suos affatus est: « Unde stolidum regem tanta inuasit dementia ut mihi totis uiribus illum adiuuanti mandaret talia? Normanniae principatum non concupiui, neque partem aliquam ab illo requisiui; sed ipse totam regionem citra Sequanam usque ad mare ultro mihi obtulit, auxiliumque meum ut indomitos piratas edomaret, poposcit. Nonne manifesta cunctis insania patescit, quod inde mecum confligere decernit, unde famulor illi, sicut ipse mihi praecepit? Miser est qui seruit iniquo, et imbecillis qui fraudulento subigitur et stulto. Festinanter modo recedite, totamque regionem istam deuastate, ecclesias destruite, domos concremate, furnos et molendinos deiicite, greges pecorum et armentorum abducite, et omne genus spoliorum huc ulterius non redituri asportate, et praedis onusti nefarios relinquite. » His ita dictis, dissoluti praedones per prouinciam diffusi sunt, improuisos pagenses, qui iam sub tutela Hugonis tuti esse putabant, circumdederunt, et absque misericordia ducis iussa peregerunt. Tunc Herluinus cancellarius et Radulfus de Dragiaco rusticorum pecudes siue supellectilem non curauerunt; sed Uticensis hospitii memores, illuc reuersi sunt, et ex insperato cum suis in coenobium irruerunt. Basilicam quoque, stupentibus et nil mali suspicantibus coenobitis, cum armatorum uiolentia ingressi sunt, arcana templi et sacra busta mox adierunt, tria corpora sanctorum Ebrulfi et Ebremundi atque Ansberti de mausoleis sustulerunt, et coriis ossa ceruinis inuoluta cum aliis sanctorum reliquiis asportauerunt. Satellites autem illorum ubique diffusi sunt, et quidquid humanae uitae commodum repererunt, flentibus monachis et uociferantibus, irreuerenter rapuerunt. Ibi nimirum, rapacitatis habenis omnino relaxatis, neminem reueriti sunt, sed libros et uestes, uariamque supellectilem tam monachorum quam clientum eorum diripuerunt, et perscrutantes omnia quae pridem, monachis, ut dictum est, ipsis pandentibus, compererant, sustulerunt. Denique iuncti reliquae multitudini, de Neustriae finibus exierunt, et sic omnes conglobati ad natale solum cum praeda repedare festinauerunt. [6,12] XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae diuiduntur. Uticenses autem in tanta desolatione nimis lugubres effecti sunt, et quid agerent, uel quo irent, amissis omnibus nescierunt; consideratis tamen euentibus, cum translato Patre sancto peregrinari decreuerunt. Quidam senex uenerabilis, nomine Ascelinus, Utici praepositus erat, officiumque prioratus secundum opportunitatem temporis diligenter agebat. Hic, dum uidisset monachos et eorum uernulas in nimio constitutos moerore, et omnes uelle locum pariter desolatum derelinquere, Patremque beatum peregre sequi cum hostili agmine, multa secum reuoluens subtili meditamine, decreuit ibidem cum timore Domini finem suum exspectare. Denique cunctos fratres accersiit, et in unum congregatis ait: « Pro peccatis nostris, et patrum nostrorum, diuina percussio super nos descendit, et terribiliter irruens, nos et nostra penitus contriuit, irreparabiliterque deiecit. Ecce Iudex omnipotens, sicut per manus Nabuchodonosor et Chaldaeorum Ierusalem et templum Salomonis destruxit, sanctuariumque suum iuste humiliauit, sic per manus Hugonis atque Francorum hunc locum pluribus modis affligendo puniit; praecipue, quod supra omnia dolendum est, ossibus beati Patris Ebrulfi aliisque sanctorum reliquiis nos priuauit. Vobis autem, quos sequi pignora patris nostri uideo, hoc plurimis pro occasionibus prohibere non audeo, quia tota haec iam deserta est regio, et inter bellantium arma principum inermes cucullati carent uictu necessario. Ite cum Dei benedictione, et benigno Patri, qui uos hactenus aluit in sua regione, fideliter seruite, cum eo peregrinantes in aliena regione. Ego autem Uticensem locum non relinquam, sed hic, ubi multis bonis potitus sum, Creatori meo seruiam, nec inde quandiu uitalis calor in me fuerit, non recedam. Scio quod multa hic sanctorum requiescunt corpora, et hunc locum sancto Patri designauit uisio angelica, ubi se deberet ad multorum aedificationem in spirituali exercere militia. Multi fideles hic altissimo Regi obtulerunt grata sanctae uitae libamina; pro quibus iam in Elysiis sedibus coronati perceperunt praemia. Hic in bona spe, uobis discedentibus, remanebo, locumque siluestrem, antecessorum sequax, in nomine Domini seruabo, donec prosperius nobis tempus arrideat, donante ipso dominantium Domino. » His dictis, moesti fratres ab inuicem diuisi sunt. Uticenses itaque modo et clientes eorum natale rus deseruerunt, et associati hostibus, plorantes ossa magistri secuti sunt. Omnes quippe tam monachi quam famuli eorum fere XXX erant, qui conglobati capellanis pedetentim adhaerebant. Porro ipsi eosdem bene cognoscebant, sed nullam illis familiaritatem impendebant, quia suspectos formidabant, et ne pretioso thesauro furtim priuarent Francos, metuebant. Benignus autem Dominus, qui erroneos uerberat, ut rectum ad callem reducat, conuersos paterno affectu demulcet, mirisque modis indigentibus suffragium exhibet. Prima nocte post exitum de Neustria, exercitus in loco qui Campus dicitur, castrametatus est, et post comestionem coenae a quibusdam parasitis cauillatio et incongruus sermo exortus est. Unde quidam mimus duci iocose dixit: « Notumne uobis est, domine dux, quod Herluinus cancellarius et Radulfus cubicularius fecerunt? Cadauera quorumdam rusticorum in Normannia effoderunt, et male delusi, sanctas reliquias esse putantes, in capella tua collocauerunt, et secum in Galliam reuerenter deferunt. » Cumque dux nomina eorum inquisisset, ioculator ait: « Ebrulfus, Ebremundus et Ansbertus. » Porro Franci, quia minus usitata illis essent haec uocabula, et nescirent quanta praenominatis uiris ante Deum in coelis esset gloria, dissoluti sunt in multa uerba otiosa et derisoria. Deinde prima noctis uigilia, ut quies somni mortales oppressit, Altitonans de coelo terribiliter intonuit, fulmina cum nimiis coruscationibus emisit, ioculatorem cum sociis nebulonibus, qui sanctis reliquiis detraxerant, percussit; quibus exstinctis, ducem et totum eius exercitum haud modice deterruit. In crastinum mane dux omnem exercitum conuocauit, cancellario sancta reuerenter deferri ante se corpora praecepit, et omni exercitui iussit ut, antequam de loco illo migrarent, sanctis reliquiis deuote offerrent. Flebiles quoque monachos cum clientulis suis accersiit, quis et qualis fuerit uir Ebrulfus et socii eius, ab eis requisiuit; respondentes et referentes uenerabilium gesta uirorum libenter audiuit, ac ad audiendum optimates Belgicae alacriter asciuit. Interea maturitatem et simplicitatem Uticensium pie considerauit, instinctuque Dei, qui suorum ubique miseretur, condolens illis, dixit: « Ossa Patris uestri, quae sequimini ultro, omni auro et argento pretiosiora habeo. Vobis etiam pro amore illorum faueo, et uestri curam gerens, cancellario praecipio ut uos honorifice secum habeat, omnesque oblationes, quae sanctis reliquiis offerentur, uobis annuat, donec Aurelianis, quae ducatus mei caput est, perueniatis; ibique prouidebo uobis, unde uictum sufficientem habeatis. » Uticenses itaque inter exteros spe melius habiti sunt, et ingentem quotidie munerum copiam a fidelibus receperunt, affatimque donis, quae necessitas infirmantium, seu bona uoluntas deuotorum extorsit, opitulante Deo refocillati sunt. Cumque Aurelianis uenissent, et praeliatorum turmae armigeris et equis domos per totam urbem occupassent, monachi cum sanctorum pignoribus in clibanum quemdam diuerterunt, ibique necessario prima nocte hospitati sunt. Ciues ergo postmodum in honore sancti Ebrulfi basilicam ibidem construxerunt, meritisque sanctorum infirmantibus sanitatum beneficia diuinitus plura collata sunt. Herluinus cancellarius abbas erat Sancti Petri de Puncto, ibique uenerabiles reliquias Hugonis Magni collocauit imperio. Tunc Radulfus de Dragiaco huiuscemodi praedae partem suam requisiuit, nec pro quolibet pretio portionem suam indulgere cuipiam uoluit. Hic nimirum inclytus erat Suessionensium ciuis, praecipuus ducis camerarius, pollens possessionibus amplis, honoribus et diuitiis, fideque clarus et uirtutibus aliis. Tanto igitur baroni nemo audebat iniustitiam ingerere, sed communi decreto in conspectu iudicum allatae sunt et diuisae reliquiae. Herluinus quidem, quia sacerdos erat, et abbas canonicorum Sancti Petri, et capellae ducis capellanorum maximus, caput et maiorem partem ossium sancti Ebrulfi, librum quoque, et arulam argento coopertam, et cambutam atque cinctorium eiusdem, chartasque donationum sibi retinuit; reliquam uero corporis partem Radulfo tradidit. In partitione aliorum ossium nulla difficultas fuit. Aurelianenses enim ossa sancti Ebremundi abbatis sibi elegerunt; ossa uero sancti Ansberti monachi Radulfo dederunt. Ipse uero cum tanto thesauro Resbacum festinauit, et eidem coenobio, quia frater et amicus erat, deuote obtulit. Resbacenses autem candidis holosericisque uestibus induti processerunt, cum cereis ardentibus et thuribulis fumantibus reliquias tripudiantes susceperunt, et usque hodie reuerenter custodierunt. Tunc Radulfus, ut de beneficiis suis ecclesiastica res augmentaretur, Portum Alnonis et Bonolium donauit, et ne quid deesset ad condendas eorum thecas, magnam auri argentique quantitatem donauit, pro quibus exeniis idem heros in ecclesia, ut defunctus est, sepeliri meruit. In huiusmodi permutationibus exteri cultores falluntur; sed beneuolentia pleni, facilem ueniam non malitiosi erroris consequuntur. Nactas quippe fortuitu reliquias pro posse suo sublimant, sed de peregrino in sua indagatione Ansberto errant; quem plus iusto promouentes, archiepiscopum Rothomagensem autumant. Verum audacter asseuero quod plurima inuestigatione edidici sine dubio. Uticensis nimirum Ansbertus ille iuuenis est, qui sine uiatico repente defunctus est, sed mox a sancto Patre Ebrulfo resuscitatus est. Denique, percepta communione, migrauit ad Dominum, et sanctorum feliciter adeptus est conuiuium. Rothomagensis autem Ansbertus cum Wandregisilo abbate et Gwlfranno archipraesule Senonensi Fontinellae seruatur, debitaque a suis reuerentia quotidie honoratur. Haec de partitione corporis S. Ebrulfi ueraciter notaui, sicut a religiosis et ueracibus silicerniis iamdudum audiui. [6,13] XIII. Ascelini in Uticensi eremo gesta. Defuncto Hugone Magno, filius eius Hugo Magnus in ducatu successit, et ortis quibusdam simultatibus inter Carolum et regni proceres, Hugo regnum obtinuit, et haeredibus suis usque in hodiernum diem reliquit. Goisfredus, Andegauorum comitis filius, praefati Hugonis filiolus fuit, ab eo educatus ad uirile robur creuit, adultus arma militiae ab eo accepit. Qui mortem patris ut in curia regis audiuit, moestus a rege ius haereditarium requisiuit, et de ossibus sancti Patris Ebrulfi, cuius miracula saepe uiderat, Aurelianis positus, sibi aliquid dari obnixe poposcit. Hugo autem, quia praefatum iuuenem multum dilexit, paternum honorem illi concessit, et partem reliquiarum S. Ebrulfi erogauit. Ille itaque Andegauensibus reliquias S. Ebrulfi primus exhibuit, quas in ecclesia S. Maimbodi usque nunc ueneratio deuotorum excolit. Uticenses autem monachi, qui cum corpore sancto peregrinati sunt, opitulante Deo, benignum apud externos hospites affectum inuenerunt, abundantiamque panis et uini pisciumque, quos Ligeris fluuius suppeditabat, habuerunt, multimodasque mobilis fortunae uarietates experti, finem suum in Gallia sortiti sunt. Ascelinus uero senex Uticensem eremum cum paucis pauperibus incolis incoluit, et Ascelinum nepotem suum, atque Guitbertum de Gaceio, et Haimonem de Telleia, aliosque pueros enutriuit, et communes litteras, ut in illo loco quotidianum Deo seruitium exsoluerent, docuit. Quodam die circumpositos eremicolas undique conuocauit, festiuitatis diem illis denuntiauit, dieque constituto solemnitatem pro modulo suo celebrauit, et inter missarum solemnia sermonem astanti populo fecit. « Diuinas, inquit, comminationes formidare debuimus, sed obdurato corde quae dicebantur audientes paruipendimus, donec uirgam ferientis, ut nequam serui, persensimus, acriterque percussi, medullitus dolentes ploramus et lugemus. Olim dum Daci, qui adhuc pagani erant, cum Hastingo Neustriam uastauerunt, et rursus Rollone cum suis saeuiente, plures ecclesiae cum urbibus et oppidis desolatae sunt, nos, suffragante Deo, in siluestri sterilique rure latuimus, et debacchantium gladios, licet in timore nimio et egestate, sospites euasimus. Nunc autem super nos tempus irae, proh dolor! irruit, et ex insperato Creatoris ultio nos circumuallauit, et per manus eorum in quibus hospitalitatis tenore confidebamus, sacris ossibus, quae omnibus diuitiis chariora sunt, spoliauit. In sacris Scripturis legimus quod repulit tabernaculum Silo Dominus, et tradidit in captiuitatem incircumcisis Philisthiim tabernaculum suum, ubi habitauit in hominibus. Nobis autem simile iudicium nunc contigit. Corpora sanctorum perdidimus, in quibus spem nostram maxime posuimus, sociisque peregre polyandra Patrum sequentibus, nos pauci et debiles in inculta solitudine remansimus. Caeterum, quamuis Franci ossa sancta transtulerint, et libros atque uestes, aliaque pretiosa nobis necessaria diripuerint, sepulcra tamen et puluerem sanctissimae carnis nobis reliquerunt, et alia sacra quae secum deferre nequiuerunt, nobis fauente Deo, ad magnam consolationem inuiti dimiserunt. Nos autem non negligenter ea tractare debemus, imo derelicta nobis ab hostibus diligenter recondamus, et ueneranter seruemus. Miserante Deo pilum de barba S. Petri apostoli adhuc habemus, quem beato Ebrulfo ad dedicationem huius ecclesiae destinauit papa Romanus. Alias quoque pretiosas reliquias nouimus, quae in hac basilica reconditae sunt a priscis patribus. Laudo, si placet uobis omnibus, ut nunc uniuersa reuoluentes uideamus, et tuto in loco propter sacrilegos recondamus, donec, reuelante Deo, manifestentur futuris cultoribus. » Annuentibus cunctis et laudantibus, senex missam compleuit, finitaque missa, populum cum benedictione dimisit, puerosque scholasticos ad ministerium thuribuli et candelarum retinuit. Deinde cum coementario quodam ad tumulum Sancti Ebrulfi accessit, laminam reuerenter amouit, sanctaeque carnis puluerem instar tortellorum congessit. Pixidas uero plures protulit, ac phylacteria, in quibus erant sacra cum inscriptionibus suis pignora. Denique pueris ut irent manducare praecepit, et ipse cum macione et maturis necessariisque ministris reliquias in maceria recondidit, ideoque pueros, ut arcanum eos lateret, abesse compulit. Ab ipsis nimirum post multos annos haec audiuimus, sed certum locum ubi reliquiae positae fuerint, scire nequiuimus, quia ipsi relatores a collocatione pignorum exclusi fuerant, ut diximus. Haec itaque contigerunt Richardi primi ducis tempore, qui duobus et quinquaginta annis praefuit Normanniae, et sicut supradictum est, in primis exsilium et magnas tribulationes pertulit, sed postmodum, opitulante Deo, compressis inimicis strenue praeualuit. Inter saeuas tempestates bonus senex Ascelinus monachatum usque ad decrepitam aetatem seruauit, moriensque Ascelino clerico, nepoti suo, tutelam Utici commisit. Qui iuuenili leuitate feruens, siluestrem uitam, et urbanis a facetiis separatam odio habere coepit, discendique causa Galliam expetiit, inuentaque deliciarum copia fere L annis ibi habitauit, et per diuersos gradus usque ad sacerdotium ascendit. Carnalibus itaque oblectamentis irretitus, in Francia, instanti prosperitate turgens, per omne tempus uitae suae usque ad senectam oblitus est omnia quae sibi antecessores sui dimiserant in Normannia. [6,14] XIV. Uticus depopulatur, et diruitur. Interea, obeuntibus uel abeuntibus incolis, Uticus in solitudinem rediit, et remotis hominibus in oratoriis et domibus ingens silua creuit, et habitatio ferarum multo tempore ibidem exstitit. In prouincia Beluacensi, Restoldo cuidam presbytero per uisionem tunc dictum est: « In Normanniam ad sanctum Ebrulfum uade, ibique perfrueris dierum longitudine et felicis uitae iucunditate. » Hic ergo natale solum egressus est, et Neustriam peruagatus est, et habitationem Sancti Ebrulfi quaesiuit, sed per multos dies quaerens, neminem qui sibi demonstraret inuenit. Denique apud Montfortem Sancti Ebrulfi ueterem basilicam reperit, ibique multo tempore habitauit, credens quod illum locum sibi coeleste oraculum seminique suo insinuauerit. In territorio Balgenzaii cuidam pagensi taurus nomine Fala erat, qui saepe gregem armentorum relinquens, in saltum currebat, et a possessore cum familia et canibus diu quaesitus, inueniri nequibat, sed post V uel VII dies, dum irrecuperabiliter perditus putaretur, repente sospes redibat. Hoc itaque frequenter factum est, et huiusmodi res in consuetudinem uersa est. Ludus inde uicinis intuentibus agebatur, et libera iuuenco facultas eundi uel redeundi permittebatur. Post aliquod tempus curiositas pastorum indignata est, et discursus tauri pertinaciter explorare conata est, ipsumque per spissitudinem luci secuta est. Sagacem etiam indagatorem nomine Duiletum sibi adiunxit, qui more canum uestigia tauri sagaciter inuestigauit, donec illum coram altare Sancti Petri apostoli iacentem, quasi oraret ibidem, inuenit. Maceriae siquidem disco opertae erant, nisi retibus hederae, et ruinae antiquorum aedificiorum spectantibus patuere. Condensa silua creuit intus et extra, ubi nemo habitauerat per annos L. Tunc albescentes silicernii, haec audientes, rememorati sunt quod, sicut patres eorum illis narrauerunt, sanctus Ebrulfus, aliique plures mundi contemptores illic habitauerunt. Rediuiua quoque uisio, Restoldum repetens, redarguit quod primae iussioni non plene adhuc obaudierit. Cumque presbyter sollicite inquireret quomodo iussioni gratiosius obtemperare deberet, dictum est illi quod deberet Uticum adire, ibique sancti sequax Ebrulfi Deo militare. Restoldus ergo, pristina Montfortis habitatione relicta, Uticum perrexit, ibique, cum coniuge et Ilberto filio suo, primus habitauit. Tunc Guazso de Montforti nobilis miles fuit, qui timore Dei plenus, in corde suo pie proposuit ut omnes in uicinio suo ecclesias, quae uetustate et incuria in multis desolationibus, quas supra memoraui, dirutae erant, restauraret, et ad tam laudabile studium omne ingenium suum cum tota possibilitate et substantia medullitus applicaret. Hic nimirum basilicam ueterem Sancti Petri apostoli propriis sumptibus reparauit, talique studio cunctipotentem Deum sibi placare desiderauit. Quodam mane, dum bubulcus eius boues in colle super riuulum Carentonae custodiret, et inter parietinas ubi fecundior herba esset excubaret, ecce peregrinus ei quidam astitit, ibique quasi labore itineris fessus resedit, et cum eodem aliquandiu confabulari coepit. « Celeriter, inquit, ad Guazsonem uade, et dic ei ut confestim ueniat ad me. » Cumque bubulcus ad herum suum cucurrisset, et peregrini uerba intimasset, ille pigritia detentus, iussis non obsecundauit, sed peregrinum mox per famulum ad se uenire praecepit. Ille uero iterum et tertio clientem direxit, sed obstinatus heros, nescio quibus occupatus, non iuit. Cumque bubulcus tertio redisset, dominumque suum nolle uenire nuntiasset: « Veni, inquit senior, et diligenter intende quae loquor. Hic locus a prisco tempore diuina benedictione sanctificatus est, et sanctissimis reliquiis ditissimus est. » Haec dicens, candidus relator surrexit, in medio areae sedem altaris Sanctae Dei genitricis Mariae ostendit, itemque aram Sanctae et indiuiduae Trinitatis ad Orientem monstrauit. Deinde obstupenti bubulco adiunxit: « Si dominus tuus ad me uenisset, dummodo ipsum per te accersiui, secretum thesaurum ostendissem illi, unde posset hic antiquam reparare basilicam, et rursus aliud arcanum prodidissem, quod toti Normanniae laetitiam peperisset ingentem. » Cumque famulus haec ad ultimum audisset, et reciprocato calle audita Guazsoni retulisset, ille tunc festinus equum ascendit, et perueniens ad locum desiderabilem, nuntium non inuenit. Moestus ergo pro tarditate sua nimis factus est, et a seruo, quae de sanctificatione loci, et de duobus altaribus audierat, auide perscrutatus est. Deinde cum Radulfo Fraxmello, Turulfi filio, qui tunc temporis eiusdem loci capitalis dominus erat, collocutus est, Deoque iuuante basilicam, in honore perpetuae Virginis Mariae restaurare conatus est. Operantes antiquam ruinam effoderunt, et ingentem lapidum copiam inuenerunt, unde incoeptum opus instanter perfecerunt. Ibi multa mausolea nobilium personarum inuenerunt, in quibus regum et pontificum corpora, ob insignia quaedam quae ibidem repererunt, condita fuisse seniores asserunt. Nonnulla etiam signa diuinitus ibidem acta sunt. Harduinus enim quidam eques ingens saxum inter lapides ecclesiae uidit, quod ad opus suum concupiscens, in domum suam deuexit, ibique aquarium sibi suisque iumentis facere uoluit, sed post incoeptam cauationem in languorem cecidit. Eo languente, Gumfoldus de Tolcheta, pagensis eques, uisionem uidit, qua edoctus Harduinum aegrotantem uisitauit, et sacrum ad pristinam sedem reuehi saxum commonuit, alioquin illum ineuitabiliter moriturum praedixit. Quod audiens aeger, familiam actutum conuocauit, quadrigam cum bobus coaptari praecepit, saxumque ad Sanctam Virginis Matris aedem reduci obnixe rogauit. Saxo itaque in curru leuato ipse superpositus est, et lapide de sacra domo, quem rapuerat, reddito, reatum confessus est, et omnipotentis Adonai clementiam exorauit, et mox sanatus est. Multa quidem et alia signa ibidem perpetrata sunt; quae, deficientibus terrigenis illius temporis, obliuioni tradita sunt; quia pro penuria scriptorum, quibus tunc Neustria maxime carebat, scripta non sunt. Ea tempestate, Guillelmus, Geroii filius, dominatum Escalfou tenuit, et in silua fontem Sancti Ebrulfi, et super riuulum Carentonae ueterem ecclesiam Sancti Petri apostoli esse audiuit. Qui curiositate ductus omnia perlustrauit, locum Dei cultoribus idoneum uidit, reuerenter laudauit, ibique Restoldum et Ingerannum eidem loco presbyteros delegauit, eisque uictum sufficientem de redditibus Escalfou ordinauit. Processu uero temporis, ut in tertio huius operis libro pleniter notatum est, a praefato Guillelmo et fratribus, ac nepotibus eius Uticense coenobium restauratum est, et labore studioque Gemmeticensium regulariter institutum est. Anno siquidem Dominicae Incarnationis 1051, Theodericus, Gemmeticensis monachus, abbatiae curam suscepit, et neophytum gregem per octo annos pic et prudenter educauit, atque secundum Normam Sancti Benedicti ambulare in lege Domini digniter docuit. Deinde, ut in praecedentibus dictum est, onus regiminis fastidiuit, moestis praesulibus, Maurilio Rothomagensi et Hugone Lexouiensi, ultro deposuit, terrena spernens exsilium petiit, coelestemque Ierusalem desiderans, terrestrem uidere laborauit. Tandem in Cypro insula in ecclesia Sancti Nicolai ante altare Kal. Augusti obiit, ibique a conuentu monachorum uenerabiliter sepeliri meruit, et frequentibus miraculis in aegrotorum curationibus coruscauit. Heroicum quoque super illo epitaphium sic edidi: Ecclesiam primus Uticensem Teodericus Rexit, et edocuit bona quae prius ipse peregit. Annis tricenis monachatus ipse rigorem Gessit, et in Satanam tolerauit ouanter agonem. Officium patris octonis exercuit annis, Inter siluestres, ubi pauper mansit, homones. Ipse, manu propria scribendo uolumina plura, Ecclesiae natis dedit exemplum bonitatis. Denique Ierusalem peregrinus pergere coepit. In Cypro uitae finem tumulumque recepit. Ultima uidit eum quintilis lux morientem, Quem foueat Christus patris in thalamo renitentem. [6,15] XV. Uticenses monachi quasdam patroni sui reliquias obtinent. Uticenses monachi corpus patroni sui non se habere doluerunt, et quomodo sibi redderetur multis modis quaesierunt, nec adhuc inuenire ualuerunt. Et quoniam totum desiderium suum super hac re nondum impleuerunt, iam plures reliquias diuersis modis procurauerunt, uariisque temporibus, fauente Deo, reduxerunt. Fulco, praepositus Uticensis ecclesiae, qui postea Diuensis abbas factus est, a Guillelmo Notho rege Anglorum ad Bertam comitissam pro priuatis causis in Brigiam missus est. Tunc per quemdam capellanum comitissae, quem natione Normannum cognouit, quia familiaris ecclesiae Resbacensis erat, dentem sancti Ebrulfi obtinuit, ac ad Uticensem ecclesiam remeans, gaudentibus cunctis attulit. Regnante Ludouico rege, quidam canonicus nomine Fulbertus Parisius erat, qui os integrum de spina sancti Ebrulfi habebat, quod capellanus de capella Henrici regis Francorum subtraxerat, eique iamdudum pro amoris pignore dederat. Timens autem pro diuersis causis illud habere, Fulcone presbytero Manliae mediante, accersiit Guillelmum de Mosterolo priorem Manliae, eique reliquias tradidit deferendas Uticensi ecclesiae. At ille gaudens munus excepit, et iussa quantocius compleuit. In itinere dum festinaret, sancti Patris sensit suffragium. Praefatus enim prior in cibo uenenum nescius manducauit, quod protinus equitantis per membra et uiscera sese diffudit. At ille, ut mortem cordi uicinam sensit, formidolosus ad Deum exclamauit, et ut sibi per merita sancti Ebrulfi misereretur orauit. Factis itaque precibus et uotis, uenenum euomuit, citoque sanatus saluatori suo gratias egit, et reliquias Uticensi coenobio laetus exhibuit, atque easdem argento decenter inclusit. Anno ab Incarnatione Domini 1130, Guarinus, septimus abbas, Resbacum adiit, ubi medietatem corporis sancti Ebrulfi esse audierat. Cum praefato Patre duo monachi profecti sunt, Odo namque de Mosterolo, et Guarinus Sagiensis, ut sancta Patris sui pignora quaererent, comitati sunt; quibus plurimae difficultates contigerunt. Natalis enim, Resbacensis abbas, aberat; uoluntas conuentus, non ut hospites, sed ut hostes, eos cauere erat. Par etiam incolarum alienatio, uerbis desolatoriis ut fugerent, deterrebat. Bonum tamen desiderium quod habebant, crescebat, eosque magis ad effectum pertrahebat. Abbas ergo, dimissis duobus sociis apud Resbacum, praelati schemate deposito, iter arripuit laboriosum, et quasi pauper monachus equitans, occursum non erubuit obuiantium; sed Natalem abbatem obnixe quaesiuit, ad curiam Tedbaldi comitis adiit Ruginacum municipium. Secunda uero die ad abbatem uenit, nec quis esset, sed quid quaereret indicauit. Ille autem Claras-Valles se ire uelle intimauit, et si secum ire uellet annuit. Ambo itaque cum suis famulis Claras-Valles abierunt, benigne a fratribus illius coenobii suscepti sunt, qui Regulam sancti Benedicti omnino ad litteram obseruare satagunt. Domnum uero Bernardum, illius monasterii Patrem, quaesierunt, cum eo locuti sunt, et plurima sciscitantes, magnam in eodem sapientiam inuenerunt. De sanctis enim Scripturis luculenter tractauit, et uotis eorum et interrogationibus satisfecit. Causam quoque Uticensium ut audiuit, Guarinum abbatem benigniter adiuuit, litterasque exhortatorias Resbacensi conuentui destinauit. Denique Guarinus abbas, cum Natali abbate reuersus, Odonem et Guarinum inuenit alacres, atque Resbacensibus charos et amabiles. Erant quippe ambo maturi, affabiles et modesti, geminaque litterarum eruditione imbuti. Et quamuis facundia ambo pollerent et eruditione, Odo tamen charitatiuo feruore summopere studebat sibi Guarinum praeferre. Guarinus enim gratiam et sapientiam in diuinis sermonibus habuit, et per VIII dies hospitalitatis, instinctu Amalrici prioris, exhortationem omnibus in claustro exhibuit, beneuolentiamque totius conuentus non iam ut hostis, sed ut fidelis amicus obtinuit. Guarinus ergo abbas epistolam uenerabilis Bernardi abbatis protulit, quam Rebascensis conuentus libenter suscepit, et audita libentius complere decreuit. Stephanus Parisiensis episcopus, et Burchardus Meldensis episcopus nutu Dei aderant, et Resbacenses ut charitatis nectare Uticenses exhilararent, obnixe admonebant. Igitur, annuentibus cunctis, dies ab episcopis indicitur, quo multorum pignora sanctorum ibi detenta pariter extraherentur, populus terrae haec uisurus congregaretur, et multiplici benedictione confirmatus laetificaretur, ac postmodum Uticenses optata susciperent, et sic propria reuiserent. Porro Natalis abbas consilium mutat, Uticenses mobilitate uersuta turbat, dicens quod nisi Tedbaldus comes concederet, nunquam ea quae conuentus annuerat traderet. Igitur communi consilio in Normanniam Odo Uticensis ad comitem mittitur, qui tunc ad auunculum suum Henricum regem ierat, ut cum eo loqueretur. Obediens monachus difficilem uiam arripuit, comitemque sequens, Vernonum uenit, suumque secretum prius regi, ut iuuaret, detexit. Rex uero auxiliaturum se illi pollicetur, comitemque nepotem pro monachorum negotio precatur. Comes autem precanti auunculo concedit, et per Andream dapiferum suum Resbacensibus concessionem suam mandauit, qui ad diem quo reliquiae monstrabantur non uenit, sed apud Colummers, comitis castrum, remansit. Illuc Uticensis abbas et Guarinus Sagiensis ac Andreas Columbensis ad Andream perrexerunt. Quos ut uidit, benigne suscepit, eorum orationibus se commendauit, concessionem comitis intimauit, seque legatum inde et fideiussorem nuntiauit. Tunc Guarinus abbas laetus cum sociis Resbacum remeauit, et Natalis abbas, ut concessionem consulis audiuit, poenitentia motus quod Uticenses ualde uexauerat, uotis eorum annuit. Almaricus itaque prior mane conuentum excitauit, cum Uticensibus ad ecclesiam duxit, omnisque conuentus ordinata processione ad sacrarium uadit. Vas argenteum, in quo B. Ebrulfi pignora clausa erant frangitur, reliquiae reuerenter extrahuntur, brachium dextrum cum pixide plena fracturis ossium erogatur. Uticenses itaque in Neustriam redierunt, atque Uticum VII Kal. Iunii (1130) peruenerunt. Magna multitudo utriusque sexus fere ad quatuor millia conuenit, ac ad suscipienda tanti patroni beneficia occurrit, et eius ante Deum suffragia promereri fusis precibus sategit. Aegri diuersarum infirmitatum molestia praegrauati accurrunt, et remedia suis doloribus ab Altissimo, per almi Patris Ebrulfi merita, deposcunt, et plurimi petita consecuti, Deo gratias et laudes deuote concinunt. Multa illic habitantes beneficia Dei sentiunt, meritoque gratulantes, in beati Patris Ebrulfi meritis tripudiant et confidunt. Quidam uir, genere Brito, nomine Goisfredus, in pago Corboniensi habitauit; qui multis, ut ipse referebat, in iuuentute rapinis et latrociniis studuit, sed post aliquod tempus, inspirante Deo, uitam salubriter mutauit. Legitimam enim coniugem, nomine Hildeburgem, duxit, eiusque utilibus monitis acquieuit, et crudelibus lethiferisque satellitiis renuntiauit, et labore manuum quae sibi necessaria erant procurauit. Porro de rebus cum sudore acquisitis eleemosynas faciebat, egenis et clericis ac cremitis monachisque distribuebat, et huiusmodi uiris totius sui porismatis quaestus superflua tribuebat, suoque suorumque uictui sola necessaria reseruabat. Hic societatem Uticensium expetiit, et frater in Christo factus, fraternitatem optime seruauit. In praecipuis sanctorum festis ad Uticense coenobium ueniebat; sed praecepti legis memor, uacuus fratres uisitare nolebat. Quondam, biennio ante mortem Henrici regis, admirabilis res contigit. Nocte scilicet Natalis Innocentium nix ex improuiso tanta cecidit, quantam nullus mortalium illius aeui uiderat, uel a paedagogis suis uisam aliquando audierat. Nam aditus domorum obstruxit, uiarum superficies obtexit, montes et ualles coaequauit, aues et animalia suffocauit, homines etiam submersit, innumerisque fidelibus ecclesiarum introitus ipso die penitus denegauit. Sub tanta aeris intemperie praefatus Goisfredus surrexit, niuiumque nimietatem postposuit, iumentum panibus similagineis onerauit, et filium suum secum ducens, ad solemnitatem sancti Patris Ebrulfi festinauit. Qui cum ad quamdam aquam, nomine Riselam, peruenisset, nec eam, quia pons ibi nullus erat, et aquae intumuerant, transuadari potuisset, timore et tremore anxius, ad clementem Dominum suspirauit, ac ut sibi suffragaretur exorauit. Pio itaque flagrans desiderio, diuinam opem protinus persensit, et ultra ripam absque uisibili ductore se solum inuenit; filium uero suum cum iumento et sarcina remansisse in altera ripa cognouit. Deinde filius eius, qui forsitan inaequalis fidei et meriti erat, pauidus usque ad umbilicum aquam intrauit, iumentum panibus onustum secum traxit, et, licet difficulter saluus, exiit. Panis siquidem, qui seruis Dei deferebatur, in aquis fuit; sed aquis intactus et inhumectatus mansit. Idoneus itaque panis ad usum famulorum Christi coelitus seruatus est, miroque modo siccus de mediis undis extractus est. Denique pater cum prole ad destinatum locum peruenit, uiarum et aquarum pericula qualiter euaserit gaudens enarrauit, meritisque sancti Patris Ebrulfi, cuius festum expetebat, deputauit. Multi, qui tunc ad solemnia conuenerant, ut haec audierunt, Dominum Deum Sabaoth, qui suos semper consolatur, glorificauerunt. [6,16] XVI. Successio abbatum Utici. Tunc Guarinus abbas Uticense coenobium regebat, et praefatum uirum pro magna deuotione, qua erga Deum feruebat, uehementer diligebat, et ueneranter honorabat. Idem namque Pater erga Dei cultum feruidus erat, atque huiusmodi sediminis specimen in assiduis exercitationibus agitabat. Religiosos homines honorabat, sibique reuerenter praeferebat, studiisque bonis solerter inhaerebat. Ipse nimirum, quamuis peritia litterarum admodum imbutus esset, sese humiliabat, et postposita magisterii dignitate, ad diuersa officia, quae iunioribus competunt, uelut unus ex illis auide currebat, alacriterque peragens, laudabile subiectis exemplum exhibebat. Staturae quidem mediocris et gracilis ac macilentus erat, agilisque ad omnia commoda, utpote qui corpulentia nulla grauabatur, properabat. Ab aliis doctrinae et instructionis uerbum, humilitatis causa, cupide audiebat, et multoties ea etiam, quae melius nouerat, a paribus uel a subiectis diligenter inquirebat, atque uelut discipulus humiliter auscultabat. Eloquentia in disserendis lectionibus diuinae legis ubertim affluebat, et profunda syntagmata lucide discutiens reserabat. Adolescens fere XXIII annorum ad monachatum uenit, in quo XLVI annis summo Regi militauit, ingeniique sagacis et seduli sediminis emolumenta metricis carminibus et dicacibus epistolis, aliisque dictatibus propalauit. Ex quibus unum miraculum huic nostro nitor libello indere, quod ipse didicit in Anglia, positus apud Torneiam cum Rodberto abbate, et scripto tradidit, Eliensi episcopo cum monachili conuentu deprecante. Textus autem epistolae huiusmodi est: « Uniuersis sanctae Ecclesiae filiis, praecipue mandatis Regulae eximii Patris Benedicti obedientibus, utinam minimus seruus seruorum Dei HERVEUS, Eliensis ecclesiae minister indignus, propositum bene inceptum meliori fine concludere. Ad laudem et honorem patroni monachorum S. Benedicti rem nouiter apud nos relatione dignam, non immerito audientibus suauem, retinentibus utilem, adhuc nescientibus et fortasse profuturam notificare uoluimus. « Tempore Henrici regis Anglorum, ducis Normannorum, anno regni eius in Anglia XVI, comitatus in Normannia X, in possessione ecclesiae nostrae erat quidam homo, nomine Briestan, in uilla quae uocatur Catriz. Hic, testantibus uicinis eius, iniuste nulli nocebat; aliena non rapiens, pacifice suis contentus erat. Ipse etiam nec multum diues, nec nimium pauper, secundum laicorum ordinem in possessione mediocri se ipsum et familiolam honeste regebat. Vicinis suis indigentibus nummos, non tamen ad usuram, accommodabat, sed propter infidelitatem multorum a debitoribus uadimonia retinebat. Ita se inter utrumque habebat, quod nec optimis uiris melior, neque malis deterior aestimaretur. Qui cum se quietum ab omni parte putaret, nec alicui se esse inuidiosum aestimaret, diuina gratia, sicut rei exitus probauit, inspiratus, uinculis Regulae Sancti Benedicti sese ligari et habitu insigniri desiderauit. Quid plura? Venit ad monasterium nostrum, in honore sancti Petri apostoli, et sanctae Etheldridae constructum a monachis misericordiam petiuit, se suaque ditioni eorum tradere promisit. Sed proh dolor! ille iniquus. per cuius inuidiam de paradiso Adam cecidit, illius posteritati, usque ad nouissimum qui uenturus est, inuidere minime cessabit. Verum Deus, qui misericorditer omnia suauiterque disponit, semper uelut omnipotens de malis bona, de bonis meliora facit. Hoc cum a multis audiretur, nam licet maioris non esset, aliquantulae tamen famae homo ille erat, quidam Henrici regis minister, specialiter autem diaboli seruus, armatus lupinis dentibus accurrit. « Verum, ut sciatis quis uel qualis iste fuerit, paululum a proposito digrediamur. Hic Rodbertus nominatur, et Malarteis cognominatur; quod nos lingua latina malum artificem exponimus, nec immerito. Ipse namque nullum penitus officium habebat, nisi tantum insidiari. Omnibus dico, monachis scilicet uel clericis, militibus et rusticis, et totius ordinis hominibus, tam religione famosis quam aliter uiuentibus. Sed, ne mendacium incurrere uidear, frequenter hoc agebat, quocunque malitiam suam dilatare ualebat. Omnes itaque aequaliter pro posse accusabat, ut omnes in damnum mitteret totis uiribus laborabat. Cum alicui uel pluribus nocebat, inter illos numerabatur, de quibus dicitur: Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Si autem ex uero damnare nequibat, per eum qui in illo loquebatur diabolum inuentor falsitatis mendax et pater eius efficiebatur. Sed cum nullus, etiam cum eo ab infantia inseparabiliter permanens, huius uiri mala non dico scribere, sed etiam referre ualeat, nam iure mille-artifex uocaretur, redeamus ad incoepta. « Audito, ut diximus, rumore praedicti uiri religionis habitum arripere cupientis, magistri sui doctrinam, qui semper mentitur aut decipit, secutus, aduenit ille Rodbertus, qui dicturus mendacium, a mendacio incipiens, ait nobis: Hunc hominem, Bricstan scilicet, furem esse, pecuniam regis propriam in latrocinio habere, celare, et ut criminis huius iudicium et poenam euadere ualeat, non causa alterius salutis monachatum quaerere sciatis. Ipse namque thesaurum occultum inuenit, ex quo furtim sublato fenerator effectus est. Tantorum itaque reus criminum, latrocinii uidelicet et usurae, praesentiae regis uel iudicum metuit assistere. Quapropter huc ad uos ex regis imperio missus, interdico ne illum in uestro collegio audeatis suscipere. Nos autem, audita regis defensione, timentes iram eius incurrere, noluimus hunc hominem coetui nostro coniungere. Quid plura? sub fideiussoribus missus, ducitur ad iudicium. Radulfo autem Basso sedente pro tribunali, congregatis etiam prouincialibus uniuersis apud Huntedoniam, ut mos est in Anglia, ego ipse Herueus, cum abbatibus Rainaldo Ramesiensi, et Rodberto Tornensi, necnon clericis pluribus et monachis interfui. Et ne uos longius protraham, accusatus ille cum uxore praesentatur; crimina sibi falso imposita renouantur. Ille non acta negabat, quod non fecerat confiteri nequibat. Econtra de mendacio arguitur, deridetur; erat enim aliquantulum corpulentus, mediocris personae, et honestam, ut ita dicam, cheriem habebat. Post multas uero illatas sibi sine merito contumelias, uelut Susannam praeiudicauerunt ipsum, cum omni omnino possessione ditioni regis tradendum. Post tale iudicium, cum sua reddere cogeretur, quae in promptu erant reddidit; absentia ubi essent, et qui essent debitores indicauit. Sed cum plura reddere, et maiora indicare compelleretur, Anglica lingua: That wat min lauert godel mihtin that ic sege soth, respondebat. Quod nos Latini dicimus: Mi domine, scit Deus omnipotens quia ueritatem dico. Hoc uerbo saepius repetito, nihil aliud dicebat. Propalatis omnibus quae habebat, afferuntur reliquiae. Qui cum iurare deberet, dixit uxori suae: Soror mea, per illud quod nos astringit uinculum charitatis, te adiuro, ne me periurium incurrere patiaris. Plus enim animae periculum quam corporis cruciatus expauesco. Si igitur aliquid residui tua tibi conscientia demonstrat, in medium proferre non differas. Plus enim inimicus noster spiritualis animarum damnationem, quam carnis lacerationem desiderat. Ad quem illa: Domine, inquit, praeter indicata nil omnino nisi XVI solidos et duos tantum annulos, IV denarios appendentes, habeo. Quibus in praesentia prolatis, uirago subiunxit: Charissime coniux, modo iura securus, ego postea confirmans mea teste conscientia te uerum iurasse, nuda manu ferrum calidum, si iusseris, coram omnibus qui uidere uoluerint, portabo. Quid multa? iurauit, ac deinde sub custodia ligatus, ac Lundoniam ductus, ibi in carcerem obscurum retruditur. Ibique uinculis ferreis, plus quam satis ponderosis, fortiter et contumeliose constrictus, famis et frigoris cruciatibus diuturnis non modico tempore coarctatur. Positus autem in tali miseria, diuinum auxilium pro posse suo et scientia, tam graui necessitate cogente, adesse sibi postulabat. Sed quia meritis suis, quae permodica uel, ut uerius dicam, nulla esse credebat, hoc se impetrare diffidebat, sanctum Benedictum, cuius se praeceptis, ut dictum est, subditurum non ficte deuouerat, necnon sanctam uirginem Egeldridam, in cuius monasterio hoc idem se facturum praeuiderat, corde lacrymabili, et uoce qua poterat, incessanter aduocabat. Hinc itaque oneratus ac constrictus ferro, hinc frigore cruciatus, illinc fatigatus ieiunio, miserabilem uitam, qui pro certo mori mallet, quam infeliciter uiuere, iuxta aestimationem meam integris V mensibus lugens, in tenebris sustinuit. Et uidens nullum penitus humanum sibi adesse auxilium, sanctum Benedictum et sanctam Egeldridam continuis gemitibus, suspiriis, singultibus, quandoque lacrymis corde uel ore ruminando prouocare non cessabat. Quid plura? nocte quadam cum signa per urbem ad nocturnas laudes pulsarentur, et ille in carcere cum caeteris angustiis ab omni cibo triduum continuasset ieiunus, iam pene deficiens, et a corporis reparatione penitus desperans, nomina sanctorum flebili uoce repetebat. Sed Deus clemens et misericors, qui fons totius bonitatis indeficiens permanet, qui nullum in necessitate positum spernit, neminem pro potentia uel diuitiis eligit, satis optatam, et propter desiderii augmentationem, et ut adepta magis diligeretur, dilatam, tandem poscenti misericordiam suam exhibuit. Adsunt enim clamanti sanctus Benedictus et sancta Egeldrida, cum sorore sua sancta Sexburga. Ille uero praeuium lumen, quod sanctos antecedebat, insolitum adesse expauescens, manu sua oculos suos operuit. Venientibus autem sanctis cum ipso lumine, sancta Egeldrida prius locuta est: Quid nos, inquit, Bricstan, toties lacrymis pulsas? Quid nos tantis clamoribus commoues? Ille quidem, iam debilitatus ieiunio, nunc quasi in excessu mentis redditus, et gaudio repletus pro tanto miraculo, nihil omnino respondere poterat. Tunc sancta subiungens ait: Ego sum Egeldrida, quam tu toties inuocasti. Hic adest sanctus Benedictus, sub cuius habitu te Deo seruiturum deuouisti, et a quo auxilium multoties poposcisti. Vis liberari? Audita hac uoce, reuixit spiritus eius, et quasi de somno euigilans, ait: Domina mea, si aliquo modo uiuere possem, ab isto exsecrabili carcere exire uellem. Sed iam me diuersis angustiis sic afflictum uideo, quod, amissis uiribus corporis omnibus, euadendi spem nullam ulterius habeo. Tunc sancta uirgo ad sanctum Benedictum conuersa, dixit: Sancte Benedicte, quare non facis quod tibi a Domino praeceptum est? Ad haec uerba uir uenerabilis Benedictus manum suam ad boias misit, et ex utraque parte fregit, atque de pedibus uinculati sic extraxit, quod ille nihil omnino sensit, et plus iussu quam actu illas fregisse uisus est. Qui, cum ab eo illas remouisset, de manu quasi indignans proiecit, trabem, quae solarium illius ergastuli sustinebat, tam fortiter percussit, quod fissuram in ea non modicam fecit, ac de sonitu tantae percussionis exterriti custodes, qui super solarium iacebant, omnes euigilati sunt. Qui, timentes effugisse uinctos, accensis luminibus festinanter ad carcerem cucurrerunt. Inuenientes autem ostia penitus integra ac firmata, adhibitis clauibus intrauerunt. Videntes uero illum, quem ligatum miserant, solutum, magis mirati sunt. Et interrogantibus de tanto sonitu quem audierant, uel quis eum fecisset, qui etiam compeditum soluisset, alius quidam, in carcere cum eo ligatus, illo tacente respondit: Nescio quae personae cum maximo lumine carcerem intrauerunt, et cum isto socio meo plura locuti sunt. Sed quid ei dicerent uel facerent, ipsum qui melius scit interrogate. Conuersi ad illum dixerunt: Dic nobis quid audisti, uel uidisti? Et ille: Sanctus, inquit, Benedictus, cum sancta Egeldrida et sorore sua Sexburga, hic adfuerunt, et compedes de pedibus meis abstulerunt. Si uero non creditis mihi, uel oculis uestris credite. Illi autem uiso miraculo, nec inde dubitantes, mane facto Mathildi reginae, quae tunc forte in eadem erat urbe, nuntiauerunt. At illa Radulfum Bassum, qui eumdem Bricstan praeiudicari iusserat, et hoc factum arte magica peractum adhuc dicebat, ad carcerem misit. Qui ueniens illuc, quasi irrisorie, sicut dudum fecerat, cum eo coepit loqui: Quid agis, Bricstan? Nunquid per angelos suos tibi locutus est Deus? Nunquid ad te in carcerem descendit? Enarra mihi quae sunt haec maleficia tua. Ipse uero, uelut mortuus. nullum omnino dedit responsum. « Tunc Radulfus, uidens quomodo compedes illae fractae fuerant, audiens etiam per socium eius de personis tribus, quae cum lumine carcerem intrauerant, de uerbis quae locutae fuerant, de sonitu quem fecerant, et animaduertens haec indubitanter diuinitus contigisse, abundanter coepit flere. Et conuersus ad Bricstan, ait: Frater, seruus sum ego sancti Benedicti, et sanctae uirginis Egeldridae; in eorum amore mecum loquere. At ille respondit: Si seruus es sanctorum praedictorum, bonus est aduentus tuus. Ista uero quae uides uel audis circa me patrata, uera scias esse, non magica. Radulfus autem, apprehendens illum, ad praesentiam reginae, et multorum qui aderant baronum, gaudens et plorans duxit. Interim rumor ille, ocior qualibet uolucre, totam urbem Lundoniae peruolans, aures omnium pene ciuium attigit. Tunc ciues undique in coelum clamorem attollunt, omnis sexus et aetas in commune nomen Domini benedicunt, et ad curiam, ubi ductum esse audierant, currunt; lacrymas laetitiae quamplurimi fundunt; caeteri mirantur quae uident uel audiunt. Regina uero, gaudio repleta, erat enim bona Christiana, pro tanti nouitate miraculi, iubet per omnia ciuitatis monasteria signa pulsari, et ab omni ecclesiastici ordinis conuentu laudes Deo cantari. Cumque ille quamplures ecclesias ciuitatis, deuotas Deo gratias referens, ex abundanti gaudio suae liberationis uisitaret, turba multa per uicos eum sequebatur et praecedebat, et quasi nouum hominem unusquisque uidere cupiebat. Cum autem Beati Petri basilicam, quae Westmonasterium Anglice nuncupatur, deuenisset, abbas eiusdem loci Gislebertus, uir litteris liberalibus et diuinis eruditissimus, cum omni grege monachorum et apparatu ecclesiae, obuiam illi processionem extra monasterium duxit. Dicebat enim: Si hominis alicuius mortui reliquiae in Ecclesia festiue recipi debent, multo magis uiuas reliquias, hunc uidelicet hominem, honorifice suscipiamus. De mortuo namque, ubi sit spiritus eius, nos adhuc in fragili uita positi dubitamus, de isto uero, quod a Deo, qui nihil iniuste facit, in nostra praesentia uisitatus ac liberatus sit, non ignoramus. « Cumque Deo pro posse suo iuxta aestimationem suam uenerationem debitam pro illius liberatione reddidissent, regina illum ad ecclesiam Sanctae uirginis Egeldridae in Eliensi insula cum grandi honore et gaudio remisit. Ego autem, et omnis monachorum conuentus, cum cereis et crucibus processionaliter obuiam ei, Te Deum laudamus cantantes, exiuimus. Cumque illum festiue, ut decebat, in ecclesiam introduceremus; diuinis laudibus celebratis, monachilem habitum, quem diu desiderauerat, in honore sanctissimi Benedicti liberatoris sui ei tradidimus. Boias autem, quibus compeditus fuerat, ob honorem sancti Benedicti, qui eas confregerat, necnon uenerationem uirginis Egeldridae, quae collega illius astiterat, in eadem ecclesia suspensas, quasi memoriale tanti miraculi, ad populi spectaculum posuimus; ibique non modico tempore, ut per eas resciretur, dependere uisae sunt. « Haec uenerabilis Patris Benedicti opera sanctae Ecclesiae filiis notificare uoluimus non quia satis non fecisset maiora, sed quia ista sunt nouiora, et nostris temporibus in finibus Angliae inusitata uidentur. Nec de beato Patre nostro Benedicto ullus miretur, si magna et etiam inaestimabilia faciat; quippe qui, papa Gregorio teste, in latice producto de rupe Moysi coaequatur, in corui obedientia Eliae assimilatur, in ferro de profundo abyssi reuocato Helisaeus dicitur, in discipulo iussu super aquas ambulante Petro coniungitur. Ipse etiam, ut notum est, propheta praeuidendo futura fuit, apostolus patrando miracula exstitit, uel, ut breuius dicam, omnium iustorum spiritu plenus fuit. Quia ergo sine scrupulo nouimus de ipso quod quaecunque uoluerit, consequitur a Domino, laetabundi maneamus in illius seruitio, scientes nos eius prece non fraudari denario. Si autem sanctus Benedictus huic auxilium non negauit, qui se suum fore monachum deuouit, quale subsidium his qui ultro uinculis Regulae illius iam constringuntur, suppeditabit? Multis euidentibus documentis manifeste patescit quod benignus magister, iam a Deo in coelis glorificatus, pro supplicibus discipulis indesinenter intercedit, eisque quotidie in necessitatibus suis efficaciter subuenit. Nos itaque, qui iam lene iugum Christi suscepimus, et pondus diei et aestus, in eius uinea laborantes, ferimus, in bonitate Dei constantes et perseuerantes, certi esse debemus quod meritis et precibus signipotentis didascali nos proteget atque saluabit omnipotens Dominus. Obnixe ergo ipsum exoremus conditorem uniuersorum ut nos egredi faciat de Babylonia et de finibus Chaldaeorum, et in Ierusalem currere in consortio ciuium supernorum omnipotens et misericors Deus, qui uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. » Hucusque, per diuersas discurrens materias, scribendo fatigatus sum, et huic VI Historiae ecclesiasticae libello nunc impono terminum. In alio quippe uolumine VII libellos, auxiliante Deo, iam peregi, in quibus, de morte Guillelmi regis et de tribus filiis eius plura edidi, et iter Ierosolymitanum, euentusque uarios nostris temporibus contingentes, referendo addidi. Cunctipotens Creator ut ab initio coepit, sic mire disponit cursus saeculorum et dociles intruens animos terrigenarum, a noxio reuocat appetitu infimorum, ac prouocat ad meliora, memorabilium exhibitione gestorum. Nam deiectione sublimium et exaltatione humilium, damnatione reproborum et saluatione iustorum incessanter eruditur genus humanum, ne per exsecrabilem theomachiam fiat profanum, sed ut diuinum semper metuat iudicium et diligat imperium, inobedientiae deuitet reatum, et fidelem iugiter offerat famulatum Patri et Filio, Spirituique sancto, uni Deo, regi saeculorum, Dominoque uniuersorum, qui uiuit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen. Virgo parens duc omnigenas, o ianua coeli; Tolle tua pressis tantos pietate labores! AD LECTOREM. Arma, duces, monachos, si quaeris, presbyterosque, Haec tibi Vitalis pars ea quarta dabit.