Statutum de defunctis. Decretum est a beatissimo Patre domino Odilone, una cum consensu et rogatu omnium fratrum Cluniacensium, ut sicut in ecclesiis Dei quae per orbem terrarum longe lateque constructae sunt, in die Kalendarum Nouembrium agitur festiuitas Omnium Sanctorum, ita agatur apud nos festiuo more conmemoratio omnium fidelium defunctorum, qui ab initio mundi fuerunt usque in finem, tali modo. Ipso die supradicto post capitulum faciant eleemosynam decanus et cellerarius de pane et uino omnibus superuenientibus pauperibus, sicut mos est agi in Coena Domini. Et quidquid ipso die ex refectione fratrum remanserit ad prandium, ex integro recipiat eleemosynarius, nisi tantum panem et uinum, quae post coenam recipiat. Ipso etiam die post uespertinalem synaxim, pulsentur omnia signa, et agatur officium pro defunctis. Ad missam uero matutinalem, festiuo more agitur officium, omnia signa pulsentur. Tractus a duobus fratribus cantetur, cuncti fratres offerant: priuatim et publice missas celebrent pro requie omnium animarum fidelium, et duodecim pauperes reficiantur. Et ut hoc decretum perpetuum uigorem obtineat, uolumus et petimus et praecipimus tam in loco hoc quam in cunctis ad istum locum pertinentibus seruetur. Et si alius aliquis ex ista nostra fideli inuentione sumpserit exemplum, particeps omnium bonorum efficiatum uotorum. Ergo qualiter omnium memoria Christicolarum semel in anno agatur monuimus et praecepimus, dignum profecto ducimus ut pro nostrorum fratrum animabus, sub almi Benedicti norma in coenobiis Deo militantibus, in diuinis aliquid obsequiis plus more solito adaugeamus. Necnon ut memoria chari nostri imperatoris Heinrici cum eisdem praecipue agatur, constituimus: ut merito debemus, multis ab ipso ditati opibus. Scilicet ad uigiliam mortuorum, post psalmum: Ad Dominum cum tribularer, qui post lectiones recitatur, Domine, quid multiplicati sunt, dicamus. Ad matutinas uel post, De profundis; Usquequo Domine. Ad uesperas post Lauda, anima mea. Nisi quia Dominus. Deus, auribus nostris. Post Domine, refugium, Dominus regit me. Ad letaniam, Iudica me, Deus, et discerne. Et ita diuina fauente gratia, ut praemisimus, eorum agatur memoria per omnia futura tempora, tam in hoc loco quam in omnibus ad hunc respicientibus. Auctoritas diuinae legis nos admonet ut in domo Domini, quae est Ecclesia fidelium, unusquisque deuotorum, pro uiribus a Domino sibi collatis, aliquid offerre studeat, ne scilicet ut piger seruus pro talenti absconsione iure a Domino damnetur, sed potius cum bono seruo pro lucro fideliter multiplicato digna mercede remuneretur.