[0] MINUCII FELICIS - OCTAVIUS. [1] I. Cogitanti mihi et cum animo meo Octaui boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi uiderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione reuocare: ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est. Nec inmerito discedens uir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagrauerit, ut et in ludicris et seriis pari mecum uoluntate concineret eadem uelle uel nolle: crederes unam mentem in duobus fuisse diuisam. Sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus: et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et ueritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque cum per uniuersam conuictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q- Caecilium superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione grauissima ad ueram religionem reformauit. [2] II. Nam negotii et uisendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et -- quod est in liberis amabilius -- adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata uerba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem. Quo in aduentu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultauerim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia. Igitur post unum et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. Nam id temporis post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat. Itaque cum diluculo ad mare inambulando litori pergeremus, ut et aura adspirans leniter membra uegetaret et cum eximia uoluptate molli uestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut uulgus superstitiosus solet, manum ori admouens osculu, labiis pressit. [3] III. Tunc Octauius ait: "Non boni uiri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae uulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare." Cum hoc sermone eius medium spatium ciuitatis emensi iam liberum litus tenebamus. Ibi harenas extimas, uelut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat: et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens in sese resorberet. Sensim itaque tranquilleque progressi oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. Haec fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio. Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi uiam rursus uersis uestigiis terebamus, et cum ad id loci uentum est, ubi subductae nauiculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros uidemus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere. Is lusus est testam teretem iactatione fluctuum leuigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum uel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, uel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu subleuatur. Is se in pueris uictorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret. [4] IV. Igitur cum omnes hac spectaculi uoluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid uultu fatebatur. Cui ego: "Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?" Tum ille: "Iam dudum me Octaui nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te inuectus obiurgauit neglegentiae, ut me dissimulanter grauius argueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto integro mihi cum Octauio res est. Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam. Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare." Et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem. [5] V. Tum sic Caecilius exorsus est: "Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque uiuendi genere uersatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata uideatur. Proinde, si mihi quasi nouus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque omnia uerisimilia quam uera: quo magis mirum est nonnullos taedio inuestigandae penitus ueritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseuerare. Itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione diuina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut ruspari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure uideamur, si secundum illud uetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius nouerimus. Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos euagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, uel hunc errorem saltem non uanis et formidulosis opinionibus implicemus. Sint principio omnium semina natura in se coeunte densata, quis hic auctor deus? Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator? Sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram fundauerit pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde formido, quae superstitio est? Homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore. Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae uaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare, uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos. Quid tempestates loquar uarias et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores potius occumbere? In pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda prauitas an optanda felicitas. Quod si mundus diuina prouidentia et alicuius numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates uenenum. Ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta uindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur. Adeo aut incerta nobis ueritas occultatur et premitur, aut, quod magis credendum est, uariis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur. [6] VI. "Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto uenerabilius ac melius antistitem ueritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos uel faciles habere uel reges! Inde adeo per uniuersa imperia, prouincias oppida uidemus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, uniuersa Romanos. Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupauit, sic imperium suum ultra solis uias et ipsius oceani limites propagauit, dum exercent in armis uirtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis uirginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam spreuisset iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente uictoria numina uicta uenerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus. Sic, dum uniuersarum gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt. Hinc perpetuus uenerationis tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consueuit quantum adstruxerit uetustatis. [7] VII. "Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut obseruandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam nauauerunt. Specta de libris memoriam; iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, uel ut remuneraretur diuina indulgentia, uel ut auerteretur imminens ira aut iam tumens et saeuiens placaretur. Testis Mater Idaea, quae aduentu suo et probauit matronae castitatem et urbem metu hostili liberauit; testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse uictoriam eadem die qua fecerant nuntiauerunt; testis ludorum offensi Iouis de somnio plebei hominis iteratio: et Deciorum deuotio rata testis est; testis et Curtius, qui equitis sui uel mole uel honore hiatum profundae uoraginis coaequauit. Frequentius etiam, quam uolebamus, deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. Sic Allia "nomen infaustum," sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit. Omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta. Inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. Etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus. [8] VIII. "Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamuis incerta sit uel ratio uel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam uetustam, tam utilem, tam salubrem dissoluere aut infirmare nitatur. Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, uel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseuerando timorem omnem, quo humanitas regitur, uenerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt. Cum Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid? homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est? Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi! Pro mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent: ita illis pauorem fallax spes solacia rediuiua blanditur! [9] IX. "Ac iam, ut fecundius nequiora proueniunt, serpentibus in dies perditis moribus per uniuersum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt. Eruenda prorsus haec et execranda consensio. Occultis se notis et insignibus noscunt et amant mutuo paene antequam nouerint: passim etiam inter eos uelut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum. Ita eorum uana et demens superstitio sceleribus gloriatur. Nec de ipsis, nisi subsisteret ueritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis caput asini consecratum inepta nescio qua persuasione uenerari: digna et nata religio talibus moribus! Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi parentis sui adorare naturam: nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis sacris adposita suspicio! Et qui hominem summo supplicio pro facinore punitum et crucis ligna feralia eorum caerimonias fabulatur, congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur. Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est. Infans farre contectus, ut decipiat incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur. Is infans a tirunculo farris superficie quasi ad innoxios ictus prouocato caecis occultisque uulneribus occiditur. Huius, pro nefas! sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur. Haec sacra sacrilegiis omnibus taetriora. Et de conuiuio notum est; passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis nostri testatur oratio. Ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. Illic post multas epulas, ubi conuiuium caluit et incestae libidinis ebriatis feruor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua uinctus est, ad impetum et saltum prouocatur. Sic euerso et extincto conscio lumine inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis inuoluunt per incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam uoto uniuersorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum. [10] X. "Multo praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque omnium uera declarat ipsius prauae religionis obscuritas. Cur etenim occultare et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum? Unde autem uel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt? Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis nec potestas est, ut sit Romanis hominibus cum sua sibi natione captiuus. At etiam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt! Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere, in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet atque ubique praesentem: molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus nec uniuersis sufficere in singulis occupatus. [11] XI. "Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae diuinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage diuisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur? Nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem et cineres et fauillas et nescio qua fiducia mendaciis suis inuicem credunt: putes eos iam reuixisse. Anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut inuenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere! Inde uidelicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resoluatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaueribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina. Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem uitam mortui pollicentur, ceteris, ut iniustis, poenam sempiternam. Multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. Iniustos ipsos magis nec laboro; iam docui: quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen uel innocentiam noui fato tribui sententiis plurimorum. Et haec uestra consensio est; nam quicquid agimus, ut alii fato ita uos deo dicitis: sic sectae uestrae non spontaneos cupere, sed electos. Igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non uoluntatem. "Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an absque corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innouatis resurgatur. Sine corpore? hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec uita est. Ipso corpore? sed iam ante dilapsum est. Alio corpore? ergo homo nouus nascitur, non prior ille reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt; quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte remeauit, horarum saltem permisso commeatu, uel ut exemplo crederemus? Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis nimirum credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt. [12] XII. "Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam uos inritae pollicitationis cassa uota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri, dum adhuc uiuitis, aestimate. Ecce pars uestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non uult aut non potest opitulari suis; ita aut inualidus aut iniquus est! Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis? nondum adgnoscis fragilitatem? inuitus miser infirmitatis argueris nec fateris! "Sed omitto communia. Ecce uobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis: ubi deus ille, qui subuenire reuiuescentibus potest, uiuentibus non potest? Nonne Romani sine uestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto uestrique dominantur? Vos uero suspensi interim atque solliciti honestis uoluptatibus abstinetis: non spectacula uisitis, non pompis interestis, conuiuia publica absque uobis; sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis. Sic reformidatis deos quos negatis! Non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis; reseruatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri nec interim uiuitis! Proinde si quid sapientiae uobis aut uerecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, quibus non est datum intellegere ciuilia, multo magis denegatum est disserere diuina. [13] XIII. "Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. Eius uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: 'quod supra nos, nihil ad nos.' Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. Quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco uniuersis esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est. Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose. Quid? Simonidis Melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? Qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox alterum tantum admonitus adiunxit. Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille 'quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis uiris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur." [14] XIV. Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxauerat): "Ecquid ad haec" ait "audet Octauius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?" "Parce," inquam, "in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set ueritati disceptatio uestra nitatur. Et quamquam magnum in modum me subtili uarietate tua delectarit oratio, tamen altius moueor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium uiribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae ueritatis condicio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum uerborum lenocinio a rerum intentionibus auocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile uerum et uerisimile mendacium. Itaque, quo saepius adseuerationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint uniuersa suspendere quam de fallacibus iudicare. Igitur nobis prouidendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. Nam incaute creduli circumueniuntur ab his quos bonos putauerunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt. 'Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit ueritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea uero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus." [15] XV. "Decedis" inquit Caecilius "officio iudicis religiosi: nam periniurium est uires te actionis meae intergressu grauissimae disputationis infringere, cum Octauius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare." "Id quod criminaris" inquam "in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus. Nec auocanda, quod quereris, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire." [16] XVI. Et Octauius: "Dicam equidem, ut potero, pro uiribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conuiciorum amarissimam labem uerborum ueracium flumine diluamus. "Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, uagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tuo eruditio turbata sit, an uacillauerit per errorem. Nam interim deos credere, interim se deliberare uariauit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natali meo uersutiam nolo, non credo: procul est ab eius simplicitate subtilis urbanitas. Quid igitur? Ut qui rectam uiam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia uiam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec uniuersas probare: sic, cui non est ueri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius dubia opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur. Quod ne fiat ulterius, conuincam et redarguam quamuis diuersa, quae dicta sunt, una ueritate confirmata probataque: sic nec dubitandum ei de cetero est nec uagandum. "Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos, uel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos: adeo diuites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam. Unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari. Nihil itaque indignandum uel dolendum, si quicumque de diuinis quaerat, sentiat, proferat, cum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius ueritas requiratur. Atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur. [17] XVII. "Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a deo factus, formatus, animatus. Quod ipsum explorare et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque uergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem: sacrilegii enim uel maxime instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas inuenire. "Quo magis mihi uidentur qui hunc mundi totius ornatum non diuina ratione perfectum uolunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt infra circaque lustraueris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moueatur, alatur, gubernetur? "Caelum ipsum uide: quam late tenditur, quam rapide uoluitur, uel quod in noctem astris distinguitur, uel quod in diem sole lustratur: iam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et diuina libratio. Vide et annum, ut solis ambitus faciat, et mensem uide, ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes uices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? Relinquenda uero astrologis prolixior de sideribus oratio, uel quod regant cursum nauigandi, uel quod arandi metendique tempus inducant. Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, uerum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt. "Quid? cum ordo temporum ac frugum stabili uarietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur uer aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna oliuitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Iam prouidentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et ueris inserere medium temperamentum, ut per uestigia sua anni reuertentis occulti et innoxii transitus laberentur! "Mari intende: lege litoris stringitur. Quicquid arborum est uide: quam e terrae uisceribus animatur! Aspice oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant uenis perennibus. Fluuios intuere: eunt semper exercitis lapsibus. "Quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta camporum? quidue animantium loquar aduersus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum? "Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo deum fatetur artificem: status rigidus, uultus erectus, oculi in summo uelut in specula constituti et omnes ceteri sensus uelut in arce compositi. [18] XVIII. "Longum est ire per singula. Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes uniuersi uidemur et inter se singuli dissimiles inuenimur. "Quid nascendi ratio? quid? cupido generandi nonne a deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat? "Nec uniuersitati solummodo deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur; Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare. "Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata uidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias prouidentiam, ordinem, legem, crede esse uniuersitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem. "Ni forte, quoniam de prouidentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur: quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit? Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit. "Vide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus. Tu in caelo summam potestatem diuidi credas et scindi ueri illius ac diuini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui natiuitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui uniuersa, quaecumque sunt, uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat. "Hic non uideri potest: uisu clarior est; nec conprehendi: tactu purior est; nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus. Nobis uero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem dei qui se putat nosse minuit; qui non uult minuere, non nouit. "Nec nomen deo quaeras: deus nomen est. Illic uocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: deo, qui solus est, dei uocabulum totum est. Quem si patrem dixero, carnalem opineris; si regem, terrenum suspiceris; si dominum, intelleges utique mortalem. Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem. "Quid quod omnium de isto habeo consensum? Audio uulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam 'deum' dicunt et 'deus magnus est' et 'deus uerus est' et 'si deus dederit.' Vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? Et qui Iouem principem uolunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt. [19] XIX. "Audio poetas quoque unum patrem diuum atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit. Quid? Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, uerius 'principio' ait 'caelum ac terras' et cetera mundi membra 'spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus' et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. Haec enim uerba sunt: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes. "Quid aliud et a nobis deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur? "Recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus uariis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam. Omitto illos rudes et ueteres, qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de caelestibus disputauit. Is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formauerit. Esto altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inueniri, a deo traditum: uides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de diuinitate consensio est. Anaxagorae uero discriptio et motus infinitae mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per uniuersam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium uita carpatur. Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum uim animalem, qua omnia regantur, deum nosse. Quid? Democritus, quamuis atomorum primus inuentor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam. Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam superponit. Aristoteles uariat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Theophrastus etiam uariat, alias mundo, alias menti diuinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus quoque mundo diuinam mentem quamuis uarie adscribit. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem prouidentiae omnes reuoluuntur. Cleanthes enim mentem modo naturae atque animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque diuinam et aethera interim interdumque rationem uult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iouem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter uulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit grauiter et reuincit errorem. Eadem fere Chrysippus: uim diuinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iouis partum et ortum Mineruae et hoc genus cetera rerum uocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon formam dei ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt. Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis ciuilis nonnunquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inueneris, in publicum dicere inpossibile praefatur. "Eadem fere et ista, quae nostra sunt: nam et deum nouimus et parentem omnium dicimus at numquam publice nisi interrogati praedicamus. [20] XX. "Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum unum multis licet designasse nominibus, ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos. "Quod si prouidentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et uetustatis adsistit auctoritas. Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid illas aniles fabulas, de hominibus aues et feras et de hominibus arbores atque flores? Quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter errauerunt erga deos quoque maiores nostri: inprouidi, creduli rudi simplicitate crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus uidere, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia. Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris uel artis repertorem uenerabatur ut ciuem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum. [21] XXI. "Lege historicorum scripta uel scripta sapientium: eadem mecum recognosces. "Ob merita uirtutis aut muneris deos habitos Euhemerus exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulcra dinumerat et per prouincias monstrat, Dictaei Iouis et Apollinis Delphici et Phariae Isidis et Cereris Eleusiniae. Prodicus adsumptos in deos loquitur, qui errando inuentis nouis frugibus utilitati hominum profuerunt. In eandem sententiam et Persaeus philosophatur et adnectit inuentas fruges et frugum ipsarum repertores isdem nominibus, ut comicus sermo est 'Venerem sine Libero et Cerere frigere.' Alexander ille Magnus Macedo insigni uolumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum: illic Vulcanum facit omnium principem, et postea Iouis gentem. " Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: inuenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et caluis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur; mox inuento paruulo gaudet Isis, exultant sacerdotes, Cynocephalus inuentor gloriatur, nec desinunt annis omnibus uel perdere quod inueniunt uel inuenire quod perdunt. Nonne ridiculum est uel lugere quod colas uel colere quod lugeas? Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis siue Osiridis tumulum. "Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia sollicita uestigat: haec sunt Eleusinia. Et quae Iouis sacra sunt? Nutrix capella est, et auido patri subtrahitur infans, ne uoretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat uagitus, tinnitus eliditur. Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et uetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum. Propter hanc fabulam Galli eam et semiuiri sui corporis supplicio colunt. Haec iam non sunt sacra, tormenta sunt. "Quid? formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum uestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus leuis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerua caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis. Ianus uero frontes duas gestat, quasi et auersus incedat; Diana interim est alte succincta uenatrix, et Ephesia mammis multis et uberibus extructa, et Triuia trinis capitibus et multis manibus horrifica. Quid? ipse Iuppiter uester modo inberbis statuitur, modo barbatus locatur; et cum Hammon dicitur, habet cornua, et cum Capitolinus, tunc gerit fulmina, et cum Latiaris, cruore perfunditur, et cum Feretrius corona induitur. Et ne longius multos Ioues obeam, tot sunt Iouis monstra quot nomina. Erigone suspensa de laqueo est, ut Virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut uiuant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur. [22] XXII. "Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est grauius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum ueritati ipsi sua auctoritate nocuerunt. Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de ciuitate, quam in sermone instituebat, eiecit. Hic enim praecipuus bello Troico deos uestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic eorum paria composuit, sauciauit Venerem, Martem uinxit, uulnerauit, fugauit. Iouem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et loro Veneris inlectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere. Alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit. Laomedonti uero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Illic Iouis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum caelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta nasceretur, et flammas ueri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse Iuppiter non uereri. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum et in Ganymeden Iouis stuprum caelo consecratum? Quae omnia in hoc prodita, ut uitiis hominum quaedam auctoritas pararetur. "His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit ueritas obuia, sed requirentibus. Saturnum enim, principem huius generis et examinis, omnes scriptores uetustatis Graeci Romanique hominem tradiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saeuientis accesserat, et Iani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, uocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim uel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus, ut in hodiernum inopinato uisos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus. Eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnauit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iouis uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur. "Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit. Nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris uolentibus deus est, et diui ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Inuitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseuerare, fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt. "Ergo nec de mortuis dii, quoniam deus mori non potest, nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur: diuinum autem id est, quod nec ortum habet nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerua canuit antequam peperit. An ideo cessauit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi fabulis praebetur adsensio? "Ceterum si dii creare possent, interire non possent, plures totis hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec aer caperet nec terra gestaret. Unde manifestum est homines illos fuisse, quos et natos legimus et mortuos scimus. [23] "Quis ergo dubitat horum imagines consecratas uulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur? Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam. Deus enim ligneus, rogi fortasse uel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aereus uel argenteus de immundo uasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine leuigatur, nec sentit suae natiuitatis iniuriam, ita ut nec postea de uestra ueneratione culturam. "Nisi forte nondum deus saxum est uel lignum uel argentum. Quando igitur hic nascitur? Ecce funditur, fabricatur, sculpitur: nondum deus est; ecce plumbatur, construitur, erigitur: nec adhuc deus est; ecce ornatur, consecratur, oratur; tunc postremo deus est, cum homo illum uoluit et dedicauit. [24] "Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant! Mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant; araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt. Vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, cum unusquisque uestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. Sic in auro et argento auaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio. "Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt! Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta uetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes uicatim deos ducunt: quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas uisere: est quo uiro non licet et nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam seruo quibusdam caerimoniis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat uniuira, alia multiuira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare. Quid? qui sanguine suo libat et uulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum uiolat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus uellet, posset procreare, non facere? "Quis non intellegat male sanos et uanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? Hic defensio communis furoris est furentium multitudo. [25] XXV. "At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundauit imperium, cum non tam uirtute quam religione et pietate pollerent. Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est! Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creuerunt? Nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae ciuitatis! Mox alienas uirgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, uiolauit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius? Iam finitimos agro pellere, ciuitates proximas euertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est. "Ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum. "Hoc insultare et inludere est uictis religionibus seruire, captiuas eas post uictorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi: neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, aduersus quos arma rapuerunt. At, quos prostrauerant, detriumphatos colere coeperunt: quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis aduersus eorum arma ualuerunt? "Romanorum enim uernaculos deos nouimus: Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii; Cloacinam Tatius et inuenit et coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae ualetudines! Sane et Acca Larentia et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae. "Isti scilicet aduersus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum imperium protulerunt: neque enim eos aduersum suos homines uel Mars Thracius uel Iuppiter Creticus uel Iuno nunc Argiua, nunc Samia, nunc Poena, uel Diana Taurica uel Mater Idaea uel Aegyptia illa non numina, sed portenta iuuerunt. "Nisi forte apud istos maior castitas uirginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus uirginibus, ut quae inconsultius se uiris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum uindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior. Ubi autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur? Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur. "Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Aruales et Salios et Vestales et Augures non haberent nec pullos cauea reclusos, quorum cibo uel fastidio res publica summa regeretur. [26] XXVI. "Iam enim uenio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta testatus es et paenitenter omissa et obseruata feliciter. Clodius scilicet et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putauerunt. Quid? Regulus nonne auguria seruauit et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. Pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore reipublicae parte prostratus est. Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, spreuit: eo facilius et nauigauit et uicit. "Quae uero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus uentura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nesciuit. Tiresias caecus futura uidebat, qui praesentia non uidebat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo uersus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, philippizein Pythiam querebatur. "At nonnumquam tamen ueritatem uel auspicia uel oracula tetigerunt. Quamquam inter multa mendacia uideri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et prauitatis, unde omnis caligo ista manauit, et altius eruere et aperire manifestius. "Spiritus sunt insinceri, uagi, a caelesti uigore terrenis labibus et cupiditatibus degrauati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi uitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et deprauati errorem prauitatis infundere et alienati a deo inductis prauis religionibus a deo segregare. Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates nouit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis uel declinabat negotia uel petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, uel quae non sunt uideri, uel quae sunt non uideri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et uerum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque uenerationi nouit adsistere, ut et nutu ipso et uultu domini territi contremescant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos, uagos, humanitatis inimicos. Quid? Plato, qui inuenire deum negotium credidit, nonne et angelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere conititur? Vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis leuitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum mouere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere. [27] XXVII. "Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim uatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus inuoluta. Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram ueritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a caelo deorsum grauant et a deo uero ad materias auocant, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium uel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse uideantur. Hinc sunt et furentes, quos in publicum uidetis excurrere, uates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores uiderentur, ut cingulum matronae nauicula sequeretur. "Haec omnia sciunt pleraque pars uestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis uerborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, de se uerum confitentibus credite: adiurati enim per deum uerum et solum, inuiti, miseri corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per uos lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint. [28] XXVIII. "Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite. Et nos enim idem fuimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent, conuiuia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper uentilari et numquam uel inuestigari uel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti ueniam, uerum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret. Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si qui infirmior malo pressus et uictus Christianum se negasset, fauebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret. Adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures aduersus nos referserunt. Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate consumitur, sit et negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fouetur. "Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse diuinam. Quis tam stultus, ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? Nisi quod uos et totos asinos in stabulis cum uestra uel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita ueruecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos leonum et canum uultu deos dedicatis. Nonne et Apin bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? Nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur. Idem Aegyptii cum plerisque uobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt. "Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sint. Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit. Pro nefas! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi seruitus durior. [29] XXIX. "Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis. "Nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum. Ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur: totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur! Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi uictimas caedunt. At ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis uiris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro uiro honor uerius et optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum numen uocant, ad imagines supplicant, Genium, id est daemonem, implorant, et est eis tutius per Iouis Genium peierare quam regis. "Cruces etiam nec colimus nec optamus. Vos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum uestrorum partes forsitan adoratis. Nam et signa ipsa et cantabra et uexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae? Tropaea uestra uictricia non tantum simplicis crucis faciem, uerum et adfixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter uisimus in naui, cum uelis tumentibus uehitur, cum expansis palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus deum pura mente ueneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut uestra religio formatur. [30] XXX. "Illum iam uelim conuenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam paruulum corpus fata uulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem nouelli et uixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere. Vos enim uideo procreatos filios nunc feris et auibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis uisceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant. "Et haec utique de deorum uestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed uorauit. Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente uagitum, ne flebilis hostia immolaretur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas uel inhumanas uictimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii uiuentes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo grauiore sanare. Non dissimiles et qui de harena feras deuorant inlitas et infectas cruore uel membris hominis et uiscere saginatas. Nobis homicidium nec uidere fas nec audire, tantumque ab humano sanguine cauemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem nouerimus. [31] XXXI. "Et de incesto conuiuio fabulam grandem aduersum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam ueritatem homines a nobis terrore infandae opinionis auerteret. Sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed conuicium ut orator adspersit: haec enim potius de uestris gentibus nata sunt. Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae uestrae incestis gloriantur, quas uos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos. Merito igitur incestum penes uos saepe deprehenditur, semper admittitur. Etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in uestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis. "At nos pudorem non facie, sed mente praestamus: unius matrimonii uinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus aut nullam. Conuiuia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis aut conuiuium mero ducimus, sed grauitate hilaritatem temperamus casto sermone; corpore castiore plerique inuiolati corporis uirginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio. "Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores uestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis. "Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro genere uiuendi et perseuerat suus et adcrescit alienus. Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non nouimus: sic nos, quod inuidetis, fratres uocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. Vos enim nec inuicem adgnoscitis et in mutua odia saeuitis, nec fratres uos nisi sane ad parricidium recognoscitis. [32] XXXII. "Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? Et cum homo latius maneam, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam? Nonne melius in nostra dedicandus est mente? in nostro intimo consecrandus est pectore? Hostias et uictimas deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia. Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat; qui iustitiam, deo libat; qui fraudibus abstinet, propitiat deum; qui hominem periculo subripit, optimam uictimam caedit. Haec nostra sacrificia, haec dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior. "At enim quem colimus deum, nec ostendimus nec uidemus. Immo ex hoc deum credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat. Nec mireris, si deum non uides: uento et flatibus omnia impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit uentus et flatus. In solem adeo, qui uidendi omnibus causa est, uidere non possumus: radiis acies submouetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur. Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere? "Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis prouinciam sunt, deo plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo uiolatur. Quanto magis deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus. [33] XXXIII. "Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur, sed deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum uniuersa nouerunt, deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus. "Sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, {dereliquerunt} -- quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, uel, ut transeamus ueteres, Flaui Iosephi, uel, si Romanis magis gaudes, Antoni Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseuerarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos, sed a deo ut disciplinae transfugas deditos. [34] XXXIV. "Ceterum de incendio mundi, aut improuisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, uulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire, caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse, desinere. Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in uim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet. Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis uicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exstructa est, destruatur. "Animaduertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum uestigia subsecuti, sed quod illi de diuinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae ueritatis imitati sint. "Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis solas animas uolunt et perpetuo manere et in alia noua corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam ueritatem, in pecudes, aues, beluas hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimi conuicio digni ista sententia est. Sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes uestros in aliquem modum nobiscum consonare. "Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a deo, ut primum potuisse fingi ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? Porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur? Corpus omne siue arescit in puluerem siue in umorem soluitur uel in cinerem comprimitur uel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reseruatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed ueterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. "Vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reuiuescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta reuirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant uirorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hieme reuiuescat et redeat? Expectandum nobis etiam corporis uer est. "Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est. [35] XXXV. "Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram uoraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. Sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuui montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur. "Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad ueniam, tamen si uobiscum Christiani comparemur, quamuis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen uobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus. [36] XXXVI. "Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset euentum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum deus fatus est? Qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis, uel si pauca, pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius. "Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu soluitur, ita frugalitate firmatur. Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo diues est? Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen quemadmodem sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. Aues sine patrimonio uiuunt et in diem pecua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innnocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos. "Et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina uirtutis est; uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt. Omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt. Itaque et nobis deus nec non potest subuenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in aduersis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem uoluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur. [37] XXXVII. "Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes erigit, soli deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi, qui aduersum se sententiam dixit, insultat! Vicit enim qui, quod contendit, obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum prouocet? Nemo enim praemium percipit ante experimentum. Et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare uitam, potest honestare militiam. At enim dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. Sic Christianus miser uideri potest, non potest inueniri. Vos ipsi calamitosos uiros fertis ad caelum, ut Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem, perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset. Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate! Viros cum Mucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt. Nec intellegitis, o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit poenam subire aut tormenta sine deo possit sustinere. "Nisi forte uos decipit, quod deum nescientes diuitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. Miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut uictimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur. Absque enim notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? Somnio similis, antequam tenetur, elabitur. Rex es? Set tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. Diues es? Sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? Vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. Nobilitate generosus es? Parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur. "Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in mendacio fletis. [38] XXXVIII. "Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut inuiolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere. "Quis autem ille qui dubitat, uernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam ueris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla conplectimur. Sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisue solemus haurire. "Nec mortuos coronamus. Ego uos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. Sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus. "Proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos. Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt. "Quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas diuinitatis nostri temporis aetate maturuit? Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, uera religio reseruetur." [39] XXXIX. Cum Octauius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos uultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis euanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod maleuolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam ueritatem non tantummodo facilem sed et fauorabilem. [40] XL. Dum istaec igitur apud me tacitus euoluo, Caecilius erupit: "Ego Octauio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. Vicimus et ita: ut improbe, usurpo uictoriam. Nam ut ille mei uictor est, ita ego triumphator erroris. "Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus." "At ego, inquam, prolixius omnium nostrum uice gaudeo, quod etiam mihi Octauius uicerit, cum maxima iudicandi mihi inuidia detracta sit. Nec tamen possum meritum eius uerborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet dei munus eximium, a quo et inspiratus orauit et obtinuit adiutus." Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octauius quod uicerit, ego et quod hic crediderit et hic uicerit.