[0,1] Ampliss- uiro D- lO- BELLAlO CARDlNALl ET EPlSCOPO PARlSlENSl, lA- OMPHALlVS lVRlSCONSVLTVS S- D-. [0,2] MAGNA quaedam res est, cum ad multitudinis in nos amorem commouendum, tum uero ad eas res gerendas, quarum splendor omnis atque amplitudo cum Reipublicae dignitate est coniuncta, animi prudentia excellere. [0,3] Vni homini hanc rationis consiliique dignitatem admirabilis naturae benignitas concessit: eaque maxime a caeteris, quae ad pastionem abiici uoluit, seiunxit animantibus. [0,4] Cuius tanta uis est, ut ea instituti, nihil in his circunscriptis uitae regionibus praeter honestatem et illam recte factorum praeclarissimorumque in Rempublicam meritorum laudem magnopere expetamus: in eaque persequenda nec labore frangamur, nec rebus debilitemur aduersis. [0,5] Neque tamen in hac, qua omnes trahimur, scientiae cognitionisque cupiditate acquiescimus: sed longius etiam, quam uitae nostrae ratio tam lubrica postulat, de nominis aeternitate spe atque animo cogitamus. [0,6] Omnes enim,qui posteritatis sensu, excellentiumque hominum cogitatione conformari in circunfluenre laude ac uirtute uersamur, sempiternum quiddam et nulla saeculorum memoria intermoriturum spectare uidemur: ne si cum uita, cuius ut exiguum curriculum, sic immensum gloriae spatium natura dedit, nostri memoriam dimittendam putaremus, nulla pro Republica dimicatio, nulla ciuium defensio, nullum ad ueram illam, grauem ac solidam gloriam consequendam studium adhiberetur. [0,7] Nunc uero insidet in animis nostris alta quaedam prudentiae uis, quae nos ad omnem maximarum rerum cognitionem ducit impellitque omnem ut ingenii uim, omnem curam, animique commentationem ad percipendam uirtutem et colendam conferamus; aliis otium et uoluptatem, non nobis quaeramus: denique in omni uita caueamus, ne animorum motibus perturbati, eiusmodi quippiam agamus, cuius adferri ratio probabilis non possit. [0,8] Haec illa est praestans et praepotens animi excelsi et bene a natura constituti magnitudo; quae olim praecipitante Republica, clarissimos uiros, ne repentina concitatae multitudinis oppressîone perculsi, ab officii religione declinarent, in graui semper ac perpetua laborantis Reipublicae propugnatione retinuit. [0,9] Haec Themistoclem, uirum laudi atque gloriae natum, ne uel Miltiadis calamitate uel Aristidis fuga a rebus praeclare gerendis auerteretur magnum atque fortem ad omnem periculorum contemptionem fecit. [0,10] Haec Mutii Scaeuolae, haec M- Attilii Reguli rectum ac liberum in patriae libertate defendenda sensum aduersus infestos saeuientis fortunae casus confirmauit. [0,11] Haec una efficit, ut uniuersam bene beateque uiuendi rationem in consilii dignitate, in animi magnitudine, in rerum humanarum contemptione constituamus. [0,12] Nnlla est aetas, nullus uitae cursus, nullus Reipublicae splendor qui non prudentiae regatur magnitudine. [0,13] Quicquid immensa haec rerum uniuersitas continet uel laude excellens, uel dignitate admirabile, huius luce illustratur. [0,14] Vt igitur ex omnibus, quae quidem homini sunt expetenda, nihil uel praestantius, uel admirabilius hac animi prudentia atque elatione natura nobis tribuit, ita eloquentia cum nullum adhuc linguae atque cordis dissidium extaret, essetque propter eam, quam inter se omnia ingenuarum artium studia habent, cognationem, commune nomen sapienter sentiendi et ornate dicendi, a maioribus nostris Philosophia semper fuit appellata et iam inde a constituto Romani populi imperio egregias nobis et ut fortasse pulcherimas, sic longe praestantiores, quam homines opinantur, attulit utilitates. [0,15] Complectitur enim suo quasi ambitu omnem magnarum disciplinarum, omnem omnium rerum, quae ad uitae institutionem, quae ad uirtutem, quae ad Rempublicam pertinent, cognitionem et scientiam. [0,16] Et hunc nobis honestissimae dignitatis ac gloriae fructum amplissimum praebet, quod eiusmodi quaedam arma suppeditat, quibus uitae nostrae, quae omnibus fortunae hominumque insidiis est exposita, flexum in perpetua ac aequabili sine ulla dignitatis amissione fortuna tenere, aegras ac laceratas Reipub- partes amplecti, eiicere ciuitate audacissimorum hominum pestem, amplificare laude atque honoribus optimorum ciuium integritatem, moerentes ac metu debilitatos ab angoribus; a metu, a desperatione abducere, nocentes ac perditos homines uehementi actione prosternere, omnia ad patriae decus atque gloria referre queamus. [0,17] Eloquentia eos, qui hac uia ingressi fuissent, in amplissimo et laudis et dignitatis gradu collocauit. [0,18] Huic uni, constitutis iam urbibus, maxima honoris proposita fuere praemia. [0,19] Hanc praestantissimi homines uberrimis ingeniis et doctrina abundamtes tota uita ob id credo summopere expetendam esse duxerunt, quod omnes prudentiae partes comprehendat. [0,20] Cum enim oratio animi sit index, qui eleganti, illuminata et admirabili dicendi ratione, quaecumque cogitatione conceperit, explicare aliorumque in se uoluntates conuertere potest, eum necesse est praestantius quidam quam alios, mente conplecti; cum hoc ipso optimo praestantissimoque naturae munere, quo solo bestiis homines praestant, caeteris egregie antecellat. [0,21] Nihil utilius largiri homini diuina prouidentia, nihil complecti mens humana excellentius, nihil ex omni rerum pulchritudine praestantius fingi excogitarique prudente potuit oratione. [0,22] Itaque cum magnum sit nomen, magnus honos, magna omnium ingenuarum artium dignitas, multaeque res praeclarae, quibus ciuilis uitae ratio summa cum utilitate explicari possit, nulli tamen magis prodesse cunctis rebus humanis creduntur, quam qui laudabilem eloquentiam ad res gerendas adferre queant. [0,23] Animaduertit hoc FRANCISCVS Galliarum rex Christianissimus, qui te PONT- AMPLlSS- in turbulentissimis nuper Reipub- fluctibus, omnibus tempestatibus impendentibus, ut nauem gubernares, saluamque ex magna iactatione in portu collocares, iudicio senatus, populo approbante, totius Galliae consensu summae rerm praefecit ; ut is Reip- atque huic Vrbi propositus uideretur, cuius opera, sua cunctis uel in otio dignitas, uel in graui comunium temporu couersione, uitae ac fortunarum salus possit constare. [0,24] Perspexit enim Princeps prudentissimus, excellentes atque incredibiles uirtutes maximis theatris, quasi orbi uniuerfo, in hac rara naturae tuae foelicitate esse propositas, mirificam uim iudicii, animum bene ac praeclare liberalibus artibus ad gloriam, ad dignitatem, ad Rempub- capessendam instructum, eloquentiam admirabilem, miram in omni laudis genere praestantiam, eam in rebus agendis industriam, nulla ut res, quae quidem in hominis sit potestate; incidere tanta queat, quae non tuo regi possit consilio et conseruari auctoritate. [0,25] Qua ex re, cum tibi et apud eos, quibus crudeli hostium oppressione afflictis magno in periculis adiumento, solatio in laboribus, exemplo uirtutum omnium in Reipub- aegris ac prope depositis partibus excitandis fuisti, et cunctas orbis terrarum gentes nominis ac laudis constituta sit aeternitas, tum uero maxime apparet, quantam lucem ac gloriae splendorem Galliae attulerint uniuersae ea, in quibus mirificos progressus fecisti, eloquentiae studia cum prudentia coniuncta. [0,26] EST ENIM haec iucunda atque illustris conmunium literarum utilitas, que earum conformatio, quoties ad eximii naturam accesserit, incredibilem uim prudentiae, consilii, dignitatis in conmunem profert fructum: nec animorum solum incredibiles motus ingeniique celeritatem producit, uerumetiam florentibus rebus laudem, afflictis uero atque prostratis perfugium solatiumque praebet. [0,27] Sed ut magnum te atque excelsum ad omnem laudandarum rerum excellentiam fatorum benignitas finxit, quae scilicet uoluit ciuium te saluti, fortunarum propugnationi, laudi atque gloriae nasci ita mirari fatis nequeo, cum aetate et quadam senescentis saeculi barbaria inueteris eloquentiae perturbationem deuenerimus, potuisse tamen te in laboriosissima uitae ratione, in magnis occupationibus tuis, cum publicarum rerum procuratione tum uero totius regni Gallici gubernatione districtum tantam uim optimarum disciplinarum comprehendere ad eamque illam pacis, otii, societatis humanae CONClLlATRlCEM ELOQVENTlAM addiungere, cuius adumbrationem plerique eloquentiae studiis ardentes, otio etiam diffluentes, nondum sunt consecuti. [0,28] Quod meum de maximis animi tui uirtutibus iudicium, si non ex ea, cuius mihi aditum fecit singularis ornatissimi uiri D- Io- SABONIER commendatio, congressione nostra uere recteque facere possem, tamen in hac mea me sententia facile retineret magnus ille ingeniorum index Io- ABANGESTO, Episcopus et Comes illustrissimus Nouiodunensis, qui tuas inihi praeclaras animi dotes, quoties de Eloquentiae studiis, de communibus literis, de Reip- administratione, de rebus amplectendis quaestio incidit, praedicare mirabiliter solet. [0,29] Est enim uir ille, ut ipse scire possis et eruditi omnes agnoscunt, non solum omnibus honoris, familiae, dignitatis or namentis splendidissimus, uerumetiam ingenio diuino, eruditione praestabili, scriptionis mira elegantia et, ut ego quidem iudico, magnum laborantis eloquentiae praesidium. [0,30] Erit fortasse, erit aliquando dies, quo illud abundantis ingenii flumen excurret et ea, quae egregie inchoata, magnam adhuc expectationem excitant, in lucem proferet. [0,31] Atque haec mea praestantis uirtutis, eruditionis, humanitatis tuae opinio fiduciam mihi attulit, has meas de eloquentiae imitatione ac apparatu commentationes nomini tuo inscribendi propterea quam tu is sis qui eam eloquentiae gloriam, quae sensim ruere ac ferri in naufragium nuper coeperat, in Gallorum possesionem inferre maxime possis. [0,32] Hoc enim unum in toto libro egimus, in hanc rem, quantum in nobis uirium fuit, contulimus, ut cum ipsi propter ingenii egestatem, longissime ab illa uerae eloquentiae adumbratione adhuc abessemus, consilio tamen prodesse possemus iuuentuti. [0,33] Et tanquam sobrii faciunt medici, qui cum ualetudini suae propter naturae infractionem mederi nequeunt, aliis tamen prudenter praecipere solent, sic nos, quod ipsi in his miseris et afflictis studiorum reliquiis assequi non potuimus, aliis proponimus imitandum. [0,34] Quamobrem a nobis haec, quantacunque sint, quoniam maiora non audemus, qua soles benignitate accipies, ex eoque solo metieris, quod neminem tibi in hac Eloquentiae suffragatione praeferendum putaremus. [0,35] Vale. [0,36] Parisiis Calend- Mart- 1537.