[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] I. Prologus. Ad laudandum Creatorem in cunctis operibus suis indesinenter instare debemus, cuius ineffabilem potentiam et magnitudinem discutere non possumus, nec efficaciam, qua sublimitas eius et infatigabilis benignitas a nobis enarrari possit, habemus. Inde Veteris et Noui Testamenti pagina tractat, inde omnis sapiens perscrutatur et cogitat, sed immensitatem profunditatum Dei nemo penetrat. Scientia charitatis Christi supereminet omni humanae prudentiae, quam inuestigare, amplecti totoque nisu sequi iustum est, et plenum salutis perpetuae. Ob hoc beati homines, quorum laus est in authenticis codicibus, et sociati angelis gaudent in coelestibus, contemptis transitoriis inhiabant perennibus, et abhorrentes carnalia salubriter fruebantur spiritualibus. Per arduum iter uirtutum uestigia Saluatoris prosecuti sunt et salutare nobis exemplum reliquerunt ut, sequaces eorum, per iustitiae semitam ad perennem haereditatem festinemus; ad quod opus, peccatis prementibus, nimis desides et infirmi sumus. Sed tamen debemus, quantum possumus, ueraciter niti ut uestigia eorum sequamur; quatenus illorum meritis associati, quandoque beatorum adiungi collegio, mereamur. De quibusdam itaque amicis Dei, dominisque ac rectoribus populi sui in superiori parte libenter locutus sum; de quibus meditari siue loqui fideliter, iucundum est animae, et commodum pro interioribus morbis salubre remedium. Nunc autem a magistris aliud mihi opus iniungitur, et de Normannicis euentibus materia porrigitur; quoniam ipsi de Dacia prodeuntes, non litteris sed armis studuerunt, et usque ad Guillelmi Nothi tempora magis bellare quam legere uel dictare laborauerunt. Bellicos siquidem actus trium ducum Dudo Vermendensis decanus eloquenter enarrauit, affluensque multiplicibus uerbis et metris panegyricum super illis edidit, et Ricardo Gunnoridae gratiam eius captans transmisit. Quem Guillelmus, cognomento Calculus, Gemmeticensis coenobita, secutus eleganter abbreuiauit, et de quatuor ducibus, qui successerunt, breuiter et diserte res propalauit. [3,2] CAPUT II. Opus in primis arripiam de uinea Domini Sabaoth, quam ipse forti dextera colit et protegit in toto mundo contra insidias Behemoth. Haec nimirum in regione, quae olim Neustria, nunc uero uocatur Normannia, laborantibus colonis, sparsim suas propagines emisit et multiplicem fructum, hominum in sanctitate permanentium Deo obtulit. Multa enim a bonis cultoribus coenobia ibidem constructa sunt, ubi rami ipsius uitis, id est boni Christiani semetipsos contradiderunt, ut tutius contra insidias spiritualium hostium fine tenus decertarent. Nam beatus praesul Audoenus, qui multa probitate tam saeculari quam spirituali tempore Dagoberti regis Francorum et Lodouei filii eius floruit, unum coenobium sanctimonialium Fiscanni condidit, et aliud monachorum Rothomagi; ubi ipse anno Dominicae Incarnationis 678, tumulatus requieuit, ibique per annos CLXV usque Normanni Rothomagum deuastarent, latuit. In diebus praefati pontificis, sanctus Wandregisilus ingens monachorum agmen Fontinellae adunauit, et beatus Philibertus fortis signifer insignis aciei apud Gemmeticum emicuit. Praecedenti quoque tempore, hoc est dum Hilpericus et Childebertus nepos eius Francis imperabant, et regali auctoritate insontes a peruersis defensabant, Baiocensis Ebrulfus in Uticensi saltu, angelica demonstratione doctus, monasterium instaurauit, et agrestes incolas, qui rapinis et latrociniis ante deseruierant, correxit, et doctrinae pabulo ac miraculorum exhibitione ad melioris uitae uiam prouocauit. Sic Dominus aliis etiam in locis per bonos agricolas uineam suam propagauit, et salutis suae dulcedinem Gallorum cordibus ubertim infudit. Postquam regnum Francorum, fauente Deo, ualde super uicinas gentes sublimatum est, et frequentibus triumphis regum suorum Pippini, Carolique Magni et Ludouici Pii dilatatum est, nimia cupiditas et superbia atque libido proceres et mediocres, infimosque inuaserant, et in nequitiarum laqueos praecipitantes, contra salutis suae auctorem, ne fideliter ei obedirent, duxerunt. Praedictis cladibus omnis ordo clericorum et laicorum impulsatus, a pristino robore corruit, mundique blandimentis succumbens, omisso splendore pristini rigoris, elanguit. Diuina autem pietas peccantibus diu pepercit, multisque modis ad poenitentiam inuitauit. Resipiscentibus a malitiae laqueis ueniam clementer contulit, sed perseuerantibus in nequitiis iracundiae suae flagellum intulit. Tempore Caroli regis Francorum, qui Simplex cognominatus est, Brier, cognomento Costa-Ferrea, filius Lotbroci regis Danorum, cum Hastingo nutritio suo et ingenti iuuenum multitudine, ad depopulandas gentes, de uagina sua egressus est. Ex insperato de mari quasi turbo uehemens in Galliam intrauit, et oppida urbesque cum sanctorum coenobiis repente concremauit, et per triginta annos super Christianos cum suis complicibus insatiabiliter furuit. Tunc Rothomagus et Nouiomum, Turonisque et Pictauis, aliaeque praecipuae urbes combustae sunt. Inermes populi occiduntur, monachi et clerici disperguntur, et sanctorum corpora aut in suis tumulis, iam destructis aedibus, absque cultu relinquuntur, aut a piis cultoribus ad peregrina loca deuehuntur. Sed, dispensante diuinae pietatis arbitrio, ex eadem gente unde uenit Neustriae desolatio, inde nimirum non multo post processit consolatio. Nam completis fere XXX annis post cladem Hastingi, Rollo dux cum ualida Danorum iuuentute Neustriam ingressus est, et Gallos diuturnis inuasionibus uehementer atterere nisus est. Nam, conserto cum Gallis praelio Rollandum signiferum eorum occidit, et Rainaldum Aurelianensium ducem cum exercitu Francorum bello uictum fugauit. Parisiorum urbem quatuor annis obsedit; sed eam, impediente Deo, non obtinuit. Baiocas expugnauit et cepit, et Berengarium comitem eius interemit, Popamque filiam eius in coniugium accepit; ex qua Willelmum cognomento Longam-spatam procreauit. His aliisque innumeris conflictibus Gallos protriuit, assiduisque rapinis et incendiis pene totam Galliam usque in Burgundiam deuastauit. Tantos impetus Gallis non ferentibus, cunctisque pro pace communiter supplicantibus, Carolus rex Rolloni filiam suam, nomine Gislam, dedit in matrimonium, totamque terram a flumine, quod Epta uocatur, usque ad mare Oceanum, in perpetuum possidendam reliquit. [3,3] CAPUT III. Anno itaque ab Incarnatione Domini 912, Rollo dux a domno Francone Rothomagensium archiepiscopo baptizatus est, idolisque contemptis, quibus ante deseruierat, cum toto exercitu suo deuote christianitatem suscepit; complestisque quinque annis ex quo baptizatus est, obiit. Willelmus autem filius eius, qui post eum XXV annis ducatum Normannorum tenuit, Gemmeticense monasterium, quod sanctus Philibertus construxerat, sed Hastingus destruxerat, in pristinum statum restituit Anno autem Incarnationis Dominicae 942, regnante Ludouico rege Francorum, fraude Arnulphi Flandrensis satrapae, Willelmus dux occisus est, et Ricardus filius eius, qui tunc decem annorum erat, dux Normannorum factus est; et inter uarios euentus, nunc prosperos, nunc aduersos, LIV annis ducatum fortiter adeptus est. Inter reliqua bona quae fecit, tria coenobia construxit, unum Fiscanni in honore sanctae Trinitatis; aliud monte Tumba in honore sancti Michaelis archangeli; tertium Rothomagi in honore sancti Petri apostoli sanctique Audoeni archiepiscopi. Deinde anno Incarnationis Dominicae 996, defuncto Richardo seniore, Ricardus Gunnorides filius eius successit, et ducatum Normanniae triginta annis religiose tenuit. Hic uero Fontinellense coenobium, quod sanctus Wandregisilus aedificauerat, sed Hastingus dissipauerat, reaedificauit; et Iudith uxor eius, soror Gaufredi Britonum comitis, coenobium apud Bernaicum in honore sanctae Dei genetricis Mariae condidit. Defuncto autem Richardo Gunnoride, Richardus iuuenis, filius eius, successit, et uix anno uno et dimidio ducatu potitus obiit. Deinde Rotbertus frater eius principatum Normanniae suscepit, et septem annis ac dimidio insigniter tenuit, patrumque suorum sequax, Cerasiacensem abbatiam instaurare coepit. Timore uero Dei compunctus, terrenum honorem reliquit, et spontanea peregrinatione arrepta, sepulcrum Domini quod est in Ierusalem adiit; et inde rediens, apud Nicaeam urbem Bithyniae, anno ab Incarnatione Domini 1035 obiit. Porro Willelmus filius eius, qui tunc octo annorum erat, ducatum Normannorum suscepit, et multorum insidiis aemulorum impetitus, LIII annis strenue tenuit. Ipse parentum suorum studia sequi erga Dei cultum sategit, Deoque fauente, diuitiis et potestate omnem patrum suorum gloriam transcendit Apud Cadomum duo coenobia construxit: unum monachorum in honore sancti Stephani protomartyris, aliud sanctimonialium in honore sanctae Trinitatis. Barones Normanniae, principum suorum tantum feruorem erga sanctam religionem uidentes, imitari affectarunt, et ad simile opus se suosque amicos pro salute animarum suarum excitarunt. Unus alium in bono opere festinabat praeire, eleemosynarumque largitate digniter superare. Quisque potentum se derisione dignum iudicabat, si clericos aut monachos in sua possessione ad Dei militiam rebus necessariis non sustentabat. Igitur Rogerius de Toenio coenobium Castellionis, alias de Conchis construxit, ubi Gilbertus abbas, uir, magnae honestatis et sapientiae, laudabiliter floruit. Goscelinus de Archis extra muros Rothomagi in monte Sanctae Trinitatis coenobium, quod uulgo Sanctae Catharinae dicitur, fundauit; cui uenerandus abbas Isembertus sapientia et religione pollens praefuit. Willermus Aucensis comes, instinctu religiosae coniugis suae Lezscelinae, abbatiam Sanctae Mariae super riuulum Diuae construxit; cuius regimen Ainardus Teutonicus, uir sanctitate et litterarum scientia praeditus, diu tenuit. Tempore Rodberti ducis, Gislebertus comes Brionniae in pagum Vimmacensem cum tribus armatorum millibus expeditionem fecit; sed ei iuxta desiderium suum prospere non successit. Nam Ingelrannus Pontiui comes cum ualida manu ei obuius fuit, commissoque certamine, uictum cum suis in fugam coegit, et ex fugientibus multos cepit, uel occidit, uel uulneribus debilitauit. Tunc ibi quidam miles nomine Herluinus periculum metuens, totoque nisu pro salute sua fugiens, Deo deuouit quod si de imminenti periculo sospes euaderet, nulli ulterius nisi soli Deo militaret. Dei nutu discrimen honorifice euasit, uotique sui memor saeculum reliquit, et in patrimonio suo, in loco qui Beccus dicitur, coenobium Sanctae Dei genitrici Mariae condidit. Pastores autem Sanctae Dei Ecclesiae praefatum uirum pro nobilitate et religione elegerunt, nouoque monasterio quod inchoauerat praefecerunt. Cuius regiminis tempore, Lanfrancus et Anselmus, aliique profundi sophistae illuc ad scholas Christi perrexerunt; ibique Willelmus Geroii filius, et Hugo comes Mellenti, aliique praeclari milites militiam Christi assumpserunt. Ibi, usque hodie, multi clericorum et laicorum sub monachili schemate uiuunt, et contra Zabulun dimicantes Deo laudabiliter seruiunt. Unfridus de Vetulis, Turoldi filius, duo coenobia, unum monachorum et aliud sanctimonialium, Pratellis inchoauit, quae Rogerius de Bellomonte filius eius multum amauit, et de redditibus propriis gratanter ditauit. Willelmus, Osberni filius, duo monasteria in proprio fundo condidit, unum Lirae, et aliud Cormeliis, ubi ipse humatus quiescit. Alii etiam Normannorum proceres plurimi, prout poterant, monachorum seu monacharum domus in diuersis locis construebant. Horum exemplis Hugo de Grentemaisnilio et Rotbertus uehementer prouocati deuouerunt et ipsi ex possessionibus, quas iure haereditario possidebant, pro salute sua et pro salute animarum antecessorum suorum coenobium construere. Igitur cum apud Nuceretum uillam suam prope Grentemaisnilium aedificare coenobium statuissent, iamiamque operi insisterent, ad aures Willelmi filii Geroii auunculi sui peruenit quod nepotes sui Hugo et Rotbertus aedificare coenobium coepissent. Hic nimirum in saeculo miles fuerat magnae sublimitatis, hostibus terribilis et amicis fidelis. Filios et fratres multosque nepotes in armis potentes habuit, hostibusque uicinis seu longe positis ualde feroces. Hunc Willelmus, cognomento Talauacius, Willelmi Belesmensis filius, ad nuptias suas inuitauit, eumque nil mali suspicantem, sine reatu oculis priuauit, amputatisque genitalibus auriumque summitatibus crudeliter deturpauit. Unde pro tanto facinore perosus cunctis factus est, et post aliquot temporis a filio etiam suo nomine Arnulfo de toto honore suo eiectus est. Geroianus Willelmus omni uita sua Ecclesiam Dei dilexit, et monachos et clericos, aliosque religiosos homines honorauit. Bis in Ierusalem sepulcrum Domini expetiit: semel dum incolumis erat et prosperitate praeditus, iterumque post infortunium quod ei euenisse retulimus. Post reditum secundae peregrinationis saeculum reliquit, et Beccum expetens, monachilem habitum ibidem assumpsit, et Uticensem ecclesiam Sancti Petri eidem loco deuote tradidit. Itaque Herluinus abbas Lanfrancum monachum (qui postea Cantuariorum archiepiscopus exstitit) cum tribus Uticum monachis direxit, et per eos seruitium Dei, quod deciderat, inibi restaurari fecit. Tunc locus ipse desertus erat, et succrescens hedera maceriem ecclesiae cooperiebat. Duo soli senes clerici, Restoldus et Ingrannus, ibidem morabantur, et in tanta eremo sub paupere uita Deo pro posse suo famulabantur. Post aliquot temporis Willelmus, ubi uota nepotum suorum de construenda, ut praediximus, abbatia comperit, accessit ad eos, et dixit: « Gaudeo ualde, charissimi mei, quod Deus omnipotens cordi uestro inspirare dignatus est ut in ipsius nomine domum fabricetis. Sed uidetis quia locus iste, ubi coepistis aedificare, habitationi monachorum aptus non est, quia ibidem aqua deest, et nemus longe est. Certum est quod absque his duobus elementis monachi esse non possunt. Sed si meis consiliis acquiescere uolueritis, aptiorem locum intimabo uobis. Est locus in Uticensi pago, ubi quondam amicus Dei Ebrulfus sanctus abbas habitauit, et inde post multorum perpetrationem miraculorum ad Christum feliciter migrauit. Illius ergo coenobium ibi instaurate, quod destructum est a paganis, ibique nimiam aquam inuenietis. Nemus eidem loco contiguum habeo, unde ad omnia necessaria ecclesiae sufficienter administrabo. Venite et locum uidete, et si uobis placuerit, Deo ibi domum communiter aedificemus; hominesque fideles, qui pro nobis pie intercedant, aggregemus, et de nostris possessionibus, iustisque redditibus tantum eis demus ut libere semper possint uacare diuinis laudibus. » His auditis, Hugo et Rotbertus consilium eius laudauerunt, et praedictum locum perlustrare cum eo uenerunt. Venientibus illis, libellus Vitae sancti Patris Ebrulfi Rotberto oblatus est. Quam diligenter legit, et Hugoni aliisque sociis suis prudenter exposuit. Quid multa? Uticensis locus placuit ambobus fratribus. Sed quia idem locus coenobio Beccensi iam delegatus fuerat, aliquantique monachi ex eodem coenobio, ut iam diximus, illic conuersabantur, abbati Herluino et monachis Becci in mutua uicissitudine uillam, quae dicitur Rosseria, dederunt, sicque praefatum locum liberum reddiderunt. [3,4] CAPUT IV. Anno ab Incarnatione Domini 1050, indictione IV, firmato consilio de restaurando apud Uticum coenobio, Willelmus et Rotbertus filii Geroli, et Hugo ac Rotbertus filii Rotberti de Grentemaisnilio Willelmum ducem Normannorum adierunt, suamque uoluntatem illi reserauerunt, atque ut principali auctoritate ad opus salubre sibi auxiliaretur postulauerunt. Locum etiam saepe nominatum communi consensu ita liberum tradiderunt eius tutelae ut nec sibi, nec aliis quibuslibet aliquam assuetudinem seu redditum, praeter beneficia orationum, aliquando a monachis liceret uel hominibus eorum exigere. Dux autem bonae uoluntati eorum gratanter acquieuit, et testamentum de rebus, quas optimates sui sancto Ebrulfo dabant, confirmauit, et Malgerio, Rothomagensi archiepiscopo, suffraganeisque episcopis subscriptionibus suis corroborandum tradidit. Deinde Hugo et Rotbertus, a duce accepta licentia eligendi abbatem, Gemmeticum expetierunt, et a domno Rotberto eiusdem ecclesiae abbate Theodericum monachum ad abbatiae suae regimen requisierunt. Abbas uero iustae petitioni nobilium uirorum libenter fauit, et monachum, quem ad pastoralem curam idoneum nouerat, illis concessit. Illi autem gaudentes eum duci praesentauerunt. At ille ueneratione congrua eum suscepit, datoque baculo pastorali, sicut moris est, ecclesiae Uticensi praefecit. Deinde Lexouiensis episcopus Hugo, cum Osberno archidiacono, aliisque clericis suis, Uticum perrexit, et uenerabilem Theodericum coenobitam secum duxit, eumque ibi III Nonas Octobris, die Dominico, uenerabiliter consecrauit. Ordinatus autem non in superbiam elatus est, sed religionis uiam uerbis et operibus ostendebat his quibus praelatus est. Hic nimirum ab infantia in domo Domini nutritus fuerat, diutinoque sedimine religiosam uitam iugiter ducere didicerat. In sanctis orationibus atque uigiliis necnon in abstinentia assiduus erat. Frigoribus etiam in tantum corpus proprium affligebat ut per totam aliquando hiemem sine pellicia permaneret. Quadam itaque die, dum secundum morem consuetum sibi sacrificium Deo offerre uoluisset, pelliciam miri candoris super altare positam inuenit. Quam non manibus hominum, sed angelorum illic eam esse positam non dubitans, Deo gratias egit, et indutus eam gratulanter seruitium diuinum peregit. Hoc ita gestum fuisse in Gemmeticensi ecclesia, dum adhuc claustralis esset monachus, a monachis ueracibus, qui tunc in supradicto monasterio morabantur, audiuimus. Hunc uenerabilis Theodericus, Gemmeticensis abbas, de sacro fonte leuauerat, et sub monachili iugo in schola Christi educatum multum dilexerat. Quem, dum idem ad robur uirile uenisset, bonisque moribus laudabiliter polleret, uicarium sui ad animarum lucra fratribus constituit, atque ad infantum magisterium et ad curam claustralis prioratus tuendam promouit. Deinde, sicut supradictum est, idem uir Domini, tempore Rotberti abbatis, de Gemmetico assumptus est, et Uticensi nouellae plantationi abbatiae praelatus est, anno ab Incarnatione Domini 1050, indictione IV, qui erat annus XIX Henrici regis Francorum, et XV ducatus Willelmi ducis Normannorum. Ad constructionem uero nouae domus Rodulfum nepotem suum et Hugonem cantorem, aliosque idoneos fratres, permissu Patris sui, de Gemmetico secum adduxit. Cum quibus, et per quos regularem obseruantiam, et modestum rigorem, aptamque seriem in diuino cultu feruenter erexit. Diuersae autem aetatis et qualitatis ad conuersionem uenientes suscepit, et secundum Regulam S. Patris Benedicti diligenter instituit. Nam ipse in primis Gunfridum et Rainaldum et Fulconem filium Fulconis decani, aliosque nonnullos grammaticae artis peritos in schola Christi emendationem uitae humiliter docuit. Riculfum quoque senem et Rogerium rusticos presbyteros et Durandum hortulanum et Goisfredum atque Olricum, aliosque simplices discipulos benigniter tractauit. Et quia profunda Scripturarum syntagmata percipere nequibant, lacte pii hortatus dulciter pauit, et sanctis actibus ostensis, in fide et religione salubriter corroborauit. Ipse etiam Herbertum et Berengarium, Goscelinum et Rodulfum, Gislebertum et Bernardum, Richardum et Willelmum, aliosque plures bonae indolis pueros diligenter instruxit in domo Domini ad bene legendum, ad canendum, ad scribendum, et ad alia bona studia, quae seruis Dei ueram theoriam quaerentibus competunt, uigilanter exercendum. Porro agrestes incolae, ubi tantae sanctitatis studium in rure sterili, olimque diu deserto uiderunt, admirari coeperunt. Et inde quidam salutem, nonnulli uero detrimentum sibi sumpserunt. Nam quidam eorum conuersationem uidentes eos imitati sunt, et alii inuidentes diuersis molestiis insecuti sunt; utrique uero debitam mercedem, aequissimo iudice Deo reddente, adepti sunt. Nobiles et mediocres, inspirante Deo, illuc confluebant et orationibus seruorum Dei sese cum deuotione commendabant, exhibitisque eharitatis muneribus, Deum, qui famulos suos in infructuoso cespite pascebat, benedicebant. Meritis itaque sancti Patris Ebrulfi Uticensi ecclesia surgente, et per studium laboremque Geroianorum ad honorem Dei undique crescente, Rogerius de Monte-Gomeri, Oximensis uicecomes, contribulibus suis coepit inuidere quod eo plus feruerent in Dei amore, et omnino definiuit intra se quod pro salute animae suae faceret opus consimile. Unde asciuit Gislebertum Castellionis abbatem cum monachis suis, qui monachilem apud Nuceretum ordinem tenere inchoauerant, sed mutato consilio Hugonis et Rotberti (sicut supra retulimus), eorum uelle sequi noluerant, imo pro immutatione constructionis eos leuitatis arguentes reliquerant. Quos praefatus Rogerius accersiit, eisque ad aedificandum abbatiam Troarnum tradidit; et inde XII canonicos, quos Rogerius pater suus ibidem constituerat, eiecit. Expulsis autem clericis (quia gulae et libidini, aliisque carnis uoluptatibus deseruierant, et saecularibus emolumentis, collocauit ibidem monachos regularibus imbutos disciplinis. Porro monachi, iussu Patris Gisleberti, strictam religionis uiam in ecclesia Sancti Martini arripuerunt, et sequacibus suis seruandam usque ad mortem commiserunt; quam successores eorum sub eruditis Patribus Gerberto, Durando et Arnulfo usque hodie laudabiliter tenere sategerunt. [3,5] CAPUT V. De Geroio, Ernaldi Grossi de Corte Sedaldi Abonii Britonis filii filio, cuius progenies Uticensibus multa beneficia contulit, libet hic posteris breuiter intimare quis qualisue fuerit. Hic ex magna nobilitate Francorum et Britonum processit, miraque probitate et audacia, temporibus Hugonis Magni et Rotberti regum Francorum, nobiliter uiguit. Hildiardi uero sorori eius tres filii et undecim filiae fuerunt, quae honorabilibus uiris nuptae multos filios pepererunt, qui succedenti tempore in Gallia et Anglia atque Apulia hostibus in armis magno terrori fuerunt. Geroius inter reliqua fortia opera quae fecit, cum Willelmo Belesmensi contra Herbertum Cenomannensium comitem pugnauit. Victo autem Willelmo et fugiente cum suis Geroius stetit, bellumque donec Herbertum cum omnibus suis in fugam cogeret, uiriliter sustinuit; uictoriamque nactus, usque hodie ab his qui norunt laudari promeruit. Huic quidam Normannorum potens miles nomine Helgo unicam filiam suam in matrimonium obtulit, et monasteriolum ac Escalfoium, totamque terram suam his duobus oppidis iacentem donauit. Ille uero, Helgone paulo post defuncto, totum honorem eius possedit; et uirgo, quae firmata ei fuerat, immatura morte praeuenta, ante nuptias obiit. Deinde Willelmus Belesmensis Geroium Rothomagum ad Ricardum ducem Normanniae adduxit; quem liberalis dux, agnita uirtute eius, honorauit, eique totam terram Helgonis haereditario iure concessit. Geroius autem inde rediens Gislam Turstini de Basteburgo filiam in coniugio accepit, ex qua septem filios et quatuor filias genuit, quorum nomina sunt haec: Ernaldus, Willelmus, Fulcoius, Radulfus Mala-corona, Rodbertus, Hugo et Geroius; Heremburgis, Haduisa, Emma, Adelais. Saepe nominatus heros, quanquam prole et diuitiis, amplisque possessionibus in hoc modo abundanter floruerit, Deum tamen, qui omnia praestat, fideliter amauit, et Ecclesiam eius, cultumque et ministros coluit. Sex in nomine Domini basilicas de propriis facultatibus aedificauit. Nam apud Vernucias construxit duas ecclesias: unam sanctae Dei genitrici Mariae, aliamque sancto Paulo, Doctori gentium. In uilla, quae Gloz dicitur, in pago Lexouiensi, tertiam condidit sancto Petro, apostolorum Principi; apud Escalfoium quartam, Andreae apostolo; apud Monasteriolum quintam fabricauit, S. Georgio martyri; apud Altam-ripam sextam instaurauit, sancto Martino confessori. Talibus patronis subuenientibus, et in hoc saeculo praedictus uir diu honorifice uixit, et defunctus eorum meritis ueniam peccaminum, et beatam requiem in societate fidelium, ut credimus, obtinuit. Defuncto autem Geroio, filii eius in puerili aetate constituti erant, solique duo Ernaldus et Willelmus milites erant. Gislebertus ergo comes Brionniae in sua confidens uirtute, terminosque suos cupiens dilatare, super pupillos cum ualida manu audacter irruit, eisque Monasteriolum auferre bellica ui uoluit. Illi autem, aggregata cognatorum et satellitum caterua, in aperto campo fortiter eidem restiterunt, eumque multa strage peracta, uictum in fugam coegerunt; seseque ulciscentes, burgum, qui Sappus dicitur, non multo post ei uiolenter abstulerunt. Sed Rodbertus dux eos reconciliauit, orphanisque compatiens, et probitati eorum congratulans, ut firma pax fieret, Sappum eis a Gisleberto comite consilio suo impetrauit. Porro idem comes, quia post aliquot annos praedictis VII Geroii filiis molestus fuit, eisque Sappum, quem illis consilio Rodberti ducis concesserat, reauferre uoluit, quamuis multa hominum stipatus multitudine fuerit, eorum audacia et uiribus mortem suscepit. Omnes enim isti fratres fuerunt strenui et dapsiles, in militia callidi et agiles, hostibus terribiles, sociisque blandi et affabiles. Diuersis euentibus creuerunt, et nihilominus (ut se habet humana conditio) deciderunt. Longum est et mihi impossibile uarios singulorum actus disserere, sed de fine tantum uniuscuiusque libet parumper posteris hic intimare. Ernaldus, qui primogenitus erat, uir fortis et probus, quadam die, dum apud Monasteriolum iocaretur, et cum quodam iuuene luctaretur, forte super acutum scamnum lapsus est, confractisque tribus costis, post tres dies defunctus est. Willelmus, in ordine natiuitatis secundus, diu uixit, omnique uita sua cunctis fratribus suis imperauit. Erat enim multum facundus et iocosus, largus et animosus, subiectis amandus et obstantibus formidandus. Nullus uicinorum audebat terram eius ullo modo inuadere, nec aliquam inquietudinis consuetudinem ab hominibus eius exigere. Episcopales consuetudines Monasterioli et Escalfoii fundo habebat, nec ullus archidiaconorum ibidem presbyteros eiusdem honoris circumuenire audebat. Nam Geroius pater eius, postquam Helgonis fiscum (ut supradictum est) obtinuit, incolas illius patriae, de quo episcopatu essent, inquisiuit. Illi autem dixerunt se nullius episcopatus esse. At ille: « Hoc omnino iniustum est. Absit a me ut sim absque pastore et iugo ecclesiasticae disciplinae! » Deinde quis uicinorum praesulum religiosior esset inuestigauit; agnitisque uirtutibus Rogerii Lexouiensis episcopi, ei totum honorem suum subiugauit, et Baldricum de Balgenzaio, generosque suos, Wascelinum de Ponte Erchenfredi et Rogerium de Merula, terras suas, quae simili libertate abutebantur, praefato pontifici similiter submittere persuasit. Rogerius itaque praesul, uidens quod praefati optimates sibi sponte sua humiliarentur, congratulatus est eis, deditque priuilegium ut clerici terrae suae non irent ad placitandum extra potestatem eorum nec opprimerentur iniustis circumuentionibus archidiaconorum. Hoc autem priuilegium Geroianus Willelmus fortiter tenuit, et a domno Hugone episcopo Uticensibus monachis obtinuit. Ipse Hiltrudem filiam Fulberti de Beina, qui tempore Richardi ducis castrum Aquilae construxerat, uxorem duxit, ex qua Ernaldum de Escalfoio genuit. Deinde Emmam Walchelini de Taneto filiam in coniugium accepit; quae Willelmum, qui post in Apulia bonus Normannus cognominatus est, peperit. Saepe memoratus uir a ducibus Normannorum Richardo et Rodberto diligebatur; pro fide, quam dominis suis Roberto Belesmensi et Talauacio et Goisfredo, aliisque uel heris, uel amicis seruabat, plurima detrimenta et pericula patiebatur. Nam ipse sponte destruxit castrum Montis-acuti, quod erat suum, pro redemptione domini sui Goisfredi de Meduana quem Willelmus Talauacius ceperat, nec exire de carcere permittebat, nisi praedictum deiiceretur castrum, quod ualde metuebat. Postquam autem Goisfredus de uinculis Talauacii euasit, Geroiano baroni, pro magna fide quam in eo repererat, castrum Sancti Serenici super Sartam ei erexit. Multa possem de Willelmo referre, sed quia pluribus occupor curis, cogor ad alia transire. De fine uero eius latius in sequentibus edisseram. Nunc de fratribus eius, ut supra promisi, compendiose detegam. Fulcoius, qui tertius erat, medietatem Monasterioli habuit, duosque filios, Geroium et Fulcoium, ex concubina procreauit. Ipse post mortem Rodberti ducis cum compatre suo Gisleberto comite, quem conducebat, occisus est. Rotbertus castrum S. Serenici cum circumiacente prouincia diu tenuit, eique Willelmus dux Adelaidem consobrinam suam in coniugium dedit, ex qua filium nomine Rodbertum (qui nunc Henrico regi Anglorum militat) procreauit. Verum post multas mirandasque probitates, quas gessit, magnis simultatibus ortis inter Normannos et Andegauenses, castrum Sancti Serenici contra Willelmum ducem tenuit, ibique, anno ducatus eiusdem ducis XXV obsessus est, pomoque uenenato, quod coniugi suae ui rapuerat, comesto, post quinque dies mortuus est. Radulfus autem quintus frater Clericus cognominatus est, quia peritia litterarum, aliarumque artium apprime imbutus est. Hic et Mala-Corona uocabatur, eo quod in iuuentute sua militaribus exercitiis et leuitatibus detinebatur. Artis medicinae peritissimus fuit, multarumque rerum profunda secreta, unde senes liberis et nepotibus suis adhuc pro admiratione loquuntur, agnouit. Denique, relictis mundi lenociniis, ad Maius monasterium confugit, ibique sub Alberto abbate monachus factus Deum suppliciter rogauit ut insanabilis leprae morbo in corpore foedaretur, quatenus a peccatorum sordibus in anima emundaretur. Quod pie deprecatus est obtinuit, et post conuersionis annos fere sex feliciter decessit. Hugo sextus frater, iuuentute florens, fortuna inuidente, raptus est. Nam dum, quadam die, de castro S. Scolasticae cum fratribus suis multisque satellitibus rediret, secus ecclesiam S. Germani in territorio Escalfoii cum consodalibus suis sese lanceando exercuisset, eum armiger eius, dum incaute missile iaceret, grauiter percussit. Qui mox, ut erat mansuetus, eumdem armigerum ad se uocauit, eique clam dixit: « Velociter fuge, quia grauiter uulnerasti me. Misereatur tui Deus! Fuge antequam fratres mei hoc animaduertant, et te pro hoc euentu interficiant. » Nobilis itaque iuuenis eo die occubuit. Geroius iunior omnibus, dum adhuc primo flore iuuentutis uernaret, praedam in terra Lexouiensis ecclesiae rapuit, et inde Monasteriolum regressus et in amentiam uersus interiit. Sic licet diuersis modis una mors omnes Geroii filios rapuit, nec ullum ex eis ad senium usque peruenire permisit. Primogenita quoque filiarum Heremburgis data est Wascelino de Ponte Erchenfredi; ex qua Willelmus et Radulfus orti sunt, qui postmodum in Apulia et Sicilia Rodbertum Wiscardum Calabriae ducem multum iuuerunt. Deinde Haduisa sociata est Rodberto de Grentemaisnilio, quae peperit ei Hugonem et Rodbertum et Ernaldum et totidem filias. Quo defuncto, coniuncta est Willelmo Rodberti archiepiscopi filio, et peperit ei Iudith, quae postmodum Rogerii comitis Siciliae coniux fuit. Tertia Geroii filia fuit Emma, quae data est Rogerio de Merula; ex qua Rodulfus, et Willelmus Rodulfi et Rogerii uicinorum nostrorum pater, orti sunt. Quarta Adelais sociata est Salomoni de Sabloilo, eique peperit Rainaldum, cuius proles nomine Lisiardus nunc Henrico regi Anglorum grande praestat in Andegauenses auxilium. Haec de Geroiana progenie dixisse sufficiat. Nunc ad materiam, unde aliquantisper digressi sumus, redeamus. [3,6] CAPUT VI. In primo anno quo Uticensis abbatia fundata est, Willelmus et Rodbertus filii Geroii, et Hugo et Rodbertus nepotes eorum, cum filiis et nepotibus et baronibus suis apud Uticum congregati sunt. Et de utilitate rudis coenobii quod inchoauerant, tractantes, communiter statuerunt ut quisque sese cum omni parte substantiae suae sancto Ebrulfo in fine suo concederet, nec aliquis eorum decimam uel ecclesiam, uel aliud quidlibet ad ecclesiam pertinens alicubi daret, nec etiam uenderet, nisi prius Uticensibus ad emendum offerret. Hoc libenter confirmauerunt Fulcoinus presbyter et Osmundus Basseth, Lupetius et Fulco filii Fredelendis, Odo Rufus et Richardus filius Guiberti, Rodbertus de Torp et Geroius de Logis, et alii barones eorum. Tunc et praefati monasterii constructores possessionum suarum quantitatem computauerunt, et bonam portionem pro possibilitate sua ecclesiae, quae inchoabatur, dederunt. Possessiones itaque, quas Rodbertus et Hugo et Ernaldus filii Rodberti de Grentemaisnilio pro salute sua Uticensi ecclesiae tradiderunt, hae sunt: In Nucereto, ecclesia cum omni decima et terra presbyteri cum arabili terra trium carrucarum, et uilla quae dicitur Solengiacus; in Oillei, cum omni beneficio quod tenuit Tezscelinus clericus, etiam decima molendinorum ipsius uillae; Anglisca quoque uilla cum monasterio; ecclesia autem uillae quae Villaris dicitur, cum uno hospite; in uilla uero, quae nuncupatur Oth, monasterium et terra presbyteri cum uno hospite et decima molendinorum eiusdem uillae; et in monasterio de Waiprato dederunt etiam talem partem, qualem tenuit Rodbertus pater eorum; praeterea decimam de Buinna et in Belmeis tertiam partem molendini cum decima eiusdem; beneficiumque Fulcuini presbyteri; ecclesiam scilicet et decimam de Grentemaisnil, ac decimam molendini Oliueti; unum hospitem in Collauilla cum decima totius uillae; decimam quoque cerae necnon et denariorum Sancti Petri inter montes; insuper ecclesiam in uico, qui uocitatur Fogei et decimae partem Coluncellae, quam tenuit Rodbertus pater eorum. Terram uero de Cueleio dedit Hugo, petentibus sponte dominis eiusdem uillae, quorum alodium erat, eidem coenobio; imo et decimam omnium carrucarum eius et pecorum, et decimam de Monte Caluet, tam de teloneo quam de annona; ecclesiam autem de Louigneio cum terra presbyteri; praeterea terram, quae appellatur Noer Mainardi; in loco qui dicitur Maisnil Bernardi, terram unius aratri et terram uillae Tanaceti; praeter haec, monasterium de Mancellis cum terra presbyteri, et de Sappo decimam telonei; uillam quoque quae uocatur Maisnil Dode, et ecclesiam de Limboth cum terra presbyteri, et portionem quam tenuit Haduisa mater eorum in Veteri Maisnil; ad Nouum Mercatum, dedit Hugo quartam partem monasterii Sancti Petri et decimam medietatis telonei totius uillae et molendinorum similiter; in Seiri Fontana, monasterium et tertiam partem decimae cum omnibus primitiis, et quinque cortilagia. Willelmus autem Geroii filius, consentientibus et condonantibus filiis suis Ernaldo et Willelmo, et fratribus Rodberto et Rodulfo Mala-Corona, monasterium de Escalfo, decimamque eiusdem uillae telonei praedicto coenobio cum terra presbyteri Adelelmique, et decimationem totius siluae ad eamdem uillam pertinentis, tam de suibus quam de nummis, ipsamque siluam ad omnia necessaria; insuper et monasteria omnia, quae tunc in dominio suo habebat; quorum unum in honore sancti Georgii constructum est in uilla quae Monasteriolus dicitur; duo Vernuciis, unum in honore sanctae Mariae, alterum in honore sancti Pauli; in Sappo duo, unum in honore sancti Petri, alterum in honore sancti Martini. Haec omnia largitus est cum decimis et terris ad ipsa pertinentibus; ad haec decimas teloneorum, omnesque consuetudines tam siluarum quam aliarum rerum, quae tunc debebantur illi in Escalfo et in Monasteriolo atque in Sappo. Igitur postquam, Dei donante gratia, est ordinatus praedicti coenobii abbas Theodericus, emit ipse ab Ernaldo praefati Willelmi filio, consentiente Rodberto auunculo suo, et iubente Willelmo comite, terram de Balgenzaio, sicut eam tenuerat Baldricus eiusdem comitis archearius, et partem terrae Escalfo, quae est sita inter Aquam nigram et Carentonam, et Exartum Henrici, et decimam molendini de Escalfo. Dedit praeterea terram Altaeripae ipse Ernaldus eidem coenobio, et quaecunque ad eam pertinebant, cum omnibus monasteriis suis et terris presbyterorum, et terram de Dorthmusii. Denique Willelmus frater eius, filius supradicti Willelmi, annuente Geroio fratre eius, et cognatis, uidelicet Geroio atque Fulcoio, tribuit memorato loco omnia monasteria quae in potestate sua habebat, accepta haud modica pecunia ab abbate praefati coenobii. Ex quibus unum erat situm in Maisnil Bernardi in honore sancti Sulpitii, alterum in honore sancti Leodegarii in Roiluilla, aliud uero in Moenai in honore sanctae Mariae; et medietatem eiusdem Moenai, quam tenebat Rodbertus, ipso etiam annuente; unum etiam de Ternant, et in Exarz unum in honore sancti Petri; in Algerun unum cum tota uilla, et in Bosco Herberti unum. Haec omnia libenter pro redemptione animarum suarum cum omnibus decimis et terris presbyterorum, tam ipse Willelmus quam domini eorumdem monasteriorum, scilicet Rogerius Gulafret de Mesnil Bernardi, Herfredus de Roiluilla, Rotbertus de Moenaio, Henredus de Ternanto, Willelmus presbyter de Exarz, Willelmus praepositus de Algeron, Rogerius Faitel de Bosco Herberti, praedicto coenobio tradiderunt. Item Willelmus donauit eidem coenobio in Vernuciis terram unius carrucae ob redemptionem animae Emmae matris suae. Dedit praeterea molendinorum medietatem de Vernuciis, annuente fratre eius Ernaldo; et quae inibi habebat in suo dominio, terram Warini, et lucum Landigulae; et in Vernuciis, terram Burnendi, et duos piscatores de Ternanto; et in Monasteriolo tres furnos et unum burgensem. Deinde Willelmus, filius Wazscelini de Ponte Erchenfredi, dedit praefato coenobio ecclesiam Beatae Mariae, et quaecunque Osbernus presbyter tenebat cum redecima telonei, et decimam molendinorum seu carrucarum, quas ibi et ubicunque habebat, et habiturus erat; in Roiluilla eam partem, quam habebat ipse. Postea Rodbertus, Helgonis filius, consentientibus et condonantibus eius dominis, Willelmo scilicet atque Rodberto, cum filiis ac nepotibus eorum, ecclesiam Sancti Martini super fluuium Waioli monachis praefati coenobii uendidit, et in eodem loco terram presbyteri cum alia terra octo carrucarum, quam emerunt non modico pretio. Dedit etiam medietatem monasterii de Sappo Andreae cum terra presbyteri, et medietatem terrae suae totius uillae. Rodbertus uero filius Teodelini dedit aliam eiusdem monasterii medietatem cum medietate totius uillae. Denique ecclesiam Sanctae Mariae de Bosco, a supradicto coenobio prisco tempore constructam, cum silua ibi praesente comparauit Theodericus abbas a Willelmo et Rodberto filiis Rodulfi cognomento Fraisnel, decem et octo libris, sicut tenuerat eam quidam monachus nomine Placidus. Praeterea uendidit Hubertus de Uncins praedicto abbati ecclesiam eiusdem uillae et arpenta terrae. Haec omnia supradicta concessit dominus eorum Willelmus, filius Osberni senescalci. Post haec Rodbertus, filius Geroii, annuens et confirmans quaecunque fratres et nepotes, ipsi et eorum homines, praedicto loco donauerant, dedit etiam de praediis suis ipsi loco Sanctum Serenicum, Sanctum Petrum de Potestate Nidi, et omnes decimas ad ipsa loca pertinentes, et dimidium uirgulti Sancti Serenici, piscationesque in Sarta ad placitum monachorum ibi habitantium, Sanctamque Mariam de monte Wantelen, decimamque Siralais totam, et de cunctis honoribus quos ipse adepturus erat. Deinde Radulfus, filius Godefredi, eius miles dedit eidem loco ecclesiam de Radon, illo concedente. Inter haec audiens quidam miles bonus de Drocis, Wado nomine, condonauit ecclesiam Sancti Michaelis sitam super Arua in pago Ebroicensi, consentientibus dominis suis et filiis et parentibus et amicis. Hae sunt donationes, quas Willelmus et Rodbertus, aliique cognati eorum Uticensi coenobio dederunt; et chartam inde facientes, Willelmo duci Normannorum confirmandam praesentauerunt. Ille uero petitiones eorum libenter accepit, et donationes eorum praedicto coenobio benigniter concessit. Tituli quoque principalis priuilegio Uticensem ecclesiam insigniuit, ut libera et ab omni extranea subiectione perpetuum maneat immunis. De electione autem abbatis loci eiusdem, totum concessit consilio fratrum, salua tamen regularis disciplinae ratione, id est ut non amicitiae, aut consanguinitatis, aut certe pecuniae amor uota eligentium corrumpat. Denique praefatus princeps in fine testamenti hoc inseruit, et his illud uerbis corroborauit: « Hanc donationis chartulam ego Willelmus Normannorum comes scribi feci, et manibus archiepiscopi Rothomagensium et episcoporum, abbatumque ac principum, quorum nomina et signa subter scripta habentur, sub excommunicatione confirmandam tradidi, quatenus inconuulsa et astipulata hinc et in reliquum permaneat, ut si quis eam infringere praesumpserit, aut aliquid per se uel per alium quocunque ingenio damnum inferre uoluerit, ex auctoritate Dei et omnium sanctorum omni Christianitate (si non emendauerit) excommunicatum, et in aeternum maledictum se nouerit. » His dictis Willelmus dux signo crucis chartam signauit. Deinde subscripserunt Malgerius archiepiscopus Rothomagensium, filius Richardi Gunnoridae ducis Normannorum; Hugo episcopus Lexouiensis, filius Willelmi comitis Aucensis; Odo episcopus Baiocensis, uterinus frater Willelmi ducis; Willelmus episcopus Ebroicensis, filius Gerardi Fleitelli; Gislebertus abbas Castellionis, Willelmus et Rodbertus et Rodulfus filii Geroii; nepotes eorum Hugo de Grentemaisnilio, Rodbertus et Ernaldus et Willelmus filius Wascelini; Rodulfus de Toenio, Rodulfus Taison, Rogerius de Monte-Gomeri, Willelmus Osberni filius, Richardus de Belfou, Richardus de Sancta Sholastica, et alii quamplures Normanniae procerum, qui in saltu Leonis, ad curiam ducis super flumen Loiris, ante ecclesiam Sancti Dionysii aggregati sunt, et Uticensis ecclesiae testamentum anno Dominicae Incarnationis 1050 indictione IV confirmauerunt. Eodem anno, Rodbertus de Grentemaisnilio saecularem habitum mutauit, et sub regimine Theoderici abbatis apud Uticum monachile schema subiit. Hic nimirum (ut supra tetigimus) Rodberti de Grentemaisnilio strenuissimi baronis filius fuit, ex Haduisa Geroii filia procreatus. In infantia litteras affatim didicit, quarum inter sodales tenaci memoria insigniter uiguit. Sed postquam annos adolescentiae attigit, spretis litterarum otiis, ad armorum laborem cucurrit, et Willelmi ducis armiger V annis exstitit. Deinde ab eodem duce decenter est armis adornatus, et miles effectus pluribus exeniis nobiliter honoratus. Consideratis autem mortalium casibus, elegit magis in domo Domini abiectus manere quam in tabernaculis peccatorum ad tempus ut fenum florere. Nam saepe recolebat saecularis militiae pericula, quae pater suus, aliique innumerabiles experti sunt, qui dum hostes fortiter inuaserunt, incidentes in laqueum quem aliis parabant occubuerunt. Rodbertus enim pater eius cum Rogerio de Toenio contra Rogerium de Bellomonte dimicauit; in quo conflictu Rogerius cum filiis suis Elberto et Elinancio peremptus est, et Rodbertus in intestinis lethale uulnus suscepit. Inde reuectus tribus septimanis superuixit, terramque suam filiis suis Hugoni et Rodberto diuisit. Deinde XIV Kal. Iulii {1050} defunctus est, et secus ecclesiam Sanctae Mariae apud Nuceretum sepultus est. Inde Rodbertus filius eius permotus est, et meliori militia exerceri nisus est. Coenobium itaque in praefata, uilla, sicut satis supra dictum est, pro salute sua suorumque statuit construere, eique totam partem patrimonii sui, Hugone fratre suo consentiente, liberaliter submittere. Sed, mutato consilio per Willelmum Geroii auunculum suum, facto generali testamento, cum Hugone fratre suo, de rebus quas supra memorauimus, uenit Uticum, ibique secundum Regulam Sancti Benedicti deuote professus est monachatum. Multos labores pro subuentione pauperis ecclesiae sustinuit, opesque parentum suorum, qui diuitiis abundabant, multoties rapuit, et pro salute eorum ad subsidia fidelium charitatiue distribuit. Haduisae namque matri suae datis LX libris Rodomensium, subripuit mariagium suum, hoc est Noer Mainardi, Vetus Maisnil, Tanesiam et Maisnil Dode, et Uticensi tradidit ecclesiae. Tunc etiam magnum psalterium uariis picturis decoratum dono matris suae Uticensibus contulit; quod usque hodie monachorum concio psalmodiis intenta frequenter ad laudem Dei resoluit. Hoc uolumen Emma coniux Elderedi regis Anglorum Rodberto Rothomagensium archiepiscopo fratri suo praesentauerat, et Willelmus eiusdem praesulis filius de camera patris sui familiariter sustulerat, dilectaeque suae coniugi Haduisae omnimodis placere uolens detulerat. Alia quoque multa bona praefatus uir ecclesiae suae acquisiuit, et tam in ornamentis ecclesiasticis quam in necessariis subsidiis procurandis fratribus acceptabilis fuit. [3,7] CAPUT VII. Venerabilis autem Theodericus abbas monasticae religioni feruenter insistebat, et sibi commissae congregationi uerbis et operibus prodesse studebat. Hic fuit natione Normannus, de prouincia Talogiensi oriundus, statura mediocris, eloquio suauis, facie rubicundus, sacris litteris eruditus et ab infantia usque ad canos diuino cultui mancipatus. Sed sicut zizania in messe triticea importune oriuntur, quae tempore messionis a diligenti messore funditus eradicabuntur, ignique non parcenti tradentur, sic filii nequam succrescentes agmini piorum inseruntur, sed a iusto Iudice praefinito tempore detegentur, meritisque suppliciis districte subdentur. Sub praefato abbate monachus quidam nomine Romanus in Uticensi grege conseruabatur, qui instinctu daemonis staminia, femoralia et caetera huiusmodi furabatur. Qui dum a Patre Theoderico, cur talia facinora perpetraret, saepius corriperetur, omnino furtum se fecisse denegabat, quod multoties paulo post confitebatur. Quadam autem nocte, dum in lecto suo iaceret, arreptus est a daemonio, uehementerque uexatus. Hunc cum monachi horribiliter clamantem audirent, ad eum accesserunt, illumque propulsantes, et aquam benedictam super illum spargentes, uix aliquando a uexatione daemonica eruere quiuerunt. Qui ad se reuersus intelligit propter furta quae egerat diabolum talem potestatem super se accepisse, promisitque quod ab hac nequitia de caetero custodiret se. Sed postea more canis ad suum uomitum reuersus est; unde capitium illi abbas Theodericus abscidi fecit, eumque de coenobio expelli. Eiectus autem de collegio fratrum, iter, ut dicunt, in Ierusalem arripuit; sed omnino nescimus qualem postea finem sortitus fuerit. Quidam presbyter, Anseredus nomine, in territorio uillae, quae Sappus dicitur, commanebat, qui uitam leuem pluribus modis ducebat. Hic dum ab aegritudinis incommodo fatigaretur, a monachis supradicti coenobii habitum Sancti Benedicti sibi dari poposcit. Quod cum adeptus fuisset, ad coenobium est delatus atque in infirmaria positus. Qui postquam ab eadem aegritudine conualuit, illam leuitatem, quam in saeculari conuersione agitauerat, in quantum poterat, resumebat. Et sicut quidam sapiens de talibus dicit: "Coelum, non animam mutat, qui trans mare currit", iste habitum tantummodo, non mores mutauit. Cuius uitam et conuersationem cum abbas Theodericus ualde reprehensibilem cerneret, illumque sacrum ordinem odio habere audiret (mandauerat enim patri suo et matri ut ipsum calumniarentur, et de monasterio extraherent), timens ne illius miseria alii fratres uitiarentur, apostolicum praeceptum in illo adimplere uoluit, ita dicentis: Auferte malum ex uobis. Et illud: Infidelis si discedit, discedat. Permisit itaque illum de coenobio exire et ad saeculum redire. Qui peccatis suis peccata accumulans, cuidam mulierculae se ipsum copulauit. Sed cum illa ei non sufficeret, alteram uocabulo Pomulam in amorem sui asciuit, pactumque, ut secum ad Sanctum Aegidium illam deduceret, cum ea fecit. Volebat enim parentibus et amicis suis incognitum esse quod eam diligeret. Cumque illi mulieri locum designasset ubi simul iungerentur, pariterque proficiscerentur, cum quibusdam peregrinis ad Sanctum Aegidium euntibus iter arripuit. At, illa ipso ignorante, ab hac pactione resiluit, et alteri clerico se sociauit. At uero Anseredus, cum ad locum quem mulieri designarat, peruenisset, eamque non reperisset, dixit his cum quibus gradiebatur: « Oportet me ad domum meam reuerti, quia rem mihi necessariam obliuioni tradidi. Vos uero in eundo moras innectere nolite, quia celeriter prosequar uos. » Qui cum domum, in qua illa mulier manebat, nocte ingressus esset, inuenit illos discumbentes. At illa statim dilectori suo aduentum eius intimauit. Qui securi manu arrepta in capite illum percussit, et exanimem reddidit. Deinde in saccum intromisit et longius pertraxit, atque humo cooperiens occuluit. Qui cum post multos dies inuentus fuisset, denudauerant enim eum bestiae et coxam illius et tibiam comederant, tantus fetor de eo ebulliebat ut nullus ad eum accedere posset. Nam per fetorem, qui longius sentiebatur, inuentus est. Et accipientes eum pater eius et mater qui plus caeteris amabant, extra polyandrum ecclesiae sepelierunt. Ecce quali morte iste mulctatus est, qui ad saeculi uanitatem redire maluit quam inter seruos Dei uitam ducere, per quam posset ad coeleste regnum conscendere. Alius presbyter, Adelardus nomine, cum per infirmitatem habitum monachicum sumpsisset, ecclesiam de Sappo cum decima, quam in feudo tenebat, Deo et S. Ebrulfo ac monachis ipsius in perpetuum possidendam tradidit. Qui postea, cum ad sanitatem rediisset, poenitere de eo quod egerat coepit atque ad saeculum redire statuit. Quod cum abbas Theodericus audisset, Regulam S. Benedicti recitari eidem fecit, dixitque illi: « Ecce lex, sub qua militare uis. Si potes obseruare, ingredere; si uero non potes, liber discede. » Nolebat enim aliquem huiusmodi hominem ui retinere. At ille in sua pertinacia male induratus de coenobio exiuit, et habitum saecularem, quem reliquerat, reassumpsit. Cumque ecclesiam de Sappo, quam monachis dederat, iterum accipere uoluisset, Hugo de Grentemaisnilio, qui tunc honorem de Sappo obtinebat, ei non permisit. Qui Friardellum ad suos parentes, erat enim de bonis parentibus, abiit, et postea fere XV annis ibidem uixit. Nunquam tamen postmodum integre fuit sanus, sed assiduis fatigabatur infirmitatibus. Denique cum mortem sibi imminere cerneret, et aeterna propter apostasiae reatum supplicia metueret, abbati Mainerio, qui post uenerabilem Theodericum quartus idem rexit coenobium, supplicauit ut habitum S. Benedicti, quem peccatis suis facientibus reliquerat, sibi redderet. Quem cum adeptus fuisset, tribus hebdomadibus superuixit et ibidem uitam finiuit. Infirmitas enim illius tam grauis erat, quae officio muliebri carere non poterat; ideoque uiuus deferri nequiuit ad monasterium unde discesserat. In diebus Willelmi ducis Normanniae, Iuo filius Willelmi Belesmensis Sagiensem episcopatum regebat, et haereditario iure ex patema successione, fratribus suis Warino et Rodberto atque Willelmo deficientibus, Belesmense oppidum possidebat. Hic erat litterarum peritus et corpore decorus, sagax et facundus, facetus, multumque iocosus. Clericos et monachos ut pater filios amabat, et inter praecipuos amicos abbatem Theodericum uenerabiliter colebat. Saepe conueniebant ad priuata colloquia. Nam Sagiorum urbs septem solummodo leucis distat ab Uticensi abbatia. Praefati praesulis neptem, nomine Mabiliam, Rogerius de Monte-Gomerici Oximensium uicecomes in coniugium habebat; per quam magnam partem possessionis Willelmi Belesmensis obtinuerat. Qui praedicti pontificis instinctu et consilio ecclesiam S. Martini apud Sagium Theoderico abbati S. Ebrulfi tradidit, eumque ut ibidem coenobium monachile construeret, cum coniuge sua summopere rogauit. At ille haud segniter assignatum opus in nomine Domini inchoauit, ibique Rogerium Uticensem monachum sacerdotem et Morinum et Engelbertum, aliosque ex discipulis suis constituit. Ipse quoque saepius eumdem locum uisitabat, et aliquando tribus seu quatuor septimanis commanebat, et incoepti operis perfectioni, pro amore Dei et utilitate sequentium, totis nisibus insistebat. Praefata uero Mabilia multum erat potens et saecularis, callida et loquax, nimiumque crudelis. Valde tamen uirum Dei Theodericum diligebat, eique, licet aliis religiosis hominibus nimis dura esset, in quibusdam obediebat. Rodbertum quoque de Belesmia primogenitum filium suum, cuius crudelitas in diebus nostris super miseras plebes nimiam efferbuit, ipsi et Rogerio, aliisque monachis apud Sagium commorantibus, ad abluendum sacro baptismatis fonte obtulit. Vera charitas illum, in quo regnat, bonis facit amabilem, et peruersis formidabilem. Ideo saepe nominatus abbas a bonis merito diligebatur, et a prauis timebatur. Exteriores enim curas, in quantum poterat, deuitabat, seseque diuino cultui feruenti sedulitate mancipabat. Assiduus nempe in orationibus erat, et in opere manuum quod sibi competebat. Nam ipse scriptor erat egregius, et inclyta insitae sibi artis monumenta reliquit Uticanis iuuenibus. Collectaneum enim et Graduale ac Antiphonarium propria manu in ipso coenobio conscripsit. A sociis etiam suis, qui secum de Gemmetico uenerant, pretiosos diuinae legis codices dulcibus monitis exegit. Nam Rodulfus nepos eius Eptaticum scripsit et Missale, ubi missa in conuentu quotidie canitur; Hugo autem socius eius expositionem super Ezechielem et Decalogum, primamque partem Moralium; Rogerius uero presbyter Paralipomenon, librosque Salomonis, tertiamque partem Moralium. Praefatus itaque Pater per supradictos et per alios, quos ad hoc opus flectere poterat, antiquarios, octo annis, quibus Uticensibus praefuit, omnes libros Veteris et Noui Testamenti, omnesque libros facundissimi papae Gregorii Uticensium bibliothecae procurauit. Ex eius etiam schola excellentes librarii, id est Berengarius, qui postmodum ad episcopatum Venusiae prouectus est, Goscelinus et Rodulfus, Bernardus, Turchetillus et Richardus, aliique plures processerunt; qui tractatibus Hieronymi et Augustini, Ambrosii et Isidori, Eusebii et Orosii, aliorumque doctorum bibliothecam Sancti Ebrulfi repleuerunt, et exemplis suis ad simile studium secuturam iuuentutem salubriter exhortati sunt. Hos uir Domini Theodericus docebat, et saepe commonebat ut uagae mentis otia omnino deuitarent, quae corpori et animae ualde nociua esse solent. Hoc etiam eis referre solitus erat: « Quidam frater in monasterio quodam de multis transgressionibus monasticae institutionis reprehensibilis exstitit; sed scriptor erat, et ad scribendum deditus, quoddam ingens uolumen diuinae legis sponte conscripsit. Qui postquam defunctus est, anima eius ante tribunal iusti Iudicis ad examen adducta est. Cumque maligni spiritus eam acriter accusarent, et innumera eius peccata proferrent, sancti angeli e contra librum, quem idem frater in domo Dei scripserat, ostentabant; et singillatim litteras enormis libri contra singula, peccata computabant. Ad postremum una sola littera numerum peccatorum excessit, contra quam daemonum conatus nullum obiicere peccatum praeualuit. Clementia itaque Iudicis fratri pepercit, animamque ad proprium corpus reuerti praecepit, spatiumque corrigendi uitam suam benigniter concessit. Hoc, charissimi fratres, frequenter cogitate, et ab inanibus noxiisque desideriis corda uestra emundate, manuumque uestrarum opera Domino Deo iugiter sacrificate. Otia uelut lethale uirus totis nisibus deuitate, quia, sicut sanctus Pater noster Benedictus dicit: Otiositas inimica est animae. Illud etiam saepe uobiscum reuoluite quod in Vitis Patrum dicitur a quodam probato doctore: quia unus solummodo daemon tentando uexat laborantem in bonis monachum; mille uero daemones impugnant otiosum, innumerisque tentationum iaculis undique stimulatum cogunt fastidire monasteriale claustrum, et appetere damnosa saeculi spectacula, et noxiarum experientiam uoluptatum. Et quia largis sustentare pauperes eleemosynis non potestis, quoniam terrenas opes non habetis, nec ingentia templa, sicuti reges aliique potentes saeculi faciunt, erigere potestis, qui regularibus claustris septi, omnique potestate priuati estis; saltim, secundum Salomonis hortatum, omni custodia corda uestra seruate, Deoque placere totis nisibus indesinenter contendite. Orate, legite, psallite, scribite, aliisque huiusmodi actibus insistite, eisque contra daemonum tentamenta uos sapienter armate. » Talibus monitis Pater Theodericus discipulos suos instruebat, et arguendo, obsecrando, increpando, ad bonum opus uigilanter incitabat, ad quod ipse prius tam orando quam scribendo, uel alia bona faciendo consurgebat. Pro huiusmodi studiis a quibusdam blasphemabatur monachis, qui mundiales curas diuinis praeponebant officiis. Proh dolor! unde illum uenerari debebant, inde magis illi detrahebant. Dicebant enim: « Talis homo non debet abbas esse, qui exteriores curas nescit, negligitque. Unde uiuent oratores, si defecerint aratores? Insipiens est qui plus appetit in claustro legere uel scribere, quam unde fratrum uictus exhibeatur procurare. » Haec itaque et his similia quidam superbi dicebant, et seruo Dei plures iniurias faciebant. Sed Willelnus, filius Geroii, pro sanctitate eius eum semper obseruabat, et tumultus insurgentium, quos hic nominare nolo, competenti seueritate compescebat, atque pro uiro Dei contra omnes querelas intus et foris ratiocinia prompte reddebat. Post aliquot temporis praefatus heros pro utilitatibus Uticensis ecclesiae in Apuliam ire decreuit; quo abeunte, nec postmodum redeunte, uir Dei Theodericus in Normannia ualde desolatus remansit. Sicut bonis ualde displicet uita malorum, sic prauis moribus grauis esse solet uita bonorum. Unde sicut boni diuino spiritu inflammati prauos ad rectitudinem multis modis student incitare, sic peruersi, daemonica malignitate instigati, rectos ad prauitatem frequenter nituntur incuruare. Et quamuis eos non possint funditus prosternere, nonnunquam tamen solent eos in uia Dei perturbare, diuersisque modis uexando plerumque in operatione sancta tardiores efficere. Sic quidam infandi homines, dum Uticensis ecclesia consurgeret, et in bonis operibus aucta coram Deo et hominibus effulgeret, coeperunt uarias simultatum causas contra ipsam colligere, et turbatis rebus, quae ad uictum et uestitum et agapen seruorum Dei datae erant, ipsam affligere. Sed benignus Iesus, qui est uerus Ecclesiae sponsus, quamuis saeuirent ad deprimendam Ecclesiae nauem maris fluctus, ipse mirabiliter emicuit in ereptione suorum, comprimendo contrarios conatus. Quid tunc temporis contigerit Mabiliae, Willelmi Talauacii filiae, ueraciter explicabo, licet praepostero ordine. Ipsa, dum apud Uticum in initio monasticus ordo regulariter seruaretur, et omnibus aduenientibus charitatis officia, ut hactenus ibidem mos est, exhiberentur, propter odium, quod erga fundatores illius coenobii ferebat, plures molestias nequiter excogitatas eidem loco inferebat. Quippe contra Geroienses pater eius et ipsa, omnisque illius progenies diu perdurans odium habuerunt. Unde quia Rogerius de Monte-Gomerici, uir eius, monachos amabat et honorabat, nec ipsa eis aperta malitia nocere audebat, crebrius cum multitudine militum quasi hospitandi gratia ad monasterium diuertebat; sicque monachos, qui paupertate in sterili rure affligebantur, grauabat. Quondam cum ibidem cum centum militibus hospitaretur, et a domno Theoderico abbate redargueretur cur cum tanta ambitione ad pauperes coenobitas uenisset, eamque admoneret ut ab hac stultitia se coerceret, illa inflammata respondit: « Maiorem numerum militum adducam de caetero quam adduxi. » Ad haec abbas ait: « Crede mihi; nisi ab hac improbitate resipueris, quod nolles patieris. » Quod et ita contigit. Nam in subsequenti nocte passio illam inuasit, et fortiter uexare coepit. At illa mox inde sese iussit efferri. Quae dum fugere de terra Sancti Ebrulfi territa festinaret, et ante domum cuiusdam burgensis nomine Rogerii Suisnarii transiret, inde quamdam infantulam lactentem assumi praecepit, orique eius mamillam suam, in qua maxima pars infirmitatis collecta erat, ad sugendum tradidit. Infans itaque suxit et paulo post mortua est; mulier uero conualescens ad propria reuersa est. Postea fere XV annis uixit, sed Uticum, postquam ibidem, sicut supra diximus, flagello Dei castigata est, nunquam adire praesumpsit, et ne habitatoribus illius coenobii ullatenus noceret seu prodesset, toto nisu se custodiuit, quandiu in aerumnosis huius uitae felicitatibus postea uixit. Abbatem tamen Theodericum dilexit, eique magis quam Uticensi ecclesiae cellam S. Martini, ut per anticipationem diximus, commendauit. [3,8] CAPUT VIII. In sede apostolica Benedicto papa residente, Sarraceni de Africa in Apuliam nauigio singulis annis ueniebant, et per singulas Apuliae urbes uectigal quantum uolebant a desidibus Langobardis et Graecis Calabriam incolentibus impune accipiebant. His diebus, Osmundus, cognomento Drengotus, Willelmum Repostellum, qui sese de stupro filiae eius in audientia optimatum Normanniae arroganter iactauerat, inter manus Rotberti ducis in silua, ubi uenabatur, occidit. Pro quo reatu a facie eius prius in Britanniam, deinde in Angliam, postremo Beneuentum cum filiis et nepotibus aufugit. Hic primus Normannorum sedem in Apulia sibi delegit, et a principe Beneuentanorum oppidum ad manendum sibi suisque haeredibus accepit. Deinde Drogo quidam Normannus miles, cum centum militibus in Ierusalem peregre perrexit; quem inde reuertentem cum sociis suis Waimalchus dux apud Psalernum aliquantis diebus causa humanitatis ad refocillandum retinuit. Tunc uiginti millia Sarracenorum Italico littori applicuerunt, et a ciuibus Psalernitanis tributum cum summis comminationibus exigere coeperunt. Duce autem cum satellitibus suis uectigal a ciuibus colligente, de classe egressi sunt, et in herbosa planitie, quae inter urbem et mare sita est, ad prandium cum ingenti securitate et gaudio resederunt. Cumque Normanni hoc comperissent, ducemque pro leniendis barbaris pecuniam colligere uidissent, Apulos amicabiliter increpauerunt quod pecunia sese ut inermes uiduae redimerent, non ut uiri fortes armorum uirtute defenderent. Deinde arma sumpserunt, Afros secure uectigal exspectantes repente inuaserunt, multisque millibus fusis, reliquos cum dedecore ad naues aufugere compulerunt. Normanni itaque aureis et argenteis uasis, aliisque spoliis multis et pretiosis onusti redierunt, multumque a duce, ut ibidem honorifice remanerent, rogati sunt; sed quia reuisendi patriam cupidi erant, poscentibus non acquieuerunt. Attamen promiserunt ei quod ipsi ad eum redirent, aut de electis iuuenibus Normanniae aliquos ei cito mitterent. Postquam uero natale solum attigerunt, multa quae uiderant et audierant, uel fecerant, seu passi fuerant, compatriotis suis retulerunt. Deinde quidam eorum promissa complentes reciprocato calle Italiam repedarunt, exemploque suo leuia multorum corda ad sequendum se excitarunt. Nam Turstinus cognomento Citellus et Ragnulfus, Richardus Anschetilli de Quadrellis filius, filiique Tancredi de Alta-Villa, Drogo uidelicet atque Umfridus, Willelmus et Hermannus, Rotbertus cognomento Wiscardus et Rogerius et sex fratres eorum, Willelmus de Monasteriolo et Ernaldus de Grentemaisnilio, aliique multi Normanniam reliquerunt, et Apuliam non simul, sed diuersis temporibus, adierunt. Illuc autem peruenientes, primo quidem Waimalchi ducis aliorumque potentum stipendiarii contra paganos facti sunt; posteaque, exortis quibusdam simultatum causis, eos quibus antea seruierant impugnauerunt, et Psalernum atque Barum, Capuanque cum tota Campania et Calabria uirilibus armis sibi subegerunt. In Sicilia quoque Panormum, urbemque Cathanensem, castrumque Ioannis, cum aliis urbibus et praeclaris oppidis, quae usque hodie haeredes eorum possident, obtinuerunt. Inter Normannos, qui Tiberim transierant, Willelmus de Monasteriolo, Willelmi Geroiani filius, maxime floruit, et Romani exercitus princeps militiae factus, uexillum Sancti Petri gestans Uberem Campaniam subiugauit. Hic Uticensibus quorum frater et amicus erat, et quibus plura antequam de Normannia migrasset, ut supra diximus, dederat, mandauit ut ad se legatum fidelem mitterent pro deferendis muneribus quae eis praeparabat. Hoc Willelmus pater eius ut audiuit, sese ad hanc legationem pro utilitate sanctae Ecclesiae libenter praesentauit. Inde Theodericus abbas et laetus et tristis effectus est; laetus, pro tanta senioris deuotione, qua feruebat, et quae eum tam laboriosum iter arripere monebat; tristis, pro magno solamine quod in praefato seniore amittebat, quia ad omne opus bonum promptus existebat. Denique uir Dei et Rotbertus prior, totusque conuentus, domnum Willelmum Deo commendauerunt, eique Gunfridum peritissimum monachum, et Rogerium Gemmeticensem egregium scriptorem, aliosque duodecim honorabiles famulos associauerunt. Ille autem, transcensis Alpibus, Romam petiit; et inde iter carpens in Apulia filium, aliosque amicos et affines ac parentes inuenit. Qui uiso eo ualde gauisi sunt, eumque cum magno honore aliquo tempore secum retinuerunt, eique ad sustentationem Ecclesiae, pro qua mendicabat, multa et magna munera dederunt. Ipse uero egenis fratribus suis festinanter subuenire uolens, Gunfridum monachum cum magno censu remisit; sed occulto Dei iudicio aliter quam sperabatur euenit. Nam Gunfridus Romam uenit, ibique in monasterio Sancti Pauli apostoli hiemare decreuit. A Romanis autem, pro cupiditate auri quod ferebat, ueneno infectus est; sicque uenerabilis peregrinus in confessione Christi Idus Decembris defunctus est. Willelmus quoque non multo post iter redeundi cum ingenti pecunia iniit; sed ad urbem quae a Caieta nutrice Troiani Aeneae uocatur ueniens, lethiferam aegritudinem incurrit. Tunc duos milites, Anschetillum de Noerio Ascelini filium, et Theodelinum de Tanesia ad se uocauit, eisque dixit: « Ecce duodecim socii uestri, qui nobiscum alacres de Normannia exierunt, sicut uidetis, in hac patria defuncti sunt; me quoque grauis morbus nunc inuasit, et ad ultima impatienter compellit. Nunc itaque tibi, Anschetille, sub testimonio Theodelini pecuniam quam procuraui commendo ut eam sine fraude deferas domno abbati Theoderico et Rotberto nepoti meo, aliisque monachis Sancti Ebrulfi, pro quibus nunc exsulo. Ambo Sancti Ebrulfi homines estis, eique fidem seruare debetis. Non uos ulla decipiat cupiditas. Sagaciter perpendite quod, defunctis omnibus sociis uestris, meritis sancti Ebrulfi uos soli superstites estis, fortassis ut ei hoc seruitium fideliter exhibeatis. Uticensibus, quos in Christo sicut meipsum diligo, ex parte mea ultimum uale dicite; et ut pro me omnipotentem Dominum fideliter exorent, suppliciter rogitate. » Haec et alia multa dicens, aurum et pallia pretiosa, calicemque argenteum aliasque pretiosas species protulit, diligenter numerauit et Anschetillo tradidit. Non multo post, ingrauescente morbo, nobilis heros in confessione Christi Nonas Februarii mortuus est, et in ecclesia Sancti Erasmi episcopi et martyris, ubi sedes est episcopalis, honorifice sepultus est. Deinde Anschetillus et Theodelinus Gallias adierunt, et ad propria prospere reuersi sunt. Post aliquot dies Anschetillus Uticum adiit, fratribus obitum domni Willelmi et sociorum eius nuntiauit, sed de commissa sibi pecunia, quam in usus suos iam nequiter ipse distraxerat, omnino tacuit. Coenobitae autem, audita morte fundatoris ecclesiae suae, nimium contristati sunt, precesque et missas et alia beneficia pro anima eius Deo, cui uiuunt omnia, fideliter obtulerunt, quae successores eorum usque hodie feruenter obseruare satagunt. Anschetillo domum suam repetente, Theodelinus socius eius Uticum uenit, et a monachis quid sibi de Apulia delatum fuisset inquisiuit. Cumque nil nisi moeroris nuntium de morte amicorum eis delatum esse comperisset, obstupuit; et omnem rei ueritatem de omnibus quae sibi prospere uel aduerse contigerant in peregrinatione intimauit. Mox Theodericus abbas Anschetillum asciuit, commissamque pecuniam ab eo repetiit. At ille primo negare coepit, sed postmodum a Theodelino conuictus rei ueritatem recognouit. « Pecuniam, inquit, quam reposcitis, a domino meo Willelmo suscepi; cuius aliquam partem ad usus nostros distraxi, partem uero Remis, consilio domini mei Rodulfi Malae-Coronae, qui illic mihi obuiauit commendaui. » Quod audientes monachi Remis illum bis direxerunt, prius cum Rainaldo monacho de Sappo, deinde cum Fulcone ad Geruasium archiepiscopum pro censu deposito. Praefatus autem metropolitanus monachum Sancti Ebrulfi gratanter suscepit, eumque in negotio pro quo uenerat adiuuit quantum potuit. Nam idem dum Cenomanensium episcopus erat, et curiam Willelmi ducis Normannorum, cui ualde familiaris erat, crebro expeteret, apud Uticum saepe fuerat honorifice susceptus, et cum omni familia sua amicabiliter habitus. Viso itaque Fulcone monacho, beneficia beneficiis recompensare uoluit. Sed quia iam longum tempus effluxerat, et Anschetillus ea quae repetebat insipienter deposuerat, uix potuit recuperare pauca et uiliora ex his quae in Apulia susceperat. Calicem solummodo argenteum et duas casulas, dentemque elephantis et ungulam gryphis, cum aliis quibusdam rebus difficulter exegit. Deinde monachi, consideratis fraudibus Anschetilli, in iudicio in curia Sancti Ebrulfi eum statuerunt; ubi Richardus de Abrincis filius Turstini, aliique multi proceres ad adiuuandum eum fuerunt. Sed monachis rationabiliter conquerentibus, iusto iudicio determinatum est ut omnem feudum, quem ipse de Sancto Ebrulfo tenebat, amitteret. Tandem, suadentibus amicis, utriusque partis concordia talis facta est. Anschetillus reatum suum palam confessus uadimonium abbati Theoderico dedit, monachis ut sui misererentur humiliter supplicauit, et pro recompensatione damni, quod illis per ignauiam suam fecerat, Uticensis burgi tertiam partem, quam ex paterna haereditate habuerat, Sancto Ebrulfo coram multis testibus concessit; et donationem per unam pallam ex serico, unde cappa cantoris facta est, super altare posuit. Monachi igitur pietate moti errata sua clementer ei indulserunt, et omnem reliquum feudum suum, praeter hoc quod amicorum persuasione obtulerat, benigniter promiserunt. Ipse non multo post Apuliam expetiit, ibique occisus est. [3,9] CAPUT IX. Antiquus hostis nunquam cessat Ecclesiae quietem uariarum stimulis tentationum impugnare, et per eos quos potest mundanae uanitati subiugare, in simplicitate catholicae fidei prudenter uigilantes, et in uirtutum culmine uiriliter stantes atrociter molestare. Unde dum uidisset regulare monasterium in Uticensi saltu, opitulante Deo, surrexisse, et Theodericum abbatem in uerbo et operatione multis animabus iuuenum atque senum oppido prodesse, exardens inuidia, qua protoplastum Adam per uetiti fructus gustum de paradiso expulit, Rotbertum priorem contra abbatem suum, post discessum Willelmi Geroiani, insolenter excitauit, magnaque dissensione diu perdurante, mobiles subiectorum animos grauiter inquietauit. Erat idem Rotbertus, ut superius satis dictum est, praeclarae nobilitatis, frater scilicet Hugonis de Grentemaisnil; cui adhuc erat puerilis leuitas et indomitum robur atque saecularis ambitio. In castitate atque aliis quibusdam sacris charismatibus erat laudabilis; sed econtra, ut Flaccus ait : ". . . Nihil est ab omni parte beatum" in nonnullis erratibus erat reprehensibilis. Nam in bonis seu malis quae cupiebat, uelox ad peragendum erat ac feruidus, et auditis siue uisis quae nolebat, ad irascendum festinus, magisque praeesse quam subesse, et imperare potius quam obsecundare cupidus. Ad accipiendum atque ad dandum apertas habebat manus, et os promptum furori suo satisfacere inordinatis faminibus. Et quia ipse, ut dictum est, excelsae generositatis lampade renitebat, et ex patrimonio suo coenobium illud fundauerat, et collectis undecunque ad cultum Dei fratribus, subsidiisque necessariis procuratis ditauerat, ideo regularis disciplinae iugo in nouella domo coerceri non poterat. Frequenter itaque Patri suo clam detrahebat, eo quod ipse uir Dei plus spiritualibus quam saecularibus negotiis intendebat. Nonnunquam aperte cum eo litigabat, et nonnullas eius constitutiones de rebus exterioribus simpliciter factas uituperabat. Unde seruus Dei plerumque ad Sagiense asylum secedebat, ibique sex uel octo septimanis habitabat, et in pace opus Dei faciebat, hominumque salutem pro posse suo diligenter procurabat. Sic exspectabat emendationem contumeliosi fratris, et implebat Apostoli praeceptum dicentis: Date locum irae. Sed postquam rancorem et scandala non deficere, sed magis ad detrimenta fratrum augeri perspexit, Willelmo duci Normannorum pastoralem baculum cum tota abbatia reddere uoluit. Dux autem, sagaci usus consilio, omnem huius rei ordinationem iniunxit Maurilio Rothomagensium archiepiscopo, ut causam dissentionis sollicite indagaret, et quid agendum esset, cum consilio sapientum recte definiret. Anno itaque Dominicae Incarnationis 1056, indictione VIII, residente in sede apostolica Victore papa, Henricus cognomento Bonus imperator Romanorum, filius Cononis imperatoris, obiit, eique Henricus filius eius successit et annis quinquaginta regnauit. Eodem anno Maurilius episcopus, et Fulbertus sophista consiliarius eius, et Hugo Lexouiensis episcopus, et Ansfridus Pratellensis abbas, atque Lanfrancus Beccensium praepositus, et alii plures profundae sagacitatis uiri Uticum conuenerunt, ibique solemnitatem sanctorum apostolorum Petri et Pauli III Kal. Iulii celebrauerunt. Tunc auditis et solerter discussis dissensionum fomentis, Theodericum abbatem ut hactenus exstiterat, praeesse iusserunt; Rotbertum uero priorem, ut paupertatem Christi sequeretur, patrique suo spirituali pro Deo humiliter in omnibus optemperaret, copiosa sermocinatione admonuerunt. Deinde praefatis monitoribus ad propria redeuntibus, Uticensis grex aliquantulum in pace quieuit; sed post unum annum, comperta Willelmi Geroiani morte, iterum rediuiua lis surrexit, et discordia, corporum animarumque saluti contraria, coenobitas ualde turbauit. Amator autem pacis Theodericus undique angustiatus est. Nam apud Sagium nequibat animarum saluti proficere, nec cellam ibi coeptam a Rogerio et uxore eius ad perfectionem erigere; quia ipsi pluribus saecularium rerum curis tunc occupabantur, et ab inimicis suis undique impugnabantur. Apud Uticum sibi uel aliis affatim ut uellet prodesse non poterat, propter importunitates quas a quibusdam potentioribus monachis illatas tolerabat. Tandem postquam diu secum quid secundum Deum ageret deliberauit, omnia relinquere, et sepulcrum Domini in Ierusalem adire decreuit. Deinde IV Kal. Septembris, de Sagio, ubi tunc diu moratus fuerat, Uticum uenit; conuocatis in capitulum fratribus uoluntatem suam aperuit, omnes admonuit, absoluit, benedixit, Deoque commendauit. Postea Luxouium adiit, et Hugoni episcopo, a quo ualde amabatur curam animarum reddidit, sicque, multis flentibus amicis, sanctam peregrinationem pro Christo suscepit. Herbertus autem de Monasteriolo primus monachus, quem ipse in Uticensi ecclesia susceperat, cum eo peregre profectus est, et Willelmus clericus, cognomento Bona Anima, Radbodi Sagiensis episcopi filius, qui succedenti tempore Rothomagensem metropolim fere XXXVI annis nactus est. [3,10] CAPUT X. In diebus illis erat quoddam honorabile xenodochium in confinio Baioariorum et Hunorum, quod fideles et potentes Christiani de circumiacentibus prouinciis instituerant ad susceptionem pauperum et peregrinorum. Tunc Ansgotus Normannus huic xenodochio electione indigenarum praeerat. Is nimirum Rogerii Toenitis, qui Hispanicus uocabatur, cognatus erat, et sub ducibus Normannorum Richardo et Rotberto nobiliter militauerat; sed timore Dei compunctus omnia mundi reliquerat, et peregrinationem atque spontaneam paupertatem omni uita sua tenendam pro Christo arripuerat. Hic ut Theodericum abbatem cum sociis suis uidit, optime recognouit, et aliquot diebus ut compatriotas amabiliter retinuit, atque omnem humanitatem eis exhibuit. Interea quidam religiosus Baioariorum pontifex peregre proficiscens illuc aduenit, quem hospitalis Ansgotus cum omnibus suis clientibus, more solito, aliquot diebus ibidem retinuit. Deinde uenerabilem Theodericum cum suis pedisequis ei suppliciter commendauit, et quantae sanctitatis apud Deum et sublimitatis erga homines in sua patria esset, luculenter enarrauit. Praesul autem, audita uiri sanctitate, Deo gratias egit, eumque, ut decebat tantum uirum, benigniter suscepit, secumque reuerenter usque Antiochiam deduxit. Ibi diuersa peregrinis uoluntas oborta est. Nam quidam eorum terrestre iter, ut coeperant, usque in Ierusalem tenere uolebant. Alii uero barbariem gentium metuentes, nauigio per pontum ire decreuerunt; quorum consilio pontifex et abbas, aliique plures assensum praebuerunt. Cumque praesul nauem nautasque peritos perquireret, et quidam religiosus archimandrita coenobii Sancti Simeonis in portu Syriae Theodericum cum suis comitibus honorabiliter detineret, Herbertus Uticensis monachus iter accelerandi desiderio fatigabatur, magisque per terram quam per mare sancta loca expetere nitebatur. Abbas itaque suus ei licentiam eundi quo uellet dedit. Ille autem terrestre iter carpens, cum turma peditum usque Laodiciam peruenit, ibique uehementer aegrotans sociis abeuntibus diu remansit. Et postquam uix de lectulo surrexit, non in antea pedem tetendit, sed Eois partibus relictis, occidentalem Normanniam quantocius repetiit. Deinde praesul et Theodericus et Willelmus Bona Anima, sociique eorum in portu Sancti Simeonis nauem ascenderunt, et sulcantes aequora in Cyprum insulam nauigauerunt, ibique in littore maris abbatiam Sancti Nicolai confessoris Myreorum archipraesulis conditam inuenerunt. Cumque ecclesiam introissent, ibique, prout coelestis gratia singulis inspirauerat, Deum orassent, Theodericus post multas lacrymas de oratione surrexit, et labore senectutis, taedioque maris, aliisque incommodis fractus in ecclesia anxius resedit. Tunc ab episcopo sibi fidissimo comite quid sibi contigisset cum interrogaretur, respondit. « Terrestrem Ierusalem, mi Pater, adire decreui, sed credo mihi aliter a Domino disponi. Anxietate corporis ualde crucior; unde coelestem magis quam terrestrem Ierusalem appetendam esse arbitror. » Cui episcopus ait: « Ego, charissime frater, nunc ibo hospitium tibi procurare, et tu interim hic sedens requiesce. » Episcopus itaque hospitium sibi quaerere perrexit, et Theodericus ad altare accessit, ibique diu Deum, cui ab infantia fideliter seruierat, orauit. Deinde coram altari se ad Orientem prostrauit, pannos circa se honeste composuit, super dextrum latus recubans, quasi dormire uolens, caput suum super marmoreum gradum reclinauit, manusque super pectus in modum crucis aptauit, sicque Kal. Augusti {1058} fidelem spiritum Deo Creatori reddidit. Episcopus autem, hospitio praeparato, ministrum hominis Dei acccersiit, eumque pro uiro Dei in ecclesiam misit. Ille uero ut seruum Dei defunctum in ecclesia inuenit, territus ad antistitem rediit, euentumque insperatum tremulus retulit. Sed episcopus uirum Dei tam subito migrasse non credens, ait: « Taedio maris, nimioque aestu bonus senior ualde fatigatus est; ideoque nunc in refrigerio ecclesiae super frigidum marmor suaui sopore detentus est. Eamus nunc eum uisitare. » Praesul itaque cum clericis suis in ecclesiam processit. Qui ut comparem suum diligenter tetigit, eumque morte gelidum reperit, stupens condoluit. Mox omnes peregrinos, qui iam per diuersa hospitia prandere procurabant, in ecclesia congregari praecepit, indigenisque illius loci uitam defuncti peregrini fideliter retulit. Illi uero, comperta eius religione, gauisi sunt, et obsequia sua impensasque caeteris peregrinis benigniter obtulerunt. Deinde praesul defuncto exsequias cum clericis suis persoluit, eique sepulturam ante portas ecclesiae a reliquis peregrinis fieri iussit. Illi autem baculis suis ubi pontifex praeceperat fossam fecerunt, ad defuncti glebam, praesente antistite, accesserunt, et deferre ad tumulandum uoluerunt. Sed nutu Dei ita corpus aggrauatum est, ut a loco dormitionis nullatenus moueri potuisset. Quod cernens episcopus cum omnibus qui aderant, ualde miratus est; diutinoque cum sociis stupentibus quid agerent tractatu potitus est. Tandem diuina edoctus inspiratione dixit: « Vir iste magnae sanctitatis fuit, et uita eius ut nunc lucide manifestatur Deo placuit. Unde, ut reor, digniori loco debet sepeliri, et a nobis celebriori reuerentia pro posse nostro debet amodo tractari. Nunc igitur ego cum clericis pro anima eius diuinae maiestati persoluam celebrationem missae; uos autem iuxta altare congruam ei sepulturam praeparate. » At illi libenter obediere iubenti. Deinde missa uenerabiliter finita, et fossa diligenter praeparata, tumulandum corpus sine grauamine sustulerunt, et secus aram decenter sepelierunt; ubi postmodum multi, febribus aliisque incommodis laborantes, meritis eius sanati sunt. Uticenses autem monachi, postquam reuerendi Patris obitum relatu sociorum eiusdem, Normanniam repetentium, cognouerunt, ualde contristati sunt, et debitum pro anima eius seruitium Deo fideliter celebrauerunt, et memoriam eius singulis annis usque hodie Kal. Augusti celebriter exsoluunt. Religiosa quoque instituta, quae ipse ex doctrina uenerabilium abbatum Richardi Veredunensis et Willelmi Diuionensis atque Theoderici Gemmeticensis didicerat, et nouellae ecclesiae sibi commissae fideliter tradiderat, diligenti studio usque hodie obseruant, et nouitiis ad religionis conuersationem conuersis solerter insinuant. [3,11] CAPUT XI. Anno ab Incarnatione Domini 1059 indictione XII, Uticenses Rodbertum de Grentemaisnilio sibi elegerunt abbatem: rationabiliter considerantes in praefati uiri electione multimodam commoditatem, tam propter eius claram generositatem, quam ardentem monasticae rei procurationem, et in agendis rebus efficaciam et strenuitatem. Hunc itaque confirmato totius congregationis consensu Ebroas duxerunt, ibique Willelmo duci praesentauerunt, eique monachorum electionem atque petitionem intimauerunt. Dux autem eorum petitioni acquieuit, et praefato uiro, qui electus erat, per cambutam Iuonis episcopi Sagiensis exteriorem abbatiae potestatem tradidit. Willelmus uero Ebroicensis episcopus interiorem animarum curam per pontificalem benedictionem XI Kalendas Iulii spiritualiter commendauit. Rotbertus itaque, iam abbas effectus, res monasterii coepit diligenter tractare, et ex parentum suorum diuitiis necessarium seruis Dei subsidium sufficienter administrare; iustas obseruationes, quas pius praedecessor eius instituerat, non solum non imminuit, sed etiam, pro ratione et tempore, auctoritate maiorum, uel exemplo uicinorum percitus augmentauit. Ipse quidem, dum adhuc neophytus erat, permissu uenerabilis Theoderici Cluniacum perrexerat, ubi tunc monasticae phalangi Hugo abbas, temporibus nostris speciale monachorum decus, praeerat. Unde cum post aliquot tempus rediret, magnanimi Hugonis munificentia Bernefridum illustrem monachum, qui postmodum episcopus factus est, secum adduxit; eumque, ut mores Cluniacensium Uticensibus intimaret, aliquandiu honorifice retinuit. Sub eo ad conuersionem Mainerius Gunscelini de Escalfoio filius uenit; qui post aliquot annos eiusdem coenobii regimen suscepit, annisque XXI et mensibus VII utiliter tenuit. Eodem tempore Rodulfus, cognomento Mala-Corona Uticum uenit, ibique cum Rodberto abbate, suo uidelicet nepote, diutius habitauit. Hic nimirum, ut paulo superius breuiter meminimus, ab infantia litteris affatim studuit, et Galliae Italiaeque scrutando scholas secretarum indaginem rerum insigniter attigit. Nam in grammatica et dialectica, in astronomia quoque nobiliter eruditus est, et musica. Physicae quoque scientiam tam copiose habuit ut in urbe Psalernitana, ubi maximae medicorum scholae ab antiquo tempore habentur, neminem in medicinali arte, praeter quamdam sapientem matronam, sibi parem inueniret. At, quamuis tanta litterarum peritia polleret, non tamen otio, sed militiae labori diu mancipatus est, et tam manu quam consilio in bellico discrimine praeclarus inter coessentes suos multoties probatus est. Multa adhuc, quae nobis mira uidentur, Mosterolenses referunt, quae de subtilibus experimentis eius contra morbos uel alios insperatos euentus uel ipsi uiderunt, uel a patribus suis, quibus ipse longa comitate notissimus fuit, audierunt. Ipse tandem titubantis mundi ruinam metuens, et prudenti tergiuersatione praecauens, saeculi luxu calcato, Maius Monasterium Sancti Martini Turonensis expetiit, et sub Alberto uenerabili abbate monachili Regulae septem annis militauit. Qui, postquam in ordine confirmatus fuit, abbate suo permittente, Uticum uenit, nepotem scilicet solatiari suum, quia iam nouellae regimen ecclesiae suscepit. Et quia idem heros pro multis flagitiis, quibus se grauiter onustum sentiebat, a Domino morbum leprae multis precibus sibi obtinuerat, quamdam in honore Sancti Ebrulfi constructam capellam a nepote suo recepit, ibique Goscelinum monachum ad Dei seruitium suique solatium habens, plurimo tempore deguit, multisque, qui ad eum pro sapientia et nobilitate sua confluebant, consilio pietatis profuit. Ipso multum hortante, Rodbertus abbas Hugonem Lexouiensem episcopum, monachorum fidelem magistrum et Patrem accersiit, a quo praedictam capellam in honore sanctorum confessorum Ebrulfi, Benedicti, Mauri et Leudfredi, II Nonas Maii, dedicari fecit. Tradunt hanc ecclesiam a temporibus sancti Ebrulfi conditam fuisse, ipsumque, dum supernae ardentius inhaerere uolebat theoriae, intermissis exterioribus curis, ad ipsam confugere solitum fuisse. Locus ipse est amoenus et solitariae uitae satis congruus. Nam in ualle riuus sterilis Carentonae defluit, et Lexouiensem episcopatum ab Ebroicensi dirimit. In cacumine uero montis silua crebris frondibus uentorum flabra suscipit; in decliuo autem montis, inter riuum et siluam, uiridarium ecclesiam circumcingit. Ante portas ecclesiae Uticus fons oritur; a quo omnis circumiacens regio Uticensis dicitur. Ne miretur quis quod Lexouiensium praesulem in Ebroicensi praesulatu dedicationem fecisse diximus. In diebus illis tres generosi praesules, magnaeque ciuilitatis tribus praeerant conterminis parochiis. Hugo Willelmi Aucensis comitis filius praeerat Lexouiensibus, et Willelmus Gerardi Fleitelli filius ecclesiastica iura dabat Ebroicensibus, et Iuo Willelmi Belesmensis filius aeternae salutis curam exhibebat Sagiensibus. Hi tres in Normannia tunc maxime pollebant diuini cultus feruore et unanimi consensu, tantoque nectebantur amore, ut quisquis eorum in dioecesi confinis sui uelut in propria, prout tempus et ratio poscebat, omne diuinum opus exerceret sine litigio et liuore. [3,12] CAPUT XII. Stimulante Satana, qui nunquam humano generi nocere desistit, nimia inter Francos et Normannos seditio exarsit. Henricus enim rex Francorum, et Goisfredus Martellus, fortissimus Andegauensium comes, Normannorum fines cum forti manu intrauerunt, et detrimenta quamplurima Normannis intulerunt. Porro Willelmus acerrimus dux Normannorum iniurias multoties non segniter ultus est. Nam plerosque Gallorum et Andegauensium cepit, nonnullos occidit, multos autem in carcere diu clausos afflixit. Qui singulos conflictus et damna, quae sibi uicissim intulerunt, diligenter uoluerit perscrutari, legat libros Willelmi Gemmeticensis coenobitae, cognomento Calculi, et Willelmi Pictauini Lexouiensis ecclesiae archidiaconi, qui de gestis Normannorum studiose scripserunt, et Willelmo iam regi Anglorum fauere cupientes praesentauerunt. Sub ea tempestate, Rodbertus Geroii filius contra Willelmum ducem rebellauit, et, accersitis Andegauensibus, castra sua, Sanctum scilicet Serenicum et Rupem Ialgiensem, fortiter muniuit, et contra ducem, cum Normannico exercitu obsidentem, aliquandiu tenuit. Sed quia mortalium robur labile est, subitoque ceu flos feni marcet, praefatus heros, post innumeras probitates, dum ad ignem in hieme laetus sederet, coniugemque suam Adelaidem, quae ducis consobrina erat, quatuor mala manu gestare uideret, duo ex illis familiariter iocando ei rapuit, et nesciens quod uenenata erant, uxore contradicente, comedit. Qui mox ueneno infectus est, et post V dies, cum multo moerore suorum, VIII Idus Februarii {1060} defunctus est. Quo mortuo, Ernaldus Willelmi Geroiani filius in loco patrui sui surrexit, oppidanos precibus monitisque corroborauit, ducique uiriliter resistere pro paterna haereditate imperauit. Cuius animositatem callidus dux blandis hortatibus leniuit, pacemque secum facere cum pluribus promissis persuasit. At ille, consilio ab amicis accepto, duci acquieuit, eique fidelitatem fecit, et ab eo Monasteriolum et Escalfoium ac Sanctum Serenicum, totamque patrum suorum haereditatem recepit. Deinde Rodbertus abbas pace facta a duce requisiuit ut auunculi sui corpus, quod apud Sanctum Serenicum tribus septimanis humatum iacuerat, Uticum transferri concederet. At ille hostilis memor odii primo denegauit, postmodum erubescens quod in mortuum saeuiret, concessit. Mox impiger abbas Rodberti Geroiani glebam in trunco Uticum transtulit, ibique in claustro monachorum honorifice sepeliuit. Cuncti qui aderant mirabantur quod nullus de corpore tribus iam septimanis exanimi fetor sentiretur. Tradunt quidam quod uis ueneni, quo idem interferat, omnem defuncti cadaueris humorem exsiccauerat, ideoque nullus inde fetor uiuorum naribus effundi moleste poterat. Redeunte ad naturale ius Ernaldo Uticenses monachi gauisi sunt, et in uicinos insolentes, qui inermes iniuste opprimebant, illius ope erecti sunt. Temporibus Theoderici abbatis et Rodberti successoris eius, Baldricus et Wigerius de Balgenzaio et homines sui contra monachos insolenter agebant, et non solum eis ut dominis {non} obediebant, uerum etiam plurimis inquietudinibus ipsos hominesque eorum saepius constristabant. Quod Rodbertus, postquam abbatiae regimen suscepit, diutius ferre indignum duxit. Nam, accepto fratrum consilio, praefatos rebelles pro contumacia Ernaldo consanguineo suo tradidit, ut ipse ceruicositatem eorum, qui monachorum mansuetudinem pacifice pati dedignabantur, quandiu uiueret, militari manu protereret. At ille multis diuersisque seruitiis eos aggrauauit, et ipsos hominesque eorum munitiones suas apud Escalfoium et Sanctum Serenicum custodire coegit. Unde ille Rodbertum abbatem et monachos obnixe petierunt ut iterum potestati eorum restitui mererentur, promittentes eis omnem subiectionem et emendationem. Abbas uero cum monachis eorum precibus acquieuit, et Ernaldum, ut eos Ecclesiae seruituti, quae humilibus et mansuetis uere libera est, redderet, petiit. His diebus Rogerius primogenitus Engenulfi de Aquila filius occisus est. De cuius morte Engenulfus et Richuerada uxor eius ualde afflicti Uticum uenerunt, et beneficium atque orationes monachorum pro sua, filiique sui Rogerii salute petierunt et acceperunt, optimumque eiusdem Rogerii equum Deo et monachis pro eius anima obtulerunt. Hunc ergo equum, quia pretiosus erat, Ernaldus ut sibi donaretur petiit, et Baldricum, hominesque suos et terram de Balgenzaio pristinae monachorum potestati concessit. Quod et ita factum est. Ernaldus equum consobrini sui Rogerii a Rodberto abbate accepit, et Baldricum totamque terram de Balgenzaio ecclesiae dominio reddidit. Baldricus autem quod grauia euaserat Ernaldi seruitia gaudens, dominatum suum, quem in uilla Sancti Ebrulfi habebat, monachis dedit, et terram, quam supra riuulum Ductus Villaris habebat, et terram Normanni Micae et Benigni tradidit. Tunc Baldricus Rodberto abbati iunctis manibus fidelitatem fecit, et subiectionem iustitiamque de se suisque hominibus promisit, et summopere ne honorem eius de potestate monachorum amplius proiiceret, poposcit. Hoc itaque monachis confirmantibus ratum fuit, et tam ipse quam Rodbertus filius eius usque in hodiernum diem pro terra de Balgenzaio solummodo monachis militauit. Uticensis quippe abbatia in feudo de Balgenzaio consistit, et saepefatus Baldricus nobilitatis fuit. Nam Gislebertus comes Brionnae, nepos Richardi ducis Normannorum, Baldrico Teutonico, qui cum Wigerio fratre suo in Normanniam uenerat Richardo duci seruire, neptem suam in coniugium dedit, ex qua nati sunt sex filii et plures filiae, Nicolaus scilicet de Bascheuilla et Fulco de Alnou, Rodbertus de Curceio et Richardus de Noua-Villa, Baldricus de Balgenzaio et Wigerius Apuliensis. Hi nimirum sub duce Willelmo magna strenuitate uiguerunt, multisque diuitiis et honoribus ab eo ditati fuerunt, et haeredibus suis amplas possessiones in Normannia dimiserunt. Baldricus, qui honorem de Balgenzaio cum Wigerio fratre suo possedit, Elisabeth sororem suam Fulconi de Bona-Valle strenuo militi in coniugium dedit, et ecclesiam Sancti Nicolai, quam pater suus construxerat, cum adiacenti fundo in mariagio concessit. Fulco autem, futuri temporis memor, Theodericum filium suum, quem Theodericus abbas de sacro fonte leuauerat, Deo ad monachatum in coenobio Uticensi obtulit, ipsumque puerum et praefatam ecclesiam Sancti Nicolai pro anima sua, amicorumque suorum salute, in praesentia Rodberti abbatis, Sancto Ebrulfo concessit. Hoc etiam Baldricus et Wigerius et Willelmus de Bona-Valle, aliique parentes eorum gratanter concesserunt, et ipsi, aliique multi qui adfuerunt, legitimi testes suprascriptae concessionis ad utilitatem ecclesiae exstiterunt. Tunc Rogerius, Tancredi de Alta-Villa filius, in Italiam pergens ibidem adfuit, qui postea, iuuante Deo, Siciliam magna ex parte obtinuit, et Afros Siculosque et alias gentes in Christum non credentes, quae praefatam insulam deuastabant, armis inuasit, protriuit et superauit. Puer autem Theodericus mundo substractus, Deoque donatus, LVII annis in monachili schemate uixit, et per singulos gradus usque ad sacerdotium legitime ascendens honeste Deo militauit. Eodem tempore Wido, cognomento Bollein, senioris Geroii pronepos, cum Hodierna coniuge sua in pago Corboniensi honorabiliter uigebat, et in ordine militari diuitiis ampliatus rem suam honeste regebat. Huic erant plures filii, Normannus et Walterius, qui militiae laboribus deseruierunt, Goisfredus quoque et Willelmus cognomento Gregorius, qui litteris imbuti stemma sacerdotii nacti sunt. Praefatus Wido nutu Dei et instinctu Rodberti abbatis, cognati uidelicet sui, Uticenses multum dilexit, et Willelmum filium suum, qui tunc ferme nouem annorum erat, mundo sibique abdicauit, Deoque sub monachili iugo in ecclesia Uticensi seruiturum, in die festiuitatis Omnium Sanctorum tradidit. Tunc Willelmus praepositus miles egregius, praedicti pueri auunculus, ecclesiam de Algeron cum tota uilla Sancto Ebrulfo dedit, et se totamque substantiae suae partem in fine suo eidem patrono fideliter deuouit. Gratia Dei Willelmum puerum bonis moribus adornauit, et in bonis studiis uigilantem effecit; unde a praelatis suis Gregorius cognominari meruit. Hic in gremio sanctae matris Ecclesiae diligenter educatus, et omnino a mundi strepitu et carnali luxu remotus, utili scientia, quae huiusmodi Ecclesiae filiis maxime competit, nobiliter floruit. Nam peritus lector fuit et cantor, praecipuusque scriptor et librorum illuminator. Opera manuum eius ad legendum et canendum nobis adhuc ualde prosunt, et per similis exercitii probitatem nos a nobis otiositatem depellere erudiunt. In orationibus et uigiliis ab infantia fuit assiduus, et usque ad senectutem ieiuniis aliisque macerationibus carnis moderate intentus, obseruator monastici ordinis diligens, et ad redarguendum sanctae Regulae transgressores feruens. Epistolas Pauli et Prouerbia Salomonis, aliaque quamplura sanctae Scripturae syntagmata tenaci memoriae contradiderat, et in quotidianis locutionibus suis ad exhortationem eorum, quibus confabulabatur, proferebat. Huiuscemodi studiis intentus iam LIV annos in monachili ordine transegit, et adhuc ut per bonum finem ad aeternae quietis stabilitatem pertransire possit, sub Rogerio abbate, bonis actibus solito more insistit. Dum Uticense coenobium aucto conuentu XL monachorum gloriose corroboraretur, et ordo monasticus secundum normam diuinae legis ibidem regulariter obseruaretur, longe lateque procedens fama uolitabat, et multos ad amorem eiusdem ecclesiae inuitabat. Quidam autem pestifero liuore inficiebantur, propriaeque malitiae uulnifico missili puniebantur. Rodbertus uero abbas genuina largitate praeditus, undecunque uenientes ad conuersionem libenter suscipiebat, et quaeque fratribus ad uictum seu uestitum necessaria erant uiriliter procurabat. Redditus nimirum Uticensis ecclesiae, quae in sterili pago surgebat, ad tantam dapsilitatem praefati Patris non sufficiebat; sed ipse, ut diximus, ex generosis parentibus prodierat, et opes eorum ad usum monachorum, prout uolebat, amica familiaritate consentiente, plerumque accipiebat. Idem in primo anno sui regiminis, quia uetus ecclesia, quam sanctus Ebrulfus construxerat, parua et rusticani operis erat, ingentem basilicam insigni opere coepit, quam in honore sanctae Dei genitricis Mariae construere, multisque sanctorum altaribus ampliare decreuit. Nam propter reliquias sanctorum, quae in ueteri ecclesia temporibus sancti Ebrulfi conditae sunt (sed eorum nomina, uel gesta, seu loca depositionis pro antiquitate ignorantur ab his qui supersunt) disposuit nouam aedem tam magnam facere ut uetustam omnino circumdaret, et ossa seu mausolea sanctorum, quae ibidem latent, semper honorifice contineret. Sed, procellis tribulationum incumbentibus, cessare ab incoepto opere coactus est, quod nullus successorum eius ea mensura uel ordine seu loco, quo ipse destinauerat, prosequi ausus est. Anno ab Incarnatione Domini 1059, indictione XIII, Henricus rex Francorum post multas probitates, quibus in regno gloriose uiguit, potionem a Ioanne medico Carnotensi, qui ex euentu Surdus cognominabatur, spe longioris et sanioris uitae accepit. Sed quia uoto suo magis quam praecepto archiatri obsecundauit, et aquam, dum ueneno rimante interiora nimis angeretur, clam a cubiculario sitiens poposcit, medicoque ignorante ante purgationem bibit: proh dolor! in crastinum cum magno multorum moerore obiit. Sceptra Francorum Philippo filio suo, qui adhuc puerilibus annis detinebatur, reliquit, et Balduino Flandrensium duci puerum cum regno ad tutandum commendauit. Huiusmodi tutela tanto duci bene competebat, quippe qui Adalam Rodberti regis Francorum filiam in coniugium habebat; ex qua Rodbertum Fresionem, reginam Anglorum, et Udonem Treuerensium metropolitam, aliosque magnae nobilitatis uiros genuerat. Eodem anno Fridericus filius Gothelonis ducis, qui et Stephanus papa dictus est, obiit; cui Gerardus, qui et Nicolaus, successit. Hic annus erat tertius Henrici quarti, filii Henrici Conradi imperatoris et Agnetis imperatricis, qui LXXXVII loco ab Augusto regnare coepit, et annis quinquaginta regnauit. Anno ab Incarnatione Domini 1063 Nicolaus papa obiit; cui Alexander Lucensis episcopus successit. Quo tempore Sigifridus Magontiae et Gunterus Babenbergae, aliique quamplures episcopi uel nobiles multo comitatu Ierusalem perrexerunt. [3,13] CAPUT XIII. Eodem tempore inter Willelmum Normanniae ducem et proceres eius dissensio grauis exorta est. Nam, cupiditate furente, unus alium supplantare conabatur, grauesque seditiones ad detrimenta miserorum diuersis ex causis oriebantur. Unde quidam crudelioris animi laetabantur, alii pietatis et modestiae amatores nimis contristabantur. Tunc Rogerius de Monte-Gomerici et Mabilia uxor eius exorta simultate gaudebant, et blandis adulationibus sibi ducem alliciebant, et contra uicinos suos callidis factionibus commotum acrius ad iram concitabant. Animosus autem dux, plus aequo irae frena relaxans, praecipuos milites Rodulfum de Toenia et Hugonem de Grentemaisnilio atque Ernaldum de Escalfoio et barones eorum exhaereditauit, et sine probabilibus culpis diu exsulare coegit. Tunc etiam Rodbertus Uticensium abbas ad curiam ducis accitus est. et ad diem statutum de quibusdam reatibus, unde falso accusatus fuerat, respondere iussus est. Hunc nimirum Rainerius Castellionensis monachus, quem ipse priorem Uticensibus praefecerat, et ad intima consilia sua uelut fidelem amicum indubitanter accersierat, de quibusdam ludibriis et improuidis dictis, ducique priuatim derogantibus apud ipsum accusauerat. Ille uero, ut ducem contra se totamque suam parentelam uehementer furentem et nocere cupientem sensit, indicioque amicorum suorum maleuolentiam ducis sibi damna membrorum inferre uolentis ueraciter agnouit, consilio Hugonis Lexouiensis episcopi imminentem furiam declinare prius quam damnum irreparabile pateretur, elegit. Tertio itaque regiminis sui anno, VI Kalendas Februarii postquam Sabbato ad uesperas Antiphonam, Peccata mea, Domine, pronuntiauerat, discessit, ascensisque equis cum duobus monachis, Fulcone et Urso, Galliam expetiit, et inde Nicolao papae euentus suos reuelaturus adiit. Interea Normannicus dux, per consilium uenerabilis Ansfridi Pratellensium abbatis et Lanfranci Beccensium prioris, aliarumque personarum ecclesiasticarum, Osbernum Cormeliensium priorem a Rainerio abbate Sanctae Trinitatis de Monte Rothomagi requisiuit, eique nil tale suspicanti per cambutam Maurilii archiepiscopi in synodo Rothomagensi curam Uticensis abbatiae commendauit. Deinde Hugo episcopus iussu ducis eum Pratellis adduxit, ibique subito, nescientibus monachis Sancti Ebrulfi, abbatem consecrauit, secumque postea Uticum adduxit, et moestis Uticensibus ex imperio ducis imposuit. Illi autem ancipiti discrimine anxiati sunt. Nam, uiuente abbate suo, qui praefatam ecclesiam fundauerat, eosque ad monachatum susceperat, et sine probabilibus culpis non per iudicium synodi, sed per tyrannidem furentis marchisi expulsus fuerat, alium abbatem suscipere dubitabant, nec palam refutare propter ducis animositatem audebant. Tandem consilio praedicti praesulis elegerunt pati uiolentiam, gratisque dato sibi magistro exhibere obedientiam, ne si sine iugo permanerent, Dei offenderent potentiam, et ad destructionem nouelli coenobii grauiorem ducis contradicendo excitarent maleuolentiam. Porro Ernaldus de Escalfoio iniuriam exhaereditationis suae acriter uindicabat, et rapinis, incendiisque, hominumque capturis uel occisionibus Lexouiensem pagum per triennium inquietabat. Quadam nocte cum quatuor militibus Escalfoium uenit, et in castrum cum suis clam ingressus, in magnam uociferationem prorupit Quam ut LX milites ducis audierunt, magnum cum Ernaldo exercitum adesse putauerunt, territique castrum quod custodire debebant relinquentes, aufugerunt. At ille ignem iniecit, et damnum ingens hostibus suis intulit. Burgum quoque Uticensem igne combussit, et per omnes angulos ecclesiae cum satellitibus suis nudos enses in dextris uibrantibus Osbernum abbatem ad occisionem diu quaesiuit. Sed ille Dei nutu defuit. Post aliquot autem dies Hermannus cellararius Ernaldum priuatim adiit, ipsumque quod abbatiam, quam pater suus pro salute animae suae construxerat, destruere niteretur, benigniter redarguit. At ille monita serui Dei pie suscepit, memorque paternae pietatis pro malefactis contra coenobium Sancti Ebrulfi plorauit, poenitensque congruam emendationem promisit. Non multo post Uticum uenit, pro male gestis super aram uadimonium posuit, indulgentiam petiit, abbatique Osberno securitatem dedit. Praefatus enim monachus subtili relatu ei ueraciter intimauit quod praedictus abbas cognati sui locum non per cupiditatem inuaserit, sed ui principis et instinctu magistrorum suorum compulsus, desolatae ecclesiae regimen inuitus susceperit. Denique Rodbertus abbas Nicolaum papam Romae inuenit, eique causam itineris sui diligenter intimauit. At ille compatriotam suum, nam genere Francus erat, benigniter suscepit, querimoniam eius cum pietate audiuit, fidumque suffragium in sua necessitate spopondit. Rodbertus autem ad parentes suos in Apuliam, ubi urbes et oppida quamplura ui armorum obtinuerant, transiuit, et completa cum eis locutione, cum litteris apostolicis et duobus cardinalibus clericis Normanniam repetiit, et Iuliam-Bonam, ubi tunc temporis Willelmus dux curiam suam tenebat, audacter adiit. Audiens uero dux quod Rodbertus abbas cum legatis papae abbatiam Uticensem quaesiturus aduenisset, et Osbernum ducis iussu substitutum abbatem uelut inuasorem alieni iuris calumniaturus esset, uehementer iratus dixit se quidem legatos papae de fide et religione Christiana, ut communis patris, libenter suscepturum; sed si quis monachorum de terra sua calumniam sibi contrariam inferret, ad altiorem quercum uicinae siluae per capitium irreuerenter suspensurum. Quod audiens Hugo praesul Rodberto intimauit, et ut furibundi principis praesentiam declinaret admonuit. At ille festinanter inde discessit, et in pagum Parisiensem ad uenerandum Hugonem abbatem coenobii Sancti Dionysii Gallorum apostoli secessit, et apud ipsum, cognatus quippe suus erat, et apud alios amicos ac parentes suos, qui inter Gallorum proceres pollebant, aliquandiu honorifice habitauit. Inde Osberno abbati mandauit ut coram Romanis cardinalibus in pago Carnotensi ambo adessent, ibique, negotio utriusque diligenter indagato, a personis ecclesiasticis definitum iudicium secundum ordinationem sanctorum canonum indubitanter subirent. Diem quoque et locum quando et ubi conuenirent designauit. At ille mandatum quidem suscepit, et ad curiam Romanam se libenter iturum dixit; sed, alio consilio accepto, ad statutum tempus et locum minime accessit. Unde Rodbertus per quemdam famulum Uticensium, quem Ernaldus ceperat, litteras misit, in quibus ex auctoritate papae Osbernum inuasorem excommunicauit, omnesque monachos Uticensis coenobii ut se sequerentur imperiose inuitauit. Quis referre potest quot tribulationibus Uticensis ecclesia intus et exterius tunc quatiebatur? En Rodbertus eiusdem fundator et rector de sede sua iniuste fugatus, cogebatur uagari per externas domus, et eiusdem in loco saeculari potestate successit uir extraneus; qui, licet solers esset ac religiosus et in ordine feruidus, suspectus tamen et meticulosus non satis credebat indigenis fratribus. Unde quidam ex ipsis audita excommunicatione, qua suffectus abbas percussus fuerat, et hortatu patris Rodberti, quo filios suos ex consensu papae post se uenire iusserat, Normanniam relinquentes abbatem suum comitati sunt, et apostolicam sedem expetierunt. Pene omnes discedere uoluerunt; sed infantes et infirmiores, qui arctiori custodia constringebantur, inuiti remanserunt. Alii uero qui fortiores erant, et maiorem licentiam usurpabant, patrem suum secuti sponte exsularunt, quorum nomina haec sunt: Herbertus et Hubertus de Mosterolo, et Berengarius Ernaldi filius scriptor praecipuus (hi tres a pueritia in domo Domini solerter educati, studiisque bonis imbuti, omni uita sua utiles permanserunt diuino cultui), Rainaldus Magnus grammaticae artis peritus, et Thomas Andegauensis nobilitate famosus, et Rodbertus Gamaliel cantor egregius, Turstinus, Rainaldus Capreolus et Walterius Paruus. Hi Neustriam natale solum deseruerunt, uariosque casus perpessuri Sicaniam expetierunt; unde quidam eorum postmodum redierunt, nonnulli uero pastorem suum fine tenus iuuantes in Calabria ultimum diem clauserunt. Porro domnus Mainerius, quem Rodbertus abbas ante primam discessionem suam priorem claustralem constituerat, quia post paucos dies profectionis eius Beccum perrexerat, primusque de substituendo alio abbate cum Lanfranco Beccensium priore tractauerat, eumdem cui professionem fecerat implacabiliter offenderat. Unde minis eius territus, et improperiis fautorum eius dedecore lacessitus, consilio et permissu Osberni abbatis Cluniacum perrexit, ibique per unum annum rigorem Cluniacensium experiri sub uenerando Hugone archimandrita feruenter edidicit. Uticensis autem ecclesia in huiusmodi mutatione uehementer desolata est, multisque possessionibus, quas prius possederat, spoliata est. Vicini enim milites, qui homines seu cognati Geroianorum fuerant, naturalibus expulsis haeredibus, monachis Sancti Ebrulfi graues molestias et damna inferebant. Nam unusquisque terram, uel ecclesiam, seu decimam auferebat; et nouus abbas ut aduena rerum donationes ignorabat, et indagare ab his, in quibus minime confidebat, certitudinem rerum, quas Rodbertus filius Helgonis, et Geroius filius Fulcoii de Mosterolo, seu Rogerius Gulafra, aliique peruersi affines rapiebant, dubitabat. Unde multa Uticensis ecclesia tunc perdidit, quae usque hodie recuperare nullatenus potuit. Defuncto Nicolao papa, Alexander successit, ad quem Rodbertus abbas cum XI monachis Sancti Ebrulfi accessit, eique suas, suorumque iniurias luculenter deprompsit. At ille paterno solamine benigniter eos refocillauit, eisque in urbe Roma ecclesiam Sancti Pauli apostoli tradidit, ut ibi habitantes ordinem suum tenerent, donec sibi congruam habitationem inuenirent. Deinde Rodbertus Willelmum de Mosterolo consobrinum suum ad auxilium sui requisiuit, promptissimumque ad subueniendum inuenit. Praedictus quippe miles papae signifer erat, armisque Campaniam obtinuerat, et Campanos, qui diuersis schismatibus ab unitate Catholica dissidebant, sancto Petro apostolo subiugauerat. Hic exsulanti consanguineo cum monachis suis medietatem antiquae urbis, quae Aquina dicitur, dedit. Postea Rodbertus Richardum principem Capuae filium Anschetilli de Quadrellis adiit. Ipse uero multis blanditiis ei fauit; sed promissorum blandimenta operum completione non peregit. Rotbertus autem, ut friuolis promissionibus delusum se perspexit, iratus degenerem parentelam eius, quam bene nouerat, ei exprobrauit, ipsumque relinquens ad Rodbertum Wiscardum Calabriae ducem se contulit. Ille uero ut dominum naturalem eum honorifice suscepit, multumque ut ipse cum monachis suis semper secum permaneret, rogauit. Huius pater Tancredus de Alta-Villa de pago Constantino exstitit, qui de duabus legitimis uxoribus, quas desponsauerat, XII filios, pluresque filias habuit; quorum uni, nomine Goisfredo, paternae haereditatis agros concessit, aliosque omnes ut extra solum ea quibus indigerent, uiribus et sensu sibi uindicarent, admonuit. Illi autem non simul, sed diuerso tempore sub specie peregrinorum peras et baculos portantes, ne a Romanis caperentur, in Apuliam abierunt, omnesque uariis euentibus aucti, duces aut comites in Apulia seu Calabria uel Sicilia effecti sunt; de quorum probis actibus et strenuis euentibus Goisfredus monachus, cognomento Malaterra, hortatu Rogerii comitis Siciliae elegantem libellum nuper edidit. Horum sublimior et potentior Rodbertus Wiscardus exstitit, qui post obitum fratrum suorum Drogonis et Unfridi principatum Apuliae diu tenuit, et Langobardis Graecisque, qui magnis in urbibus et oppidis confidentes ius antiquum pristinamque libertatem defendere nitebantur, uirtute bellica subactis, ducatum Calabriae obtinuit. Ionio mari transfretato cum modica, sed forti Normannorum Cisalpinarumque gentium manu, Macedoniam inuasit, contra Alexium imperatorem Constantinopolitanorum bis conflixit, ipsumque terra marique uictum bello, cum ingenti multitudine fugauit. Praefatus heros, ut diximus, Rodbertum abbatem cum monachis suis honorabiliter suscepit, et ecclesiam Sanctae Euphemiae, quae super littus Adriatici maris, ubi ruinae antiquae urbis, quam Brixam nominabant, adhuc parent, sita est, ei tradidit, ibique monachile coenobium in honore sanctae Dei genitricis Mariae construi praecepit. Magnas possessiones tam ipse dux quam alii Normanni praedictae ecclesiae dederunt, et orationibus fidelium, qui illic congregati seu congregandi erant ad militiam Christi, sese commendauerunt. Ibi Fredesendis uxor Tancredi de Alta-Villa sepulta est; pro qua Wiscardus filius eius quemdam magnum fundum eidem ecclesiae largitus est. Idem princeps coenobium Sanctae Trinitatis in ciuitate Venusia praedicto Patri commendauit. Ille autem Berengarium, filium Ernaldi filii Helgonis, Uticensem monachum elegit, et ad suscipiendum regimen Venusiensis coenobii Alexandro papae praesentauit. Qui post perceptam benedictionem, quandiu Alexander et Gregorius ac Desiderius apostolicam sedem rexerunt, curam Venusiensis abbatiae honorabiliter tenuit; deinde temporibus Urbani papae a plebe electus episcopatum eiusdem urbis suscepit. Hic nobili parentela exortus, ab infantia sub Theoderico abbate apud Uticum Christo militauit, peritiaque legendi et canendi, optimeque scribendi floruit. Deinde, ut diximus, abbatem suum secutus, et ab ipso ad pastoralem curam assumptus, pusillum gregem XX monachorum quem recepit, mundanisque uanitatibus uehementer occupatum, et in Dei cultu ualde pigrum inuenit, postmodum gratia Dei iuuante, ad numerum centum monachorum augmentauit. Tanto etiam bonarum studio uirtutum nobilitauit eos ut ex ipsis plures episcopi et abbates assumerentur, sanctaeque matri Ecclesiae ad honorem ueri regis pro salute animarum praeficerentur. Praeterea magnanimus dux tertium coenobium in honore sancti Michaelis archangeli in urbe Mellito constructum Rodberto abbati tradidit, quod ipse Willelmo Ingranni filio, qui apud Uticum natus et ad clericatum promotus fuerat, sed apud Sanctam Euphemiam monachatum susceperat, commendauit. In his itaque tribus monasteriis Italiae Uticensis cantus canitur, et monasticus ordo usque hodie. prout opportunitas illius regionis et amor habitantium permittit, obseruatur. Duae sorores uterinae Rodberti abbatis, Iudith et Emma, apud Uticum in capella Sancti Ebrulfi morabantur, et sub sacro uelamine mundo renuntiasse, Deoque soli per munditiam cordis et corporis inhaerere credebantur. Quae cum Rodbertum fratrem suum in Apulia saeculari potentia sat uigere audissent, seseque in Normannia despicabiles et sine adiutorio perspexissent, iter in Italiam inierunt, et, relicto uelamine sanctitatis, totis nisibus mundum amplexatae sunt, et ambae maritis ignorantibus quod Deo dedicatae essent nupserunt. Nam Rogerius Siciliae comes Iudith in coniugium accepit, aliusque comes, cuius nomen non recolo, Emmam matrimonio suo coniunxit. Sic ambae uelamen, sanctae religionis specimen, pro mundi amore reliquerunt, et quia primam fidem irritam fecerunt, ambae in hoc saeculo steriles permanserunt, et in breui puncto temporali felicitate functae coelestem sponsum offenderunt. Post discessionem Rodberti abbatis, Rodulfus Mala-Corona auunculus eius uidens acerbam tribulationem in parentes suos grauiter saeuire, et extraneos in Uticensi domo, quam ipse, fratresque sui Deo construxerant, dominationem exercere, relicta capella Sancti Ebrulfi, ubi supra diximus eum habitasse, Maius-Monasterium, in quo monachilem professionem fecerat, expetiit; ibique non multo post, completis in ordine monastico VII annis, XIV Kalendas Februarii glorioso fine quieuit. Per idem tempus, Goisfredus Martellus Andegauensium comes post multa in rebus saeculi fortia gesta obiit, et quia liberis caruit, Goisfredo nepoti suo Alberici Wastinensium comitis filio honorem suum reliquit. Quem Fulco frater eius cognomento Richinus post aliquot tempus fraudulenter cepit, principatum eius arripuit, ipsumque in castro, quod Chinon uocatur, per triginta annos carceri mancipauit. His temporibus, Willelmus Normanniae dux probitate et potestate ualde crescebat, cunctisque uicinis suis liberalitate et magnificentia supereminebat. Hic generosam Mathildem, Balduini ducis Flandrensium filiam, neptem scilicet ex sorore Henrici regis Francorum, coniugem accepit; ex qua dante Deo filios et filias habuit Rotbertum uidelicet et Richardum, Willelmum et Henricum, Adelizam et Constantiam, Caeciliam et Adalam. De his ingentem historiam dicaces historiographi texere possunt, si, otio remoto studioque admoto, uarios illustrium euentus posteris promulgare satagunt. Nos autem, quia saecularibus curiis non insistimus, sed in claustris monasterii degentes monasticis rebus incumbimus, ea quae nobis competunt breuiter adnotantes, ad incoeptam materiam redeamus. Bello Normannis contra uicinos Britones et Cenomannenses insurgente, Willelmus dux consilio seniorum statuit inter dissidentes proceres suos pacem firmare et exsules reuocare. Igitur optimates suos Rodulfum de Toenia et Hugonem de Grentemaisnilio, quos supra diximus eum exhaereditasse et extra solum cum suis satellitibus fugasse, supplicationibus Simonis de Monteforti et Waleranni de Britolio Beluacensi, aliorumque potentum amicorum et uicinorum delinitus reuocauit, eisque paternas haereditates restituit. Ernaldus quoque post triennalem guerram treuias a duce accepit, et in Apuliam ad amicos et parentes suos, qui magnis ibidem opibus pollebant, perrexit; unde non multo post cum ingenti pecunia rediit, ducique pallam pretiosam detulit. [3,14] CAPUT XIV. Sedatis aliquantulum procellis quibus Uticensis ecclesia grauiter impulsabatur, Osbernus rector eiusdem, qui magnis curarum tumultibus angebatur, et mordaci conscientia, pro apostolico anathemate quo percussus fuerat, intus affligebatur, consilio consensuque fratrum, damnum Mainerium Cluniaco reuocauit, et eum Fulcherio, quem Rotbertus abbas priorem constituerat, deposito subrogauit. Erat idem Osbernus Herfasti filius, de pago Calcegio oriundus, ab infantia litteris admodum eruditus, sermone facundus, ingenio acer ad omnia artificia, scilicet sculpendi, fabricandi, scribendi et multa his similia faciendi; statura mediocris, perfectae aetatis, capite affatim onusto nigris canisue capillis. Asper erat ineptis et contumacibus, misericors infirmis et pauperibus, et competenter largus priuatis et extraneis, in ordine feruidus, et eorum quibus fratres corporaliter seu spiritualiter indigebant procurator solertissimus. Iuuenes ualde coercebat, eosque bene legere et psallere atque scribere uerbis et uerberibus cogebat. Ipse propriis manibus scriptoria pueris et indoctis fabricabat, operisque modum singulis constitutum ab eis quotidie exigebat. Sic otia depellens iuueniles mentes intentione utili sagaciter onerabat, easque futuro tempore scientiae diuitiis ditatas praeparabat. Hic canonicus Lexouiensis sub domno Herberto antistite fuerat; postea uolens arctiori norma constringi, habitum saecularem reliquerat, et ad nouum coenobium, quod Goscelinus de Archis in monte Rodomi sanctae Trinitati constituerat, ubi tunc uenerabilis Isembertus abbas, uir mirae peritiae nostris temporibus incomparabiliter, pollebat, mores emendare secundum beneplacitam uoluntatem Dei confugerat. Hunc Rainerius abbas, Isemberti successor, iam in ordine probatum ad construendum coenobium Cormelias misit, ubi tunc temporis praeclarus heros Willelmus Osberni filius dapifer Normannorum abbatiam Sanctae Dei genitrici Mariae condere coepit. Depulso autem Rodberto abbate de loco suo, ut supra satis dictum est, Osbernus ignarus et inuitus ad regimen Uticensis ecclesiae assumptus est; quo per quinque annos et menses tres, prout saeuitia iniqui temporis permisit, diligenter et utiliter potitus est. Hinc quemdam Ecclesiae suae monachum ualde sapientem et religiosum, nomine Witmundum, permissu abbatis sui secum adduxit; cuius monitis et auxiliis usus est quandiu apud Uticum uixit. Praefatus monachus grammaticae artis et musicae peritissimus erat; quod nobis adhuc testantur antiphonae et responsoria quae ipse condiderat. Plures enim dulcisonos cantus in trophario et antiphonario edidit. Hic historiam Sancti Patris Ebrulfi, additis nouem antiphonis et tribus responsoriis, perfecit. Nam ad uesperas super psalmos quatuor antiphonas condidit, et in secundo nocturno tres ultimas adiecit, quartum etiam responsorium et octauum et duodecimum, et antiphonam ad cantica, et ad secundas uesperas ad canticum de Euangelio pulcherrimam antiphonam condidit. Ipsam nimirum historiam Arnulfus cantor Carnotensis, Fulberti episcopi discipulus, secundum usum clericorum hortatu Rodberti abbatis iam ediderat, et duobus iuuenibus monachis, Huberto et Rodulfo, a praedicto Patre Carnotum missis primitus cantauerat. Porro Rainaldus Caluus responsorium ad laudem Domini, quod ad uesperas canitur, et septem antiphonas edidit, quae in Uticensibus antiphonariis scriptae reperiuntur. Hymnos quoque plures de eodem Patre Rogerius de Sappo, aliique studiosi fratres ex deuotione pia dictauerunt, suisque posteris in bibliotheca Uticensi commendauerunt. Nimia sollicitudine anxius Osbernus abbas propter apostolicum anathema, cui coactus erat subiacere, consilio sapientium decreuit legatum Romam mittere, et apostolicae sedis benedictionem humiliter expetere. Witmundo itaque sapienti monacho supplices iussit litteras dictare, et Bernardo iuueni, cognomento Matthaeo, nobili antiquario diligenter scriptitare. Textus autem epistolae huiusmodi est: « Domino apostolico ALEXANDRO , uice beati Petri totius orbis Patri excellentissimo, quidam abbas longe positus nomine OSBERNUS coenobii Sancti Ebrulfi in Normannica patria, salutem ueram, subiectionem humillimam, et orationem pro posse deuotam. « Quoniam ante omnes et super omnes Ecclesiae praelatos, domine Pater, uestrum est in uniuerso orbe totius Christianitatis sollicitudinem gerere, animarum lucra ardenti desiderio quaerere, discordantes ad concordiam uestra auctoritate reuocare, idcirco ego abbas ignotus intra gremium tamen uetrae custodiae manens, ad uos tanquam ad clementissimum consolatorem aperta uoce, ex toto nisu mentis exclamo, preces fundo, solatium imploro, ut me per gratiam uestram a quadam ordinis nostri fluctuatione quam patior, secundum rectitudinem auctoritatis eripere dignemini. Cuius fluctuationis causa haec est: Sancti Ebrulfi abbatiam, quam ego nunc teneo, quondam ante me domnus abbas Rodbertus, consanguineus Willelmi Normanni militis fidelis uestri, tenuerat; sed quodam contrario sibi contingente, eam reliquit et discessit. Princeps autem prouinciae et praelati Ecclesiae me in eodem loco abbatem constituerunt, et ut mihi super hoc trepidanti asseruerunt et asserunt, recte ac secundum Deum me ordinauerunt; nescio si uerum dicunt. Hoc solum ex mea conscientia firmiter scio, quia non prece, non pretio, non familiaritate, non obsequio, nec ullius calliditatis ingenio, sed solo obedientiae praecepto, quantum ad me, abbatis nomen et onus suscepi, et suscipiendo nullam calumniam audiui. Praefatus ergo Rodbertus abbas a nobis longe transportatus in prouincia Calabriae cuiusdam monasterii Pater est effectus, et ibi grauiter aduersum me ira odioque mouetur, calumniatur, comminatur, dicens me locum suum inuasisse contra Deum. Ex qua dissensione et animae subditorum utique periclitantur, et ego inter utramque partem ualde fluctuans haesito. Videlicet quia et praelatis meis me bene loco stare asseuerantibus ac persistere iubentibus inobediens fore non audeo; et fratris calumniantis iram odiumque uehementer formido, praesertim cum sacerdotes et monachi simus ambo. Dum enim uox apostolica terribiliter omnibus intonet dicens: Omnis qui odit fratrem suum homicida est, quis enarrare sufficit quam graue homicidium perpetrat monachus sacerdos fratrem suum odiens? Et si ita ad altare sacrificat, eum animam suam damnare quis ignorat? Proinde, domine apostolice, totius Christianitatis Pater reuerendissime, terra tenus prostratus ad pedes misericordiae uestrae lacrymosis gemitibus praecordialiter efflagito ut uos, qui in loco beati Petri summa uigilantia oues Dominicas alere et a luporum insidiis custodire debetis, huius lupinae discordiae malum inter me et fratrem hunc, de quo loquor, Rodbertum ex zelo Dei per iudicium aequitatis abolere festinetis, et omnem hanc fluctuationem a corde meo penitus auferatis; ita scilicet ut ex imperio uestrae auctoritatis, et me et ordinationis meae auctores, et eumdem Rodbertum calumniatorem ad iustissimam rei discussionem coram idoneis legitimisque iudicibus in unum conuenire faciatis; quatenus si in abbatia bene positus repertus fuero, persistam, si male, discedam. Quod si per gratiam uestram feceritis, et officium quidem uestrum laudabiliter implebitis, et nos ambos fratres in pacis dulcedinem conducetis. Nam siue persistere siue discedere mihi contingat, profecto et fratris iracundia ex iudicii definitione mitigata quiescet, et ego, a fluctuatione liberatus, Deo postmodum famulari potero securus. O rectorum Ecclesiae rector et Patrum Pater, qui omnibus tribulatis ad refugium constitutus estis, per beatam potestatem ligandi et soluendi, quam supra omnes terrigenas possidetis, haec uerba mea cordis aure percipite, et in quantum recte sonant agite quod poscunt. Et ut me simpliciter loqui credatis, ad testimonium conscientiae meae omnia scientem Deum appello, qui me ex toto corde et ore quae loquor intuetur proferre. Hoc tandem in fine uerborum, pie domine, pronus et supplex summopere deposco, ut per hunc eumdem quem uobis dirigo legatum, in litteris sigillo uestro signatis mihi remandare paterna pietate curetis, qualiter haec uerba mea sentitis uel recipitis, et quid inde acturus estis, et quando et ubi; quatenus, dum certum dederitis responsum fluctuationi meae, ad clementissimum consolatorem me gaudeam exclamasse. Valete, Pater gloriose, rector excellentissime, summum in terra caput Ecclesiae. Valete et super ouilia Dominica uigilate. Quod utinam sic agatis, ut ad ultimum iudicium securus ueniatis. Amen. » Hanc epistolam Willelmus presbyter Sancti Andreae de Escalfoio detulit, Romaeque Alexandro papae praesentauit. Qua coram Romano senatu perlecta, et prudenti examinatione diligenter discussa, uenerandus papa, rogante Rodberto abbate, qui praesens erat, Osbernum absoluit, et praefatae legationis baiulum cum benedictione apostolica gaudentem ad suos remisit. Rodbertus enim iam de reditu in Normanniam propter ferocitatem Willelmi ducis diffisus, et in Calabriae partibus, ut supra diximus, a Guiscardo aliisque Normannis alienas diuitias usurpantibus honorabiliter retentus, mitigato furore quem contra Osbernum prius habuerat, nunc apud papam pro eo benignus intercessor existit, quem antea subtiliter accusando crudeliter impugnauerat. Completa uero legatione, Willelmus presbyter ad eos, a quibus directus fuerat, prospere remeauit, et relatis quae Romae uiderat uel audierat, Uticenses laetificauit. Securior itaque Osbernus curam ecclesiae, quam susceperat, intus et exterius laudabiliter exercebat. Neophytos ad conuersionem non nisi quatuor susceperat, propter procellas persecutionum quas perpessus fuerat; sed illos, quos a praedecessoribus suis susceptos inuenerat, diligenter et utiliter in sanctis artibus educabat. Hic constituit generale anniuersarium fieri singulis annis VI Kal. Iulii pro patribus et matribus, pro fratribus et sororibus omnium monachorum Uticensis coenobii. In rotulo quidem longissimo omnium fratrum, dum uocante Deo ad ordinem ueniunt, nomina scribuntur; deinde patrum et matrum eorum, fratrumque ac sororum uocabula subscribuntur. Qui rotulus penes aram toto anno seruatur, et sedula commemoratio inscriptorum in conspectu Domini agitur, dum ei a sacerdote in celebratione missae dicitur: Animas famulorum famularumque tuarum, quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse uidentur, electorum tuorum iungere digneris consortio. Anniuersarium uero de quo loquimur, VI Kal. Iulii sic agitur. Omnia signa sero et mane ad officium defunctorum diu pulsantur; uolumen mortuorum super altare dissolutum palam expanditur, et deprecatio prius pro defunctis, postea pro uiuis parentibus et benefactoribus, cunctisque fidelibus Deo fideliter offertur. Missa uero matutinalis ab abbate celebriter canitur, cum quo sacratis indumentis omnes ministri reuestiuntur. Ab eleemosynario autem tot pauperes quot monachi sunt, ipsa die in coenobio colliguntur, et in xenodochio pane et potu uinoque generali sufficienter a cellario pascuntur, et post capitulum ab omni conuentu mandatum pauperum sicut in coena Domini peragitur. Hoc sicut Osbernus abbas constituit, Uticensis ecclesia usque in hodiernum diem uigilanter custodit, et Nogionensibus atque Balcherensibus, aliisque sequacibus suis ardenter tradidit. Saepe nominatus uir Dei pauperes, ut supra diximus, et aegrotos ualde amabat, et eorum indigendo et necessaria largiendo subueniebat. Unde constituit ut septem leprosi pro amore Dei perenniter ab Uticensibus alerentur, eisque de cellario fratrum panis et potus septem monachorum quotidie largiretur. Quod ipse et Mainerius successor eius libenter tenuerunt, quandiu in regimine uitales auras hauserunt. Sed haec a Serlone successore eorum, prout uoluntas hominum uariatur, constitutio postea mutata est, iterumque a Rogerio, qui successit eis, ternarius infirmorum numerus in nomine Domini reformatus est. [3,15] CAPUT XV. Anno ab Incarnatione Domini 1064, post mortem Herberti iuuenis, Cenomannensium comitis, Willelmus dux cum ualida manu armatorum Sartam fluuium transiit, multosque Cenomannorum sese illius manui subdentes clementer suscepit, et quandiu postea uixit, annis scilicet XXIV, subiectos iure possedit. Praefatus nimirum iuuenis post obitum Herberti senioris patris (qui uulgo Euigilans-Canem cognominabatur, propter grauissimas infestationes quas a perfidis affinibus suis Andegauensibus incessanter patiebatur) consilio Berthae matris suae, se suumque patrimonium fortissimo duci Normannorum commendauerat, et Margaritam sororem suam Rodberto, eiusdem ducis filio, in coniugium dederat, cum qua haereditatem suam, comitatum scilicet Cenomannensem, si sine liberis obiret, concesserat. Sed quia Walterius Pontesiensium comes, filius Drogonis comitis, qui cum Rodberto seniore Normannorum duce in Ierusalem ierat, et in illo itinere peregrinus obierat, Biotam Hugonis Cenomannensium comitis filiam, quae amita praedicti iuuenis erat, in coniugium habebat, totum comitatum Cenomannensem calumniabatur, et ex parte possidebat. Nam ipsam urbem, quae caput est prouinciae, Goisfredus de Meduana et Hubertus de Sancta Susanna, aliique potentes in fidelitate Walterii acriter tenebant; quia Normannicum iugum his, quibus imminet grauissimum est, subire nimis formidabunt. Itaque dum magnanimus dux frequenti expeditione rebelles impeteret, et ipse ut bellica sors expetit damna pateretur, et damna hostibus inferret, praedictus comes Walterius et Biota coniux eius per inimicorum machinamenta simul, ut ferunt, lethali ueneno fraudulenter infecti obierunt. Quibus defunctis, securior dux cum magno robore rebelles expetiit, Cenomannicam urbem ciuibus ultro sese dedentibus cum ingenti tripudio recepit, eique domnus Ernaldus eiusdem urbis praesul, cum clericis et monachis reuestitis, textus crucesque ferentibus, honorabiliter obuiam processit. Porro Goisfredus de Meduana tantae felicitati ducis inuidit, eique quantum potuit aduersarios excitando, aliisque modis mala machinando nocere studuit. Unde dux, postquam proteruiam eius, ut per se sine multorum detrimento corrigeretur, aliquandiu tolerauit, contra perseuerantem in nequitia ingentem exercitum mouit, Ambreras oppidum eius cepit, et Meduanam post diutinam obsidionem combussit. His itaque duobus castellis sibi subactis, Goisfredi contumaciam fregit, sibique ipsum, qui fortissimus Cenomannorum alios tumentes secum resistere suadebat, seruire coegit. Quo superato, pene omnes illius complices et ad rebellandum fautores, terrore curuati sunt, et Willelmum principem, quem diuina manus protegebat, timere, eique obsecundare coacti sunt. Ipse speciosam uirginem Margaritam Stigando potenti uiro de Mansione Odonis ad nutriendum commendauit; sed ipsa, priusquam nubiles annos attingeret, saeculi ludibriis erepta feliciter obiit, et Fiscanni, ubi monachile coenobium Sanctae et indiuiduae Trinitatis gloriose pollet, humata quiescit. Eodem tempore Rodbertus de Waceio, filius Rodulphi filii Rodberti archiepiscopi, sine liberis mortuus est, et Willelmus dux cognatus eius totam haereditatem eius in domino suo nactus est. Tunc ipse terram Rodberti de Witot, qui propter occisionem Gisleberti comitis exsulabat, Goisfredo Mancello fratri uicecomitis Huberti dedit; a quo domnus Osbernus abbas S. Ebrulfi uillam, quae Ductus Ertu dicitur, et Trunchetum et Maisnil Roscelini emit. Hoc Willelmus dux concessit, et in charta confirmauit coram optimatibus Normanniae, Willelmo Osberni filio, Richardo de Abrincis Turstini filio, Rogerio de Monte-Gomerici, et multis aliis in charta notatis. Rodbertus uero de Witot post longum tempus duci reconciliatus est, et, honore suo recuperato, praefatam terram S. Ebrulfo calumniatus est. Sed non multo post bello Anglico, ubi et ipse in genu uulneratus est, peracto, lethiferam aegritudinem incurrit. Qui dum mortem sibi appropiare sensit, totam terram, quam ab ipso calumniatam esse iam diximus, bono animo fidelibus Dei pro redemptione animae suae concessit. Hoc autem apud Doueram coram Odone Baiocensi episcopo et Hugone de Grentemaisnilio, Hugone quoque de Monteforti et Hugone filio Fulcoldi, aliisque multis magnis et mediocribus S. Ebrulfo concessum est. Deinde quia idem miles fere XI nepotes militiae titulis feroces habuit, ipsis inter se saeuientibus, uix unquam usque in praesentem diem haereditas eius in pace permanere potuit. Nam Matthiellus et Richardus frater eius ac Nigellus atque Rualodus Brito Nigelli gener diuersis temporibus successerunt, multasque malitias infortuniis comitantibus exercuerunt. Unusquisque eorum praefatam possessionem S. Ebrulfo calumniatus est; sed iudicio Dei, qui Ecclesiam suam potenter ubique protegit, imminente, ab iniusta calumnia cessare coactus est. Matthiellus enim, sub magno duce Willelmo, et Richardus, aliique calumniatores sub duce Rodberto, eiusque fratribus Willelmo Rufo et Henrico, Ecclesiam Dei rebus habitis spoliare cum multis minis conati sunt; sed, Rege regum suos adiuuante, quod nequiter optabant perpetrare nequiuerunt. Ernaldus de Escalfoio, Willelmi Geroiani filius, postquam de Apulia prospere remeauit, Willelmum ducem adiit, eique pretiosissimam pallam praesentauit, suamque ab ipso humiliter haereditatem requisiuit. Dux autem considerans nobilitatem uiri et ingentem probitatem, recolensque suam contra Cenomannos et Britones, aliosque sibi resistentes proborum militum paucitatem, iam lenior effectus ei reatus indulsit, datisque induciis, patrimonium suum se illi redditurum spopondit, et usque ad statutum terminum per terram suam eundi et redeundi liberam securitatem concessit. Ernaldus itaque uana ducis promissione percepta laetatus est, sed frustra, ut paulo post dilucidatum est. Nam Mabilia Talauacii filia lethali ueneno cibum et potum infecit, eumque dum de curia ducis in Galliam remearet, refici iussit; sed illi per quemdam amicum suum doli conscium tantum nefas innotuit. Unde dum apud Escalfoium ad quosdam amicos suos colloqueretur, et a clientibus praefatae mulieris ad conuiuium cum summa prece inuitaretur, memor amici iussionis nullatenus acquieuit, sed omnino cibum et potum, in quo lethum inesse metuebat, repudiauit. Verum Gislebertus, frater Rogerii de Monte-Gomerici, qui praedictum Ernaldum conducebat, utpote qui penitus doli nescius erat, scyphum accepit, super equum residens merum bibit, et ueneno infectus apud Raimalastum tertia die obiit. Sic perfida mulier dum mariti sui aemulum exstinguere putauit, mariti sui unicum fratrem, qui multa honestate in annis adolescentiae et equestri probitate pollebat, occidit. Non multo post, dum primo conatu se delusam esse ingemuit, ad concupitum facinus perpetrandum alio nisu non minus ferali denuo insurrexit. Nam Rogerium militem cognomento Gulafram, qui Ernaldi cubicularius erat, precibus et promissis circumuenit, citoque fraudulentum satellitem nefariis uotis inclinauit. Deinde pestiferas potiones haec praeparauit; ille autem Ernaldo domino suo et Geroio de Corbaeuilla atque Willelmo cognomento Goiet de Monte-Miralio propinauit. Sic una tabe tres proceres apud Corbaeuillam simul infecti sunt. Sed Geroius atque Willelmus, qui ad proprias domus delati sunt, ibique sui curam ad libitum suum exercere potuerunt, Deo effectum remediis medicorum praestante, conualuerunt. Porro Ernaldus, qui exsulabat, nec sui curam in extraneis penatibus sufficienter exercere poterat, aliquantis diebus aegrotauit, tandemque ingrauescente morbo Kal. Ianuarii exspirauit. Hic pridie quam obiisset, dum solus in camera lecto decumberet, quemdam seniorem pulcherrimum, quem S. Nicolaum praesulem ratus est, manifeste, non in somniis uidit; a quo huiuscemodi mandata audiuit: « De sanitate corporis tui, frater, sollicitus esse noli, quia cras sine dubio morieris; sed toto nisu procura qualiter anima tua saluetur in examine iusti et aeterni iudicis. » His dictis, senex repente disparuit, et aeger mox Uticum misit, et ab eiusdem loci fratribus uisitari rogauit. Illi autem Fulconem de Warlenuilla cito miserunt Corbaeuillam. Ibi namque praefatus miles cum Geroio eiusdem oppidi domino, cuius propinquus et amicus erat, exsulationis suae tempore per triennium moratus fuerat, et inde per Corbonienses et Drocenses atque Morinos, aliosque quos in auxilium sui aduocare potuerat, iniuriam expulsionis suae forti guerra uindicauerat. Illuc Fulcone confestim adueniente, aeger ualde gauisus est, et manifestata reuelatione quam pridie uiderat, saeculoque relicto cum benigna deuotione animi monachus effectus est. Deinde peccata sua lugens et in Deo gaudens, eodem die mortuus est, et corpus eius Uticum delatum est, ibique in claustro monachorum a domno abbate Osberno et a conuentu S. Ebrulfi honorifice sepultum est. Defuncto itaque Ernaldo, tota Geroianorum nobilitas pene corruit, nec ullus posterorum stemma priorum ex integro usque hodie adipisci potuit. Hic Emmam, Turstini cognomento Halduc filiam, uxorem duxerat, ex qua Willelmum et Rainaldum ac Petronillam atque Geuam, aliosque filios et filias habuerat. Qui patre, dum adhuc uiridi iuuenta maxime floreret, in teneris annis destituti, et in externis domibus ut supra satis ostendimus constituti, coacti sunt inopias, pluresque iniurias ab infantia perpeti. Mater ad Eudonem fratrem suum Normannici ducis dapiferum, qui in pago Constantino diuitiis et potestate inter Normanniae proceres eminebat, secessit, et tam apud illum quam apud alios amicos suos in uiduitate pene XXX annis honeste uixit. Castitate et mansuetudine. aliisque bonis honestatibus laudabilis exstitit, ac ad ultimum prope finem suum saeculare schema reliquit, et a domno Rogerio abbate Sanctae Trinitatis Exaquii sacrum uelamen cum deuotione accepit. Willelmus de Excalfoio, primogenitus Ernaldi filius, ut annos adolescentiae attigit, curiam Philippi regis Francorum adiit, regisque armiger factus, ei seruiuit donec ab eo arma militaria accepit. Deinde Apuliam, ubi parentes magnae sublimitatis habebat, appetiit; a quibus amicabiliter retentus, per plurimas probitates multipliciter excreuit. Ibi nobilem de genere Langobardorum coniugem accepit, et possessionem triginta castellorum sub Rotberto comite Lorotelli, nepote scilicet Wiscardi, obtinuit. Ex fecunda muliere multiplicem utriusque sexus sobolem recepit, et Normannorum oblitus, inter Winilos fere XL annis honorabiliter uixit. Rainaldus autem, minimus filiorum Ernaldi, tribus mensibus ante patris obitum Osberno abbati traditus est, et in Uticensi ecclesia sub regulari disciplina diligenter educatus est, et a praefato abbate Benedictus dulcedinis gratia cognominatus est. Pater eius, dum ipsum Deo ad monachatum obtulit, terram unius carrucae apud S. Germanum in parochia Escalfoii S. Ebrulfo concessit; quam pro infortuniis quae ipsum haeredesque eius perpessos esse retulimus, ecclesia iamdudum perdidit. Praefatus puer quinquennis erat cum monachile iugum subiit, et LII annis sub quatuor abbatibus per aduersa et prospera fortiter portauit. Eruditionem legendi et canendi et ipse affatim didicit, et aliis, postquam ad uirile robur peruenit, sine fraudis litura gratis intimauit. Memoria uero narrandi quae uiderat uel audierat magnifice uiguit, delectabilique relatu rerum, quas in diuinis uoluminibus seu peritorum assertionibus rimatus est, socios multoties leniuit. Mitibus et modestis, indoctisque neophytis affabilitate et obsequiis semper placere studuit; sed superbis et simulatoribus, nouitatumque commentoribus audaci contradictione uiriliter resistere decreuit. Bis in Apuliam permissu Rogerii abbatis propter utilitatem Uticensis ecclesiae perrexit, ibique Willelmum fratrem suum, aliosque multos ex parentela sua, qui in extera regione diuitiis abundabant, inuenit. Cum Willelmo abbate S. Euphemiae filio Unfridi de Telliolo fere tribus annis in Calabria mansit, et inde remeans praedicti abbatis, cuius ipse consobrinus erat, dono cappam ex alba purpura S. Ebrulfo detulit. Hic ab infantia monasticas obseruationes laudabiliter tenuit, diuinoque cultui nocte dieque feruenter inhaesit. Psalmodiam tam infatigabiliter uidimus eum plerumque tenere, ut uix unus uersiculus ab aliis in choro suo psalleretur ipso tacente. Sed sicut scriptum est: Multae tribulationes iustorum, hic multas aduersitates perpessus est importunitate tumultuum interiorum et exteriorum. Nam quia rigidus et asper erat temerariis, atque adulari dedignabatur hypocritis, saepe conturbatus est eorum infestationibus multimodis. Et quia oculus Dei omnia intuetur, subtilique iudicio redarguit ea etiam quae hominibus laudanda uidentur, praedictum fratrem ab infantia infirmitate corporis corripuit, et huc usque, ut iustus iustificetur adhuc, membrorum debilitatem augmentare non desistit. Is enim in pueritia, quia immoderatus erat, et ad omne opus, ut reliquis fratribus fortior uideretur, toto nisu insurgebat, ruptura intestinorum, dum terram gestaret, laesus est, ipsoque sibi non parcente, laesura eadem insanabilis effecta est. Denique iam per septem annos tam graui oppressus est passione ut nec manum ad os nunc possit erigere, nec propria ui quodlibet officium sibi exhibere. Summe Deus, qui sanas contritos corde, clementer illius miserere, ipsumque ab omni expurgans scelere, ereptum de carnis molesto carcere, in aeterna requie famulorum tuorum collegio insere! Duae Ernaldi filiae post mortem patris et desolationem suorum optauerunt magis Deo placere modesta compositione morum quam saeculo subiacere corruptibili pulchritudine corporum. Unde uirginitatem ambae Deo dicauerunt, mundoque spreto, sanctimoniales effectae sunt. Nam Petronilla in coenobio S. Mariae Andegauis uelum suscepit, diuque secundum morem aliarum uirginum diligenter sacrum ordinem seruauit, ac deinde per X annos iam inclusa, fama sanctitatis et uirtutis exemplo longe lateque multis innotescit. Porro Geua soror eius in coenobio S. Trinitatis, quod Mathildis regina apud Cadomum construxit, sub Beatrice abbatissa sacram seriem diu gerendo et docendo, sibi et aliis laudabiliter profecit. Haec de fundatoribus Ecclesiae nostrae, et eorum dicta sunt progenie. [3,16] CAPUT XVI. Nunc ad narrationem redeamus historiae. Inclytus Normanniae marchio Willelmus, contra Beluacenses, qui fines suos depopulari conabantur, castrum quod Nouus-Mercatus dicitur, expulso pro quadam leui offensa Goisfredo naturali haerede, ad tuendum plurimis baronum suorum commendauit; sed uix ullus eorum propter infestantes Milliacos et Gerberritos, aliosque confines uno anno tutari potuit. Tandem magnanimus dux Hugoni de Grentemaisnilio, qui audaci probitate et dapsilitate praecipuus erat, consilio Rogerii de Monte-Gomerici, qui sibi nimis uicinae fortitudini eius inuidebat, eique scandalum qualibet arte uel euentu praestruere cupiebat, praedictum oppidum cum Geroldo dapifero commendauit, et medietatem dedit. At ille tuitionem praefatae munitionis gratanter suscepit, Deoque iuuante, intra unum annum duos Beluacensium maximos optimates cepit, conterritisque reliquis hostibus, totam regionem in illo climate pacificauit. Nouo-Mercato quatuor canonici ecclesiam S. Petri apostoli possidebant, sed Dei cultum negligenter agebant, uitamque suam multum saeculariter ducebant. Unde magnanimus Hugo medietatem, quae sibi competebat, ecclesiae, monachis S. Ebrulfi concessit tali tenore ut, dum morte uel alio quolibet casu canonici deficerent, monachi succederent. Quod et ita factum est. Nam duobus canonicis, qui in parte Hugonis erant, inde discedentibus, monachi successerunt, et ecclesiae medietatem usque hodie possederunt; ibique Rotbertus Caluus et Radulfus de Rosseria necnon Ioannes de Belnaio, aliique probi modo habitauerunt. Quodam tempore inter saepe nominatum Hugonem et Radulfum comitem Medantensium, Philippi regis Francorum uitricum, grauis seditio exorta est, cumque Hugo cum praedicto consule audacter congressus est, quia militum impar ei numerus erat, fugere compulsus est. In hac fuga Richardus de Heldrici-Corte, nobilis miles de pago Vilcassino, uulneratus est. Nam dum uadum Eptae fluminis equo uelociter fugiens ingressus est, persequentis militis lancea super equum a tergo acerrime percussus est. Qui mox ad Nouum-Mercatum delatus est a commilitonibus suis; morique metuens, consilio Hugonis, in cuius familia seruierat in armis, deuouit amodo se militaturum sub monachili norma uirtutum exercitiis. Uticenses ergo monachos accersiit, et Osberni abbatis magisterio se mancipauit. Postea, donante Deo, qui peccatores diuersis occasionibus de barathro perditionis retrahit, Richardus aliquantulum, non tamen ex integro, conualuit, et fere VII annis in ordine feruidus uixit, atque pluribus modis Ecclesiae profecit. Hic etenim patrimonium suum, quod in pago Vilcassino possederat, quia uxorem et liberos non habuerat, post uulneris laesionem Sancto Ebrulfo sponte secum contulit, et a Fulcone patruo suo atque Herberto Pincerna, qui capitalis dominus erat, aliisque parentibus suis integram huius rei concessionem obtinuit. Ipse nimirum, quamuis plaga eius nunquam clausa esset, et inde sanies, quantum testa oui anseris capere posset, ut refertur ab his qui uiderunt, quotidie deflueret, conuentum ordinate sequi ardenter studebat, et ministeria, quae ordini competebant, alacriter exhibebat. Eundo uel equitando quo sibi iubebatur ibat, et ecclesiasticis utilitatibus pro posse suo uerbis et actionibus instanter deseruiebat. Hunc nimirum Osbernus abbas plus aliis diligebat, et in ipso ualde uelut in suo proprio confidebat. Unde ad nouam basilicam, quam inchoare disponebat, curam et impensas, magisteriumque latomorum ei commendabat. Praefatus pater, huius Richardi precibus et hortatu, Franciam adiit, et Rodbertum eloquentem ac Herbertum de Serranz et Fulcoium de Caldreio, aliosque milites et plebeios Vilcassinienses ad sui notitiam dulci colloquio inuitauit, fundumque Heldrici-Cortis, praefatis proceribus et uicinis annuentibus et congaudentibus, in dominium S. Ebrulfi recepit. Inde rediens in lectum decidit. Post aliquot dies, morbo ingrauescente, in capitulum deductus uenit, et epistolam, quam Alexandro papae misisse eumdem supra diximus, palam recitari iussit. Quod ita factum est ut cunctis manifestum fieret quod ipse abbatiam Rodberto abbati non subripuisset, sed inuitus ac uiolentia coactus regimen suscepisset. Denique fratres hortatu corroborauit, ac ut sibi errata indulgerent, suique memores essent, obsecrauit. Sicque data confessione, ac sacrosancta Dominici corporis percepta communione, postquam moderamen Uticensis ecclesiae quinque annis et tribus mensibus tenuit, VI Kal. Iunii {1066} inter manus fratrum litanias pro eo pie canentium obiit. In crastinum uero Vitalis Bernaicensium abbas ad tumulandum amicum suum accessit, et in claustro coenobiali iuxta ecclesiam S. Petri apostolorum principis sepeliuit; unde Mainerius successor eius ipsum post annos XVII cum ossibus Witmundi socii sui in capitulum nouum transtulit. [3,17] CAPUT XVII. Anno ab Incarnatione Domini 1066, indictione IV, mense Aprili, fere XV diebus a parte Circii apparuit stella quae cometes dicitur, qua, ut perspicaces astrologi, qui secreta physicae subtiliter rimati sunt, asseuerant, mutatio regni designatur. Eduardus enim, rex Anglorum, Edelredi regis ex Emma Richardi senioris Normannorum ducis filia filius, paulo ante obierat, et Heraldus, Goduini comitis filius, regnum Anglorum usurpauerat, iamque tribus mensibus ad multorum detrimentum periurio et crudelitate, aliisque nequitiis pollutus tenuerat. Iniusta nempe inuasio nimiam inter quasdam gentes dissensionem commouit, multisque matribus filiorum et coniugibus maritorum necem et luctum peperit. Eduardus nimirum propinquo suo Willelmo duci Normannorum primo per Rodbertum Cantuariorum summum pontificem, postea per eumdem Heraldum, integram Anglici regni mandauerat concessionem, ipsumque concedentibus Anglis fecerat totius iuris sui haeredem. Denique ipse Heraldus apud Rothomagum Willelmo duci, coram optimatibus Normanniae, sacramentum fecerat; et homo eius factus, omnia quae ab illo requisita fuerant super sanctissimas reliquias iurauerat. Tunc etiam dux eumdem Heraldum in expeditione secum contra Conanum comitem Britonum duxerat, armisque fulgentibus et equis, aliisque insigniis cum commilitonibus suis spectabiliter ornauerat. Erat enim idem Anglus magnitudine et elegantia, uiribusque corporis, animique audacia et linguae facundia, multisque facetiis et probitatibus admirabilis. Sed quid ei tanta dona sine fide, quae bonorum omnium fundamentum est, contulerunt? In patriam nempe suam ut regressus est, pro cupiditate regni Domino suo fidem mentitus est. Nam regem Eduardum, qui, morbo ingrauescente, iam morti proximus erat, circumuenit, eique transfretationis suae et profectionis in Normanniam ac legationis seriem retulit. Deinde fraudulentis assertionibus adiecit quod Willelmus Normanniae sibi filiam suam in coniugium dederit, et totius Anglici regni ius utpote genero suo concesserit. Quod audiens aegrotus princeps miratus est, tamen credidit et concessit quod uafer tyrannus commentatus est. Post aliquot temporis piae memoriae rex Eduardus, XXIV anno regni sui, Nonas Ianuarii Lundoniae defunctus est, et in nouo monasterio, quod ipse in occidentali parte urbis condiderat, et tunc praecedenti septimana dedicari fecerat, prope altare quod beatus Petrus apostolus tempore Melliti episcopi cum ostensione signorum consecrauerat, sepultus est. Tunc Heraldus ipso tumulationis die, dum plebs in exsequiis dilecti regis adhuc maderet fletibus, a solo Stigando archiepiscopo, quem Romanus papa suspenderat a diuinis officiis pro quibusdam criminibus, sine communi consensu aliorum praesulum et comitum procerumque consecratus, furtim praeripuit diadematis et purpurae decus. Audientes autem Angli temerariam inuasionem quam Heraldus fecerat, irati sunt, et potentiorum nonnulli fortiter obsistere parati a subiectione eius omnino abstinuerunt. Alii uero nescientes qualiter tyrannidem eius, quae iam super eos nimis excreuerat, euaderent, et econtra considerantes quod nec illum deiicere, nec alium regem ipso regnante ad utilitatem regni substituere ualerent, colla eius iugo submiserunt, uiresque facinori, quod inchoauerat, auxerunt. Mox ipse regnum, quod nequiter inuaserat, horrendis sceleribus maculauit. Edwinus uero et Morcarus comites, filii Algari praecipui consulis, Heraldo familiaritate adhaeserunt, eumque iuuare toto conamine nisi sunt, eo quod ipse Edgiuam, sororem eorum, uxorem habebat, quae prius Gritfridi fortissimi regis Guallorum coniux fuerat, eique Blidenum regni successorem, et filiam nomine Nest pepererat. Tunc Tosticus Goduini comitis filius, aduertens Heraldi fratris sui praeualere facinus, et regnum Angliae uariis grauari oppressionibus, aegre tulit, contradixit, et aperte repugnare decreuit. Unde Heraldus patris consulatum, quem Tosticus, quia maior natu erat, longo tempore sub Eduardo rege iam tenuerat, ei uiolenter abstulit, ipsumque exsulare compulit. Exsul igitur Tosticus Flandriam expetiit, ibique socero suo Balduino Flandrensium satrapae Iudith uxorem suam commendauit, deinde festinus Normanniam adiit, et Willelmum ducem, cur periurum suum regnare sineret, fortiter redarguit, seque fideliter, si ipse cum Normannicis uiribus in Angliam transfretaret, regni decus obtenturum illi spopondit. Ipsi nempe iamdudum se inuicem multum amauerant, duasque sorores, per quas amicitia saepe recalescebat, in coniugio habebant. Willelmus autem dux aduenientem amicum cum gaudio suscepit, amicabili redargutioni eius gratias egit, eiusque exhortationibus animatus Normanniae proceres conuocauit, et de tanto talique negotio quid agendum esset, palam consuluit. Eo tempore Normannia praeclare uigebat sapientibus ecclesiarum praelatis et optimatibus. Nam sacer Maurilius, ex monacho metropolitanus, praesidebat episcopus cathedrae Rothomagensi, et Odo Willelmi ducis uterinus frater Baiocensi, Hugo frater Rodberti Aucensis comitis Lexouiensi et Willelmus Ebroicensi, Goisfredus Constantiniensi, et Ioannes filius Radulfi Baiocarum comitis Abrincatensi, atque Iuo Belesmensis Willelmi filius Sagiensi. Omnes hi pollebant et excellentia praeclare generositatis et claritudine religionis, multimodaeque probitatis. Personae nihilominus laici ordinis praeeminebant: Richardus comes Ebroicensis, Rodberti archiepiscopi filius; Rodbertus comes, Willelmi Aucensis satrapae filius; Rodbertus comes Moritoliensis, Willelmi ducis uterinus frater; Rodulphus de Conchis Rogerii Toenitis filius, Normannorum signifer; Willelmus Osberni filius, ducis cognatus et dapifer; Willelmus de Warenna et Hugo Pincerna; Hugo de Grentemaisnilio et Rogerius de Molbraio; Rogerius de Bello Monte et Rogerius de Monte-Gomerici; Balduinus et Richardus Gisleberti comitis filii, et alii plures militari stemmate feroces, sensuque sagaci consilioque potentes, qui Romano senatui uirtute seu maturitate non cederent, sed ad laborem tolerandum, hostemque tam ingenio quam fortitudine uincendum, aequiparari studerent. Omnes hi ad commune decretum iussu ducis acciti sunt, et audita re tam grandi, utpote diuersi diuersa senserunt. Animosiores cupido duci fauere uolentes, ad certamen ire socios incitabant, tantumque negotium sine mora incipere laudabant. Alii uero laboriosum opus inire dissuadebant, nimiumque ausis et in necem praecipitibus multa importuna et discrimine plena praetendebant, pericula maris et difficultatem classis opponebant, Normannorumque paucitatem non posse uincere Anglorum multitudinem asserebant. Tandem Gislebertum Lexouiensem archidiaconum Romam misit, et de his quae acciderant, ab Alexandro papa consilium requisiuit. Papa uero, auditis rebus quae contigerant, legitimo duci fauit, audacter arma sumere contra periurum praecepit, et uexillum Sancti Petri apostoli, cuius meritis ab omni periculo defenderetur, transmisit. Interea Tosticus in Angliam remeandi licentiam a duce accepit, eique auxilium suum tam per se quam per omnes amicos suos firmiter spopondit. Sed, sicut scriptum est: « Homo cogitat, Deus ordinat, » euenit multo aliter quam sperabat. Nam de Constantino pelagus intrauit, sed Angliam attingere nullatenus potuit. Heraldus enim mare nauium militumque copia munierat, ne quis hostium sine graui conflictu introiret in regnum quod fraudulenter inuaserat. Tosticus itaque magnis undique premebatur angustiis; utpote qui nec Angliam per bellum cum paucis contra innumeros inuadere, nec Normanniam propter contrarietatem uentorum poterat repetere. Unde Zephyro, Notoque, aliisque uentis alternatim impellentibus angores multos pertulit, et per aequora uagabundus discrimina plura metuit; donec tandem post plurimos labores ad Heraldum regem Nortwigenarum, qui Harafagh cognominabatur, accessit. Cui, cum ab eo honorifice susceptus fuisset, uidens quod promissa, quae Willelmo duci fecerat, complere non posset, mutata intentione ait: « Sublimitatem uestram, magnifice rex, supplex adeo, et me seruitiumque meum maiestati uestrae fideliter offero, ut possim restitui per uestrum suffragium honori ex paterna successione debito. Nam Heraldus frater meus, qui iure mihi, utpote primogenito, debuisset parere, fraudulenter insurrexit contra me, et regnum Angliae periuriis praesumpsit usurpare. Unde a uobis, quos uiribus et armis, omnique probitate praecipue uigere cognosco, uiriliter adiuuari, utpote homo uester, exposco. Proteruiam perfidi fratris bello proterite, medietatem Angliae uobis retinete, aliamque mihi, qui uobis inde fideliter seruiam, dum aduixero, obtinete. » His auditis, auidus rex ualde gauisus est. Deinde iussit exercitum aggregari, bellica instrumenta praeparari, et regiam classem per sex menses diligenter in omnibus aptari. Erroneus exsul ad tantum laborem tyrannum exciuit, eumque callida tergiuersatione taliter illexit, ne ab eo quasi explorator regni sui caperetur, sed ut per eum quoquomodo iniuriam expulsionis suae de malefido fratre ulcisceretur. Nihilominus Normannorum marchio parabat suam profectionem, nescius infortunii quod praeoccupauerat suum praecursorem, et extra statutum cursum longe propulerat ad septentrionem. In Neustria multae naues cum utensilibus suis diligenter paratae sunt; quibus fabricandis clerici et laici studiis et sumptibus adhibitis pariter intenderunt. Exactione principali de Normannia numerosi bellatores acciti sunt. Rumoribus quoque uiri pugnaces de uicinis regionibus exciti conuenerunt, et bellicis instrumentis ad praeliandum sese praeparauerunt. Galli namque et Britones, Pictauini et Burgundiones, aliique populi Cisalpini ad bellum transmarinum conuolarunt, et Anglicae praedae inhiantes uariis euentibus et periculis terrae marique sese obtulerunt. [3,18] CAPUT XVIII. Dum haec patrarentur, Osbernus, abbas Uticensis, ut supra retulimus, obiit; et monachilis conuentus de substituendo successore ducem, antequam transfretaret, requisiuit. At ille apud Bonam-Villam inde cum proceribus suis consilium tenuit. Denique hortatu Hugonis episcopi, aliorumque sapientum, Mainerium priorem elegit, eique per pastoralem baculum exteriorem curam tradidit, et praedicto antistiti, ut ea quae sibi de spirituali cura competebant suppleret, praecepit. Ille uero libenter omnia compleuit. Eodem die, dux domnum Lanfrancum Beccensium priorem coram se adesse imperauit, eique abbatiam, quam ipse dux in honore S. Stephani protomartyris apud Cadomum honorabiliter fundauerat, commendauit. Lanfrancus itaque primus Cadomensium abbas factus est, sed paulo post ad Cantuariensem archiepiscopatum promotus est. Erat idem natione Langobardus, liberalium artium eruditione affluenter imbutus, benignitate, largitate et omni religione praeditus, eleemosynis aliisque bonis studiis multipliciter intentus. Hic nimirum a die, quo primitus apud Bonam-Villam, ut praelibauimus, ecclesiae regimen suscepit, XXII annis et IX mensibus multis in domo Dei fidelibus proficiens nobiliter claruit. Venerandus Hugo episcopus magnanimum Dei clientem Mainerium iussu ducis Uticum adduxit, eumque secundum statuta canonum ante altare Sancti Petri apostoli XVII Kal. Augusti benedixit. Ille autem, suscepto nomine abbatis et onere, laudabiliter uixit, et susceptum regimen XXII annis et VII mensibus utiliter tenuit, multisque modis monasterium sibi commissum intus et exterius, iuuante Deo, emendauit. Fratres autem benigniter sedauit solertia et ratione, qui aliquantulum turbati fuerant in eius electione. Duos enim monachos, qui religione, geminaque scientia pollebant, Rainaldum scilicet de Rupe, et Fulconem de Warlenuilla ad sui regimen elegerant, ideoque ab eo, qui per pontificem et uicinos sine illorum consensu praeferebatur, non modicum desciuerant. Saepe in huiusmodi negotio per deteriores oriri solet turbatio. Nam dum improbi suam uiolenter praeponere sententiam nituntur, regularis ordo, saniusque consilium multoties impediuntur. Omnipotens uero Deus Ecclesiam suam in omni pressura potenter protegit, et errantes corrigit, ac necessarium solamen sicut uult et per quos uult clementer porrigit. Eius itaque prouidentia praefatum Mainerium (ut postea liquido patuit) ad gubernandum Uticense coenobium, quod in sterili rure inter nequissimos compatriotas situm erat, promouit. Erat enim de contiguo castello, quod dicitur Escalfoium, oriundus, grammatica, dialectica et rhetorica affatim imbutus, ad resecanda uitia solers et seuerus, ad inserendas et intimandas fratribus uirtutes feruidus. Obseruator monastici ordinis assiduus, commissis sibi uiam uitae monstrabat uerbis et operibus, multorumque ad operandum in uinea Domini Sabaoth incitator factus est et praeuius, comesque sollicitus. Hic coepit nouam basilicam in honore sanctae Mariae matris Domini et sancti Petri apostoli ac sancti confessoris Ebrulfi, ibique septem altaria sunt in honore sanctorum consecrata diuinae maiestati. Vetus enim ecclesia, quam S. Ebrulfus, Hilperico et nepote eius Hildeberto sceptra Francorum gestantibus, apostolorum principi construxerat, antiquitate magna ex parte diruta erit, nec conuentui monachorum, qui quotidie augebatur, sufficiebat. Porro aedificium de lapidibus apud Uticum condere ualde laboriosum est, qui lapidicina Merulensis, unde quadrati lapides aduehuntur, ad sex milliaria longe est. Maxima ergo in colligendis equis et bobus et plaustris difficultas instabat procuratoribus per quos congeries lapidum, aliique ad tantum opus agebantur necessarii apparatus. Praefatus itaque abbas omni tempore regiminis sui non quieuit, sed multarum rerum sollicitudine anxius subiectis et posteris affatim profecit. Ecclesiam namque claram et amplam, Deique seruitium libere celebrantibus aptam, claustrum et capitulum, dormitorium et refectorium, coquinam et cellarium, aliasque officinas competentes usibus monachorum, auxiliante Deo, perfecit, cum subsidio et largitione fratrum et amicorum. Lanfrancus enim archiepiscopus, dum dedicationi Cadomensis ecclesiae anno scilicet duodecimo post Anglicum bellum {ann. 1077.} interfuit, Mainerio abbati XLIV libras Anglicae monetae et duos auri marcos erogauit, et postmodum de Cantia per domnum Rogerium de Sappo, qui sibi pro scientia litterarum notus et amicus erat, XL libras sterilensium misit. His igitur datis, ecclesiae turris erecta est et monachile dormitorium constructum est. Mathildis uero regina pretiosam infulam dedit, et cappam ad Dei seruitium, et centum libras Rodomensium ad agendum tricorium. Willelmus autem de Ros, Baiocensis clericus qui in eadem ecclesia triplici erat honore praeditus (erat enim cantor et decanus et archidiaconus), XL libras sterilensium dedit Uticentibus. Qui non multo post saeculi pompas sponte relinquens, Cadomensis monachus factus est, et inde, priusquam unum annum in monachatu perficeret, ad Fiscannensis coenobii regimen assumptus est. Nomen eius pro multis beneficiis, quae Uticensibus contulit, in rotulo generali scriptum est, et pro ipso missas et orationes et eleemosynas sicut pro monacho professo prorsus agi statutum est. Plurimis itaque fautoribus nouae basilicae fabrica sublimata est, et incoeptum opus tam ecclesiae quam domorum honorabiliter consummatum est. Tempore regiminis Mainerii abbatis XC monachi diuersae qualitatis et conditionis, quorum nomina conscripta sunt in uolumine generalis descriptionis, saecularem habitum in Uticensi schola reliquerunt, et instinctu laudabilique bonorum exemplo per arduum iter ire aggressi sunt. Ex ipsis quidam, ipso patre adhuc uiuente, praemium bonae conuersationis obtinuerunt, aliique in sancto proposito diu permanserunt, longamque militiam uiriliter exercuerunt, Deoque deuotione placere, et hominibus bonorum operum exhibitione prodesse studuerunt. Nonnulli uero nobilitate pollentes monasterio suo in multis subuenerunt, et a parentibus suis uel notis uel amicis decimas et ecclesias, et ornamenta ecclesiastica utilitati fratrum obtinuerunt. Singillatim omnia, quae domui suae singuli contulerunt, omnino describere nequeo; sed tamen aliqua, prout competentem referendi facultatem uidero, iuuante Deo, ueraciter intimare pro communi commodo posteritati cupio. Primus itaque monachorum Rogerius de Altaripa iussu praefati abbatis in pagum Vilcassinum perrexit, et Heldrici Cortem, quem, sicut supra retulimus, Richardus uulneratus Sancto Ebrulfo dederat, possedit, terramque incultam et pene uacuam cultoribus inuenit. Unde in primis ibidem construxit oratorium de uirgultis in honore S. Nicolai Myrreorum praesulis, ideoque uicus, qui nunc ibidem consistit, capella S. Nicolai usque hodie nuncupatur ab incolis. Frequenter contigit, sicut ipse nobis referre solebat, quod nocturnis temporibus, dum in capella uirgea matutinos cantabat, lupus econtra deforis stabat, et quasi psallenti murmurando respondebat. Venerabilis itaque uir diuinitus adiutus Herbertum pincernam amoris glutino sibi adiunxit, qui post mortem Herberti cognati sui, fratris uidelicet Richardi uulnerati, medietatem feudi eius Sancto Ebrulfo concessit. Ibi Rogerius laborans beneuoli iuuamine patroni locum ipsum, qui diu antea propter guerram et alia infortunia desertus fuerat, excoluit, ibique Rogerius de Sappo post aliquot annos praedicto seniori succedens, ecclesiam de lapidibus aedificare coepit. Praefatus enim miles in toto Vilcassino multum uigebat, opibusque et filiis ualidisque parentibus et affinibus ampliatus, pene omnibus uicinis suis eminebat. Uxor ei erat nomine Rollandis, filia Odonis de Caluimonte, quae peperit ei Godefridum et Petrum, Ioannemque et Walonem, et filias plures, ex quibus orta est copia magna nepotum. Omnes isti, pater scilicet et praedicti fratres, milites fuerunt magnae probitatis, et, quantum exterius patuit, erga Deum et homines probatae legalitatis. Mulier uero supradicta omni uita sua fuit eximiae honestatis, et adhuc superstes est, uiro liberisque de mundo iamdudum sublatis. Horum benignitate et suffragio capella B. Nicolai praesulis instaurata est et habilis habitatio monachorum, qui regulariter uiuunt et pacem amant, usque hodie facta est. Eodem tempore Fulcoius, Radulphi de Caldreio filius, uenerabilem Rogerium pro multimoda bonitate, qua uigebat, multum adamauit, filiumque suum ad leuandum de sacro baptismatis fonte benigniter ei obtulit, quem ille gratanter suscepit. Deinde cognitione et dilectione paulatim crescente in illis, Fulcoius compatri suo concessit ecclesiam S. Martini de Parnis, ad quam parochia statutis diebus congregabatur de septem adiacentibus uicis, ut uota sua Deo redderent, et laudes et praecepta Dei, ut decet, audirent. At ille Mainerium abbatem accersiit. Postquam autem praefatus pater Parnas aduenit, Fulcoius, annuente Wascelino fratre suo, Sancto Ebrulfo ecclesiam concessit et omnes consuetudines ad ipsam ecclesiam pertinentes, et in eadem uilla terram unius aratri et decimam carrucae suae et duarum possessiones domorum et unum molendinum, quod Tollens-Viam nuncupabatur. Archidiaconatum quoque, quem in feudo ab antecessoribus suis de archiepiscopo Rothomagensi tenebat, monachis dedit, et dominatum omnium hospitum, qui Parnis degebant, ita monachis concessit ut, si eisdem forisfacerent, non eos per domos eorum sed per alium fiscum castigaret. Parnenses autem exsultabant eo quod monachis subderentur, sperantes ut eorum patrocinio contra collimitaneos Normannos tutarentur, quorum infestationibus frequenter uexabantur. Succedenti quoque tempore, dum Goisbertus medicus haberet prioratum, Fulcoius ut noua basilica inchoaretur, totum dedit coemeterium. Tunc fundamentum noui operis incoeptum est, quod opus plurimis impedimentis per XXXIV annos incumbentibus, nondum consummatum est. Praefatus enim miles erat fortis et magnanimus et ad omnia quae cupiebat feruidus, ad iram uelox et in militaribus exercitiis ferox. Promptus erat aliena procaciter rapere et sua imprudenter distrahere, ut mereretur friuolam dapsilitatis laudem habere. Hic habuit coniugem nomine Itam, filiam Heremari de Pontesia, quae peperit ei Walterium et Mainerium, Hugonem et Geruasium, Hermarum et Fulcoium, et filiam nomine Luxouiam. Mainerius et Fulcoius a pueritia monachili norma constricti sunt; alii uero quatuor militari licentia perfuncti sunt. Fulcoius monachus, quia, sicut iam dixi, moribus instabilis erat, aliquando multum diligebat, et contra omnes aduersantes obnixe muniebat, nonnunquam uero ipse grauiter opprimebat. Parnis senex Rogerius et Goisbertus medicus, Rodbertus Caluus et Haimericus, Ioannes et Isembardus, aliique plures in monachatu Deo famulati sunt; ex quibus Bernardus, cognomento Michael, et Rainaldus, Theodoricus et Walterius Caluus, et Willelmus Cadomensis, qui Alexander est cognominatus, in magna religione uixerunt, ibique finem uitae sortiti uenerabiliter tumulati sunt. Haec omnia quae Fulcoius dederat, monachis concessit Rodbertus Eloquens de Caluimonte, qui capitalis dominus erat. Non multo post idem, dum praedam de terra Sancti Audoeni uiolenter educeret, de equo armatus cecidit, galeaque humo fixa, colloque fracto miserabiliter obiit; cuius cadauer apud Alliarias Mainerius abbas in capitulo Flauiacensium fratrum ibidem degentium sepeliuit. Tunc filii eius Otmundus de Caluimonte et Wazso de Pexeio et Rotbertus Beluacensis concesserunt Sancto Ebrulfo omnia quae supra retulimus data esse ab antecessoribus eorum uel concessa. [3,19] CAPUT XIX. Ecclesia itaque de Parnis Uticensibus monachis commissa est, quae in honore S. Martini Turonensis metropolitae antiquitus constructa est, ubi corpus sancti Iudoci confessoris Christi iamdiu reuerenter seruatum est. Quis uel unde fuerit iste, breuiter inseram huic relationi nostrae, ueraciter hauriendo quaedam de uolumine scripto de sancta eius conuersatione. Beatus Iudocus, Iuthail regis Britonum filius, et frater Iudicail regis, dum ad regnum petebatur, relictis litteris quas apud Lanmailmon discebat, cum XI peregrinis Romam euntibus peregre profectus est. Haimo autem Pontiui dux obiter eum, quem nobilem nouerat, detinuit, sibique capellanum presbyterum ordinari fecit. Post annos uero septem Iudocus in eremo Braic ad riuum Alteiae octo annis Deo seruiuit, ubi aues diuersi generis et pisciculos manu sua uelut mansueta pecora pascebat. Pro uno pane, quem solum habuerat, et quatuor pauperibus, murmurante Vulmaro ministro eius, diuiserat, quatuor nauiculas copia cibi et potus onustas per Alteiae riuos tractas a Deo recepit. Deinde Runiaco super flumen Quantiam oratorium sancto Martino construxit, ibique XIV annis habitauit. Aquila XI gallinas ei rapuit; denique cum gallum rapuisset, uir Dei signum crucis cum prece dedit. Mox aquila rediit, gallum incolumem exposuit, et continuo exspirauit. Quondam dum Iudocus cum duce Haimone in densa silua habitationem sibi congruam quaereret, et dux uenatu fessus, nimiaque siti aestuans dormiret, uir Dei baculum quo utebatur humi defixit, et precibus ad Deum fusis, fontem eduxit. Quem aegri illuc uenientes uenerantur, et inde bibentes cito sanantur. Seruus Dei duo manibus suis in silua ex lignis oratorio construxit. Unum eorum fecit Petro coeli clauigero, et aliud magnilogo Paulo. Postea Romam perrexit, et inde multas sanctorum reliquias detulit. Iuliula puella a natiuitate caeca per uisum monita est ut faciem suam ex aqua unde Iudocus manus suas ablueret, lauaret. Quod ut fecit, uisum recepit. Hoc dum uir Dei Roma rediret actum est, et crux lignea ibi posita est; unde locus ipse Crux dictus est. Interea, dum Iudocus Romam perrexisset, Haimo dux lapideam in eremo ecclesiam construxit. quam post reditum hominis Dei in honore beati Martini dedicari fecit, et pro dote quamdam uillam proprietatis suae cum omnibus appendiciis ad eam pertinentibus dedit. Ibi fidelis athleta Dei Iudocus diu Deo militauit, et sanctae uitae cursu feliciter consummato, Idus Decembris ad Christum migrauit. Duo nepotes eius, Winnochus et Arnochus, ibidem ei successerunt, et sanctum corpus, quod diu incorruptum mansit, frequenter aqua lauare et condire consueuerunt. Drochtricus dux Haimonis successor hoc audiuit, sed credere dubitauit. Hoc igitur procaciter explorare uolens, ui sacrum sepulcrum aperiri fecit, et intus irreuerenter intuitus et mox exterritus ait: « Ah! sancte Iudoce! » Statim surdus et mutus factus est, et usque ad mortem omni corpore debilitatus est. Uxor autem eius infortunio uiri territa ad Deum ingemuit, et pro saluatione animae duas uillas Crispiniacum et Netreuillam sancto Iudoco dedit. Haec itaque tempore Dagoberti filii Lotharii Magni, regis Francorum, gesta sunt. Floriacensis Isembardus Herboldo abbati, instigante Adelelmo monacho, describit quod anno ab Incarnatione Domini 977, tempore Lotharii filii Ludouici regis Francorum, corpus sancti Iudoci sic inuentum sit. Rusticus quidam nomine Stephanus, qui ex officio molendini uictum quaeritabat, in somnis a quodam clari habitus uiro admonitus, ad locum sancti Iudoci uenit, et, relicta uxore cum filiis, clericus factus est. Corpus uero sancti Iudoci, quod tunc a cunctis mortalibus ubi esset ignorabatur, ut per uisum instigatus fuerat, intra ecclesiam quaerere coepit, et insinuante Pridiano Sigemano, ad dexteram altaris S. Martini sarcophagum inuenit. Cunctis inde gaudentibus et Deo laudes canentibus, defossum est cum sancto corpore mausoleum et a terra sublatum. Hoc fama passim diuulgat, copiosa plebs undique properat ut sancti corporis leuationem uideat, et ei uota cum muneribus offerat. Multa ibidem facta sunt miracula, et multarum curata sunt infirmitatum genera. Tandem VIII Kal. Augusti corpus sancti Iudoci ueneranter positum est super altare Sancti Martini. Ipso anno ibidem monasterium a fundamentis coeptum est, et monasticus ordo reparari coeptus est, et reuerendus abbas Sigebrandus constitutus est. Quadam nocte, dum corpus S. Iudoci seruaretur in ecclesia S. Petri, VII cerei ante reliquias erant, quorum unus tantum ab aedituo incensus erat; reliqui uero sex, custodibus dormientibus, coelitus accensi sunt. Sic alia uice in ecclesia sua corpus S. Iudoci erat; praesente Sigemano lumen, quod ui uentorum et inundatione pluuiarum exstinctum erat, diuinitus illuminatum est. Dominico, dum Pridianus missam solemniter celebrabat, quidam uassus Hilduini comitis nomine Guarembertus mala uoluntate plenus erat, cupiens de rebus sancti quae uellet uiolenter auferre, et, Sigemano depulso, alterum suis moribus consentientem subrogare. Cum ergo in Euangelio legitur: Utquid cogitatis mala in cordibus uestris coepit miser alte uociferari, inuisibiliter percussus; tertio uexatus, diuinitus tandem impulsus corruit, et sanguinis coagulum ab ore euomuit. Post missam, iussu Sigemani aeditui foras asportatus est, et in crastinum meritis sancti Iudoci sanam mentem recepit. Hoc tempore Hugonis Magni contigit. Eadem die, Ostrehildis mulier quaedam egredi post missam de basilica conabatur, sed ita in limine ianuae pedum eius plantae haeserunt ut nullatenus a quoquam diuelli posset, et nil mali, nisi quod a genibus usque plantam pedis nimium frigus sentiebat. In crastino se Deo et sancto Iudoco ancillam deuouit, statimque sanata pie uota compleuit. A ueracibus uiris Adelelmo et Richerio monacho narratur quod, dum a Stephano reliquiae sancti Iudoci pro constructione basilicae ad monasterium S. Richarii deferrentur, inclyta Bertsendis iam nubilis filia Alsindis passione renum usque ad pedes per biennium est praegrauata, ita ut nusquam ire nec etiam mouere sine baiulo sese posset. Fusa uero prece cum fide a matre et filia ante reliquias sancti confessoris, aegra sanata est, et mater, uisa filiae sospitate, admodum gauisa est et pallium pretiosum ueloci archiatro largita est. Rodbertus quidam, dum meridie solus iter faceret, uiso spiritu erroris in specie hominis penitus caecatus est. Qui post longum tempus sanctum Iudocum expetiit, et se coram Widone abbate seruum contradidit; inundante ab oculis eius sanguine ipso die lumen recepit, et ad uesperas monachos in scamnis residentes se uidisse palam asseruit. Gunzso Lothariensis presbyter per VII ferre annos dira manuum et pedum infirmitate debilitatus est; quem in uisu quidam Iudocum medicum in Pontiuo requirere monuit. Ille uero confestim iussis paruit. Dominico, hora fere tertia, basilicam intrauit, prostratus orauit, pauimentum lacrymis humectauit, et peractis precibus incolumis surrexit. Deinde gaudens mox missam cecinit, et populo saluationis suae seriem cum gratiarum actione ueraciter retulit. Lothariensis Wandelmarus dextrum oculum infirmitate amisit, et amicorum persuasu beatum Iudocum adire decreuit. Sed recti callis ignarus, forte cum socio ad fontem deuenit quem Iudocus adhuc uiuens meritis suis produxit. Wandelmarus itaque fontem limpidissimum uidit, socium detinuit, ibi resedit, manus faciemque de fontis aqua abluit, et subito lumen amissum recepit. Sanatus deinde ad monasterium gaudenter perrexit, et, gaudentibus amicis, Deo gratias egit. Duo daemoniaci nomine Maginardi ad tumbam sancti Iudoci mundati sunt, et diu postea sani in saeculo uixerunt. Sieburgis, uxor Bertranni clarissimi uiri, per X continuos menses fluxum sanguinis e naribus patiebatur; quae ab amicis, ut sanaretur, ad aedem Sancti Iudoci perducta est. Ibi orauit, sed non statim sanata est, ideoque basilicam egressa, multas querelas locuta est. Denique dum ad sua cum rancore animi repedaret, et crucem quae in uia posita est pertransisset, mox sanguis e naribus fluere cessauit. Protinus illa gaudens retrogrado pede ad monasterium sancti uiri regressa est, et, peractis gratiarum actionibus, plene sanata est. Rodbertus Tarwanensis, dum meridie solus in aestate agri sui operam reuiseret, subito a daemone arreptus est, et in tantum uexatus ut pene incessanter homines deuorare et quaeque perfringere ab hoste stimularetur. Tres itaque fratres sui, ieiunio quatuor temporum in Iunio, ad tumbam sancti Iudoci uinctum perduxerunt, ibique a quarta feria usque ad Sabbatum permanserunt. Exinde quietius se coepit aeger habere, et integra recepta sospitate, perpetualiter in seruum sancto Iudoco tradidit se. Hoc eodem rogante, in festiuitate Sancti Ioannis Baptistae, Wido abbas ambonem ascendens populo narrauit, ipsumque praesentem et casus suos palam protestantem ostendit. Quidam perfectae aetatis per VII annos ita surdus mansit ut nihil penitus audiret. Hunc uxor eius ad tumbam sancti uiri adduxit, ibique aliquantum orauit. Deinde mulier, iubente Pridiano, uirum ad fontem Sancti Iudoci perduxit, et ter caput eius propriis manibus ex aqua fontis perfudit. Mox auditum recuperauit, ac ad ecclesiam regressus, missam, quam per VII annos non audierat, audiuit. Haec omnia Floriacensis Isembardus gesta temporibus Hugonis Magni seu Rodberti regis, Adelelmo rogitante, descripsit; sed postea beatus Iudocus multa petentibus magnalia, quamuis per incuriam scripta non sint, agere non destitit. Mutatis regni principibus, et sese proceribus mutuo perturbantibus, iterum corpus sancti Iudoci pro timore hostium terra coopertum est, et tandiu ita iacuit, donec omnibus mortuis qui abdiderant, communis ignorantia inuoluerit. Tempore Henrici regis Francorum, monachis saepe conquerentibus quod ignorarent ubi patronus eorum requiesceret Iudocus, cuidam simplici laico diuinitus sanctum corpus insinuatur; quo detegente, abbatis fratrumque studio solemniter leuatur. Deinde monachi repertorem reliquiarum ad monachatum susceperunt, et custodem sacri fomitis eumdem constituerunt, et oblationes fidelium ei commiserunt. Defuncto autem abbate, successor eius non, ut decuit, aedituum dilexit, nec ut antecessor eius eum amicabiliter tractauit. Unde grauiter commotus sanctum corpus noctu assumpsit, secumque in Galliam asportauit. Goisfredus autem Gomercii municeps eumdem, cum thesauro quem ferebat, honorifice detinuit, et magistratum castellanae ecclesiae, ubi quatuor erant canonici, usque ad mortem ei concessit. Post aliquod tempus, Henricus rex Francorum, ortis quibusdam bellorum tumultibus, Gomercium obsedit, et uiribus Gallici exercitus Goisfredum expugnauit et oppidum incendit. Dum uero basilicam et castri aedificia edax flamma consumeret, et terribilis clamor impugnantium et expugnatorum, ut in talibus moris est, undique personaret, canonicus quidam ossa sancti Iudoci de feretro sustulit, et festinanter de incendio aufugit. Huic forte satelles regius super pontem obuiauit, suffasciatum quid ferret interrogauit, fatenti quod sacra uestimenta, codicesque suos gereret, cuncta uiolenter abstulit, et secum ad Parnense territorium huiusmodi thesaurum detulit. Idem uir Rodbertus uocabatur, et Meslebren, id est miscens furfurem cognominabatur, eratque de clientibus Radulfi de Caldreio, qui tunc temporis inter praecipuos milites habebatur in exercitu Gallico. Miles itaque praefatus tali praeda ualde gauisus est, et in ecclesia Sancti Martini a presbytero et parochianis studiose collocatum est, iamque ibidem plus quam LXX annis uenerabiliter seruatum est. Innumera inibi super infirmos miracula facta sunt, et usque hodie, promerente petentium fide, ut tota uicinitas attestatur, frequenter fiunt. De translatione sacri corporis, quam breuiter hic modo tetigimus, et de plurimis quae Parnis prouenerunt infirmorum sanitatibus, Merulensis Willelmus uenerabilis monachus et sacerdos egregium dictamen edidit, in quo ueraciter et luculenter de miris euentibus ad sacra ossa gestis disseruit. Philippus rex Francorum biennio frebricitauit, nec ulla medicorum arte sanari potuit. Unde post biennium Parnas uenit, aquam tactu reliquiarum sancti Iudoci sanctificatam bibit, et binis noctibus ante sanctum corpus in orationibus pernoctauit, ibique sanitatem, dolore cessante, recuperauit. Sanatus autem rex L solidos Pontesiensium sancto Iudoco obtulit, et nundinas feria tertia Pentecostes celebrari singulis annis ibidem in honore sancti Iudoci annuit, et regalis auctoritatis praeceptione constituit. Praeterea meritis sancti Iudoci multa Parnis miracula facta sunt, quotidieque fiunt; quorum nonnulla scripta sunt, et plura per incuriam scientium seu per imperitiam uidentium uel expertorum silentio occultata sunt. Nos autem, quamuis alia referre festinaremus, pauca de te, sancte Iudoce, libenter perstrinximus, et charismata tibi coelitus data huic opusculo inseruimus, et pro modulo paruitatis nostrae deuote attollimus. Oramus itaque, gloriose fili regis Britonum et consors angelorum, ut nos Deo commendes tuorum efficacia meritorum, obtineasque nobis societatem sanctorum, cum quibus contemplantes in decore suo Creatorem cunctorum, laeti collaudemus per omnia saecula saeculorum. Amen. [3,20] CAPUT XX. Mense Augusto, Heraldus Noricorum rex cum Tostico et ingenti classe immensum pelagus intrauit, et Aparciate seu Borea flante ad Angliam applicuit, et Eboracensem prouinciam primitus inuasit. Porro Anglicus Heraldus ut Northuigenas in Angliam aduenisse audiuit, Hastingas et Peneuesellum, aliosque portus maris Neustriae oppositos, quos toto anno illo cum multis nauibus et militibus callide seruauerat, reliquit, et Septentrionalibus aduersariis ex improuiso emergentibus festinanter cum exercitu copioso occurrit. Deinde pugna utrinque acerrima commissa est, in qua nimius sanguis ex utraque parte effusus est, et innumerabilis hominum bestiali rabie furentium multitudo trucidata est. Denique instantibus Anglis uictoria cessit, et Heraldus Noricorum rex cum Tostico et omnibus copiis suis occubuit. Locus etiam belli pertranseuntibus euidenter patet, ubi magna congeries ossium mortuorum usque hodie iacet, et indicium ruinae multiplicis utriusque gentis exhibet. Interea dum Angli bello Eboracensi occupati erant, et custodiam maris, ut diximus, nutu Dei reliquerant, classis Normannorum, quae spatio unius mensis in ostio Diuae uicinisque portubus Notum praestolata est, zephyri flatu in stationem S. Galerici delata est. Ibi multa pro se et pro amicis uota facta sunt et preces innumerabilesque lacrymae effusae sunt. Nam necessarii sodales seu chari siue propinqui, qui domi remansuri erant, dum quinquaginta millia militum cum copia peditum per horrendum pelagus ad expugnandam in propria sede incognitam gentem ire certabant, fletibus et suspiriis, multisque curis metus et cupiditatis tam pro se quam pro amicis anxii erant. Tunc ibi dux Willelmus et omnis exercitus precibus et donis ac uotis Deo se commendauerunt, et corpus sancti Galerici confessoris Christi pro secundo flatu extra basilicam detulerunt. Denique dum prosper uentus multorum uotis optatus, Deo uolente, subito spirauit, protinus ardens uehementia ducis omnes ad puppes conuocauit, et nauigium uiriliter inire imperauit. Normannicus itaque exercitus III Kal. Octobris {1066} mare transfretauit, nocte qua memoriam sancti Michaelis archangeli Catholica Ecclesia festiue peragit, et nemine resistente littus maris gaudens arripuit. Deinde Peneuesellum et Hastingas occupauit, electisque militibus commendauit; quae sibi forent receptaculo, et nauibus propugnaculo. Anglicus autem tyrannus, effuso fratris et hostis sanguine, laetus intumuit, et peracta multiplici strage uictor Lundoniam rediit. Verum Heraldus (quia prosperitas mundi ut fumus ante uentum cito deficit) imminente grauioris tribulationis pondere, laetitiam feralis tropaei cito perdidit, nec de fratricidio diu gaudere uel securus esse potuit, quia legatus ei Normannos adesse mox nuntiauit. Ipse uero, ut Normannos in Angliam ingressos esse audiuit, iterum se ad agonem praeparauit. Erat enim multum audax et probus, corpore fortis et pulcherrimus, eloquentia lepidus et affabilis fautoribus. Porro matre sua Githa quae interitu Tostici filii sui ualde erat lugubris, aliisque fidelibus amicis bellum ei dissuadentibus, dixit ei Worth comes frater suus: « Oportet, charissime frater et domine, ut probitas tua temperetur discretionis moderamine. Nunc ex praelio Northwigenarum fessus uenisti, iterumque festinas contra Normannos nunc praeliari. Quiesce, quaeso. Prudenter tractare tecum uelis quid cum sacramentis duci Normanniae promiseris. Caue ne periurium incurras, et pro tanto scelere tu cum uiribus nostrae gentis corruas, nostraeque progeniei permansurum dedecus exinde fias. Ego, liber ab omni sacramento, Guillelmo comiti nihil debeo. Audacter igitur contra illum pro natali solo certare paratus sum. Tu autem, frater mi, quouis in pace quiesce et euentum belli praestolare, ne clara libertas Anglorum corruat in tua pernicie. » His itaque auditis sermonibus, Heraldus uehementer est indignatus. Consilium istud, quod amicis salubre uidebatur, spreuit, et germanum suum, qui fideliter ei consiliabatur, conuiciis irritauit, matremque suam, quae nimis ipsum retinere secum satagebat, pede procaciter percussit. Deinde per sex dies undique populos ad bellum asciuit, innumeram multitudinem Anglorum contraxit, secumque adducens in hostes ad pugnam festinauit. Nocturno siquidem seu repentino incursu minus cautos opprimere cogitabat, et ne perfugio abirent, septingentas naues armatis onustas in mari opposuerat. Cuius accelerationem Willelmus dux ut audiuit, omnes suos armari mane Sabbati iussit, et ipse missam audiuit, et Dominicis sacramentis corpus et animam muniuit, reliquiasque sanctas, super quas Heraldus iurauerat, collo suo humiliter appendit. Religiosi quoque uiri pugnaturos e Normannia comitati fuerant. Nam duo pontifices, Odo Baiocensis et Goifredus Constantinus, aderant cum monachis et clericis multis; quorum officium erat pugnare precibus et consiliis. Bellum II Idus Octobris, hora tertia, commissum est, totaque die ad multorum millium perniciem ex utraque parte acerrime pugnatum est. Dux Normannorum pedites sagittis armatos et balistis in fronte locauit, item pedites loricatos secundo loco constituit, in ultimo turmas equitum, in quorum medio fuit ipse dux cum firmissimo robore, unde in omnem partem consuleret uoce et manu. Econtra ex omnibus undique regionibus copiae Anglorum ad locum, qui Senlac antiquitus uocabatur, conuenerant, studiumque suum pars Heraldo, sed cuncti patriae praestabant, quam contra extraneos defensare uolebant. Ibi protinus equorum opem reliquerunt, cunctique pedites densius conglobati constiterunt. Turstinus filius Rollonis uexillum Normannorum portauit. Terribilis clangor lituorum pugnae signa utrinque cecinit. Normannorum alacris audacia pugnae principium dedit. Pedites itaque Normanni propius accedentes Anglos prouocant, et in eos missilibus uulnera necemque dirigunt. Illi contra fortiter quo quisque ualet ingenio resistunt. Aliquandiu summa ui certatur ab utrisque. Pertinaci Anglorum saeuitia perterriti pedites pariter equitesque Britanni, et quotquot auxiliares erant in sinistro cornu, auertuntur, et fere cuncta ducis acies, eumdem iam occisum credens, cedit. Dux autem prospiciens multam partem aduersae stationis prosiluisse et insequi terga suorum, fugientibus occurrit, et hasta uerberans aut minans obsistit. Nudato insuper capite, detractaque galea exclamans: « Me, inquit, conspicite; uiuo et uincam, opitulante Deo. » Protinus prolatis a duce uerbis audaciae, cedentes animos receperunt, et circumuenientes aliquot millia insecuta se momento deleuerunt. Simili modo bis iterum fugam Normanni simulauerunt, et insequentes Anglos repente gyratis equis interceperunt, et inclusos undique mactauerunt. Anglos itaque periculosa simulatione deceperunt, disiunctos ab inuicem peremerunt, multisque millibus trucidatis residuos alacrius aggressi sunt. Institerunt eis Cenomannici, Franci, Britanni, Aquitani, et miserabiliter pereuntes cadebant Angli. Interfuerunt huic praelio Eustachius Boloniae comes, Guillelmus Richardi Ebroicensis comitis filius, Goifredus Rotronis Moritoniae comitis filius, Guillelmus Osberni filius, Rodbertus tiro Rogerii de Bellomonte filius, Haimericus Toarcensis praeses, Hugo stabulariorum comes, Galterius Giphardus et Radulphus Toenites, Hugo de Grentemaisnilio et Guillelmus de Garenna, aliique quamplures militaris praestantiae fama celebratissimi, et quorum nomina historiarum uoluminibus inter bellicosissimos commendari deceat. Willelmus uero dux eorum praestabat eis fortitudine et prudentia. Nam ille nobiliter exercitum duxit, cohibens fugam, dans animos, periculi socius, saepius clamans ut uenirent, quam iubens ire. In bello tres equi sub eo confossi ceciderunt; ter ille intrepidus desiluit, nec diu mors uectoris inulta remansit. Scuta, galeas et loricas irato mucrone moramque dedignante penetrauit, clypeoque suo nonnullos collisit, auxilioque multis suorum atque saluti, sicut econtra hostibus perniciei, fuit. Ab hora diei tertia bellum acriter commissum est, et in primo militum congressu Heraldus rex peremptus est. Deinde Leofwinus comes frater eius cum multis millibus simili sorte defunctus est Denique inclinata iam die, uidentes Angli quod rex suus et primates regni, multaeque legiones suorum interierint, et quod Normanni adhuc procaciter steterint, et terribiliter armis in obstantes saeuierint, in fugam conuersi quantocius abierunt, et euentus uarios experti sunt. Alii raptis equis, nonnulli pedites pars per uias, plerique per auia sese saluare conati sunt. Normanni autem, dum Anglos fugere uiderunt, tota nocte Dominica eos ad sui detrimentum obnixe persecuti sunt. Nam crescentes herbae antiquum aggerem tegebant, ubi summopere currentes Normanni cum equis et armis ruebant, ac sese, dum unus super alterum repente cadebat, uicissim exstinguebant. Ibi nimirum fugientibus Anglis rediit confidentia. Cernentes enim opportunitatem praerupti ualli et frequentium fossarum, in unum collecti sunt, inopinato restiterunt, et Normannis magnam stragem fortiter intulerunt. Ibi Engenulfus Aquilensis oppidanus, aliique multi corruerunt, ac, ut fertur ab his qui interfuerunt, Normannorum fere quindecim millia perierunt. Sic omnipotens Deus, pridie Idus Octobris, innumeros peccatores utriusque phalangis puniit diuersis modis. Nam, saeuitia intolerabiliter grassante Normannorum, in die Sabbati multauit multa millia Anglorum, qui longe ante innocentem Alfredum cum suis pedisequis iniuste necauerunt, atque, praecedente Sabbato, Heraldum regem et Tosticum comitem, aliosque multos absque pietate trucidauerunt. Idem quoque iudex Dominica nocte Anglos uindicauit, et furentes Normannos in caecam uoraginem praecipitauit. Ipsi enim contra praeceptum legis rem alienam immoderate concupierunt, ac ueloces, ut Psalmographus dicit, pedes eorum ad effundendum sanguinem fuerunt; ideoque contritionem et infelicitatem in uiis suis offenderunt. Dux Guillelmus Anglorum cohortes inopinato conglobatas cernens non substitit, sed Eustachium comitem cum militibus quinquaginta auersum, et receptui signa canere uolentem, ne abiret uirili uoce compellauit. Ille contra familiariter in aurem ducis reditum suasit, et proximam ei, si pergeret, mortem praedixit. Haec inter uerba percussus Eustachius inter scapulas ictu sonoro, cuius grauitatem statim sanguis demonstrabat ore et naribus, quasi moribundus ope comitum euasit. Dux autem, uictoria consummata, ad aream belli regressus est, ibique miserabilem stragem non absque miseratione uidendam intuitus est. Anglicae nobilitatis et iuuentutis flos in cruore sordidatus late solum operuit. Heraldus quibusdam signis est, non facie, recognitus, et in castra ducis delatus, ac ad tumulandum prope littus maris, quod diu cum armis seruauerat, Guillelmo agnomine Maleto uictoris iussu traditus [3,21] CAPUT XXI. Vergibili fortuna mortalibus in terris suppeditante ualde aspera et inopinata, quidam de puluere prosiliunt ad magnarum potestatum culmina, aliique de summo apice subito pulsi gemunt in ingenti moestitia. Sic Githa, Goduini comitis relicta, quondam diuitiis gaudens et potentia, nunc nimio moerore est affecta, quia grauibus infortuniis uehementer est afflicta. Nam septem filios uiro suo peperit, Suenum, Tosticum, Heraldum, Guorth, Elfgarum, Leofuinum et Wlnodum. Omnes hi comites fuerunt, magnoque corporis decore et saeculari probitate uiguerunt; sed diuersos et atroces euentus separatim experti sunt. Elfgarus et Wlnodus Deum diligentes pie legitimeque uixerunt, et in uera confessione prior Remis peregrinus et monachus, et alter Salesberiae uenerabiliter obierunt. Verum alii quinque diuersis in locis, uariisque studiis intenti armis interierunt. Moesta igitur mater Guillelmo duci pro corpore Heraldi par auri pondus obtulit, sed magnanimus uictor tale commercium respuit; indignum ducens ut ad libitum matris sepeliretur, cuius ob nimiam cupiditatem innumerabiles insepulti remanerent. Ipse suis ingentem sepeliendi curam exhiberi praecepit; Anglis quoque cunctis uolentibus quosque ad humandum liberam potestatem concessit. Suis autem prout tunc decuit sepultis Romaneium accessit, et expugnatis his qui intus erant, cladem suorum uindicauit, quos illuc errore appulsos fera gens adorta praelio fuerat, et cum maximo utriusque partis detrimento fuderat. Deinde dux contendit Doueram, ubi multus populus congregatus erat pro inexpugnabili, ut sibi uidebatur, munitione, quia id castellum situm est in acutissima rupe mari contigua. Castellani autem, dum obsidentem ducem metuerent, supplicesque deditionem pararent, Normannorum armigeri pro cupidine praedae ignem iniecerunt, et uoraci flamma leuiter uolitante pleraque correpta et combusta sunt. Dux autem damno eorum qui sibi subdere se uolebant compassus est, pretiumque restituendarum aedium dedit, aliaque amissa recompensauit. Recepto castro, quo minus erat per dies octo muniuit. Milites uero recentibus illic carnibus et aqua utentes, multi profluuio uentris exstincti sunt, plurimique usque ad finem uitae debilitati sunt. Dux inibi custodiam relinquens et dyssenteria languentes, ad perdomandum quos deuicit proficiscitur. Ultro Cantuarii non procul a Douera occurrunt, fidelitatem iurant et obsides dant. Interempto Heraldo, Stigandus Cantuariensis archiepiscopus et praeclari comites Eduinus et Morcarus, aliique primates Anglorum, qui Senlacio bello non interfuerunt, Edgarum Clitonem filium Eduardi regis Hunorum, filii Edmundi Irneside, id est Ferrei-Lateris, regem statuerunt, et cum eo contra externos hostes pro patria et gente se fortiter pugnaturos minati sunt. Porro Guillelmus dux ubi frequentiorem conuentum eorum audiuit, cum ualida manu appropians, non procul a Lundonia consedit, equitesque quingentos illo praemisit. Qui egressam de urbe contra se aciem refugere intra moenia compulerunt, et multa strage filiorum et amicorum facta, ciuibus ingentem luctum intulerunt. Incendium etiam urbanae caedi addiderunt, et quidquid aedificiorum citra flumen erat, cremauerunt. Dux autem Tamesim fluuium transmeauit, et ad oppidum Guarengefort peruenit. Illuc Stigandus archiepiscopus, aliique nobiles Angli aduenerunt. Edgarum abrogantes, pacem cum Guillelmo fecerunt, ipsumque sibi dominum susceperunt, et ipsi ab eo benigniter suscepti, pristinas dignitates et honores receperunt. Lundonii nihilominus utile consilium percipientes, sese in obsequium ducis tradiderunt, et obsides quos et quot imperarat adduxerunt. Edgarus Adelinus, qui rex fuerat constitutus ab Anglis, resistere diffidens, humiliter Guillelmo se regnumque contulit. Ille uero, quia idem puer mitis et sincerus erat, et consobrinus Eduardi Magni regis, filius scilicet nepotis eius erat, amicabiliter eum amplexatus est, et omni uita sua inter filios suos honorabiliter ueneratus est. Omnia, disponente Deo, in spatio trium mensium per Angliam pacata sunt, cunctique praesules, regnique proceres cum Guillelmo concordiam fecerunt, ac ut diadema regium sumeret, sicut mos Anglici principatus exigit, orauerunt. Hoc summopere flagitabant Normanni, qui pro fasce regali nanciscendo suo principi subierunt ingens discrimen maris et praelii. Hoc etiam diuino nutu subacti optabant indigenae regni, qui nisi coronato regi seruire hactenus erant soliti. Eo tempore Adelredus Eboracensis metropolitanus erat. Hic aequitatem ualde amans, aeuo maturus, sapiens, bonus et eloquens, multis uirtutibus fulgebat, et per uestigia Patrum Regem regum adire iugiter appetebat. Stigandus autem Cantuariensis, saecularibus curis et actibus nimis intentus erat, et pro quibusdam reatibus ab Alexandro papa interdictus fuerat. Denique anno ab Incarnatione Domini {leg. 1066} indictione V in die Natalis Domini, Angli Lundoniae ad ordinandum regem conuenerunt, et Normannorum turmae circa monasterium in armis et equis, ne quid doli et seditionis oriretur, praesidio dispositae fuerunt. Adelredus itaque archiepiscopus in basilica Sancti Petri apostolorum principis, quae Westmonasterium nuncupatur, ubi Eduardus rex uenerabiliter humatus quiescit, in praesentia praesulum et abbatum, procerumque totius regni Albionis, Guillelmum ducem Normannorum in regem Anglorum consecrauit, et diadema regium capiti eius imposuit. Interea, instigante Satana, qui bonis omnibus contrarius est, importuna res utrique populo, et portentum futurae calamitatis ex improuiso exortum est. Nam, dum Adelredus praesul alloqueretur Anglos, et Goifredus Constantiniensis Normannos, an concederent Guillelmum regnare super se, et uniuersi consensum hilarem protestarentur una uoce, non unius linguae locutione; armati milites, qui extrinsecus erant pro suorum tuitione, mox ut uociferationem gaudentis in Ecclesia populi et ignotae linguae strepitum audierunt, rem sinistram arbitrati, flammam aedibus imprudenter iniecerunt. Currente festinanter per domos incendio, plebs quae in ecclesia laetabatur perturbata, et multitudo uirorum ac mulierum diuersae dignitatis et qualitatis, infortunio perurgente, celeriter basilicam egressa est. Soli praesules et pauci clerici cum monachis nimium trepidantes ante aram perstiterunt, et officium consecrationis super regem uehementer trementem uix peregerunt, aliique pene omnes ad ignem nimis furentem cucurrerunt, quidam ut uim foci uiriliter occarent, et plures ut in tanta perturbatione sibi praedas diriperent. Angli factionem tam insperatae rei dimetientes nimis irati sunt, et postea Normannos semper suspectos habuerunt, et infidos sibi diiudicantes ultionis tempus de eis optauerunt. Susceptum itaque imperium Guillelmus rex in aduersis et prosperis strenue utiliterque rexit, eique XX annis et VIII mensibus, ac diebus XVI laudabiliter praefuit. De cuius probitate et eximiis moribus ac prosperis euentibus et strenuis admirandisque actibus Guillelmus Pictauinus, Lexouiensis archidiaconus, affluenter tractauit, et librum polito sermone et magni sensus profunditate praeclarum edidit. Ipse siquidem praedicti regis capellanus longo tempore exstitit, et ea quae oculis suis uiderit et quibus interfuerit, longo relatu uel copioso indubitanter enucleare studuit, quamuis librum usque ad finem regis aduersis casibus impeditus perducere nequiuerit. Guido etiam praesul Ambianensis metricum carmen edidit, quo Maronem et Papinium gesta heroum pangentes imitatus Senlacium bellum descripsit, Heraldum uituperans et condemnans, Guillelmum uero collaudans et magnificans. Ioannes Wigornensis a puero monachus, natione Anglicus, moribus et eruditione uenerandus, in his quae Mariani Scoti Chronicis adiecit, de rege Guillelmo, et de rebus quae sub eo uel sub filiis eius Guillelmo Rufo et Henrico usque hodie contigerunt, honeste deprompsit. Marianus enim in coenobio Sancti Albani martyris apud Maguntiam monachus fuit, ibique Caesariensem Eusebium et Hieronymum, aliosque historiographos pro modulo secutus, sese benigniter exercuit, et dulcem fructum longi studii, magnorumque laborum, quos in longinqua peregrinatione pertulit, filiis Ecclesiae tanta rimari per se non ualentibus charitatiue obtulit. Solerter itaque perscrutatis ueteribus et modernis codicibus chronographiam edidit, in qua ab initio mundi ex quo Deus Adam de limo terrae plasmauit, per omnes libros Veteris et Noui Testamenti, et Romanorum Graecorumque historias discurrens, optima quaeque collegit, et enumeratis annis per regum et consulum tempora usque in diem mortis suae annalem historiam laudabiliter distinxit. Quem prosecutus Ioannes acta fere centum annorum contexuit, iussuque uenerabilis Wlfstani pontificis et monachi supradictis Chronicis inseruit; in quibus multa de Romanis et Francis et Alemannis, aliisque gentibus, quae agnouit, utiliter et compendiose narratione digna reserauit. In his utique Chronicis continentur omnes iudices et reges. pontificesque Hebraeorum a Moyse usque ad subuersionem Ierosolymorum, dum sub Tito et Vespasiano pro nece Saluatoris et martyrum eius iuste destructum est regnum Iudaeorum. Omnes ibi nominantur consules et dictatores, imperatores et pontifices Romanorum, omnes quoque reges, qui regno Angliae praefuerunt, ex quo Hengist et Horsa Wortigerno regi Britanniae scandalo Guallorum militauerunt. His etiam episcopi chronicis adnotati sunt qui regimen ecclesiasticum in Anglia tenuerunt, ex quo Gregorius papa Augustinum et Mellitum, aliosque praedicatores uerbi Dei in Angliam misit; per quos Deus Adelbertum regem Cantiae et Eduinum regem Nordanhymbrorum, aliosque principes eiusdem gentis ad fidem ueritatis perduxit. Ex his opusculis Engelbertus, Gemblacensis monachus, quaedam praeclara decerpsit, et multa de his, quae de insulanis Oceani scripta erant in eisdem Chronicis dimisit, et nihilominus de Gothis et Hunis ac Persis, aliisque barbaris gentibus multa adiecit. Haec ideo huic chartae gratis indidi ut istos codices auidi lectores inquirant sibi, quia magnum sapientiae fructum ferunt et uix inueniri possunt. A modernis enim editi sunt, et adhuc passim per orbem diffusi non sunt. Unum eorum Wigornae uidi in Anglia, et alterum Cameraco in Lotharingia. Familiariter ostendit illic mihi Fulbertus prudens abbas coenobii Sancti Sepulcri, quod in septentrionali parte Cameraci studio aedificatum est ac sumptibus Liberti eiusdem urbis episcopi, ubi idem praesul honorifice meruit sepeliri. Ad requiem iam fessus anhelo, et ecclesiasticae historiae, quam de contemporaneis et collimitaneis principibus atque didascalis ueraci deprompsi calamo, primum libellum hic terminare dispono. In sequentibus uero latius de rege Guillelmo disseram, miserasque mutationes Anglorum et Normannorum sine adulatione referam, nullius remunerationis a uictoribus seu uictis expetens honorificentiam.