[12,0] LIBER XII. Valerius Martialis Prisco suo S-. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absoluenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse uideamur; nedum in hac prouinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod ciuitatis aures, quibus adsueueram, quaero et uideor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictauit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, conuictus, in quibus studere se uoluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco liuor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; aduersus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et aduenienti tibi ab urbe et exigenti negarem--cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum--, imperaui mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem aduentoria sua. Tu uelim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graueris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreueris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum. [12,1] I. Retia dum cessant latratoresque Molossi Et non inuento silua quiescit apro, Otia, Prisce, breui poteris donare libello. Hora nec aestiua est nec tibi tota perit. [12,2] II. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, Ibis, io, Romam nunc peregrine liber Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, Dat patrios amnes quos mihi terra potens. 5 Non tamen hospes eris, nec iam potes aduena dici, Cuius habet fratres tot domus alta Remi. Iure tuo ueneranda noui pete limina templi, Reddita Pierio sunt ubi tecta choro. Vel si malueris, prima gradiere Subura; 10 Atria sunt illic consulis alta mei: Laurigeros habitat facundus Stella penatis, Clarus Hyanteae Stella sititor aquae; Fons ibi Castalius uitreo torrente superbit, Unde nouem dominas saepe bibisse ferunt: 15 Ille dabit populo patribusque equitique legendum, Nec nimium siccis perleget ipse genis. Quid titulum poscis? uersus duo tresue legantur, Clamabunt omnes te, liber, esse meum. [12,3] III. Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni Maecenas, atauis regibus ortus eques, Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, Fama fuisse loquax chartaque dicet anus 5 Tu facis ingenium, tu, si quid posse uidemur; Tu das ingenuae ius mihi pigritiae. Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum, Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato. Largiri, praestare, breues extendere census, 10 Et dare quae faciles uix tribuere dei, Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro Temporibusque malis ausus es esse bonus. [12,4] IV. Longior undecimi nobis decimique libelli Artatus labor est et breue rasit opus. Plura legant uacui, quibus otia tuta dedisti: Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges. [12,5] V. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos, Ite sacra -iam non puluerulenta - uia. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae Nerua: licet toto nunc Helicone frui: 5 Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas Iam redeunt; longi terga dedere metus. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur: Dux tibi sit semper talis, et iste diu. [12,6] VI. IN COMMENDATIONEM NERVAE. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae Nerua : licet toto nunc Helicone frui. Recta Fides, hilaris Clementia, cauta Potestas iam redeunt : longi trega dedere Metus. 5 Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur : Dux tibi sit semper talis et iste diu. Macte animi, quem rarus habet, morumque tuorum, Quos Numa, quos hilaris posset habere Cato. Largiri, praestare, breues extendere census, 10 Et dare, quae faciles uix tribuere dei, Nunc licet et fas est : sed tu sub principe duro Temporibusque malis ausus es esse bonus. [12,7] VII. Toto uertice quot gerit capillos, Annos si tot habet Ligeia, trima est. [12,8] VIII. Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, 5 Et fortem iuuenemque Martiumque In tanto duce militem uideret, Dixit praeside gloriosa tali: 'Parthorum proceres ducesque Serum, Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni, Possum ostendere Caesarem; uenite.' [12,9] IX. Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos, Et placido fruitur pax peregrina iugo. Ergo agimus laeti tanto pro munere grates: Misisti mores in loca nostra tuos. [12,10] X. Habet Africanus miliens, tamen captat. Fortuna multis dat nimis, satis nulli. [12,11] XI. Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem: Nam quis ab Aonio largius amne bibit? Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro? Quem plus Pierio de grege Phoebus amat? 5 Et si forte - sed hoc uix est sperare - uacabit, Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga, Quattuor et tantum timidumque breuemque libellum Commendet uerbis 'Hunc tua Roma legit.' [12,12] XII. Omnia promittis, cum tota nocte bibisti; Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe. [12,13] XIII. Genus, Aucte, lucri diuites habent iram: Odisse, quam donare, uilius constat. [12,14] XIV. Parcius utaris, moneo, rapiente ueredo, Prisce, nec in lepores tam uiolentus eas. Saepe satisfecit praedae uenator, et acri Decidit excussus, nec rediturus, equo. 5 Insidias et campus habet: nec fossa nec agger Nec sint saxa licet, fallere plana solent. Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet, Inuidia fati sed leuiore cadat. Si te delectant animosa pericula, Tuscis 10 - Tutior est uirtus - insidiemur apris. Quid te frena iuuant temeraria? saepius illis, Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem. [12,15] XV. Quidquid Parrhasia nitebat aula, Donatum est oculis deisque nostris. Miratur Scythicas uirentis auri Flammas Iuppiter, et stupet superbi 5 Regis delicias grauesque lusus: Haec sunt pocula, quae decent Tonantem, Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum. Omnes cum Ioue nunc sumus beati; At nuper - pudet, a pudet fateri - Omnes cum Ioue pauperes eramus. [12,16] XVI. Addixti, Labiene, tres agellos; Emisti, Labiene, tres cinaedos: Pedicas, Labiene, tres agellos. [12,17] XVII. Quare tam multis a te, Laetine, diebus Non abeat febris, quaeris et usque gemis. Gestatur tecum pariter pariterque lauatur; Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum; 5 Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno, Nec nisi per niueam Caecuba potat aquam; Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro. Cum recubet pulchre, cum tam bene uiuat apud te, Ad Damam potius uis tua febris eat? [12,18] XVIII. Dum tu forsitan inquietus erras Clamosa, Iuuenalis, in Subura, Aut collem dominae teris Dianae; Dum per limina te potentiorum 5 Sudatrix toga uentilat uagumque Maior Caelius et minor fatigant: Me multos repetita post Decembres Accepit mea rusticumque fecit Auro Bilbilis et superba ferro. 10 Hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque - Celtiberis Haec sunt nomina crassiora terris -: Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, 15 Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos uigilaueram per annos. Ignota est toga, sed datur petenti Rupta proxima uestis a cathedra. Surgentem focus excipit superba 20 Vicini strue cultus iliceti, Multa uilica quem coronat olla. Venator sequitur, sed ille quem tu Secreta cupias habere silua; Dispensat pueris rogatque longos 25 Leuis ponere uilicus capillos. Sic me uiuere, sic iuuat perire. [12,19] XIX. In thermis sumit lactucas, oua, lacertum, Et cenare domi se negat Aemilius. [12,20] XX. Quare non habeat, Fabulle, quaeris Uxorem Themison? habet sororem. [12,21] XXI. Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis Et genitam nostris quis putet esse locis? Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent, Audierint si te uel semel, esse suam; 5 Nulla nec in media certabit nata Subura Nec Capitolini collis alumna tibi; Nec cito ridebit peregrini gloria partus, Romanam deceat quam magis esse nurum. Tu desiderium dominae mihi mitius urbis Esse iubes: Romam tu mihi sola facis. [12,22] XXII. Quam sit lusca Philaenis indecenter, Vis dicam breuiter tibi, Fabulle? Esset caeca decentior Philaenis. [12,23] XXIII. Dentibus atque comis - nec te pudet - uteris emptis. Quid facies oculo, Laelia? non emitur. [12,24] XXIV. O iucunda, couinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani! Hic mecum licet, hic, Iuuate, quidquid 5 In buccam tibi uenerit, loquaris: Non rector Libyci niger caballi, Succinctus neque cursor antecedit; Nusquam est mulio: mannuli tacebunt. O si conscius esset hic Auitus, 10 Aurem non ego tertiam timerem. Totus quam bene sic dies abiret! [12,25] XXV. Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis; Idem, si pro me spondet agellus, habes: Quod mihi non credis ueteri, Telesine, sodali, Credis coliculis arboribusque meis. 5 Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus. Exilii comitem quaeris: agellus eat. [12,26] XXVI. A latronibus esse te fututam Dicis, Saenia: sed negant latrones. [12,27] XXVII. Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces: Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem? [12,28] XXVIII. Hermogenes tantus mapparum, , fur est, Quantus nummorum uix, puto, Massa fuit; Tu licet obserues dextram teneasque sinistram, Inueniet, mappam qua ratione trahat: 5 Ceruinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas. Nuper cum Myrino peteretur missio laeso, Subduxit mappas quattuor Hermogenes; Cretatam praetor cum uellet mittere mappam, 10 Praetori mappam surpuit Hermogenes. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur: Mantele a mensa surpuit Hermogenes. Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos Mensarumque pedes non timet Hermogenes. 15 Quamuis non modico caleant spectacula sole, Vela reducuntur, cum uenit Hermogenes. Festinant trepidi substringere carbasa nautae, Ad portum quotiens paruit Hermogenes. Linigeri fugiunt calui sistrataque turba, 20 Inter adorantes cum stetit Hermogenes. Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam, A cena semper rettulit Hermogenes. [12,29] XXIX. Sexagena teras cum limina mane senator, Esse tibi uideor desidiosus eques, Quod non a prima discurram luce per urbem Et referam lassus basia mille domum. 5 Sed tu, purpureis ut des noua nomina fastis Aut Nomadum gentes Cappadocumue petas: At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos Et matutinum ferre patique lutum, Quid petitur? Rupta cum pes uagus exit aluta 10 Et subitus crassae decidit imber aquae Nec uenit ablatis clamatus uerna lacernis, Accedit gelidam seruus ad auriculam Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit. Viginti nummis? non ego: malo famem, 15 Quam sit cena mihi, tibi sit prouincia merces, Et faciamus idem nec mereamur idem. [12,30] XXX. Siccus, sobrius est Aper; quid ad me? Seruum sic ego laudo, non amicum. [12,31] XXXI. Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque uiret Iani mense nec alget holus, 5 Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aues, Munera sunt dominae: post septima lustra reuerso Has Marcella domos paruaque regna dedit. Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos, Alcinoo possem dicere 'Malo meos.' [12,32] XXXII. O Iuliarum dedecus Kalendarum, Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, uidi; Quas non retentas pensione pro bima Portabat uxor rufa crinibus septem 5 Et cum sorore cana mater ingenti. Furias putaui nocte Ditis emersas. Has tu priores frigore et fame siccus Et non recenti pallidus magis buxo Irus tuorum temporum sequebaris. 10 Migrare cliuom crederes Aricinum. Ibat tripes grabatus et bipes mensa, Et cum lucerna corneoque cratere Matella curto rupta latere meiebat; Foco uirenti suberat amphorae ceruix; 15 Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor inpudicus urcei fatebatur, Qualis marinae uix sit aura piscinae. Nec quadra deerat casei Tolosatis, Quadrima nigri nec corona pulei 20 Caluaeque restes alioque cepisque, Nec plena turpi matris olla resina, Summemmianae qua pilantur uxores Quid quaeris aedes uilicesque derides, Habitare gratis, o Vacerra, cum possis? Haec sarcinarum pompa conuenit ponti. [12,33] XXXIII. Ut pueros emeret Labienus uendidit hortos. Nil nisi ficetum nunc Labienus habet. [12,34] XXXIV. Triginta mihi quattuorque messes Tecum, si memini, fuere, Iuli. Quarum dulcia mixta sunt amaris, Sed iucunda tamen fuere plura; 5 Et si calculus omnis huc et illuc Diuersus bicolorque digeratur, Vincet candida turba nigriorem. Si uitare uelis acerba quaedam Et tristis animi cauere morsus, 10 Nulli te facias nimis sodalem: Gaudebis minus et minus dolebis. [12,35] XXXV. Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, uiuas, Dicere percisum te mihi saepe soles. Non es tam simplex, quam uis, Callistrate, credi. Nam quisquis narrat talia, plura tacet. [12,36] XXXVI. Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam breuemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, 5 Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo? Ut uerum loquar, optimus malorum es. Pisones Senecasque Memmiosque Et Crispos mihi redde, sed priores: 10 Fies protinus ultimus bonorum. Vis cursu pedibusque gloriari? Tigrim uince leuemque Passerinum: Nulla est gloria praeterire asellos. [12,37] XXXVII. Nasutus nimium cupis uideri. Nasutum uolo, nolo polyposum. [12,38] XXXVIII. Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, 5 Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide: non futuit. [12,39] XXXIX. Odi te, quia bellus es, Sabelle. Res est putida bellus et Sabellus. Bellum denique malo, quam Sabellum. Tabescas utinam, Sabelle belle! [12,40] XL. Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo: Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo: Pedis, dissimulo: gemma uis ludere, uincor: Res una est, sine me quam facis, et taceo. 5 Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis, 'Accipiam bene te.' Nil uolo: sed morere. [12,41] XLI. Non est, Tucca, satis, quod es gulosus: Et dici cupis et cupis uideri. [12,42] XLII. Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro, Hac qua lege uiro nubere uirgo solet. Praeluxere faces, uelarunt flammea uultus, Nec tua defuerunt uerba, Talasse, tibi. 5 Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, uidetur Hoc satis? expectas numquid ut et pariat? [12,43] XLIII. Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium, Sabelle, uersus, Quales nec Didymi sciunt puellae Nec molles Elephantidos libelli. 5 Sunt illic Veneris nouae figurae, Quales perditus audeat fututor, Praestent et taceant quid exoleti, Quo symplegmate quinque copulentur, Qua plures teneantur a catena, 10 Extinctam liceat quid ad lucernam. Tanti non erat, esse te disertum. [12,44] XLIV. Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen Qui geris et studio corda propinqua meis; Carmina cum facias soli cedentia fratri, Pectore non minor es, sed pietate prior. 5 Lesbia cum lepido te posset amare Catullo, Te post Nasonem blanda Corinna sequi. Nec deerant zephyri, si te dare uela iuuaret; Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes. [12,45] XLV. Haedina tibi pelle contegenti Nudae tempora uerticemque caluae, Festiue tibi, Phoebe, dixit ille, Qui dixit caput esse calceatum. [12,46] XLVI. Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem: Nec tecum possum uiuere, nec sine te. [12,47] XLVII. Vendunt carmina Gallus et Lupercus. Sanos, Classice, nunc nega poetas. [12,48] XLVIII. Boletos et aprum si tamquam uilia ponis Et non esse putas haec mea uota, uolo: Si fortunatum fieri me credis et heres Vis scribi propter quinque Lucrina, uale. 5 Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil, Quod sciat infelix damnatae spongia uirgae Vel quicumque canis iunctaque testa uiae: Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, 10 Sulphureusque color carnificesque pedes. Non Albana mihi sit comissatio tanti Nec Capitolinae pontificumque dapes; Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum Et Vaticani perfida uappa cadi. 15 Conuiuas alios cenarum quaere magister, Quos capiant mensae regna superba tuae: Me meus ad subitas inuitet amicus ofellas: Haec mihi, quam possum reddere, cena placet. [12,49] XLIX. Crinitae Line paedagoge turbae, Rerum quem dominum uocat suarum Et credit cui Postumilla diues Gemmas, aurea, uina, concubinos: 5 Sic te perpetua fide probatum Nulli non tua praeferat patrona: Succurras misero, precor, furori Et serues aliquando neglegenter Illos qui male cor meum perurunt, 10 Quos et noctibus et diebus opto In nostro cupidus sinu uidere, Formosos, niueos, pares, gemellos, Grandes, non pueros, sed uniones. [12,50] L. Daphnonas, platanonas et aerios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, 5 Puluereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat; Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam Nec somno locus est. Quam bene non habitas! [12,51] LI. Tam saepe nostrum decipi Fabullinum, Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est. [12,52] LII. Tempora Pieria solitus redimire corona, Nec minus attonitis uox celebrata reis, Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus, Cuius et ipse tui flagrat amore cinis. 5 Dulcis in Elysio narraris fabula campo, Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos: Tu melior, quae deserto raptore redisti, Illa uirum uoluit nec repetita sequi. Ridet et Iliacos audit Menelaus amores: 10 Absoluit Phrygium uestra rapina Parim. Accipient olim cum te loca laeta piorum, Non erit in Stygia notior umbra domo: Non aliena uidet, sed amat Proserpina raptas: Iste tibi dominam conciliabit amor. [12,53] LIII. Nummi cum tibi sint opesque tantae, Quantas ciuis habet, Paterne, rarus, Largiris nihil incubasque gazae, Ut magnus draco, quem canunt poetae 5 Custodem Scythici fuisse luci. Sed causa, ut memoras et ipse iactas, Dirae filius est rapacitatis. Ecquid tu fatuos rudesque quaeris, Inludas quibus auferasque mentem? Huic semper uitio pater fuisti. [12,54] LIV. Crine ruber, niger ore, breuis pede, lumine laesus, Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es. [12,55] LV. Gratis qui dare uos iubet, puellae, Insulsissimus inprobissimusque est. Gratis ne date, basiate gratis. Hoc Aegle negat, hoc auara uendit. 5 Sed uendat: bene basiare quantum est! Hoc uendit quoque nec leui rapina: Aut libram petit illa Cosmiani, Aut binos quater a noua moneta, Ne sint basia muta, ne maligna, 10 Ne clusis aditum neget labellis. Humane tamen hoc facit, sed unum, Gratis quae dare basium recusat Gratis lingere non recusat, Aegle. [12,56] LVI. Aegrotas uno decies aut saepius anno, Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet: Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos. Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel. [12,57] LVII. Cur saepe sicci parua rura Nomenti Laremque uillae sordidum petam, quaeris? Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi In urbe locus est pauperi. Negant uitam 5 Ludi magistri mane, nocte pistores, Aerariorum marculi die toto; Hinc otiosus sordidam quatit mensam Neroniana nummularius massa, Illinc balucis malleator Hispanae 10 Tritum nitenti fuste uerberat saxum; Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis. 15 Numerare pigri damna quis potest somni? Dicet quot aera uerberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna uapulat rhombo. Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, 20 Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est uinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis 25 Offensa linguis, nec dies nisi admissus. Nos transeuntis risus excitat turbae, Et ad cubilest Roma. Taedio fessis Dormire quotiens libuit, imus ad uillam. [12,58] LVIII. Ancillariolum tua te uocat uxor, et ipsa Lecticariola est: estis, Alauda, pares. [12,59] LIX. Tantum dat tibi Roma basiorum Post annos modo quindecim reuerso, Quantum Lesbia non dedit Catullo. Te uicinia tota, te pilosus 5 Hircoso premit osculo colonus; Hinc instat tibi textor, inde fullo, Hinc sutor modo pelle basiata, Hinc menti dominus periculosi, Hinc et dexiocholus, inde lippus, 10 Fellatorque recensque cunnilingus. Iam tanti tibi non fuit redire. [12,60] LX. Martis alumne dies, roseam quo lampada primum Magnaque siderei uidimus ora dei, Si te rure coli uiridisque pudebit ad aras, Qui fueras Latia cultus in urbe mihi: 5 Da ueniam, seruire meis quod nolo Kalendis, Et qua sum genitus, uiuere luce uolo. Natali pallere suo, ne calda Sabello Desit; et ut liquidum potet Alauda merum, Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco; 10 Atque inter mensas ire, redire suas; Excipere hos illos, et tota surgere cena Marmora calcantem frigidiora gelu: Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique, Quae te si iubeat rex dominusque, neges? [12,61] LXI. Versus et breue uiuidumque carmen In te ne faciam, times, Ligurra, Et dignus cupis hoc metu uideri. Sed frustra metuis cupisque frustra. 5 In tauros Libyci ruunt leones, Non sunt papilionibus molesti. Quaeras, censeo, si legi laboras, Nigri fornicis ebrium poetam, Qui carbone rudi putrique creta 10 Scribit carmina, quae legunt cacantes. Frons haec stigmate non meo notanda est. [12,62] LXII. Antiqui rex magne poli mundique prioris, Sub quo pigra quies nec labor ullus erat, Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni, Scissa nec ad Manes, sed sibi diues humus: 5 Laetus ad haec facilisque ueni sollemnia Prisci Gaudia: cum sacris te decet esse tuis. Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma Pacifici Latia reddis ab urbe Numae. Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello 10 Pendeat et quantus luxurietur honos? Quam non parca manus largaeque nomismata mensae, Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes? Utque sit his pretium meritis et gratia maior, Et pater et frugi sic tua sacra colit. 15 At tu sancte - tuo sic semper amere Decembri - Hos illi iubeas saepe redire dies. [12,63] LXIII. Uncto Corduba laetior Venafro, Histra nec minus absoluta testa, Albi quae superas oues Galaesi Nullo murice nec cruore mendax, 5 Sed tinctis gregibus colore uiuo: Dic uestro, rogo, sit pudor poetae, Nec gratis recitet meos libellos. Ferrem, si faceret bonus poeta, Cui possem dare mutuos dolores. 10 Corrumpit sine talione caelebs, Caecus perdere non potest quod aufert: Nil est deterius latrone nudo: Nil securius est malo poeta. [12,64] LXIV. Vincentem roseos facieque comaque ministros Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es. [12,65] LXV. Formosa Phyllis nocte cum mihi tota Se praestitisset omnibus modis largam, Et cogitarem mane quod darem munus, Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram, 5 An Baeticarum pondus acre lanarum, An de moneta Caesaris decem flauos: Amplexa collum basioque tam longo Blandita, quam sunt nuptiae columbarum, Rogare coepit Phyllis amphoram uini. [12,66] LXVI. Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta, Vendere quam summa uel breuiore cupis. Arte sed emptorem uafra corrumpis, Amoene, Et casa diuitiis ambitiosa latet. 5 Gemmantes prima fulgent testudine lecti, Et Maurusiaci pondera rara citri; Argentum atque aurum non simplex Delphica portat; Stant pueri, dominos quos precer esse meos. Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris. Instructam uili uendis, Amoene, domum. [12,67] LXVII. Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecrauit Idus. Idus saepe colas et has et illas, Qui magni celebras Maronis Idus. [12,68] LXVIII. Matutine cliens, urbis mihi causa relictae, Atria, si sapias, ambitiosa colas. Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus, Sed piger et senior Pieridumque comes; 5 Otia me somnusque iuuant, quae magna negauit Roma mihi: redeo, si uigilatur et hic. [12,69] LXIX. Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule, Omnes archetypos habes amicos. [12,70] LXX. Lintea ferret Apro uatius cum uernula nuper Et supra togulam lusca sederet anus Atque olei stillam daret enterocelicus unctor, Udorum tetricus censor et asper erat: 5 Frangendos calices effundendumque Falernum Clamabat, biberet quod modo lotus eques. A sene sed postquam patruo uenere trecenta, Sobrius a thermis nescit abire domum. O quantum diatreta ualent et quinque comati! 10 Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper. [12,71] LXXI. Nil non, Lygde, mihi negas roganti: At quondam mihi, Lygde, nil negabas. [12,72] LXXII. Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Paruaque, sed tritae praemia certa togae. 5 Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas Vendere pragmaticus, nunc emis agricola. [12,73] LXXIII. Heredem tibi me, Catulle, dicis. Non credam, nisi legero, Catulle. [12,74] LXXIV. Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio. Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt Munera? Sed gemmis uilibus usus inest: 5 Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non uitiantur aquis. Quid, quod securo potat conuiua ministro, Et casum tremulae non timuere manus? Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, 10 Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix. [12,75] LXXV. Festinat Polytimus ad puellas; Inuitus puerum fatetur Hypnus; Pastas glande natis habet Secundus; Mollis Dindymus est, sed esse non uult; 5 Amphion potuit puella nasci. Horum delicias superbiamque Et fastus querulos, Auite, malo, Quam dotis mihi quinquies ducena. [12,76] LXXVI. Amphora uigesis, modius datur aere quaterno. Ebrius et crudus, nil habet agricola. [12,77] LXXVII. Multis dum precibus Iouem salutat Stans summos resupinus usque in ungues Aethon in Capitolio pepedit. Riserunt homines, sed ipse diuom 5 Offensus genitor, trinoctiali Adfecit domicenio clientem. Post hoc flagitium misellus Aethon, Cum uult in Capitolium uenire, Sellas ante petit Paterclianas 10 Et pedit deciesque uiciesque. Sed quamuis sibi cauerit crepando, Compressis natibus Iouem salutat. [12,78] LXXVIII. Ante Iouis statuam crepuit satur histrio : poenam Iupiter indixit uiuere de proprio. [12,79] LXXIX. Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non uis Et iurare iubes? Malo satis facere. [12,80] LXXX. Donaui tibi multa, quae rogasti; Donaui tibi plura, quam rogasti: Non cessas tamen usque me rogare. Quisquis nil negat, Atticilla, fellat. [12,81] LXXXI. Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes. Cui malus est nemo, quis bonus esse potest? [12,82] LXXXII. Brumae diebus feriisque Saturni Mittebat Umber aliculam mihi pauper; Nunc mittit alicam: factus est enim diues. [12,83] LXXXIII. Effugere in thermis et circa balnea non est Menogenen, omni tu licet arte uelis. Captabit tepidum dextra laeuaque trigonem, Inputet acceptas ut tibi saepe pilas. 5 Colliget et referet laxum de puluere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit. Lintea si sumes, niue candidiora loquetur, Sint licet infantis sordidiora sinu. Exiguos secto comentem dente capillos 10 Dicet Achilleas disposuisse comas. Fumosae feret ipse propin de faece lagonae, Frontis et umorem colliget usque tuae. Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec Perpessus dicas taedia mille 'Veni!' [12,84] LXXXIV. Derisor Fabianus hirnearum, Omnes quem modo colei timebant Dicentem tumidas in hydrocelas, Quantum nec duo dicerent Catulli, 5 In thermis subito Neronianis Vidit se miser, et tacere coepit. [12,85] LXXXV. Nolueram, Polytime, tuos uiolare capillos, Sed iuuat hoc precibus me tribuisse tuis. Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas Crinibus, ut totum sponsa uideret ebur. [12,86] LXXXVI. Pediconibus os olere dicis. Hoc si, sicut ais, Fabulle, uerum est: Quid tu credis olere cunnilingis? [12,87] LXXXVII. Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae: Una est nec surgit mentula. Quid facies? [12,88] LXXXVIII. Bis Cotta soleas perdidisse se questus, Dum neglegentem ducit ad pedes uernam, Qui solus inopi praestat et facit turbam, Excogitauit - homo sagax et astutus - 5 Ne facere posset tale saepius damnum: Excalceatus ire coepit ad cenam. [12,89] LXXXIX. Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam Nil praeter nasum Tongilianus habet. [12,90] XC. Quod lana caput alligas, Charine, Non aures tibi, sed dolent capilli. [12,91] XCI. Pro sene, sed clare, uotum Maro fecit amico, Cui grauis et feruens hemitritaeos erat, Si Stygias aeger non esset missus ad umbras, Ut caderet magno uictima grata Ioui. 5 Coeperunt certam medici spondere salutem. Ne uotum soluat, nunc Maro uota facit. [12,92] XCII. Communis tibi cum uiro, Magulla, Cum sit lectulus et sit exoletus, Quare, dic mihi, non sit et minister. Suspiras; ratio est, times lagonam. [12,93] XCIII. Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus, Si fiam locuples simque repente potens. Quemquam posse putas mores narrare futuros? Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris? [12,94] XCIV. Qua moechum ratione basiaret Coram coniuge, repperit Fabulla. Paruum basiat usque morionem; Hunc multis rapit osculis madentem 5 Moechus protinus, et suis repletum Ridenti dominae statim remittit. Quanto morio maior est maritus! [12,95] XCV. Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi, Aemula ne starent carmina nostra tuis. Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos: Aptasti longum tu quoque syrma tibi. 5 Fila lyrae moui Calabris exculta Camenis: Plectra rapis nobis, ambitiose, noua. Audemus saturas: Lucilius esse laboras. Ludo leuis elegos: tu quoque ludis idem. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: 10 Hinc etiam petitur iam mea palma tibi. Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia uelle? - Et si quid non uis, Tucca, relinque mihi. [12,96] XCVI. Musseti pathicissimos libellos, Qui certant Sybariticis libellis, Et tinctas sale pruriente chartas Instanti lege Rufe; sed puella 5 Sit tecum tua, ne talassionem Indicas manibus libidinosis Et fias sine femina maritus. [12,97] XCVII. Cum tibi nota tui sit uita fidesque mariti, Nec premat ulla tuos sollicitetue toros, Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris, In quibus et breuis est et fugitiua Venus? 5 Plus tibi quam domino pueros praestare probabo: Hi faciunt, ut sis femina sola uiro; Hi dant quod non uis uxor dare. 'Do tamen,' inquis, 'Ne uagus a thalamis coniugis erret amor.' Non eadem res est: Chiam uolo, nolo mariscam: 10 Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est. Scire suos fines matrona et femina debet: Cede sua pueris, utere parte tua. [12,98] XCVIII. Uxor cum tibi sit puella, qualem Votis uix petat inprobus maritus, Diues, nobilis, erudita, casta, Rumpis, Basse, latus, sed in comatis, 5 Uxoris tibi dote quos parasti. Et sic ad dominam reuersa languet Multis mentula milibus redempta; Sed nec uocibus excitata blandis, Molli pollice nec rogata surgit. 10 Sit tandem pudor, aut eamus in ius. Non est haec tua, Basse: uendidisti. [12,99] XCIX. Baetis oliuifera crinem redimite corona, Aurea qui nitidis uellera tinguis aquis; Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum Albula nauigerum per freta pandit iter: 5 Ominibus laetis uestras Instantius oras Intret, et hic populis ut prior annus eat. Non ignorat, onus quod sit succedere Macro: Qui sua metitur pondera, ferre potest. [12,100] C. Os ataui, patris nasum, duo lumina patris Et matris gestus dicis habere tuae. Cum referas priscos, nullamque in corpore partem Mentiris, frontem, dic mihi, cuius habes? [12,101] CI. Qui negat esse domi se, tunc cum limina pulsas, Quid dicat, nescis? "Dormio, Matte, tibi". [12,102] Tura, piper, uestes, argentum, pallia, gemmas Vendere, Milo, soles, cum quibus emptor abit, Coniugis utilior merx est, quae, uendita saepe, Vendentem nunquam deserit aut minuit.