[6,0] Liber VI. [6,1] I. 1 Hic Praetextatus: Mirum, inquit, in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Virgilius inseruit. Sed meminimus uiros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit: quod nunc ut fiat tempus ammonet. 2 Cumque omnibus idem placeret, tum Furius Albinus: Etsi uereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex p497omnibus flores uel quae in carminis sui decorem ex diuersis ornamenta libauerit, occasionem reprehendendi uel inperitis uel malignis ministrem, exprobrantibus tanto uiro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna deriuatione conuertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt. 3 Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae ueteris auctores: quod tamen oportune alias, si uolentibus uobis erit, probabo. Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet. 4 Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inuerecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro: — Fateor, inquit, sumpsi, non ab illo modo, Sed ut quisque habuit conueniret quod mihi Quodque me non posse melius facere credidi, Etiam a Latino. 5 Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio uortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit? Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis p498in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria ueterum deleretur: quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui uerum etiam risui habere iam coepimus. 6 Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur. 7 Dicam itaque primum quos ab aliis traxit uel ex dimidio sui uersus uel paene solidos: post hoc locos integros cum parua quadam immutatione translatos sensusue ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur: post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse. 8 Vertitur interea caelum, et ruit oceano nox. Ennius in libro sexto: Vertitur interea caelum cum ingentibus signis 9 Axem humero torquet stellis ardentibus aptum. Ennius in primo: Qui caelum uersat stellis fulgentibus aptum et in tertio: Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum et in decimo: Hinc nox processit stellis ardentibus apta 10 Conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex. Ennius in sexto: Tum cum corde suo diuum pater atque hominum rex Effatur. p499 11 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt. Ennius in primo: Est locus, Hesperiam quam mortales perhibebant 12 Tuque o Thybri tuo genitor cum flumine sancto. Ennius in primo: Teque, pater Thyberine, tuo cum flumine sancto 13 Accipe, daque fidem: sunt nobis fortia bello Pectora. Ennius in primo: Accipe, daque fidem, foedusque feri bene firmum 14 Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Ennius in primo: Cum superum lumen nox intempesta teneret 15 Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolues. Ennius in primo: Non pol homo quisquam faciet inpune animatus Hoc, nisi tu: nam mi calido das sanguine poenas. 16 — Concurrunt undique telis Indomiti agricolae. Ennius in tertio: Postquam defessi sunt, stant, et spargere sese Hastis: ansatis concurrunt undique telis. 17 — Summa nituntur opum ui. Ennius in quarto: Romani scalis summa nituntur opum ui et in sexto decimo: Reges per regem statuasque sepulchraque quaerunt; Aedificant nomen: summa nituntur opum ui. 18 Et mecum ingentes oras euoluite belli. Ennius in sexto: Quis potis ingentes oras euoluere belli? 19 Ne qua meis dictis esto mora: Iuppiter hac stat. Ennius in septimo: Non semper uestra euertit: nunc Iuppiter hac stat 20 Inuadunt urbem somno uinoque sepultam. Ennius in octauo: Nunc hostes uino domiti somnoque sepulti 21 Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini. Ennius in septimo decimo: Tollitur in caelum clamor exortus utrisque 22 Quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum. Ennius in sexto: Explorant Numidae: totum quatit ungula terram idem in octauo: Consequitur, summo sonitu quatit ungula terram idem in septimo decimo: It eques, et plausu caua concutit ungula terram 23 Unus qui nobis cunctando restituit rem. Ennius in duodecimo: Unus homo nobis cunctando restituit rem 24 Conruit in uulnus: sonitum super arma dederunt. Ennius in sexto decimo: Concidit, et sonitum simul insuper arma dederunt 25 Et iam prima nouo spargebat lumine terras. Lucretius in secundo: Cum primum aurora respergit lumine terras 26 Flammarum longos a tergo inuoluere tractus. Lucretius in secundo: Nonne uides longos flammarum ducere tractus? 27 — Ingeminant abruptis nubibus ignes. Lucretius in secundo: Nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes 28 — Belli simulachra ciebat. Lucretius in secundo: Conponunt, conplent; belli simulachra cientur 29 — Simulachraque luce carentum. Lucretius in quarto: — Cum saepe figuras Contuimur miras, simulachraque luce carentum. 30 Asper acerba tuens retro redit. Lucretius in quinto: Asper acerba tuens inmani corpore serpens 31 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Furius in primo annali: Interea Oceani linquens Aurora cubile 32 Quod genus hoc hominum, quaeue hunc tam barbara morem?. Furius in sexto: Quod genus hoc hominum Saturno sancte create? 33 Rumoresque serit uarios, ac talia fatur. Furius in decimo: Rumoresque serunt uarios, et multa requirunt 34 Nomine quemque uocans, reficitque ad praelia pulsos. Furius in undecimo: Nomine quemque ciet: dictorum tempus adesse Commemorat, deinde infra: Confirmat dictis, simul atque exuscitat acris Ad bellandum animos, reficitque ad praelia mentes. 35 Dicite, Pierides, non omnia possumus omnes. Lucilius in quinto: Maior erat natu: non omnia possumus omnes 36 Diuersi circumspiciunt: hoc acrior idem. Pacubius in Medea: Diuersi circumspicimus, horror percipit 37 Ergo iter inceptum peragunt rumore secundo. Sueuius in libro secundo: — Redeunt, referunt petita rumore secundo. 38 Numquam hodie effugies, ueniam quocumque uocaris. Naeuius in Equo Troiano: Numquam hodie effugies, quin mea manu moriare 39 Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Inposuit: fixit leges pretio atque refixit. Varius de Morte: Vendidit hic Latium populis, agrosque Quiritum Eripuit: fixit leges pretio atque refixit. 40 Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro. Varius de Morte: Incubet et Tyriis, atque ex solido bibat auro 41 Talia secla suis dixerunt currite fusis. Catullus: Currite ducenti subtegmine, currite fusi 42 Felix heu, nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae. Catullus: Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes. 43 — Magna ossa lacertosque Extulit. Lucilius in septimo decimo: — Magna ossa lacertique Adparent homini. 44 — Placidam per membra quietem Inrigat. Furius in primo: — Mitemque rigat per pectora somnum. et Lucretius in quarto: Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem Inrigat. 45 — Camposque liquentes. Lucretius in sexto {simile de mari}: Et liquidam molem, camposque natantes 46 — Et geminos, duo fulmina belli, Scipiadas. Lucretius in tertio: Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror 47 — Et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaro. Lucretius in secundo: — Foedo pertorquent ora sapore. 48 Morte obita quales fama est uolitare figuras. Lucretius in primo: Cernere uti uideamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa. Hinc est et illud Virgilii: Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa 49 — Ora modis adtollens pallida miris. Lucretius in primo: Sed quaedam simulachra modis pallentia miris 50 Tum gelidus toto manabat corpore sudor. Ennius in sexto decimo: Tunc timido manat ex omni corpore sudor 51 Labitur uncta uadis abies. Ennius in quarto decimo: Labitur uncta carina, uolat super impetus undas 52 — Ac ferreus ingruit imber. Ennius in octauo: Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber 53 — Apicem tamen incita summum Hasta tulit. Ennius in sexto decimo: — Tamen induuolans secum abstulit hasta Insigne. 54 Puluerulentus eques furit: omnes arma requirunt. Ennius in sexto: Balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt 55 Nec uisu facilis, nec dictu adfabilis ulli. Accius in Philoctete: Quem neque tueri contra nec adfari queas 56 Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni. Accius in Armorum iudicio: — Nam tropaeum ferre me a forti uiro Pulchrum est: si autem uincar, uinci a tali nullum est probrum. 57 — Nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, uanum etiam mendacemque inproba finget. Accius in Telepho: — Nam si a me regnum fortuna atque opes Eripere quiuit, at uirtutem nequiit. 58 Disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem. Accius in Armorum iudicio: Virtuti sis par, dispar fortunis patris 59 — Iamiam nec maxima Iuno, Nec Saturnius haec oculis pater adspicit aequis. Accius in Antigona: — Iamiam neque di regunt, Neque profecto deum summus rex omnibus curat. 60 Num capti potuere capi? num incensa cremauit Troia uiros? Ennius in undecimo, cum de Pergamis loqueretur: Quae neque Dardaniis campis potuere perire; Nec, cum capta, capi nec, cum combusta, cremari. 61 Multi praeterea, quos fama obscura recondit. Ennius in Alexandro: Multi alii aduentant, paupertas quorum obscurat nomina 62 Audentes fortuna iuuat. Ennius in septimo: Fortibus est fortuna uiris data 63 — Recoquunt patrios fornacibus enses; Et curuae rigidum falces conflantur in ensem. Lucretius in quinto: Inde minutatim processit ferreus ensis; Versaque in obscenum species est falcis aenae. 64 — Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu Flumina. Lucretius in quinto: Ad sedare sitim fluuii fontesque uocabant 65 Quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura Sponte tulere sua, carpit. Lucretius in quinto: Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum. [6,2] II. 1 Post uersus ab aliis uel ex integro uel ex parte translatos uel quaedam immutando uerba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas. 2 Nec sum animi dubius, uerbis ea uincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem. Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor: iuuat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli deuertitur orbita cliuo. 3 Lucretius in primo: Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suauem mi in pectus amorem Musarum: quo nunc instinctus mente uigenti, Auia Pieridum peragro loca nullius ante Trita solo. 4 Accipe et alterum locum Maronis illi unde traxerat conparandum, ut eundem colorem ac paene similem sonum loci utriusque repperias. Virgilius: Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis uomit aedibus undam; Nec uarios inhiant pulchra testudine postes. et mox: At secura quies, et nescia fallere uita, Diues opum uariarum: at latis otia fundis, Speluncae uiuique lacus: at frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt: ilic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus. 5 Lucretius in libro secundo: Si non aurea sunt iuuenum simulachra per aedes, Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut subpeditentur, Nec domus argento fulgens auroque renidens, Nec citharam reboant laqueata aurataque templa: Cum tamen inter se prostrati in gramine molli Propter aquae riuum sub ramis arboris altae, Non magnis opibus iucunde corpora curant: Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt uiridantes floribus herbas. 6 Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata mouere animum: non qui per saxa uolutus Purior electro campum petit amnis. Lucretius in secundo: Nec tenerae salices atque herbae rore uirentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque auertere curam. 7 Ipsius uero pestilentiae, quae est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta paene omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto Lucretii. Nam Virgiliana incipit: Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum. Lucretii uero sic incipit: Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastauitque uias, exhausit ciuibus urbem. 8 Sed, quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis adpareat. Virgilius ait: Tum uero ardentes oculi atque adtractus ab alto Spiritus, interdum gemitu grauis, imaque longo Ilia singultu tendunt: it naribus ater Sanguis, et oppressas fauces premit aspera lingua. 9 Lucretius ait: Principio caput incensum feruore gerebant, Et duplices oculos suffusa luce rubentes: Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus uia saepta coibat: Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu grauis, aspera tactu. 10 Virgilius ait: Haec ante exitium primis dant signa diebus et quae darent signa supra retulit idem: — Demissae aures, incertus ibidem Sudor, et ille quidem morituris frigidus; aret Pellis et adtactu tractanti dura resistit. 11 Lucretius ait: Multaque praeterea mortis tunc signa dabantur: Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus uultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas uix edita tussis. 12 Virgilius ait: Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos: ea uisa salus morientibus una. Mox erat hoc ipsum exitio. Lucretius ait: Nec ratio remedi communis certa dabatur. Nam quod alis dederat uitalis aeris auras Voluere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat. 13 Virgilius ait: Praeterea nec mutari iam pabula refert: Quaesitaeque nocent artes, cessere magistri. Lucretius ait: Nec requies erat ulla mali: defessa iacebant Corpora, mussabat tacio medicina timore. 14 Virgilius ait: Ipsis est aer auibus non aequus, et illae Praecipites alta uitam sub nube relinquunt. Lucretius ait: Nec tamen omnino temere illis sedibus ulla Conparebat auis: nec tristia secla ferarum *Exuperant siluis: languebant pleraque morbo, Et moriebantur. Nonne uobis uidentur membra huius descriptionis ex uno fonte manasse? 15 Sed rursus locos alios conparemus: — Gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant. Lucretius in tertio: Sanguine ciuili rem conflant, diuitiasque Conduplicant auidi, caedem caede adcumulantes, Crudeles gaudent in tristi funere fratris. 16 Multa dies uariusque labor mutabilis aeui Retulit in melius: multos alterna reuisens Lusit et in solido rursus fortuna locauit. Ennius in octauo: — Multa dies in bello conficit unus: Et rursus multae fortunae forte recumbunt. Haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est. 17 O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere atque omnes metuentem expendere causas. Accius in Antigona: — Quanto magis te istiusmodi esse intellego, Tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere {et} parcere. 18 O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, et reliqua. Ennius in Alexandro: O lux Troiae, germane Hector, quid ita cum tuo lacerato Corpore miser? aut qui te sic respectantibus tractauere Nobis? 19 Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. Varius de Morte: Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua uelit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando. 20 Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuuencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua Perdita, nec serae meminit decedere nocti. Varius de Morte: Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia uallem, Si ueteris potuit ceruae conprendere lustra, Saeuit in absentem, et circum uestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores. Non amnes illam medii, non ardua tardant; Perdita nec serae meminit decedere nocti. 21 — Nec te tua funera mater Produxi pressiue oculos aut uulnera laui. Ennius in Cresphonte: Neque terram inicere neque cruenta conuestire corpora Mihi licuit, neque miserae lauere lacrimae salsum sanguinem. 22 Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis, ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis: Tum durare solum, et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paulatim sumere formas, Iamque nouum terrae stupeant lucescere solem. 23 Lucretius in quinto, ubi de confusione orbis ante hunc statum loquitur: His neque tum solis rota cerni lumine claro Altiuolans poterat, neque magni sidera mundi; Nec mare nec caelum, nec denique terra nec aer, Nec similis nostris rebus res ulla uideri. Sed noua tempestas quaedam molesque coorta. Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque diuidere et magnas disponere partes. 24 et infra: Hoc est a terris magnum secernere caelum, Et seorsum mare uti secreto humore pateret, Seorsus item puri secretque aetheris ignes. et infra: Omnia enim magis haec ex leuibus atque rotundis , et armatum peditem grauis attulit aluo. Ennius in Alexandro: Nam maximo saltu superabit grauidus armatis equus, Qui suo partu ardua perdat Pergama. 26 Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas, Infit: eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether. Tum uenti posuere, premit placida aequora pontus. Ennius in Scipione: — Mundus caeli uastus constitit silentio, Et Neptunus saeuus undis asperis pausam dedit. Sol equis iter repressit ungulis uolantibus: Constitere amnes perennes, arbores uento uacant. 27 Itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum. Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur: aduoluunt ingentes montibus ornos. Ennius in sexto: Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta: Pinus proceras peruortunt: omne sonabat Arbustum fremitu siluai frondosai. 28 Diuersi magno ceu quondam turbine uenti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis. Ennius in septimo decimo: Concurrunt, ueluti uenti, cum spiritus austri Imbricitor, aquiloque suo cum flamine contra, Indu mari magno fluctus extollere certant. 29 Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores Versando terram experti, nihil inprobus anser. Lucretius in quinto: Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens feruoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque uentorum uiolento turbine uexant. 30 Sunt alii loci plurimorum uersuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione uerborum a ueteribus transtulit. Et quia longum est numerosos uersus ex utroque transcribere, libros ueteres notabo, ut qui uolet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur. 31 In principio Aeneidos tempestas describitur, et Venus apud Iouem quaeritur de periculis filii, et Iuppiter eam de futurorum prosperitate solatur. Hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro belli Punici. Illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolantis spe futurorum. 32 Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse. 33 Nec Tullio conpilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit: O fama ingens, ingentior armis, Vir Troiane. Nempe hoc ait, Aeneam famam suam factis fortibus supergressum, cum plerumque fama sit maior rebus. Sensus hic in Catone Ciceronis est his uerbis: Contingebat in eo, quod plerisque contra solet, ut maiora omnia re quam fama uiderentur: id quod non saepe euenit, ut expectatio cognitione, aures ab oculis uincerentur. 34 Item: Proximus huic longo, sed proximus, interuallo Cicero in Bruto: Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo interuallo tamen proximus. [6,3] III. 1 Sunt quaedam apud Virgilium quae ab Homero creditur transtulisse: sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta, qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant: quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis aduersus eum uigilatum sit, coactaeque omnium uires manum contra fecerint, Ille uelut pelagi rupes inmota resistit 2 Homerus de Aiacis forti pugna ait: {uerba graeca} 3 Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam C. Aelii tribuni his uersibus transfert: Undique conueniunt, uelut imber, tela tribuno: Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam Undique nitendo corpus discerpere ferro. Semper abundantes hastas frangitque quatitque. Totum sudor habet corpus, multumque laborat, Nec respirandi fit copia: praepete ferro Histri tela manu iacientes sollicitabant. 4 Hinc Virgilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore conposuit: Ergo nec clypeo iuuenis subsistere tantum, Nec dextra ualet, obiectis sic undique telis Obruitur: strepit adsiduo caua tempora circum Tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt: Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo Ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse Fulmineus Mnestheus: tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus. 5 Homerus ait: {uerba graeca} Furius in quarto annali: Pressatur pede pes, mucro mucrone, uiro uir. Hinc Virgilius ait: — Haeret pede pes, densusque uiro uir. 6 Homeri est: {uerba graeca} Hunc secutus Hostius poeta in libro secundo belli Histrici ait: — Non si mihi linguae Centum, atque ora sient totidem, uocesque liquatae. Hinc Virgilius ait: Non mihi si linguae centum sint, oraque centum 7 Homerica descriptio est equi fugientis in haec uerba: {uerba graeca} 8 Ennius hinc traxit: Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas. Virgilius: Qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis etc. 9 Nemo ex hoc uiles putet ueteres poetas, quod uersus eorum scabri nobis uidentur. Ille enim stilus Enniani seculi auribus solus placebat: et diu laborauit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur. Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse. [6,4] IV. 1 Tum Caecina: In uersibus uel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiuerit, Furius ut memor et ueteris et nouae auctorum copiae disseruit. Ego conabor ostendere hunc studiosissimum uatem et de singulis uerbis ueterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo uerba, quae nobis noua uideri facit incuria uetustatis: 2 ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo nouum uerbum sibi uoluisse fabricari? Sed non ita nam quod ait: — Nec Teucris addita Iuno Usquam aberit, id est adfixa et per hoc infesta, hoc iam dixerat Lucilius in libro quarto decimo his uersibus: Si mihi non praetor siet additus atque agitet me: Non male sic ille, ut dico, me extenderat unus. 3 Mane salutantum totis uomit aedibus undam. Pulchre uomit undam, et antique, nam Ennius ait: — Et Tiberis flumen uomit in mare salsum, unde et nunc uomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt. Agmen pro actu et ductu quodam ponere non inelegans est, ut: — Leni fluit agmine Thybris. Immo et antiquum est: Ennius enim in quinto ait: Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen 5 Quod ait: — Crepitantibus urere flammis, non nouum usurpauit uerbum, sed prior Lucretius in sexto posuit: Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur. 6 — Tum ferreus hastis Horret ager. Horret mire se habet. Sed et Ennius in quarto decimo: Horrescit telis exercitus asper utrimque et in Erechtheo: Arma arrigunt: horrescunt tela Et in Scipione: Sparsis hastis longis campus splendet et horret Sed et ante omnes Homerus: {uerba graeca} 7 — Splendet tremulo sub lumine pontus. Tremulum lumen de imagine rei ipsius expressum est. Sed prior Ennius in Melanippe: Lumine sic tremulo terra, et caua caerula candent et Lucretius in sexto: Praeterea solis radiis iactatur aquai Humor, et in lucem tremulo rarescit ab aestu. 8 — Hic candida populus antro Imminet et lentae texunt umbracula uites. Sunt qui aestiment hoc uerbum umbracula Virgilio auctore conpositum, cum Varro Rerum diuinarum libro decimo dixerit: Nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum, et Cicero in quinto de legibus: Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam deuexus uidetur, nequedum satis ab his nouellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur? Similiter in Bruto: Sed ut et Theophrasti doctissimi hominis umbraculis. 9 Transmittunt cursu campos, atque agmina cerui Puluerulenta fuga glomerant. Quod ait speciose transmittunt pro transeunt, sic et Lucretius in secundo: Et circumuolitant equites, mediosque repente Transmittunt ualido quatientes impete campos. Sed et *Paestanus Vibonensis sic ait: Pedibus equos transmisimus, quod est transiuimus. 10 — Quam tota cohors imitata relictis Ad terram defluxit equis. Sic Furius in primo: Ille graui subito deuinctus uulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum. 11 Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit. Ferit aures nostras hoc uerbum discludere, ut nouum, sed prior Lucretius in quinto: Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum. 12 — Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oues, deductum dicere carmen. Deductum pro tenui et subtili eleganter positum est. Sic autem et Afranius in Virgine: Verbis pauculis respondit, tristis, uoce Deducta, malleque se non quiesse dixit. Item apud Cornificium: — Deducta mihi uoce garrienti. 13 Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait: Vocem deducas oportet, ut mulieris uideantur Verba. Iube modo adferatur munus: ego uocem reddam Tenuem et tinnulam et infra: Etiam nunc uocem deducam. 14 — Proiectaque saxa Pachyni Radimus. Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta: si secundum ueteres, proiecta porro iacta, ut alibi ait: — Proiecto dum pede laeuo Aptat se pugnae. 15 Sed et Sisenna in secundo dixit: Et Marsi propius succedunt: atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem: Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat, et Lucretius in tertio: Quamlibet inmani proiectu corporis extet 16 Et tempestiuam siluis euertere pinum. Hoc uerbum de pino tempestiua a Catone sumpsit, qui ait: Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine uento austro: tum uero erit tempestiua, cum semen suum maturum erit. 17 Inseruit operi suo et Graeca uerba, sed non primus hoc ausus: auctorum enim ueterum audacium secutus est. 18 Dependent lychni laquearibus aureis, sicut Ennius in nono: — Lychnorum lumina bis sex, et Lucretius in quinto: Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt Lumina, pendentes lychni, Lucretius in primo: — Porro clinopodas lychnosque Diximus seµ??? ante pedes lecti atque lucernas. 19 Et quod dixit: — Nec lucidus aethra Siderea polus, Ennius prior dixerat in sexto decimo: — Interea fax Occidit, oceanumque rubra tractim obruit aethra, et Ilius in Teuthrante: Flammeam per aethram alte feruidam ferri facem 20 — Daedala Circe, quia Lucretius dixerat: — Daedala tellus. 21 — Reboant siluaeque et longus Olympus, quia est apud Lucretium: Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta 22 Sed hac licentia largius usi sunt ueteres, parcius Maro: quippe illi dixerunt et pausam et machaeram et asotiam et malacen et alia similia. 23 Nec non et Punicis Oscisque uerbis usi sunt ueteres; quorum imitatione Virgilius peregrina uerba non respuit, ut in illo: Siluestres uri adsidue uri enim Gallica uox est, qua feri boues significantur, — Camuris hirtae sub cornibus aures. Camuris peregrinum uerbum est, id est in se redeuntibus. Et forte nos quoque camaram hac ratione figurauimus. [6,5] V. 1 Multa quoque epitheta apud Virgilium sunt quae ab ipso ficta creduntur: sed et haec a ueteribus tracta monstrabo. Sunt autem ex his alia simplicia, ut Gradiuus Mulciber: alia conposita ut Arquitenens Vitisator. Sed prius de simplicibus dicam: 2 — Et distinctos Mulciber Afros. Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet. Accius in Philoctete: — Heu Mulciber Arma ignauo inuicta fabricatus es manu, et Egnatius de rerum natura libro primo: Denique Mulciber, et ipse ferens altissima caeli, Contingunt. 3 — Haedique petulci Floribus insultent. Lucretius in secundo: Praeterea teneri tremulis in uocibus haedi Corniferas norunt matres agnique petulci. 4 Illud audaciae maximae uideri possit quod ait in Bucolicis: Et liquidi simul ignis pro puro uel lucio seu pro effuso et abundanti, nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto: Hac etiam fit uti de causa mobilis ille Deuolet in terram liquidi calor aureus ignis. 4 Tristis pro amaro translatio decens est, ut: — Tristisque lupini. Et ita Ennius in libro Sabinarum quarto: Neque triste quaeritat sinapi, Neque cepe maestum. 6 Auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur qui in prologo ex persona Priapi ait: — Nam quod uulgo praedicant Aurito me parente natum, non ita est. 7 Et, ut conposita subiungam, quod ait Virgilius: Vidit turicremis cum dona inponeret aris iam Lucretius in secundo dixerat: Nam saepe ante deum uitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras. 8 Quam pius Arquitenes. Hoc epitheto usus est Naeuius belli Punici libro secundo: Deinde pollens sagittis inclytis arquitenes Sanctusque Delphis prognatus Pythius Apollo. Idem alibi: — cum tu arquitenes sagittis Pollens dea. Sed et Hostius libro secundo belli Histrici: Dia Minerua, simul autem inuictus Apollo Arquitenens Latonius. 9 Siluicolae Fauni. Naeuius belli Punici libro primo: Siluicolae homines bellique inertes Accius in Bacchis: — Siluicolae ignota inuisentes loca. 10 Despiciens mare ueliuolum, Liuius in Helena: Tu qui permensus ponti maria alta ueliuola Ennius in quarto decimo: Cum procul aspiciunt hostes accedere uentis Nauibus ueliuolis. Idem in Andromache: Rapit ex alto naues ueliuolas 11 Vitisator curuam seruans sub imagine falcem. Accius in Bacchis: — O Dionyse Pater optime uitisator, Semela Genitus Euhia. 12 — Almaque curru Noctiuago Phoebe. Egnatius de rerum natura libro primo: Roscida noctiuagis astris labentibus Phoebe, Pulsa loco cessit concedens lucibus altis. 13 — Tu nubigenas, inuicte, bimembres. Cornificius in Glauco: — Centauros foedare bimembres. 14 Caprigenumque pecus nullo custode per herbas. Pacubius in Paulo: Quamuis caprigeno pecori grandior gressio 'st. Accius in Philoctete: Caprigenum trita ungulis Idem in Minotauro: — Taurigeno semine ortum fuisse an humano? 15 Decenter et his epithetis Virgilius usus est, pro sagitta uolatile ferrum, et pro Romanis gentem togatam: quorum altero Sueuius altero Laberius usus erat. Nam Sueuius in libro quinto ait: — Volucrumque uolatile telum. Ac Laberius in Ephebo: Licentium ac libidinem ut tollam petis Togatae stirpis. Idem infra: Idcirco ope nostra dilatatum est dominium Togatae gentis. [6,6] VI. 1 Figuras uero quas traxit de uetustate, si uolentibus uobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo. Sed nunc dicat uolo Seruius quae in Virgilio notauerit ab ipso figurata, non a ueteribus accepta, uel ausu poetico noue quidem sed decenter usurpata. Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem uatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem. Placuit uniuersis electio in reliqua suffecti: et adhortati sunt Seruium, ut quae in se refusa sunt annotaret. 2 Ille sic incipit: Vates iste uenerabilis uarie modo uerba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit. Qualia sunt haec: Subposita de matre nothos furta creauit ut ipsa creauerit quos creari fecit: 3 — Tepidaque recentem Caede locum, dum locus recens caede noue dictus sit. Et: Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso pro eo quod iussi cesserunt. Et: — Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis uidelicet profunditur. 4 Vota deum primo uictor soluebat Eoo, pro quae dis uota sunt. Et me consortem nati concede sepulchro Alius dixisset: Et me consortem nato concede sepulchri Et: Illa uiam celerans per mille coloribus arcum id est per arcum mille colorum. 5 Et: Hic alii spolia occisis derepta Latinis Coniciunt igni, pro in ignem. Et: Corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit Tela exit pro uitat. Et: — Senior leto canentia lumina soluit, pro uetustate senilia. 6 — Exesaeque arboris antro, pro cauerna. Et: — Frontem obscoenam rugis arat. Arat non nimie sed pulchre dictum. Ter secum aerato circumfert tegmine siluam pro iaculis. Et: Vir gregis pro capro. 7 Et illa quam pulchra sunt: aquae mons, telorum seges, ferreus imber, ut apud Homerum: {uerba graeca} et: Dona laboratae Cereris et: — Oculisque aut pectore noctem Accipit, et: Vocisque offensa resultat imago et: — Pacemque per aras Exquirunt. et: — Paulatim abolere Sychaeum Incipit. 8 Saepe etiam uerba pro uerbis pulchre ponit: Oraque corticibus sumunt horrenda cauatis ora pro personis, et: Discolor unde auri per ramos aura refulsit Quid est enim aura auri, aut quemadmodum aura refulget? Sed tamen pulchre usurpauit. Et: — Simili frondescit uirga metallo. Quam bene usus est frondescit metallo? 9 Et: — Nigri cum lacte ueneni. nigro inponere nomen lactis? Et: Haud aliter iustae quibus est Mezentius irae Odio esse aliquem usitatum: irae esse inuentum Maronis est. 10 Item de duobus incipit dicere et in unum desinit: Interea reges, ingenti mole Latinus Quadriiugo uehitur curru, ut est apud Homerum: {uerba graeca} Et: Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum Corpora, sed Buten auersum cuspide fixit, etc. 11 Iuturnam, fateor, misero succurrere fratri Suasi, Cum solitum sit dici: Iuturnae suasi. Et: — Urbem quam statuo, uestra est. Et: modo quos in spem statues submittere gentis, Praecipuum iam inde a teneris inpende laborem, pro in eos inpende. 12 Facit pulcherrimas repetitiones: Nam neque Parnassi uobis iuga, nam neque Pindi Ulla moram fecere. Quae uobis, quae digna, uiri, pro talibus ausis? Vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis. 13 Nec interpositiones eius otiosae sunt: Si te nulla mouet tantarum gloria rerum, At ramum hunc (aperit ramum, qui forte latebat) Agnoscis. Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde leui. 14 Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum uerba conuerteret: Ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque et duros mille labores Rege sub Eurystheo, fatis Iunonis iniquae, 15 Pertulerit: tu nubigenas, inuicte, bimembres, et reliqua. Illa uero intermissio: Quos ego: — sed motos praestat conponere fluctus tracta est a Demosthene: {uerba graeca}. 16 Haec uero quam poetica indignatio: — Pro Iuppiter! ibit Hic, ait, haec miseratio: O patria, o rapti nequicquam ex hoste Penates! et illa trepidatio: Ferte citi ferrum, date tela, et scandite muros: Hostis adest, et conquestio: Mene igitur socium tantis adiungere rebus, Nise, fugis? 17 Quid illa excogitatio nouorum intellectum, ut, — Mentitaque tela, et: — Ferrumque armare ueneno, et: — Cultusque feros mollire colendo, et: Exuerint siluestrem animum et: — Virgineumque alte bibit acta cruorem, ut apud Homerum de hasta: — g-Lilaiomeneh g-chroos g-asai, 18 et: Pomaque degenerant sucos oblita priores et: — Glacie cursus frenaret aquarum, et: Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho et: Est mollis flamma medullas Interea, et tacitum uiuit sub pectore uulnus, et: — Duro sub robore uiuit Stuppa uomens tardum fumum, 19 et: — Saeuitque canum latratus in auras, et: Caelataque amnem fundens pater Inachus urna et: Adfixae uenis, animasque in uulnera ponunt et quicquid de apibus dixit in uirorum fortium similitudinem, ut adderet quoque mores et studia et populos et praelia, quid plura, ut et Quirites uocaret. 20 Dies me deficiet, si omnia persequi a Virgilio figurata uelim: sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit. [6,7] VII. 1 Cum Seruius ista dissereret, Praetextatus Auienum Eustathio insusurrantem uidens: Quin age, inquit, Eustathi, uerecundiam Auieni probi adolescentis iuua, et ipse publicato nobis quod inmurmurat. 2 Eustathius: Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Seruium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior. 3 Et Praetextatus: Probo, inquit, mi Auiene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris. Unde exoratus sit a nobis doctissimus doctor, ut te secum negotium habere patiatur, qui in commune proficient quae desideras audire, ne tu modo ultra cesses aperire Seruio uiam de Virgilio disserendi. 4 Tunc Auienus, totus conuersus in Seruium: Dicas uolo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in uerbis pro causae merito uel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his uersibus uerbum posuit: Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias uexasse rates. Vexasse enim uerbum est leuis ac parui incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint. 5 Sed et aliud huiuscemodi deprehendi: — Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras? Hoc enim uerbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est. 6 Sed nec hoc uerbum ex diligentia Virgiliana uenire mihi uidetur: Per tunicam squalentem auro Non enim conuenit dicere auto squalentem, quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluuies. 7 Et Seruius: De uerbo uexasse ita responderi posse arbitror. Vexasse graue uerbum est, tractumque ab eo uidetur quod est uehere, in quo inest iam uis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui uehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, ui atque motu procul dubio uastiore est. 8 Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is uexari proprie dicitur: sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id uerbum traductum est, quassare etiam quam quatere grauius uiolentiusque est. 9 Non igitur, quia uulgo dici solet uexatum esse quem fumo aut uento aut puluere, propterea debet uis uera atque natura uerbi deperire, quae a ueteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conseruata est. 10 M. Catonis uerba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque uexaret. Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saeuitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit. 11 M. Tullius quarto in Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus uexata esse uideatur. 12 De inlaudato autem duo uidentur responderi posse. Unum eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus uersus uice prouerbii celebratus est: g-Pollaki g-gar g-kai g-mohros, g-anehr g-mala g-kairion g-eipen. 13 Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni uacat is inlaudatus est, isque omnium pessimus deterrimusque est: ac sicuti omnis culpae priuatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae uirtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae. 14 Itaque Homerus non uirtutibus appellandis sed uitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: g-Toh g-d' g-ouk g-akonte g-pepesthen, et item illud: {uerba graeca}. 15 Epicurus quoque simili modo maximam uoluptatem priuationem detractionemque omnis doloris definiuit his uerbis: {uerba graeca}. Eadem ratione idem Virgilius inamabilem dixit Stygiam paludem. Nam sicut inlaudatum g-kata g-sterehsin laudis, ita inamabilem per amoris g-stehrehsin detestatus est. 16 Altero modo inlaudatus ita defenditur: Laudare significat prisca lingua nominare appellareque: sic in actionibus ciuilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari: inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. 17 Tertium restat ex his quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumue coriis uisuntur. 18 Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat: — Quem pellis, inquit, aenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis. Accius in *Pelopidibus ita scribit: Eiu serpentis squamae squalido auro et purpura praetextae 19 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret uisentibus facie noua horrorem, id squalere dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur: cuius significationis multo adsiduoque usu totum id uerbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit. [6,8] VIII. 1 Gratum mihi est, Auienus ait, correctum quod de optimis dictis male opinabar. Sed in hoc uersu uidetur mihi deesse aliquid: Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat Succinctus trabea. Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus: quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit uirga breuis in parte qua robustior est incurua, qua augures utuntur: nec uideo qualiter lituo possit succinctus uideri. 2 Respondit Seruius sic hoc dictum esse, ut pleraque dici per defectionem solent: ueluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa uenustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur. 3 Ut Virgilius alio in loco: Victorem Buten inmani corpore id est corpus inmane habentem, et item alibi: In medium geminos inmani pondere cestus Proiecit, ac similiter: — Domus sanie dapibusque cruentis. 4 Sic igitur id quoque dictum uideri debet: Ipse Quirinali lituo, id est lituum Quirinalem tenens. Quod minime mirandum foret, si ita dictum fuisset: Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat. Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 5 Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animaduertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit. Utrumque enim pari forma et pariter in capite incuruum est. 6 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homeri uersu: g-Ligxe g-bios, necesse est ut uirga auguralis a tubae similitudine lituus uocetur. Utitur autem uocabulo isto Virgilius et pro tuba, ut ibi: Et lituo pugnas insignis obibat et hasta 7 Subiecit Auienus: Maturate fugam quid sit, parum mihi liquet. Contraria enim uidetur mihi fuga maturitati: unde, quid de hoc uerbo sentiendum sit, quaeso me doceas. 8 Et Seruius: Nigidius, homo omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est quod neque citius neque serius, sed medium quiddam et temperatum est. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta. 9 Hanc interpretationem Nigidianam diuus Augustus duobus uerbis Graecis eleganter exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistolis solitum ferunt: Spe?de ß?ad???, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. 10 Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum uentis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes. Veretur enim ne in ipso discessu classi noceant, dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt. 11 Idem Virgilius duo ista uerba maturare et properare tamquam plane contraria scitissime separauit in his uersibus: Frigidus agricolas si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur. 12 Bene et eleganter duo ista uerba diuisit. Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluuias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest: per serenas uero, quoniam tempus instat, properari necesse est. 13 Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature: sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: Adpetis dominatum *petens praemature praecocem. In quo uersu animaduertendum est quod praecocem inquit, non praecoquem: est enim casus eius rectus non praecoquis sed praecox. 14 Hic Auienus rursus interrogat: cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis uisus apud inferos uindicauerit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa uidere tormenta, in ipsos uero campos piorum licenter induxerit: cur hoc tamen uersu ostendit illi partem locorum, quibus inpii cohibebantur: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci? Qui enim uestibulum et fauces uidet intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit: aut si quid aliud de uestibuli uocabulo intellegendum est, scire desidero. 15 Ad haec Seruius: Pleraque sunt uocabula, quibus uulgo utimur, neque tamen liquido aduertimus quid ea ex uera proprietate significent: sicuti est uestibulum in sermonibus celebre atque obuium uerbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum. Putant enim uestibulum esse partem domus priorem, quam atrium uocant. 16 Sed *Caecilius Gallus, uir doctissimus, in libro de significatione uerborum quae ad ius ciuile pertinent secundo uestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem de uia aditus accessusque ad fores aedium sit. Ipsa enim ianua procul a uia fiebat area intersita quae uacaret. 17 Quae porro huic uocabulo ratio sit, quaeri multum solet: sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit. 18 Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat tum minutionem. Nam uetus et uehemens, alterum ab aetatis magnitudine conpositum elisumque est, alterum a nimio impetu et ui mentis instructum. Vecors autem et uesanus priuationem significat sanitatis aut cordis. 19 Diximus autem superius eos qui amplas domus antiquitus faciebant locum ante ianuam uacuum relinquere solitos, qui inter fores domus et uiam medius esset. 20 In eo loco qui dominum eius domus salutatum uenerant priusquam admitterentur consistebant: et neque in uia stabant neque intra aedes erant. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione ab aduenientibus priusquam intromitterentur in domum. 21 Alii consentientes uestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen uocabuli dissentiunt: referunt enim non ad eos qui adueniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum ueniunt exeundo siue redeundo. 22 Siue igitur secundum priores per augmentum siue per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen uestibulum constat aream dici quae a uia domum diuidit. Fauces autem iter angustum est per quod ad uestibulum de uia flectitur. 23 Ergo Aeneas cum uidet fauces atque uestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saeuo execrabilique polluitur, sed de uia uidet loca inter uiam et aedes locata. [6,9] IX. 1 Bidentes hostiae quid essent, inquit Auienus, interrogaui quendam de grammaticorum cohorte: et ille bidentes oues esse respondit, idcircoque lanigeras adiectum, ut oues planius demonstrarentur. 2 Esto, inquam, oues bidentes dicantur. Sed quae ratio huius in ouibus epitheti, scire, inquam, uolo. Atque ille nihil cunctatus: Oues, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant. Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere oues aliquando uidisti? Ostentum enim hoc est, et factis piaculis procurandum. 3 Tum ille permotus mihi et irritatus: Quaere, inquit, ea potius quae a grammatico quaerenda sunt: nam de ouium dentibus opiliones percontator. Facetias nebulonis hominis risi et reliqui: sed te percontor, quasi ipsius uerborum naturae conscium. 4 Tum Seruius: De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris: uerum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ouium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit: Mars, tibi uoueo facturum, si unquam rediero, Bidente uerre. 5 Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oues solas sed omnes hostias bimas. Neque tamen dixit cur ita appellentur. 6 Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi bidennes primo dictas, d littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta. Sic pro reire redire dicitur, et pro reamare redamare, et redarguere, non rearguere. Ad hiatum enim duarum uocalium procurandum interponi solet d littera. 7 Ergo bidennes primum dictae sunt quasi biennes, et longo usu loquendi corrupta est uox ex bidennibus in bidentes. Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignorauit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem. 8 Iterum quaerit Auienus in his uersibus: Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit? Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis. 9 Bene, inquit Seruius: haec tibi quaestio nata est ex incuria ueteris lectionis. Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca uetere desciuit, multa ignoramus, quae non laterent, si ueterum lectio nobis esset familiaris. Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem uocauerunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt. 10 Ennius libro Annalium septimo ait: Denique ui magna quadrupes eques atque elephanti Proiciunt esse. Numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit, cum addidisset illi epitheton quadrupes? 11 Sic et equitare, quod uerbum e uocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur. Lucilius namque, uir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc uersu: Nempe hunc currere equum nos atque equitare uidemus 12 Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est: — atque equitem docuere sub armis, id est, docuerunt equum portantem hominem Insultare solo et gressus glomerare superbos 13 Subiecit Auienus: — Cum iam trabibus contextus acernis Staret equus. Scire uellem in equi fabrica casune an ex industria hoc genus ligni nominauerit? Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Virgilius temeritatem licentiae non amare, sed ratione certa uim rerum uel nominum eligere.