MYTIIOGRAPHUS PRIMUS. LIBER I. 1. Prometheus. Prometheus post factos a se homines dicitur auxilio Mineruae caelum ascendisse; qui, adhibita facula ad rotam solis, ignem furatus est, quem hominibus indicauit. Ob quam rem irati dii duo mala immiserunt terris, febres et maciem, id est morbos. Ipsum quoque Prometheum per Mercurium in Caucaso monte religarunt ad saxum, adhibita etiam aquila, quae cor eius exederet. Haec autem omnia non sine ratione finguntur. Nam Prometheus uir prudentissimus fuit; unde et primus astrologiam Assyriis indicauit, quam residens in Caucaso monte nimia cura comprehenderat. Dicitur autem aquila cor eius exedere; quod est nimia sollicitudo, qua ille affectus siderum omnes motus deprehenderat. Et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. Deprehendit praeterea rationem fulminum, et hominibus indicauit; unde caelestem ignem dicitur esse furatus. Nam quadam arte, ab eodem monstrata, supernus ignis olim eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec bene eo usi sunt. Nam postea malo hominum usu in perniciem uersus est. Sicut in Liuio lectum est de Tullo Hostilio, qui ideo igni exustus est cum omnibus suis. Hinc est, quod igue rapto ab iratis numinibus morbus hominibus dicitur immissus. 2. Neptunus et Minerua. Quum Neptunus et Minerua de Athenarum nomine contenderent, placuit diis, ut eius nomine appellarentur, qui munus melius mortalibus obtulisset. Tunc Neptunus percusso litore equum, animal bellis aptum, procreauit. Minerua iacta hasta oleam creauit; quae res est melior comprobata, ut pacis insigne. Unde ex Mineruae nomine, quae Graece g-Athehna dicitur, Athenae dictae sunt.