24. Apollinis nouem Musae. Apolliui nouem deputant Musas, ipsumque decimum Musis adiiciunt, ea de causa, quod humanae uocis decem sunt modulamina. Nos uero nouem Musas doctrinae et scientiae edicimus modos. Prima est Clio, quasi cogitatio prima discendi, quae repperit historias. g-Kleos enim Graece fama dicitur, quia nullus scientiam quaerit, nisi in qua famae suae protelet dignitatem. Secunda Euterpe, id est bene delectans, quae tibias; quia primum est quaerere, secundum delectari. Tertia Melpomene, id est suauia dicens, uel meditationem faciens, quae tragoedias; ut sit primum uelle, secundum desiderare, quod uelis, tertium meditari, quod desideras. Quarta Thalia, id est dans capacitatem, quae comoedias; quia post desiderium opus est capacitate. Quinta Polymnia, id est plura recordans, uel multae memoria, quae rhetoricam; quia post capacitatem memoria est necessaria. Sexta est Erato, id est inueniens simile, quae geometriam; quia post scientiam et memoriam conatur aliquid sibi simile de suo inuenire. Septima Terpsichore, id est instructionem formans, quae psalterium. Ergo post inuentionem oportet etiam discernere et iudicare, quid inuenias. Octaua Urania, id est sonoritas caelestis, uel bona uox, quae astrologiam. Post diiudicationem enim eligis, quod dicas, quod respuas: eligere enim utile, caducumque despicere caeleste ingenium est. Nona Calliope, uel optimae uocis, uel optima tribuens, Ergo sic ordo est: primum uelle doctrinam ; secundum delectari, quod uelis; tertium instare ad id quo delectatus es; quartum est capere, ad quod instas uel desideratum est; quintum memorari, quod capis; sextum inuenire de suo simile ei, quod memīneris; septimum iudicare, quod inuenias; octauum eligere, quod iudicas; nonum proferre, quod elegeris. Versus nouem Musarum. Clio gesta canens, transactis tempora reddit. Melpomene tragico proclamat maesta boatu. Signat cuncta manu loquiturque Polymnia gestu. Doctiloquos calamos Euterpe flatibus urget. Terpsichore affectum citharis mouet, imperat, auget. Uranie caeli motus scrutatur et astra. Comica lasciuo gaudet sermone Thalia. Plectra gerens Erato saltat pede, carmine ducto. Carmina Calliope libris heroica mandat.