101. Sirenes. Sirenes, Melpomenes Musae et Acheloi fluminis filiae, quum Proserpinam, a Plutone raptam, inquirerent, et eam minime inuenissent, a diis nouissime impetrarunt, ut uersae in uolucres, non tantum in terris, sed etiam in mari requisitam consequi possent. Quo concesso, diu quaerentes, nouissime ad petram Martis, quae proxime imminebat pelago, deuenerunt, ibique habitare coeperunt. His concessum quoque fuit, ut tamdiu manerent incolumes, quamdiu earum uox audiretur. Fuerunt autem parte uolucres, parte uirgines, pedes gallinaceos habentes. Harem una uoce, alia tibiis, tertia lyra canebat. Quarum cantihus illecti nautae quum ad saxa accederent, in quibus illae residentes canebant, illisis in scopulis nauibus, in naufragia ducebantur, et ab illis comedebantur. Has Ulixes contemnendo deduxit ad mortem. Nam quum illas praeternauigaret, omnium sociorum suorum aures, ne eas audirent, cera obturans, se iussit ad arborem nauis religari. Ita et dulcedinem cantus illarum percepit, et periculum euasit. At illae adeo se uictas doluerunt, ut se in fluctus praecipitarent, sicque mortem gustarent. Secundum ueritatem autem meretrices fuerunt, quae quoniam transeuntes ducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. g-Seirehnes igitur Graece, Latine trahitoriae dicuntur. Tribus enim modis illecebra trahitur, aut cantu, eut uisu, aut consuetudine. Eaedem igitur uolatiles dicuntur, quia amantium mentes celeriter mutantur. Inde gallinaceis pedibus finguntur, quia libidinis affectu quaeque habita sparguntur. Per Ulixem autem, qui quasi g-holohn g-xenos, id est omnium peregrinus dicitur, ad mortem deductae dicuntur, quia sapientia ab omnibus mundi illecebris peregrinatur. 102. Tantalus. Tantalus, rea Corinthiorum, amicus numinibus fuit. Quae quum frequenter susciperet, et quodam tempore defuissent epulae, uolens diuinitatem eorum tentare, inuitatis filium suum Pelopem occidens epulandum apposuit. Tunc abstinentibus cunctis, Ceres humerum eius exedit. Quem quum dii per Mercurium reuocare ad superos uellent, eburneus ei est humerus restitutus. Ideo autem sola Ceres dicitur comedisse, quia ipsa est terra, quae corpus soluit, ossa tamen reseruans. Per Mercurium autem fingitur ob hoc reuocatus, quod ipse est deus prudentiae. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans, nec undis praesentibus, nec uicinis eius pomariis, fame deficiens, perfruatur. Aliquis igitur auarus fingitur; ut Horatius : Quid rides? fabula narratur, mutato nomine, de te.