[0] Macer Floridus. De uiribus herbarum. [1] I. ARTEMISIA. 1 Herbarum quasdam dicturus carmine uires herbarum matrem, dedit Artemisia nomen cui graecus sermo, iustum puto ponere primo. Huius opem fertur prior inuenisse Diana, 5 Artemis graece quae dicitur, indeque nomen herba tenet, quia sic inuentrix dicitur eius. Praecipue morbis muliebribus ista medetur : menstrua deducit eius decoctio sumpta, hocque facit, matrix si saepe fouetur eadem, 10 uel si cruda mero sociata terendo bibatur, aut si trita uirens super aluum nocte ligetur ; pellit abortiuum potu uel subdita tantum, duritias soluit stericas pellitque tumores. Urinam potata det, lapidesque repellit, 15 ictericosque iuuat cum uino saepius hausta. Hanc adipi iunctam strumis apponere laudat Plinius atque iubet cum uino sumere tritam. Haec, opium nimium si quemquam laeserit haustum, subuenit eximie, si uino iuncta bibatur. 20 Affirmant quidam, quisquis gustauerit illam, quod nullo ualeat nocuo medicamine laedi, et quod eum morsu non appetat ulla ferarum. Radix illius collo suspensa rubetis dicitur et cunctis nocuis obsistere ranis ; 25 succus ad hoc eius cum uino proderit haustus. Si musto contrita recens seruabitur herba, uinum praedictis reddit medicabile morbis, et sapor est et odor uino gratissimus illi, confortat stomachum, sanat praecordia sumptum, 30 et multis aliis affirmant utile causis. [2] II. ABROTANUM. Tertius Abrotano legitur gradus esse caloris, et desiccandi semen feruentius herba est, unde iuuat neruos et causas pectoris omnes, illius elixi si sit decoctio sumpta. 35 Sic quoque dysnoicis prodest tussimque repellit, et prodest lumbis, sic uuluarumque querelis. Omnibus his crudum cum uino proderit haustum, urinam purgat sic et praecordia mundat, sic curat sciasim, sic sumptum menstrua purgat, 40 serpentes nidore fugat, bibitumque uenena illorum extinguit, sedat quoque frigora febris antea quam ueniant si mixto sumitur amne, aut oleo quo decoquitur si membra perungas. Lumbricos uentris hanc saepe bibendo necabis. 45 Huic panis micas et mala cidonia iungens insimul amne coquas, oculorum cocta dolori apponas uel feruori, curabit utrumque. Stirpes infixas et spinas abstrahet ipsum appositum per se uel adeps si iungitur illi. 50 Haec etiam uenerem puluino subdita tantum incitat, et ueneri nocuis potata resistit. [3] III. ABSINTHIUM. In primo calor esse gradu, uis sicca secundo dicitur absinthii ; stomachum corroborat herba illius quocunque modo quis sumpserit illam, 65 sed melius pluuiae si sit decocta liquore, et sic sub diuo prius infrigidata bibatur. Sic poterit uariis eius succurrere morbis, hocque modo pellit lumbricos, mollit et aluum, eius et immodicum sedat sic sumpta dolorem, 60 urinam potu producit, menstrua soluit. Illi si nardum, quam profert Gallia, iungas et coniuncta teras et mulsa trita resoluas, praecipue tali purgabis menstrua potu, hoc quoque praestabunt cum lana subdita molli. 65 Si siler et nardus et acetum iungitur illi noxia deterges potu fastidia tali. Gramina si rutae iungas huic salque piperque cumque mero tundens des haec decoctaue potum, noxius et crudus stomachi purgabitur humor. 70 Iri cuniuncta pectus mire iuuat hausta. Acri cum uino trita se quilibet ungens non metuat culices, ustaeque fugantur odore. Ictericis crudam dabis hanc apio sociatam, curat hepar, sibi si iungatur gallica nardus, 75 splenque sibi iuncto potata iuuabit aceto. Sic quoque fungorum depellit sumpta uenenum, obstat letiferae cum uino sumpta cicutae, sicque uenenatis occurrit morsibus hausta, et daros oculos reddit cum melle peruncta. 80 Hocque modo sugillatis superaddita prodest, decoctaeque uapor obstrusas liberat aures, si manant sanie cum melle terens superadde. Subuenit anginae melli nitroque iugata. Vulneribus prodest contrita recentibus illa, 85 si superaddatur capitis sic ulcera curat, pruritusque iuuat eius decoctio fotu. Nausea non poterit quemquam uexare marina, antea commixtam uino qui sumpserit illam. In lini panno si circumcincta geratur 90 Inguinis immodicum fertur cohibere tumorem. Olfactu somnum capiti uel subdita praestat, hanc sibi supponi si non praesenserit aeger. Denigrat crines cinis eius, si bene mixtus ceroto fuerit et eo sint saepe peruncti. 95 A tineis tutam reddit qua conditur arcam. Sub lingua factum curat cum melle tumorem, liuoremque nigrum, qui circa luminis orbem apparere solet, purgabit idem medicamen. Auris depellit sonitum cum felle bouino. 100 Duritiam splenis eius cataplasma resoluit. Coniuncto sibi melle sterae si subditur herba desiccabit eam, manareque menstrua coget ; ex oleo fuerit uiridis si cocta, iuuabit non modice stomachum, quot erit hoc unguine fotus. 105 Incaustum uino, quo sit macerata, resolue : si scribis chartam mus non teret amplius illam. Plinius attollit magnis hanc laudibus herbam, Romanosque refert sacris ex more diebus dum quadrigarum cursu certare solerent, 110 absinthii succum solitos donare bibendum in capitolina uictori sede locato, credentes pretium prae cunctis reddere dignum illi, quo firmam posset seruare salutem, quae constat mundi pretio pretiosior omni. [4] IV. URTICA. 115 Dicimus urticam, quam Graecus g-akalehpheh dicit, feruida non modice uis illi dicitur esse, unde nec immerito nomen sumpsisse uidetur, tacta quod exurat digitos urtica tenentis. Haec solet ictericos cum uino sumpta iuuare, 120 illius semen colicis cum melle medetur, et tussim ueterem curat, si saepe bibatur. Frigus pulmonis pellit uentrisque tumorem. Omnibus his prodest puluis cum melle iugatus, aut succus uiridis cum uino saepius haustus. 125 Cum sale de foliis eius factum cataplasma ulceribus prodest et sordida uulnera purgat, et contra morsus ualet hoc cataplasma caninos, et cancros et parotidas luxataque curat, hocque reformatur caro, quae discessit ab osse, 130 et solet humores hoc desiccare nocentes. Acri cum uino radix contrita tumorem compescit splenis, podagrae sic subuenit illa omnibus et morbis sic subuenit articulorum, omnibus his prodest superaddita, uel sibi iuncto 135 si coquis hanc oleo foueasque hoc unguine membra. Naribus impositus succus foliumue cruorem elicit ; innati uis est sibi tanta caloris, quod si manantem cupias retinere cruorem, urticae succo frontem line, reprimit illum. 140 Si supponatur cum myrrha menstrua pellit, si claudit uuluam matrix humore grauata urticae foliis reuocabitur ilia fricata. Cum uino bibitum uenerem semen mouet eius, et melius tritae si iungas melque piperque 145 et si cum uino praedicto more bibatur. Pleureticos, pectus, pulmones adiuuat eius semen, si sumptum fuerit cum melle iugatum, cum mulsa bibitum lotium producit abundans. Herba recens eius olerum si more coquatur, 150 detur et illius decoctio, molliet aluum. Ore diu clausus succus si uoluitur eius uuae non modicum poterit sedare tumorem. Sudorem mouet ex oleo decocta perunctis. Si quadrupes quaecunque marem perferre recusat, 155 urticae foliis illius uulua fricetur, sic naturalem calor excitat ille calorem. Defluuium capitis, si succo seminis huius ungas saepe caput, reprimi dicit Galienus. Illius semen collectum tempore messis 160 Et desiccatum multis erit utile causis. [5] V. ALLIUM. Scordeon argiue sunt allia dicta latine, huius uim medici calidam siccamque periti in quarto posuere gradu. Mansum uel inunctum curat, quos serpens uel scorpius intulit, ictus ; 165 sanat et appositum morsus cum melle caninos et nocui uermes triti pelluntur odore. In mulsa coctum commixtum cui sit acetum et bibitum uermes uentriis tineasque repellit ; ex oleo cum reste sua si decoquis illud 170 morsus pestiferos reddes hoc unguine sanos, corpus et attritum cura sanabis eadem, unguine uesicae dolor et tumor hoc reprimuntur. Ipse refert Ipocras educi posse secundas fumo combusti si uulua diu foueatur. 175 Pulmonis uarias coctum cum lacte querelas potatumque iuuat uel crudum saepe comestum. Cum centaurea Diocles dare praecipit illud hydropicis, sic humores desiccat aquosos, idem nefreticis elixum sumere iussit. 180 Praxagoras illo fuit usus cum coriandro et uino, causas sic curans ictericorum, et sic potatum dicit quod molliat aluum. Cumque faba coctum capitis sedare dolorem dicitur, attrito si tempora perlinis illo. 185 Anseris huic adipem iungas tepidumque dolenti infundas auri, praedare subuenit illi. Elixum tussim iuuat et suspiria sedat, clarificat raucam crudum coctum quoque uocem, sed magis elixum iuuat illam saepe comestum, 190 adiuuat incoctum pulti sumptumque tenesmon. Porcino iungens adipi si conteris ipsum non modicos reprimes superaddens saepe tumores. Hunc ignotarum potus non laedit aquarum nec diuersorum mutatio facta locorum, 195 allia qui mane ieiuno sumpserit ore. [6] VI. PLANTAGO. Herbam, quae nostra lingua plantago uocatur, hanc arnoglossam Graecus uocat, est quia linguae agninae similis foliis. Plantaginis huius sunt geminae species, et maior prima uocatur, 200 altera uero minor, quam uulgo lanceolatam dicunt, quod foliis (ut lancea) surgit acutis. His infrigdandi desiccandique notatur tertius esse gradus, maiori uim tamen esse maiorem dicunt, nimis humida uulnera siccat, 205 si superaddatur cum melle, et sordida purgat. Cum sale sicut olus si iuncta coquatur aceto, uentrem restringit nimium sic mansa fluentem ; si supradictis lens sit concocta iuuabit hic dysentericos melius cibus et ciliacos. 210 Stringit manantem superaddita trita cruorem, et nigris maculis fertur reparare colorem, oui cum lacrymo mire medicatur adustos. Sola canis morsum curat sedatque tumorem, et scrophas spargit superaddita cum sale trita, 215 hydropicis ut olus decocta comestaque prodest, sic iuuat asthmaticos, ferturque iuuare caducos. Sordida purgabit bene uulnera quaelibet oris, ore diu tentus si succus uoluitur eius. hic introfusus curat syringia succus, 220 et dolor hoc auris sedabitur et sacer ignis. Fert haemoptoicis hic opem, si saepe hibatur per se, fortior est si sit coniunctus aceto ; sicque iuuat phthisicos, iniectus uero per anum stringit non modicum fiuxum dysentericorum, 225 pellitur ex oculis tumor hoc feruorque perunctis. Saepius hanc ipsam si dentibus atteris herbam, gingiuas reprimet tumidas et sanguine plenas, sicque solet dentis compescere saepe dolorem. Succus cum lana matrici subditus eius 230 stringit manantem nimium siccando cruorem. Cunctis praedictis eius decoctio causis prodest et potus cum uino seminis eius, uesicae renumque iuuat potata dolorem. Dicunt non nasci scrophas gestantibus eius 235 radicem collo suspensam, uis sibi tanta est. Radices eius tres contere, iungito tritis uini tres cyathos et aquae fac sit modus idem, haec nondum tremulo potanda dabis febrienti, sic pelles febrem, cui dat lux tertia nomen, 240 bis binae quoque quartanis prodesse putantur cum totidem uini cyathis si dentur et amnis. Cuncta potest plantago minor praedicta iuuare, quamuis non tantas uires uideatur hebere. Praecipue succus curat plantaginis huius. 245 Quod iuxta nares uel lumina nascitur, ulcus, si superaddatur cum lanis mollibus illi, perque nouem cataplasma dies istud renouetur. Eius si suco tepido uenter foueatur acri depulso sanabitur ille dolore. 250 Lumbricos succus depellere dicitur eius. Si porcina uetus axungia iungitur illi, sedabit duros istud cataplasma tumores, parotidas uulnusque recens hoc adiuuat unguen. Ante duas horas quartanae quam tremor aegrum 255 uexet si succum biberit plantaginis huius, sentiet eximiam facili medicamine curam. Eius potatum depellit sperma secundas. Si uia longa pedum mouet, ut fit saepe, dolorem, acri cum uino superaddita trita iuuabit. 260 Cum passo succus bibitur si saepius eius uesicae uariis fertur succurrere morbis. In desiccando uis est plantaginis ingens maioris, queat ut ueluti cauteria corpus appositum siccare, refert ut Plinius auctor. 265 Composuit librum Themison de uiribus eius in quo praeclaris celebrauit laudibus illam. [7] VII. RUTA. A medicis rutae uis feruida dicitur esse siccaque, fertur in his gradus illi tertius esse. Utilis est ualde stomacho, si saepe bibatur, 270 expellit partum potu ueneremque coercet, tussim si bibitur compescit, menstrua purgat. Si coquis hanc in aqua, cui uinum iunxeris acre, compescit talis decoctio tormina uentris, pulmones iuuat et pectus, morboque medetur 275 costarum, quem pleuresim uocat attica lingua, arteticos sciasimque iuuat, febrique medetur hausta uel in oleo uiridem si coxeris illam et foueas tepido patientes ante tremorem. Matrici prodest intestinique tumori 280 hoc unguen uel clysterio si funditur intus, haustaque cum uino prodesse ualebit utrique, lumbricos oleo decocta et pota repellit. Cum caricis decocta diu uinique liquore proderit hydropicis, si sint superaddita nocte. 285 Cruda comesta recens oculos caligine curat, et melius marathri cum succo felleque galli melleque si succus ex aequo iungitur eius, indeque sint oculi patientis saepe peruncti. Cum roseo miscens oleo nec non et aceto 290 illius succum, capitis curare dolorem quemuis immodicum poteris, hoc saepe perungens. Naribus expressus si succus funditur eius sistit manantem bene desiccando cruorem. In corio mali granati si tepefactum 295 Auribus infundas, depelles inde dolorem, cerussae roseoque oleo miscens et aceto illius succum mirandum conficis unguen ad depellendum sacrum quem dicimus ignem, et scabiem derte, quae dicitur herpeta graece, 300 et graece dictas achoras hoc unguine purgas : ulcera sunt capitis humore fluentia pingui. Curat et hoc ozinas immissum naribus, haec sunt quae grauiter foetent in naribus ulcera nata, obstat pota mero uel cruda comesta uenenis 305 hoc Metridates rex Ponti saepe probauit, qui Rutae foliis uiginti cum sale pauco et magnis nucibus binis caricisque duabus ieiunus uesci consurgens mane solebat, armatusque cibo tali, quascunque ueneno 310 quilibet insidias sibi tenderet, haud metuebat. Mustelaeque docent obsistere posse uenenis mirifice rutam, comedunt quae primitus illam, cum pugnaturae sunt cum serpentibus atris. Cum butyro modicoque oleo decocta tumorem 315 matricis subiecta tepens fugat ilia colique et cunctis intus morbis sic subdita prodest. Hac etiam testes poteris curare tumentes, cum foliis lauri bene tritam si superaddes. Ex hac antidotum non paucis utile causis 320 conficitur, medici dicunt diapiganon illud, piganon in graeca lingua quia ruta uocatur ; illius antidoti confectio talis habetur : pondere iunge pari nitrum, piper atque cyminum, de tribus his, quantum de ruta, ponito tantum, 325 sed prius ex acri uino macerare cyminum conuenit, in ferro post assari calefacto, omnia deinde simul bene trita ex melle iugabis, pectoris et lateris, iecoris, renumque dolores hoc ex antidoto curantur saepe comesto, 330 extenuat bilem, mollit sine tormine uentrem, confortat stomachum, facit ut bene digerat escam. [8] VIII. APIUM. Est apium dictum, quod apex hanc ferre solebat uictoris, ueterum fieret dum more triumphus. Ipse sibi talem prior imposuisse coronam 335 dicitur Alcides, morem tenuere sequentes. Ast alii dictum credunt, quod apes uehementer illius soleant auide decerpere flores. Hanc herbam selinon solet attica dicere lingua, uirtutis calidae siccae quoque dicitur esse, 340 tertius a medicis datus est gradus huic in utroque. Illius succo si candida mica terendo panis iungatur, oculi sedare tumorem dicitur emplastri noctu superaddita more, sicque ferunt mammis prodesse tumentibus illam. 345 Sedat feruorem stomachi, pellitque tumorem, et quicquid uenti creat includitue nociui desiccans poris assumpta repellit apertis. Prouocat urinas haec cruda comesta uel hausta, sed mage radicum facit hoc decoctio sumpta, 350 Hoc itidem semen operatur fortius haustum. tota uenenatis occurrit morsibus herba, sed semen potius uel apozima proderit eius si bibitur, tussimque modo sedabit eodem. Ventrem constringit, uomitum potata coercet, 355 lymphae commixtum sibi si iungatur acetum ; aegris amissum fertur reparare colorem, cruda a ieiunis fuerit si saepe comesta. Unaquaque die uexantem corpora febrem cum lympha potata iuuat febris ante tremor'em. 360 Hydropicos et splen tumidum iuuat ilia, iecurque si cum feniculi succo contrita bibatur. Hacque superposita turpis lentigo fugatur. Illius succus farris cum polline mixtus atque oui lacrymo uulnus bene purgat et ulcus, 365 si superaddatur emplastri more frequenter. [9] IX. ALTHAEA. Althaeam maluae speciem nullus negat esse, althaeamque uocant illam, quod crescat in altum. Hanc ipsam dicunt euiscum, quod quasi uisco illius radix contrita madere uidetur, 370 agrestisque solet a multis malua uocari. In mulsa coctus flos eius uulnera purgat, uel si cum uino tritum florem superaddas, spargere sic scrophas, anumque iuuare dolentem dicitur, hocque modo conquassatis medicatur. 375 Elixata prius radix adipique terendo addita porcino terebinthinaeque tumores matricis curat, reliquosque iuuare dolores dicitur illius ; neruos sic ipsa relaxat, rumpit uel spargit sic apostemata dura. 380 Omnes has causas elixatura iuuabit, si loca morborum foueantur saepe tepenti. A dysentericis radicum coctio sumpta cum uino fluxum stringens compescit eorum, et pellit tardas haec coctio sumpta secundas, 385 et prodest haemoptoicis, lapidesque repellit, uesicaeque solet uariis succurrere causis. Acri cum uino contritum semen oliuo iungito, deformes maculas hoc unguine pelles. Cum pusca potata potest obstare uenenis, 390 elixata prius cum melleque trita replebit uulnera quae caua sunt, si sit superaddita saepe ; sic quoque duricias mollit lenitque rigores ; decoctis oleo foliis factum cataplasma quosuis pestiferos morsus combustaque curat. [10] X. ANETHUM. 395 A medicis calidum siccumque refertur anethum, et dicunt, quod sit gradus huic in utroque secundus. Lac dat abundanter eius decoctio sumpta nutrici, stomachique solet depellere morbos, tres cyathos eius tepide si sumpserit aeger ; 400 indicio ructus est qui demonstrat apertum os stomachi uentumque per hoc exisse nociuum, atque grauis tali sedatur nausea potu ; prouocat urinas, obstantia quaeque repellens, matricemque iuuat, bene si foueatur eadem. 405 Cum tepida tritum patiens si potet anethum, intestinorum curat uentrisque dolorem, hoc etiam potu digestio tarda iuuatur unde minor fieri uis egestiua uidetur. Assidue bibitum uisum nocet et genitale 410 claudit iter siccans humorem seminis intus. Uuaque si nimio turgens humore grauetur, suspendit puluis combusti seminis eius. Appositus digitis, aut intus clystere fusus, acrior esse cinis radicum dicitur eius, 415 rodit crescentes cinis bic in uulnere carnes, ulcera quae serpunt et sordida uulnera curat, ulcera praecipue membri curare uirilis dicitur iste cinis infusus saepius illis. Olfactu reprimit singultum semen anethi 420 assatum et feruens si saepius olfacit aeger. Dicunt feruores oculorum tollere posse eius radices tritas prius appositasque. Apponas haemorrhoidis si semen anethi ustum, curat eas et condylomata soluit. 425 Flos oleo si decoquitur, medicabile reddit illud, praecipue natis de frigore causis prodest et capitis compescit saepe dolorem, neruorum laxat tensuras, frigora pellit. [11] XI. BETONICA. Betonicam soliti sunt cestron dicere Graeci. 430 Urinas potata ciet, lapidesque repellit, fert haemoptoicis cum pusca sumpta iuuamen, hydropicos siccat cum uino melleque sumpta. De foliis eius tritis factum cataplasma non modicum prodest oculis, quos laeserit ictus. 435 Illius succus roseo commixtus oliuo auribus infusus uarios fugat inde dolores. Betonicae puluis cocto cum melle iugatus empicos, tussimque iuuat, suspiria sedat, et stomachi uarios sumptus iuuat ille dolores, 440 si febrit ex calida, cum uino si febris absit. Cum mulsa bibitus idem puluis mouet aluum. Cum sale contritis foliis cataplasmate facto uulnera curabis, fuerint quae facta recenter, tritaque fracturae capitis haec sola medetur. 445 De foliis eius elixis fit cataplasma utile non modicum uariis uitiis oculorum ; restringit lacrymas oculorum mansa uel hausta, hac etiam caligo solet metuenda repelli, aequo cum ruta fuerit si pondere iuncta 450 et sic cum lympha sumatur trita tepenti, sic oculis nocuus sanguis per subtiliora dicitur expelli, sic lumina libera reddi. Sumpta hac cum tepida purgatur uomica dira, pectoris et morbi potu curantur eodem, 455 splen iuuat illius decoctio sumpta iecurque. Uncia betonicae socianda quaterna uetusti cum uini cyathis tribus, his sint addita grana uiginti septem piperis, simul haec bene trita haustaque purgabunt renes, pellentque dolores. 460 Uncia cum cyathis calidae potata duobus dicitur immodicum uentris sedare dolorem. Haec tussim cum melle fugat, uentrem quoque mollit, unaquaque die febre si uexabitur aeger uncia iungatur plantaginis una duabus 465 betonicae, sic cum tepida contrita bibantur, antea quam febris praenuncia frigora fiant. Uncia Betonicae calidae cyatho resoluta prodest hydropicis, si sit potata frequenter. Radicum puluis cum mulsa tritus et haustus 470 humores (uelut elleborum) uomitu cito purgat, bis binas dragmas praecepit Plinius harum radicum dare cum passo mulsoue bibendas, praecipue phlegma uomitu purgabitur isto. Cum mulsa bibitus prodest puluis foliorum 475 ruptis atque steras potus leuat iste cadentes. Cum uino sumptis obstat potata uenenis, oraecipue semen, quod si desit datur herba. Uncia betonicae cum uino sumpta tepenti ictericos curat ; cum mulsa menstrua soluit ; 480 pondere uero fabae puluis cum melle uoratus post coenam stomachum iuuat, ut bene digerat escam. Si de betonica uiridi sit facta corona circa serpentes, ut Plinius asserit auctor, audebunt nunquam positam transire coronam, 485 sed morsu proprio pereunt et uerbere caudae. Omnibus antidotis Menemachus eam sociari praecipit, ut stomacho magis herbis omnibus aptam. Plinius hanc, inquit, qui secum gesserit herbam, a nullo poterit nocuo medicamine laedi, 490 et dicunt, quod ea cum uino saepius hausta plumbeus abscedat color et melior reuocetur. [12] XII. SABINA. Bratheos est graece sabina uocata latine, sicca calensque sibi uis est, et tertius illi est in utroque gradus. Vulnus cum melle uel ulcus 495 Fortiter exsiccat, et sordes purgat eorum ; sic iuuat anthracas, bona quae plebs ulcera dicit. Menstrua deducit, corruptos extrahit aluo conceptus, si cum uino sit sumpta frequenter, uel si trita prius matricis subditur ori. 500 Cerotis admixta cutem facit esse nitentem, omnibus et morbis prodest de frigore factis. Illius in uino uel aqua decoctio curat, quos uertigo nocet, si lotum sit caput inde herbaque temporibus et fronti cocta ligetur. 505 Duplum sabinae si desunt cinnama poni in medicamentis iubet Oribasius auctor. [13] XIII. PORRUM. In multis causis usus medicamine porri dicitur Ippocras, medicinae maximus auctor, istius succum solum dedit ille bibendum 510 aegrotis, qui reiiciunt sputantue cruorem, quos haemoptoicos soliti sunt dicere Graeci ; cum galla dant hunc alii thurisue farina, aut geminis dragmis porrorum seminis unam apponunt myrrhae, uino quoque trita resoluunt, 515 prae cunctis aliis dicunt haec sumpta iuuare ; manantemque potes naris retinere cruorem, intus si nares ungas medicamine tali. Contractas uuluas succo curabis eodem, reddit fecundas mansum persaepe puellas ; 520 ulcera cum melle tritum iuuat appositumque. Humorum capitis si destillatio fiat pulmones pectusque nocens uocemque canoram, indeque consurgat tussis praecordia laedens, cum ptisana succum porri sorbere iuuabit ; 525 et per se solum prodest his omnibus ipsum. Si porri partes in lympha coxeris albas, sic ut aquam primam mutes, addasque secundam, utilis eius aquae duro fit potio uentri, dicitur haec eadem cum uino stringere uentrem. 530 Cum uino porrum datur his quos laeserit anguis quodlibet aut animal fundens letale uenenum ; nec minus his prodest, si uulneribus superaddas sic uelut emplastrum porrum cum melle subactum. Commixtus porri succus lacti muliebri 535 et bibitus tussim fertur sanare uetustam, et uariis uitiis pulmonum subuenit idem. Auris compescit cum caprae felle dolorem, praestat idem paritercum mulsa mixtus et auri infusus tepidus ; fungis si manditur obstat. 540 Eius iungatur succo pars tertia mellis, et sic per nares tepidum fundendo uel aures immensum poteris capitis sedare dolorem. Cum uino bibat hunc, lumborum quem dolor angit. Dicunt utilius tali nihil esse dolori. 545 Fracturas solidat cito, duritiasque relaxat appositum, uulnusque recens cito cum sale claudit. Si crudum fuerit sumptum leuat ebrietatem, sic uenerem stimulat, sic duram mollit et aluum. [14] XIV. CHAMOMILLA. Anthemim magnis commendat laudibus auctor 550 Asclepius, quam chamaemelum nos uel chamomillam dicimus ; haec multum redolens est et breuis herba, herbae tam similis, quam iusto nomine uulgus dicit amariscam, quod foeteat et sit amara, ut collata sibi uix discernatur odore. 555 Auctores dicunt species tres illius esse, quas solo florum distingui posse colore tradunt : est cunctis medius flos aureus illis, sed uariis foliis flos circumcingitur ille, albi uel nigri sunt purpureiue coloris. 560 Dicitur anthemis proprie, cuius foliorum purpureus color est, maiorque et fortior haec est ; at leucanthemum foliis deprehenditur albis, melinis chrysanthemum ; uis omnibus illis sicca calensque gradu primo conceditur esse. 565 Prouocat urinam cum uino quaelibet hausta, uesicae frangit lapides et menstrua purgat, si foueatur aqua matrix qua coeta sit herba, aut si cum uino potetur saepius illa ; tormina sic sedat, stomachique inflatio potu 570 pelletur tali ; squamas de uultibus aufert, si tritam apponas solam melliue iugatam. Ictericis prodest eius decoctio sumpta et mire prodest iecoris potata querelis, pellere cum uino potata refertur abortum. 575 Hac oleo cocto foueas si febricitantem frigus depelles, febrem quoque saepe fugabis ; unguine purgantur hypochondria turgida tali. Pestiferos morsus serpentum pondere dragmae cum uino prohibet anthemis sumpta nocere ; 580 Plinius affirmat hanc quadraginta diebus unaquaque die bis sumptam pondere dragmae cum geminis cyathis uini subtilis et albi cum lotio sensim totum purgare lienem. Aegilopas curat, si quis commasticet illam 585 et sic apponat ; sic ulcera sordida purgat. Ebullire caput febris feruore grauatum saepe solet, uel collectis humoribus in se ulcera producit, uocat exanthimata Graecus, haec decocta uirens oleo Chamomilla repellit. 590 Quod si defuerit uiridis maceretur aceto, et caput inde lauet, nullum magis adiuuat unguen. [15] XV. NEPETA. Herbam, quam nepetam uulgari more uocamus, hanc medici graeco calamenti nomine dicunt, sicca calensque sibi uis est et tertius illi 595 est in utroque gradus. Cum mulsa sicca tepenti sumpta solet totum sudore resoluere corpus ; ex oleo, quo sit decocta, perunge fricando illum, uenturae metuit qui frigora febris, non frigus tantum sed febrem saepe repellit ; 600 illi, qui sciasim patitur, coxae superadde contritam uiridem, fertur comburere pellem et sic humores siccando fugare dolores ; appositu potuque suo cito menstrua purgat. Est leprae species elephantiasisque uocatur, 605 quae cunctis morbis maior sic esse uidetur, ut maior cunctis elephas animalibus extat, Hune in principio morbum potus calamenti cum uino curat humores extenuando ; serpentum morsus superaddita trita nocere 610 non sinit, et pellit cum uino sumpta uenena. Potus et iniectus lumbricos enecat eius succus et in membris uermes necat omnibus ipse, si mel iungatur huic cum sale plus operatur. Si bibit hanc praegnans aut tritam subdit, abortit. 615 Purgat et ictericos, cum uino curat anhelos, asthmaticos medici quos graeco nomine dicunt, et iecoris morbos cum uino mitigat hausta, hocque modo ueterem lateris iuuat illa dolorem, atque cicatrices nigras superaddita trita 620 haec naturali reddit purgando colori ; uino decoctae facit hoc melius cataplasma. Compescit stomachi cum uino sumpta dolorem. Fumus de domibus serpentes effugat eius, tollere singultum cum uina dicitur hausta 625 hocque modo uenerem prohibet potata frequenter. [16] XVI. PULEGIUM. Feruida pulegii uis siccaque dicitur esse. Tertius a medicis datus est gradus huic in utroque. Saepius nanc herbam si praegnans sumit, abortit ; menstrua deducit cum uiuo sumpta tepenti, 630 hocque modo tardas haec extrahit herba secundas. (Hoc nomen, quod non notum reor esse quibusdam, exponam tali quid nomine significetur : ut nondum oatus testa circumdatur oui pullus, sic infans matris uestitur in aluo 635 quadam pellicula matris de semine facta, quam nascens rumpit, quasi testam pullulus oui, istas pelliculas medici dixere secundas, quod mox expositos naturae iure sequantur ; hae si plus iusto uitio cogente morantur 640 aut mors subsequitur, dolor aut qui uix toleratur ; istas pulegium praedicto more repellit.) Cum sale contritam melli si iunxeris illam unguine contractis potes hoc succurrere membris. Illius puluis sumptus cum melle uel haustus 645 pectoris humores uiscosos extenuare. Et per sputa potest illos educere mire. Nausea uel morsus stomachi curabitur illa cum pusca sumpta uel aceto quod sit aquosum ; cum uino nigram choleram potata repellit, 650 sicque uenenatis serpentum morsibus obstat. Si per uim febris nimioue fluore cruoris aut aliquo casu subito defecerit aeger, quod solet a doctis medicis malefactio dici, pulegium ualido tritum iungatur aceto, 655 naribus aegroti sic apponatur, odore solo confestim dicunt releuare incentem. Gingiuas sicci puluis confirmat et usti. Appositam uiridem dicunt sedare podagram, et quosuis alios solet emendare tumores, 660 si superaddatur tepidae pemixta polentae ; addita cerotis papulas de corpore tollit. Spleneticis multum superaddita cum sale prodest ; elixatura si quisquam saepe tepenti illius abluitur, pruritus nou patietur, 665 et sic matricis poteris curare tumorem ; tussim compescit cum uino sumpta tepenti, et sic urinam compellit reddere largam, et magis ex uino si sit decoctio facta aut oleo mixto contritam si superaddas. 670 Si radix acri contrita iugatur aceto, sedabit quosuis superaddita saepe tumores ; obstat serpentum cum uino sumpta uenenis et sic assumptam uenerem stimulare fatentur. Sic quoque pulmonis prodest iecorisque querelis 675 et sic nutrici sumptum lac praebet abundans. Herba uireos curat morsus cum melle caninos, si superaddatur et uino mixta bibatur. [17] XVII. FENICULUM. Feniculum medici calidum siccumque secundo dicunt esse gradu, marathrum Graecus uocat illud. 680 Cum uino cunctis obstat haec herba uenenis, hac mansa serpens oculos caligine purgat, indeque compertum est humanis posse mederi illam luminibus, atque experiendo probatum ; radicum succus oculis cum melle perunctis 685 pulsa reddit eos omni caligine claros ; expressus marathri uiridi de semine succus soleque siccatus magnum medicamen habetur ad quoscunque uoles oculorum pellere morbos. Auribus infusus uermes succus necat eius, 690 renibus in ptisana radix decocta medetur, cum uino fugat hydropicos potata tumores, sicque uenenatis obstabit morsibus illa, sic quoque pulmonis obstat iecorisque querelis, et sic nutrici sumpta fit copia lactis. 695 Cum uino uel aqua radicum coctio sumpta nefreticis et uesicae morbis medicatur, urinas purgat et menstrua sumpta resoluit, uel si trita super pecten haec herba ligetur ; nausea cum uino sumpta sedabitur illa, 700 feruorem stomachi cum lympha mitigat hausta. Radix illius uino decocta dolores fomento curat, patitur quos uirga uirilis, hoc quoque, si iungas oleum, facit, hocque perungas. Ictu uel factos subito quoscunque tumores 705 appositum tantum iuncto sedabit aceto. Semen cum uino bibitum ueneris mouet actus, hocque modo lateris diros sedare dolores dicunt aut herbae si sit decoctio sumpta. Tradunt auctores eius iuuenescere gustu 710 serpentes et ob hoc senibus prodesse putatur. [18] XVIII. ACIDULA. Dicimus acidulam, quam Graeeus dicit aizon ; sic dici credunt, sapor illi quod sit aceti. Crescit arenosis in pratis et secus amnes, hanc auide quidam comedunt in tempore ueris 715 expertumque ferunt, sibi quod fastidia tollat ; uirtus est illi siccans et frigida ualde tertius a medicis datus est gradus huic in utroque. Hac fugit apposita sacer ignis et herpeta mordax, et tumor ex oculis tritae cataplasmate cedit. 720 Ulcera, quae serpunt, cohibet combustaque curat et multum calidae dicunt prodesse podagrae, si fuerit foliis illius operta uirentis aut cataplasmetur mixta contrita polenta. Eius cum roseo succus permixtus oliuo 725 dicitur antiquo capitis prodesse dolori, qui dolor est lingua dictus cephalargia graeca. Omne genus fluxus uentris restringere mire cum uino potata solet uel mansa frequenter, hocque modo nimium manantia menstrua sistit, 730 uel si matrici tritam uiridem superaddas ; sic quoque lumbricos pellit potata rotundos, taliter et cunctis prodest potata uenenis. Exhilarat uisus succus illius inunctos cum uino uariis obstat potata uenenis. 735 Affirmant istam qui secum gesserit herbam, quod non appetat hunc letali scorpius ictu. Auribus expressus si succus funditur eius adiuuat auditum mire pellitque dolorem. Altera uero minor species est istius herbae, 740 quam semperuiuam dicunt, quoniam uiret omni tempore, barba Jouis uulgari more uocatur ; esse refert similem praedictae Plinius istam, nec minus hanc cunctis praedictis posse iuuare ; mane solent adeo palpebrae glutine quodam 745 flegmatis astringi, ualeant ut uix aperiri, has mire succus herbae deglutinat huius, illi si taetae fuerint digitoue perunctae. [19] XIX. PORTULACA. Andrachne graece quae portulaca latine dicitur, haec uulgi pes pulli more uocatur. 750 Humida uis eius et frigida dicitur esse, tertius humoris, frigoris uero secundus huic gradus est. Febrem, quam causon Graecia dicit, inde iuuat, stomacho uiridis superaddita trita, praestat idem succus, si sumitur ; herbaque mansa 755 aut ut olus accepta, solet lenire calorem. Mansa uel hausta potest nimium restringere fluxum sanguinis et uentris nimium cohibere fluorem. Esse uetat dentes illis contrita stupentes, et tumidis oculis prodest superaddita trita, 760 feruorem solis aestate comesta nocere non sinit et uentrem cum uino et cum sale mollit, uesicaeque solet sedare comesta dolores. Acidulae similes huic pene per omnia uires effectosque pares testatur Plinius esse. [20] XX. LACTUCA. 765 Frigida lactucae uis constat et humida ualde, unde potest nimios haec mansa leuare calores, et praestabit idem superaddas si bene tritam ; utilis est stomacho, somnum dat, mollit et aluum, omnibus his melius prodest decocta comesta, 770 et stomacho potius non lota comesta medetur. Lactucae semen compescit somnia uana, cum uino bibitum f1uxum quoque reprimit alui, lac dat abundanter nutrici sumpta frequenter. Ut quidam dicunt oculis caligo creatur 775 his, quibus assiduo fuerit cibus eius in usu. [21] XXI. ROSA. Dici flos florum nobis rosa iure uidetur, quod specie cunctos praecedat odoreque flores. Non tamen haec specie tantum nec odore iuuare nos ualet, at uariis nos adiuuat ilia medelis, 780 eius sicca gradu uis est et frigida primo. Compescit sacrum, si trita apponitur, ignem, sic quoque, si stomachus calet aut praecordia, sedat ; fluxum matricis cum uino stringit et alui, illius succum collyria plurima quaerunt, 785 et siccae puluis morbis bene subuenit oris, infrictus per se tantum cum melleue mixtus. Omnes feruores superaddita trita coercet ipsa recens, uel si mulsae commixta bibatur. Ex hac conficitur oleum, roseumque uocatur, 790 diuersis morbis et multis utile causis : si bibitur uentrem mollit stomachique calorem extinguit nimium ; bene si foueatur eodem et dolor et feruor capitis curabitur illo ; permiscendo sibi si forte iugatur acetum 795 expurgat sordens. uulnus repletque profundum et combusturis praeclare conuenit ignis ; ore diu tentum dentis sedare dolorem dicitur et duras palpebras reddere molles ; aufert suppositum pruritus interiorum 800 et stericis uariis solet hoc succurrere causis. Hoc oleum quoniam uariatur conficiendo, dicam Palladius quid scripserit inde peritus : quod rubeum fuerit foliorum sumito floris uncia sic purgatorum iungatur oliui 805 in libra, uitreo sic claudens omnia uase, sub Phoebo tantum septem suspende diebus, inde medelarum uanos seruetur ad usus. [22] XXII. LILIUM. Aurosas ut credo rosas argentea debent lilia iure sequi, quae nec specie nec odore 810 cedere creduntur roseo collata decori, nec minus in multis hominum sunt apta medelis. Eius radicis bulbus, quae lilia profert, sub prunis tectos iuncto quoque tritos oliuo prodest usturis mire superadditus ignis, 815 et melius roseum sibi si iungatur oliuum ; duras matrices mollit, si subditur, idem. Elixis eius foliis cataplasmate facto mollescunt nerui, combustaque membra iuuantur, sicque superpositis morsus curabitur anguis, 820 aut si cum uino bulbus potabitur ille, sic quoque fungorum uetat ille uenena nocere. Hunc uino coctum tritumque pedum superadde clauis, nec soluas nisi cum lux tertia transit ; pingui porcino decoctus idem uel oliuo 825 reddere posse pilos membris narratur adustis. Cum uino potum nocuum purgare cruorem per uentrem dicunt et sic prodesse lieni, sicque iuuat uuluas, sic idem menstrua purgat, uel si cum uino ueteri coctum superaddas. 830 Praecisis neruis tritus cum melle medetur expressus succus foliorum, mixtus aceto et melli coquitur sic, mellis sint et aceti ut geminae partes, praedicti quinque liquoris ; ad desiccandas nihil est magis utile plagas, 835 inque cicatricem ducit licet inueteratas elixus bulbus et cerotis bene mixtus ; rugas distentat uultus, maculas fugat omnes, lichenas purgat, faciem quoque furfure mundat. Exprimitur succus de tritis floribus eius, 840 qui mollit uuluas cum lana subditus illis ; illitus asseritur sudorem posse mouere ; turgida maturat, pus concoquit et cito purgat. [23] XXIII. SATUREIA. Thymbra solet graece dici,satureia latine, illi sicca minus uis est, sed feruida ualde. 845 Prouocat urinam cum uino et menstrua sumpta, pellit abortiuum, muliebria uiscera purgat. Illius puluis cum cocto melle subactus et mansus (uel cum uino si sumitur idem) pectoris humorem pellit per sputa tenacem. 850 Cum uino tepido compescit tormina uentris si large bibitur, uerum iam saepe probaui. Est quidam morbus letargus nomine dictus, oppositum medici quem dicunt esse frenesi, quod uetat haec somnum, somno grauat hic nimis aegrum, 855 hoc tam letali somno depressus aceto thymbram commiscens foueat caput inde frequenter, sic uitium pigri poterit depellere morbi. Hanc herbam caueat mulier contingere praegnans, Nam non mansa modo sed partum subdita pellit. 860 Nausea sedatur hac, si bene trita sumatur cum modico uino, uel si sumatur in ouo ; hocque modo mire uenerem solet ilia mouere, si largo potu uiridis uel sicca bibatur ; quod si cum uino mel iungitur et piper illi, 865 non modicum ueneris succendere dicitur ignem. Hinc est a Satyris merito satureia uocata, quod sint in uenerem nimis haec animalia prona. Si desit thymus pro thymo ponere thymbram praecipiunt medici, quia uis est aequa duabus. [24] XXIV. SALVIA. 870 Saluia, cui nomen elelisphacus est apud Argos, cum mulsa iecoris prodest potata querelis, pellit abortiuum, lotiumque et menstrua purgat, trita uenenatos curat superaddita morsus, crudis uulneribus (quae multo sanguine manant) 875 apponas tritam, dicunt retinere cruorem. Cum uino succus tepidus si sumitur eius, compescit ueterem tussim laterisque dolorem. Pruritus uuluae curat uirgaeque uirilis, si foueas uino fuerit quo saluia cocta. 880 Illius succo crines nigrescere dicunt, si sint hoc uncti crebro sub sole calenti. [25] XXV. LIGUSTICUM. A Ligurum patria sumpsere ligustica nomen, copia quod maior ibi nascitur illius herbae ; tertius huic gradus est sicci calidique uigoris. 885 Maior radicis uis est et seminis eius et par est illis uis in medicamine quouis. Inflato stomacho cum uino sumpta medetur et tali potu uis digestiua iuuatur, omnibus et morbis sic prodest interiorum, 890 urinas sic sumpta mouet et menstrua purgat. tota uenenatis medicatur morsibus herba, si bibitur bene trita prius uinoque soluta, et pars contritae ponatur desuper herbae. Non modicum colicis prodest haec mansa uel hausta, 895 uel si radicis elixatura bibatur, nec solum colicis decoctio proderit ista, sed supradictis medicabitur omnibus hausta. Digestibilibus semen bene iungitur eius omnibus antidotis, quod inest sibi peptica uirtus. 900 Hanc oculis Strabus potuque et odore nociuam asserit, antidotis eius tantummodo semen misceri iussit, haec utrum dixerit a se aut a doctorum libris non est mihi notum ; hoc scio, quod ueteres non paruis laudibus istam 905 attollunt herbam, nec me legisse recordor ullum, qui Strabi sermonibus astipuletur. [26] XXVI. OSTRUTIUM. Struthion, ostrutium quod uulgi more uocatur, uim calidam siccamque tenet. Radix fugat eius cum uino morbos iecoris, si trita bibatur, 910 ictericos sic sumpta iuuat, splenisque tumorem durum, quem Graeci sclirosim dixere, repellit. Hocque modo lapides uesicae frangere dicunt, menstrua sic lotiumque mouet tussique medetur, sic orthopnoicis prodest, si saepe bibatur. 915 Subdita matrici depellere fertur abortum, et sic tarda nimis educere menstrua tradunt ; acri cum uino si iungitur atque polenta illius succus, lepras emundat inunctas. Hoc etiam succo, iuncto eum polline quod dant 920 hordea, curatur (ut dicunt) pustula quaeuis, si superaddideris emplastri more dolori. Illius succus cum melle terendo iugatus humores capitis purget si nare trahatur ; sternutamentum per se puluis mouet eius, 925 naribus iniectus ueratro non segnius albo. Ictericis succus mire medicabitur eius, hunc si nare trahant lacti mixtum muliebri. [27] XXVII. CEREFOLIUM. Est cerefolio uis acris et ignea ualde. Appositum cancris tritum cum melle medetur ; 930 cum uino bibitum lateris sedare dolorem saepe solet, tritam si nectis desuper herbam. cum mulsa bibitum pituitae noxia soluit, ex oleo coctum frigus depellit inunctum, si tritum mixto uiolento soluis aceto 935 lumbricos tali potu tineasque repellis, cum uino ciet urinas et menstrua purgat. Virgine cum cera uetus huic axungia mixta non modo parotidas uerum quoscunque tumores curat uel reprimit, si saepius hoc superaddas. 940 Intinctum ualido si manducetur aceto saepe solet uomitum uentremque tenere solutum ; si trito tegitur pecten succusque bibatur urinae clausos reserat quoscunque meatus ; illius elixatura uertigo fugatur, 945 si caput hac tepida patientis saepe lauetur herbaque temporibus et fronti cocta ligetur. [28] XXVIII. ATRIPLEX. Infrigidare gradu primo, humectare secundo attriplicem dicunt. Eius mollit cibus aluum, duricias soluit uarias clauisque medetur, 950 emplastrum crudae uel coctae si superaddas ; hocque superpositum scabros cito detrahit ungues, ignibus et sacris dicunt sic posse mederi. Attriplicem tritam cum nitro, melle et aceto, dicunt appositam calidam sedare podagram. 955 Ictericum dicit Galienus tollere morbum illius semen cum uino saepius haustum. [29] XXIX. CORIANDRUM. Frigida uis herbae coriandri dicitur esse, austeraeque simul quiddam uirtutis habere hanc Galienus ait, per quam depellere uentre 960 lumbricos tineasque solet, si trita bibatur cum uino uel si mixto sumatur aceto. Uua cum passa coriandrum melque iugatum sedabunt uarios superaddita trita tumores, praecipue testes tumidos iuuat hoc medicamen. 965 Illius semen uentrem stipare solutum fertur, aquae iunctum fuerit si saepius haustum. Argenti spumam cerussae contere mixtam his tritis succum coriandri iunge et acetum, quattuor his roseum miscendo iugabis oliuum, 970 ista terendo simul pretiosum conficis unguen, quo sacros ignes pellas calidosque tumores ; si tibi difficilis confectio tanta uidetur, succus cum solo prodest commixtus aceto ; aut si frumenti panis mundissima mica 975 iungitur huic succo sedat quemcunque calorem. Huic succo si iuncta fabae sit sola farina et superaddatur scrophis medicabitur illis et cedet feruens emplastro pustula tali. A multis scriptum legitur : febris ante tremorem 980 si tria grana uoret coriandri seminis aeger, euadet febrem cui dat lux tertia nomen ; praestat idem lectum coriandrum mane priusquam sol surgat ceruicali si subditur aegri. Xenocrates scripsit totidem cessare diebus 985 menstrua quot mulier coriandri grana uorabit. Assiduum quidam condemnant illius usum, nempe putant mortem quemuisue parare dolorem. [30] XXX. NASTURTIUM. Dicunt feruentes quod habent nasturtia uires et siccas ; hac re uenerem ceu ruta coercent, 990 siccando semen, fuerint si sumpta frequenter. Fermento commixta recens haec herba terendo anthracas curat (bona quae plebs ulcera dicit) si superaddatur ; curaque furunculus ista emittit saniem cum qua dolor ille recedit. 995 Illius succus crines retinere fluentes illitus asseritur, dentisque leuare dolorem de qua parte dolens dens est infusus in aurem. Fortius est herba semen : depellit abortum haustum cum uino, uentrisque animalia pellit 1000 et sic serpentis dicunt obstare uenenis ; solus odor positi carbonibus effugat illas. Splen reprimit, mixto si saepe bibatur aceto, herbam uel semen cum polline iunge et aceto, haec contrita simul sciasis superadde dolori, 1005 utile non modicum confirmant hoc medicamen. Lichenas succus purgat cum melle perunctus ; si prurigo caput aut ulcera turpia foedant, anseris admiscens adipi nasturtia trita saepius unge caput, uitium pelletur utrumque. 1010 Si coquis hanc herbam caprae cum laete recenti illius aut semen, dolor angat pectora quisquis, assumpto tepido potu sedabitur isto. Semen cum tepida contritum pondere dragmae et bibitum, dicunt quod duram molliat aluum ; 1015 tussim compescit semen cum melle uoratum. [31] XXXI. ERUCA. Erucam calidam dicunt mediocriter esse, siccam non adeo. Cibus eius digerit escas et ualet urinas haec mansa uel husta mouere. Manditur utiliter pueris, tussimque repellit, 1020 emundare cutem maculis cum melle iugatam tradunt et mundos lentigine reddere uultus. Elixata prius radix ualideque subacta ossibus et fractis superaddita detrahit illa. Cum uino tritum si semen sumitur eius 1025 quosuis pestiferos ictus curare refertur. Haec nigras maculas purgat cum felle bouino illita. Mira loquar, cum uino largius haustam indurare ferunt hanc contra uerbera sensum. Si condituris coquus hanc admisceat herbam 1030 aut semen, gratum dicunt praestare saporem, euzomonque solent hac causa dicere Graeci erucam, succus quod gustu sit bonus eius. Non modice mansam uenerem stimulare uel haustam confirmant pariter medici pluresque poetae. 1035 Est cum lactucis haec herba comesta salubris, namque calor dat temperiem cum frigore mixtus. [32] XXXII. PAPAVER. Dicunt uim gelidam siccamque papaueris esse, tres illi tribuuut species : flos unius albus, alterius roseus, rubeus pallensque minoris 1040 Flos est, hanc uulgo dicunt agreste papauer. Cunctis nobilior est cui flos nascitur albus ; ex huius teneris opium faciunt capitellis, incisa leuiter summa cute, lacque quod inde defluit, excipiunt cochleis, siccumque reseruant, 1045 antidotis multis aptum uariisque medelis. Sunt, qui contundunt cum lacte suo capitella, de quibus expressum siccant in sole liquorem ; post primum succus uires habet iste secundas. De specie uero, roseos quam gignere flores 1050 Dixi, conficiunt oleum de semine tuoso non modicum gustu iocundum somniferumque. Tertia, cui flos est rubeus semenque nigellum, praestat, si bibitur, reliquarum more soporem. Elixatura tepida cuiuslibet harum 1055 aeger si foueat faciem, uel si bibat illam, optatum capiet, nisi sit mors proxima, somnum. Sperma nigri bibitum cum uino stringere uentrem dicitur, hocque modo fluxus inhihet muliebres ; somnum dat bibitum, tussim compescit iniquam. 1060 Pondere denarii debent haec semina sumi, nam plus letargum uel mortem saepius infert. De foliis eius tritis factum cataplasma eximie fauces dicunt curare tumentes, quosque uocant sacros extinguere dicitur ignes ; 1065 frigore uel cantu, potuue, ciboue, uel aestu aspera si fuerit uocalis reddita uena, apposito tali fiet medicamine lenis. Candida meconii species (sic nempe uocari Graecorum lingua dicunt quodcunque papauer) 1070 longe nobilior est utiliorque duabus ; tunc cum lacte fluunt capitella papaueris huius lecta coquantur aqua, cui sit pars tertia mellis addita, cuncta coquas, donec decoctio spissa sit quasi mel, uarios sic conseruetur ad usus : 1075 sumpta facit somnum, tussim fugat, abstinet aluum, uocalis uenae bene rheumatismata siccat. EJus de teneris opium factum capitellis, sicut iam docui, roseo miscebis oliuo, unge caput mixtis, sedabitur his dolor omnis 1080 et solet hoc unguen somni praestare quietem. Praedictis admisce croci redolentia fila, auris curabis haec infundendo dolorem ; hoc quoque femineo cum lacte crocoque subacto ungendo calidam poteris sedare podagram ; 1085 ano suppositum solet hoc adducere somnum, istud idem solo praestare putatur odore. [33] XXXIII. CEPA. De cepis medici non consentire uidentur : namque Dioscorides inflare caputque grauare atque sitim cepas dicit succendere mansas, 1090 fellitis non esse bonas inquit Galienus, flegmaticis uero multum putat esse salubres ; non modicum sanas Asclepius asserit illas praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem affirmat, quoties aliquis conspexerit illas ; 1095 et dicit : quisquis ieiunia soluerit illis unaquaque die, quod uiuet hic absque dolore. Affirmant omnes mansas inferre soporem, et dicunt illas mollire salubriter aluum ; appositas perhibent morsus curare caninos, 1100 si tritae cum melle prius fuerint uel aceto ; apponunt alii cum uino melleque coctas, transactisque tribus soluunt cataplasma diebus. Sal, rutam cepasque Dioscorides iubet anguis morsibus apponi, sic asserit ille iuuari. 1105 Femineo lacti commixtus succus earum pellit saepe graues infusus ab aure dolores ; hic succus commixtus aquae bibitusque iuuabit illos, quos subitus facit obmutescere morbus. Naribus attractos harum tantummodo succus 1110 humores nocuos capitis deponere cogit ; mansae uel potae tardantia menstrua purgant. Triturasque pedum, soleae quas uel caligarum duriciae faciunt, succo sanabis eodem, cum gallinarum pingui si saepe perungas. 1115 Mane sibi dentes qui succo perfricat isto, dicunt hunc dentis nunquam sentire dolorem ; ulcera compescunt oris cum pane comestae, intingens oleo coctas qui sumpserit illas, sedat quos intus dat dysenteria morsus. 1120 Contritis cepis loca denudata capillis saepe fricans capitis poteris reparare decorem ; oris foetori prosunt, fastidia tollunt, hasque iubent haemorrhoidis superaddere tritas. Illarum succus caligine lumina purgat 1126 admixtus melli, maculas quoque iunctus aceto emundare solet, si sint hoc saepe fricatae. [34] XXXIV. BUGLOSSA. Lingua bouis graeco sermone buglossa uocatur, haec choleram rubeam nimio feruore perustam purgat, cum uino fuerit si sumpta frequenter ; 1130 cardiacum, cholerae quem fecit copia nigrae, consimili potata modo curare ualebit ; humores nocuos pulmonis detrahit hausta. Mixtus aquae tepidae si succus sumitur eius, illi, qui patitur sciasim, mire medicatur. 1135 Vim memorem cerebri dicunt seruare periti uinum potatum., quo sit macerata buglossa laetos conuiuas decoctio dicitur eius reddere, si fuerit inter conuiuia sparsa. [35] XXXV. SINAPI. Inter eas, quas Pythagoras laudauerat herbas, 1140 asseritur primam laudem tribuisse sinapi ; quartus ei gradus est in ui sicca calidaque. Extrahit humores uiscosos extenuatque, comburitque cutem, uis est sibi tanta caloris, maior uis eius in semine dicitur esse. 1145 Sensus exacuit cibus eius, commouet aluum, confringit lapides, urinam et menstrua purgat. Si tritum iungas tepidae uersesque palato ad solem capitis purgabit flegma nociuum. Sternutamentis hoc admiscere salubre est, 1150 illo nam capitis strictura resoluitur omnis. Mansum confortat stomachum, suspiria sedat ; morsus serpentum, tritum si mergis aceto et superapponis, tali medicamine curas ; mansum pestiferos uetat intima laedere fungos. 1155 Vi nimium feruente cutem comburere dixi, sed tamen haec multis est utilis ustio causis : hac oculis nocuus capitis siccabitur humor, et qui destillans pulmonum concaua laedit, et stomachi morbosque creat, tussimque phthisimque ; 1160 hac per uesicas coxae dolor inueteratus elicitur, sciasim quod graeco nomine dicunt ; hacque tumor splenis durus iecorisque fugatur et multum causis haec subuenit inueteratis. Utile tot causis quoniam cataplasma sinapis 1165 saepius a medicis uariatur conficiendo, dicam qualiter hoc fieri iubeat Menemachus : in mortariolo tritum bene pone sinapis semen, iungatur huic panis candida mica, sic ut tertia sit panis pars iuncta sinapi, 1170 his ficus siccas et mel iungas et acetum, aetatis quantum uel morbi causa requirit, nam quo plus ficus siccae uel mellis habebit, ille sinapismus tanto solet acrior esse, debilior , quo plus panis mittes et aceti. 1175 Ne tibi sit uilis, moneo, confectio talis, effectum cuius in multis saepe probaui ; non tamen hanc iubeo cunctis apponere morbis, sed raro, magnis et causis inueteratis. Plinius in musto cum semine praecipit huius 1180 radices mergi, sic, postquam sumpserit harum omnem uim, uinum multum putat esse salubre faucibus et stomacho potatum, luminibusque, pluribus et capitis dicit prodesse querelis. Infuso faciunt oleum de semine quidam, 1185 utile lumborum uitiis, stupidis quoque neruis. Exprimitur succus tenero de caule sinapis, quem siccum mandens dentis tormenta fugabis. Vocales uenas semen lenire sinapis. Mansum confirmant : adipi tundendo uetusto 1190 commixtum scrophas disperget, si superaddas ; illius fumus multum prodesse caducis dicitur atque sterae causas siccando iuuare. Cum ficu tritum capiti superaddere raso his qui letargum patiuntur, magna medela est, 1195 uel si saepe pedes ungendo fricabis eorum. Semen contritum melli coniunge uel uncto istud alopeciis iuuat unguen saepe fricando ; acri cum uino lepras emundat inunctum. Hoc quodque curatur manso periodica febris, 1200 antea quam diri ueniat commotio morbi. [36] XXXVI. CAULIS. Caulis romana, Graecorum brassica lingua dicitur ; hic quamuis passim nascatur in hortis, est tamen illius ad multa salutifer usus : annis sexcentis usos medicamine caulis 1205 Romanos Cato testatur, medicina priusquam a medicis Romae descripta fuisset in usu, tunc hortus escas ilIis dabat et medicinas. Vulnera non tantum curare recentia caulem ipsemet affirmat, sed quamuis inueterata, 1210 et cancros etiam ; loca sed prius amne lauari praceipit, aut uino tepido, sic denique crudum unaquaque die bis tritum apponere caulem. Hordea quam dederint cauli miscere farinam idem praecepit, rutam quoque cum coriandro 1215 et sale permodico, sic omnia mixta terendo apponi dirae docuit cataplasma podagrae, hoc etiam morbis medicabitur articulorum, hoc quoque syringas ait et luxata iuuare, atque superpositum uarios sedare tumores. 1220 Illius urinam, fuerit qui caulibus usus, causis neruorum calefactam censuit aptam ; hac ex urina pueri si saepe lauentur, asserit illorum multum conferre saluti. Haec caulis de laude Cato. Scripsisse libellum 1225 Chrisippum dicunt huius de uiribus herbae. Omnes confirmant caligine lumina tergi, eius, qui uiridi uescetur caule frequenter. Auget lac mammis cibus eius, menstrua purgat, atque iuuat stomachum sumptas ut concoquat escas ; 1230 si multum coquitur, restringere dicitur aluum, at semicrudus solet illam soluere sumptus. Assumptus crudus, sic ut tingatur aceto, splen reprimit tumidum ; semen depellit abortum. Uncto cum ueteri coctos bene contere caules, 1235 his oleum roseum quantum res postulat addas, ardores nimios iuuat haec confectio febris, si superaddatur stomacho membroue calenti. Acri non scissum si iungis alumen aceto et caules, sic ut corpus redigantur in unum, 1240 cuncta terendo diu potes his compescere lepras, et plures alias maculas his saepe perungens, his etiam crines poteris retinere fluentes. Dicitur et testes istud curare tumentes et uarios morbos, genitalia quos patiuntur, 1245 et melius si praedictis faba cocta iugatur. Cum fenugraeco si tundas hunc et aceto, et super arteticos apponas ista dolores, multum subuenies illis, uitiisque podagrae non modicum poterit istud cataplasma mederi. 1250 Uncto cum ueteri caulis cineres bene triti prosunt ad ueteres lateris coxaeque dolores, sit licet haec uilis, tamen est medicina salubris. Si caulis semen mixto potatur aceto pellere saepe solet animalia noxia uentris. 1255 Fit cinis ex siccis caulis radicibus ustis, subditus hic uuam releuat siccando iacentem. Dentibus attriti succum glutire uirentis affirmant raucae multum succurrere uoci ; naribus infusus succus purgat caput eius. 1260 Qui prius est caules uix sentiet ebrietatem. Euulsam caulis radicem, postea terram quae non attigerit, collo Melicius inquit suspensam cunctos uuae depellere morbos. [37] XXXVII. PASTINACA. Est pastinacae uirtus in semine tantum 1265 et radice sua ; mulsa si decoquis eius radices, multum decoctio proderit eius, si potanda datur, splenis iecorisque querelis, lumborumque leuat eadem potata dolorem. Hanc si lacte coquas, decoctio sumpta iuuabit 1270 asthmaticos quamuis ueteres uentresque fluentes. Radix illius collo suspensa tumores, ut quidam dicunt, compescit testiculorum ; qui pastinacam fert aut qui mandidit illam, dicitur a nullo serpentum posse noceri. 1275 Accendit uenerem si large sumitur illa. Si circumscalpis dentes radicibus eius, dicunt ingenti persaepe dolore leuari, ex uino pastinacae si sperma bibatur, compescit diros, quos scorpius intulit, ictus. 1280 Sic quoque feminei uentris curare tumorem dicunt, quo mulier quasi praegnans esse uidetur. Appositum cancris tritum cum melle medetur. Quod pastum tribuat est pastinaca uocata, namque cibum nullae radices dant meliorem. [38] XXXVIII. ORIGANUM. 1285 Origani uires calidae siccaeque leguntur, tertius huic in utroque gradus conceditur esse. Illius in uino curat decoctio sumpta quosuis pestiferos morsus, si saepe bibatur ; cum mulsa sumptum prodest aconita bibenti, 1290 sic multis aliis dicunt obstare uenenis. Conquassata iuuat mansum uel saepius haustum, hydropicos reprimit bibitum siccatque tumores. Cum mulsa bibitum choleram deponere nigram dicunt, oxifali fuerit si pondere sumptum. 1295 menstrua reducet bibitum uel si superaddas tritum, uel cocta mulier si se fouet herba. Illius puluis tussim cum melle repellit ; pruritus, achoras maculasque cutis fugat omnes, in quo decoquitur si saepius amne lauentur ; 1300 in lauacro iuuat ictericos haec coctio sumpta ; succus praedictae uiridis si sumitur herbae, uuas et fauces curat siccando tumentes ; oris uulneribus medicabitur ore retentus ; naribus infusus irino mixtus oliuo 1305 inuisum capiti coget manare cruorem ; auribus infusus sedat cum lacte dolorem ; hic succus mixtus cepis et rhô syriaco ponitur ad solem tunc quando Sirius ardet, sicque quaterdenis feruebit in aere diebus, 1310 si supponatur lecto confectio talis, effugat (ut dicunt) animalia cuncta nociua. His quibus ex aliquo uitio digestio tarda euenit, ex uino prodest si sumitur albo ; cum calida morsus stomachi lenire probatum est. 1315 Illius succos oleo mixtos et aceto succida lana bibat, et sic superaddita membris luxatis et contusis multum iuuat ilia. Prouocat urinam, lumbricos proiicit haustum, dente diu tritum solet inde fugare dolorem. 1320 Omnia potatus succus iuuat interiora ; eius cum succo si carica trita bibatur, sudorem poris producere fertur apertis, appositus coxis succus cum polline farris harum saepe grauem pellit reprimitue dolorem. [39] XXXIX. SERPILLUM. 1325 Serpillum ueteres dixerunt, quod quasi serpat terrae uicinum ; huic feruida siccaque uis est. Acri cum uino coctum contundis uliuo, cui rosa dat nomen, hoc unguine perline frontem aegroti, capitis solet hoc sedare dolorem. 1330 Nidor combusti serpentes effugat omnes et quoduis animal infundens ore uenenum ; hoc ideo miscere cibis messoribus est mos, ut si forte sopor fessos depresserit illos, uermibus a nocuis tuti requieseere possint ; 1335 pestiferos morsus bibitum iuuat appositumque. Prouocat urinas, compescit tormina uentris, splen iuuat, admixto si saepe bibatur aceto ; si mel praedictis iungatur, sputa eruenta iactantes mire potus solet ille iuuare ; 1340 Haustum cum uino iecoris sedare dolorem dicitur, hicque solet producere menstrua potus. [40] XL. VIOLAE. Nec roseus superare decor, nec lilia possunt fragrantes uiolas specie, nec ui, nec odore. Dicitur humida uis illis et frigida primo 1345 esse gradu ; species tres esse leguntur earum. Noscere quas tantum diuerso flore ualemus : nam sunt purpurei flores albique nigrique, cunctis pene pares sunt in medicamine uires. Inflammata iuuant loca, tritas si superaddas ; 1350 crapula discutitur bibitis, capitisque grauedo olfactu solo uel si caput inde coronas ; anginis potae medicantur aqua resolutae. Purpuream uiolam dicunt curare caducos praecipue pueros, si mixto sumitur amne. 1355 Radices uiolae cum mirrha tunde crocoque, hoc inflammatis oculis apponito nocte ; contritis foliis uiolae cum melle perungens ulcera sanabis capitis ; si iungis acetum et cataplasma facis cedet collectio quaeuis. 1360 Illius curat elixatura tumorem matricis, tepida si saepe fouebitur illa ; ani fissuras, quas appellant ragadias, addita cerotis medicatur saepe perunctas ; pustula si fuerit, melli superadde iugatam, 1365 illius semen cum uino menstrua purgat, tritae commixto radices eius aceto splen siccant bibitae uel spleni si superaddas ; hocque modo calidam dicunt sedare podagram. A stomacho choleram rubeam potata repellit 1370 herba uirens uiolae uel flos siccusue recensue, morbos de cholera rubea uel sanguine factos, mollibus in costis aut in pulmonibus ipsis, sedat si mixto potabitur amne recenti ; infantum tussim sic et suspiria sedat. 1375 Ex uiolis oleum sicut de flore rosarum conficiunt, multis quod dicunt utile causis, auribus infusum sonitum fugat atque dolorem, et capiti prodest, quocunque dolore laboret, leniter infrigidans corpusque sopore resoluens, 1380 lumbricos necat infusum bibitumue uel unctum, et capitis furfur oleo depellitur isto. Os capitis ictu fuerit si forte plicatum in tantum, ut linguae patiens amiserit usum, fac prius hanc uiolam cum uino sumere tritam, 1385 postea, si fuerit capitis pars dextera laesa, contritam plantae pedis hanc adnecte sinistri, atque e conuerso facias si laeua plicata est : os resilit, linguaeque die redit usus eadem, ut Justus tradit medicus, qui talia scripsit. 1390 Altera uis uiolae fertur mirabilis esse : albae si uiolae radix teneatur in ore et transglutitus sit succus saepius eius, uulneris immodicum tradunt mox sistere fluxum, hanc liquiritiae tradit uim Plinius esse. [41] XLI. ARISTOLOCHIA. 1395 Aristolochiae species tres dicimus esse, longa prior, radix est cuius longa, uocatur. Dicta rotunda sequens, quod sit radice rotunda, tertia clematis graeco sermone uocatur, uiribus haec pene par dicitur esse rotundae. 1400 Omnes uim calidam siccamque leguntur habere, in primo uis sicca gradu feruensque secundo. Pestiferos morsus cum uino sumpta rotunda curat et assumptis prodest sic hausta uenenis, hocque modo tardas educit sumpta secundas, 1405 cum pipere et mirrha putredine mundat ab omni post partum potata steras, uel subdita tantum, asthmaticis prodest et frigora sumpta repellit ; pleureticos curat mixto si sumitur amne. Quodlibet infixum superaddita trita repellit, 1410 uulnera cum mellis purgatque repletque liquore ; quod si praedictis irim coniungis at inde ungas gingiuas, dentes putredine purgat. Splenis duriciam soluit laterisque dolorem, si mixta potatur aqua ; febresque malignas 1415 hoc potata modo fertur compescere mire. Sic etiam spasmis super omnia subuenit hausta et sedat diram sic saepius hausta podagram, et morbum curare solet sic sumpta caducum, et uentris nimium sic mitigat illa dolorem, 1420 et sic fit sumpta leuior paralyticus illa. Daemonium fumus depellere dicitur eius, infantes fumo tradunt hoc exhilarari. Fistula curatur huius radicibus herbae, si bene purgatis eius loca concaua farcis ; 1425 singultus sumpta sedari dicitur illa. Omnia longa potest quae dixi posse rotundam, longa tamen uires habet illa debiliores, unde quidem si defuerit quandoque rotunda par pondus longae ponatur dimidiumque ; 1430 fomento longae prodest decoctio mire matricum morbis humores extenuando pingues, et purgat eadem si sumitur illas. Plinius hanc formare mares cum carne bouina appositam uuluae postquam conceperit inquit. 1435 Trita necat pisces, admixta calce, rotunda, hanc ideo quidam terrae dixere uenenum. [42] XLII. MARRUBIUM. Marrubium nostri, dixerunt prassion Argi ; hanc herbam medici calidam siccamque secundo tradunt esse gradu ; decoctio totius berbae 1440 seminis aut eius phthisicos mire iuuat hausta, pectoris haec uarios compescit potio morbos, et melius prodest, illi si iungitur iris ; asthmaticos sic sumpta iuuat tussimque repellit. Accelerat partus eadem pellitque secundas ; 1445 si mel marrubio iungatur, uulnera purgat, hocque modo curat, quae rodunt ulcera carnem ; dicitur hoc bibitum lateris sedare dolorem. Omnibus his succus siccatus proderit eius ; Illius succus cum uino melleue mixtus 1450 prodest luminibus caligine debilitatis ; sic iuuat ictericos iniectus naribus idem, auriculaeque grauem dicunt curare dolorem, hunc mixtum roseo si fundas intus oliuo. Usum marrubii dicunt non esse salubrem 1455 his, qui uesicae morbo renumque laborant. [43] XLIII. IRIS. Iri dat florum nomen color ipse suorum : coelestis similes sunt nempe coloribus iris. Illyricam dicunt illam, quia plurima nasci fertur in Illyria. Vis eius sicca calensque 1460 dicitur atque gradum dant huic in utroque secundum. Maior uis huius est in radicibus herbae, has desiccandas, per frusta rotunda secatas, sic ut se partes non tangant insere filo, inque loco sicco fac suspendantur in umbra, 1465 uix aliter totum poteris seruare per annum. Cum uino sedant tussim, praebentque soporem, si latitans intus sanies praecordia laedit, pellitur illarum cum uino puluere sumpto ; cum mulsa bibitus choleram depellit iniquam, 1470 tormina commixto bibitus sedabit aceto, hocque modo sumptis dicunt prodesse uenenis, spleneticis et contractis et frigore laesis cum uino bibitus puluis medicabitur eius, hocque modo sumptus tardantia menstrua purgat. 1475 Duricias stericas radicum coctio mollit, si subtus tepida foueantur saepius illa ; haec cum clysterio si sit subiecta per anum, non modicum sciasis dicunt prodesse dolori ; de radicibus his mixto collyria melle 1480 fiunt, quae uuluae pellunt subiecta secundas, inque locis haec fixa cauis syringia curant. Commixtus melli desiccat uulnera puluis, carneque nuda replet, si sit superadditus, ossa. Pulueris ellebori pars tertia iungitur albi 1485 iris radicum tenui cum puluere duplo, puluis uterque simul commixto melle ligatur, hoc superappositum purgat lentigine uultum, et papulas eius istud cataplasma repellit. [44] XLIV. ENULA. Enula, quam Graecus elnam uocat eleniumque 1490 dicitur a medicis, est forma cognita cunctis. Humida uis eius et feruida dicitur esse, humor habere gradum primum, feruorque secundum dicitur. Illius decoctio menstrua purgat si bibitur, mouet urinam, depellit abortum, 1495 dicitur haec eadem stipatum soluere uentrem. Radix trita fugat sciasim superaddita coxae ; ex eius foliis cum uini nectare coctis mire nefreticis renes inuoluere prodest. Eius radicum puluis cum melle uoratus 1500 tussim compescit, orthopnoicisque medetur ; cum succo rutae succus si sumitur eius, affirmant ruptis quod prosit potio talis. [45] XLV. YSOPUM. Est ysopum siccum calidum quoque, tertius illi est in utroque gradus. Eius decoctio facta 1505 sic ut cocta simul sint mel, ficus quoque sicca, prodest non modicum patientibus hausta catarrhum, subuenit et uoci raucae uersata palato, et prodest cunctis pulmonum sumpta querelis ; lumbricos uentris eadem potata repellit. 1510 In pectus capitis si destillatio fiat, quod persaepe solet tussim phthisimque creare, prodest haec eadem decoctio sumpta frequenter ; omnibus his prodest puluis cum melle iugatus. Contrito uiridi si iungitur oxymel illi, 1515 sicque datur bibitum, stipatum molliet aluum, cum uento nocuo uiscosum flegma repellens ; cardama si iungas his, solues fortius aluum. Potio si uiridis uel sicci saepe bibatur, uultibus eximium fertur praestare colorem ; 1520 cum nitro et ficu sicca si conteris ipsum, et superapponis spleni cataplasma tumenti hydropicisue, solet siccando repellere morbum ; cum uino bibitum praecordia tensa relaxat, et quicunque nocet tumor interiora recedet. 1525 In quo decoquitur si dens foueatur aceto, fertur ab immodico cito saepe dolore leuari. Accensi fumo sonitos compescitur auris. Elixum appositum liuores limpidat omnes, sic iuuat ictericos iniectum naribus idem. 1530 Auriculae dicunt grauem curare dolorem, hoc mixtum roseo si fundis intus oliuo. [46] XLVI. ASARUM. Est asarum graece dictum, uulgago latine. Haec calidae et siccae uirtutis dicitur esse, tertius est illi gradus, ut dicunt, in utroque. 1535 Prouocat urinam, potataque menstrua purgat, hocque modo iecoris medicatur sumpta dolori, hydropicosque iuuat, sciasim fugat hausta frequenter, et uuluae morbis decoctio subuenit eius. Dicitur ictericum potata repellere morbum, 1540 elleborique modo uomitu praecordia purgat, sed non est huius purgatio tam uiolenta, nec metuenda quidem, si fiat taliter illa : aetatem et uires eius circumspice primum, quem purgare uoles, et tempus quale sit anni, 1545 et si sit regio feruens uel frigida ualde, aut si temperiem mediam tenet inter utrumque ; nam senibus puerisque parum donare licebit, aetatis mediae plus his iuuenesque requirunt, pinguibus et ualidis plus dandum quam macilentis 1550 debilibusque uiris, magis in gelida regione dandum quam calida, duris quocunque labore plus illis tribues, quos reddunt otia molles. Haec circumspiciens et caetera talia tractans non solum tutus dabis hanc, sed quaslibet herbas 1555 quae purgant uomitu stomachum, uentremue resoluunt. Sed quia de cunctis dixi communiter herbis, quo sit danda modo proprie uulgago docebo : de foliis eius triginta recentia tollens, adde meri tantum quo possint cuncta recondi, 1560 tota nocte mero facias macerentur in illo, mane terens uino, quo sunt macerata, resolue ; tunc olus excoctum cum pingui carne recenti porcina prius aegroto da sufficienter, et sumat uini quantum uult fortis et albi, 1565 sic asari succum colatum trade bibendum. Fortibus et magnis est hic numerus foliorum sufficiens, reliquis (ut diximus) est minuendus, iuxta quod uires, aetas et tempora poscunt. [47] XLVII. MENTHA. Vim calidam siccamque gradu fert mentha secundo. 1510 IIlius potu uis digestiua iuuatur, confortat stomachum, uomitum quoque detinet hausta, lumbricosque modo depellere fertur eodem. Diuersis morbis occurrit testiculorum, si foueantur aqua, qua menthae cocta sit herba ; 1515 concretum soluit lac mammis addita trita, instillata fugat auris cum melle dolorem, asperitas linguae fugit illa saepe fricatae, haustaque cum sapa partum solet accelerare, trita canis morsum superaddita cum sale curat. 1580 Haec haemoptoicis mixto succurrit aceto ; matrici succus si subditur illius, ante quam fiat coitus, mulier non concipit inde. Caseolos succus putrescere non sinit eius admixtus uel si uiridis superadditur herba. [48] XLVIII. CYPERUS. 1585 Vim Cypero medici calidam siccamque secundo dicunt esse gradu. Potu depellitur eius calculus, urinae purgat laxatque meatus. Dicit Apollodorus, quod pellere possit abortum, si mulier foueatur aqua, qua coxerit illum ; 1590 asserit hic idem consumere posse lienem illius fumus, si saepius ore trahatur ; si se sanus homo fumo subfumiget illo, dicit eum fieri firmum magis et leuiorem. Subuenit alarum uitiis admixtus oliuo 1595 succus, sic uitium fugat intertriginis unctum, humores nimios desiccat saepius haustum. Illius solus puluis cum melle iugatus ulcera mirifice uel uulnera putrida purgat, praecipue puluis hic ulceribus ualet oris. 1600 Si bibitur stomachum confortat debilitatum, hydropicis multum succurrit saepius haustum, atque per urinas humores purgat aquosos. Contrito ualidum cypero si iungis acetum ulcera, quae serpunt, cohibes medicamine tali. [49] XLIX. PAEONIA. 1605 Paeoniam medici calidam siccamque fatentur, hancque tenere gradum dicunt in utroque secundum. Splen, iecur et renes cum mulsa sumpta iuuabit, si iungatur ei uiolenter amygdala trita, menstrua sic purgat et fluxum detinet alui. 1610 Illius in uino decoctio saepius hausta uesicae duros sedat sic sumpta dolores, et scotosim sic illa iuuat stomachique dolorem, nefreticos eadem multum iuuat, ictericosque. Calculus infantum potu depellitur eius ; 1615 pressuras, inferre solent quae somnia nocte, paeoniae semen, bibitur si saepius, arcet. Illius radix pueris suspensa caducis non modicum prodest, Galienus ut asserit auctor ; quendam se puerum narrat uidisse caducum, 1620 aetas cuius erat annorum circiter octo, paeoniae puer hic radicem ferre solebat appensam collo ; quadam uice decidit illa, moxque puer cecidit, solito qua more ligata protinus euasit ; Galienus uera probare 1625 rem plene cupiens radicem denuo dempsit de collo pueri, cecidit, uiguitque resumpta ; cognita uis herbae fuit huius sic manifeste. Ipse Dioscorides cunctis ait esse caducis aptam, si bibitur uel si suspenditur illa. 1630 Seminis illius ter quinque rubentia grana cum uino fluxum matricis sumpta coercent ; nigra solent uarios matricum pellere morbos, si totidem dantur cum uino nocte bibenda. Huius sunt geminae species, mas dicitur una, 1635 altera, quae minor est, species est femina dicta : radix maioris est palmis longa duabus grossaque ceu digitus ; radix diuisa minoris dicitur in plures radices, haec bene purgat post partum potata steras uino sociata, 1640 in cunctis reliquis similis uis dicitur illis. [50] L. BARROCUS. Herbam, quam Graeci dixerunt mellisophyllon, barrocum nostri dicunt uulgariter ; ilia prae cunctis apibus gratissima dicitur herbis. Nec gaudere magis ullius flore uidentur ; 1645 contritis foliis apium si uasa perungas, non fugient, meliusque facis, si lac sibi iungas, unguine cultores retinent examina tali ; auxilium praesens apium fert ictibus ilia, ictus detrita tegitur si protinus herba, 1650 hocque modo, quos uespa nocet uel aranea, curat. Trita solet ueteres compescere cum sale strumas, hocque modo uitiis dicunt succurrere sedis, femina purgatur decocto cum sale succo, tali discutitur inflatio noxia potu ; 1655 eius si uiridis decoctio saepe bibatur, antiquos dysentericos iuuat et ciliacos, asthmaticis eadem prodest orthopnoicisque, ulcera depurgat, morbos leuat articulorum. Herba canis morsus superaddita cum sale curat 1660 eius fomento ; decoctio menstrua purgat, ore retenta solet dentis sedare dolorem, lumina purgari caligine Plinius inquit, eius si succo fuerint cum melle peruncta. [51] LI. SENECION. Erigeron Graeci, nos senecion uocitamus, 1665 quod canis similis uideatur flore capillis ; nascitur in muris et in hortis et tegulatis. Illius herbae uis frigida dicitur esse, in medicinali radix non ponitur usu. Flores cum foliis tundens infundito uini 1670 permodicum dulcis, et sic tepefacta tumori haec simul apponas ani uel testiculorum ; addito thus istis, neruos et uulnera quaeuis curabis facile posito cataplasmate tali. Haec eadem triti facient eius capitelli. 1675 Potari prohibent, quia suffocare bibentem quidam confirmant, at contra Plinius auctor ictericis quosdam poturo donasse salubrem cum uino dicit, talique modo medicari morbis uesicae, plures ait ille probasse, 1680 et cordis uitiis illam iecorisque dedisse, torminibus quoque cum passo, iuuisseque potu hoc uarios morbos, praecordia quos patiuntur ; et uiridis facit hoc si tincta uoretur aceto, trita solet duras haec cum sale spargere strumas ; 1685 hanc circumscriptam si quis fodiat sine ferro et tangat dentem uicibus tribus inde dolentem, unaquaque spuens uice, postque reponat eodem, quo fuit orta, loco, sic rursum uiuat ut herba, Plinius ut dicit, non amplius ille dolebit. [52] LII. CHELIDONIA. 1690 Esse chelidoniae species geminae referuntur a medicis ; species est maior prima uocata, altera uero minor ; oculis medicator utraque, coecatis pullis hac lumina mater hirundo, Plinius ut scribit, quamuis sint eruta, reddit ; 1695 hanc nasci dicit auibus uenientibus illis et desiccari, solito dum more recedunt, indeque nomen habet chelidonia, namque chelidon dicitur haec uolucris Graecorum more uocari. Florentis succus cum melle coquatur in aere 1700 igne leui, spumam donec proiecerit omnem et quasi crassitiem mellis decoctio sumat ; utilius nullum dicunt oculis medicamen, quos caligo nocet, si sint hoc saepe peruncti. Conteritur iuncto sibi radix eius anetho 1705 et sic ictericis cum uino sumitur albo ; dentis, ut affirmant, prohibet contrita dolorem. De foliis eius contusis si cataplasma cum uino fiat, maculas abstergere dicunt. [53] LIII. CENTAUREA. Sunt centaureae species, maiorque minorque, 1710 ut suprascriptis dixi de pluribus herbis, sed quia perpaucis species est cognita maior, hanc praetermittens uires narrabo minoris, quam notam cunctis credo uulgaribus ipsis. Desiccatiuae uirtutis dicitur esse, 1715 non modicum plagas conglutinat inde recentes, inque cicatricem ueteres superaddita ducit ; illi, qui sciasim patitur, decoctio mire prodest, illius si sit subiecta per anum, sanguine detracto sedat mox illa dolorem, 1720 fomento neruis eadem medicabitur aegris. Illius succus deducit menstrua sumptus, pellit abortiuum ; medicamina cuncta maligna cum uino sumptum dicunt purgare per aluum ; melle sibi iuncto caligine lumina purgat. 1725 Illius exprimitur autumni tempore succus, quem desiccatum feruenti sole reponunt, ad rerum curam, quas diximus ante, salubrem. [54] LIV. COLUBRINA. Herba, dragonteam Graecorum quam uocat usus, haec eadem uulgi lingua colubrina uocatur, 1730 quod colubro similis maculoso cortice surgit, ex quibus antiquis expertum credimus esse, quod queat a simili colubrina uenena fugare. Quisquis se trita radice perunxerit eius, tutus ab incursu serpentum dicitur esse ; 1735 morsibus illarum cum uino sumpta medetur. Si iungas oleum cum succo seminis eius auribus infundens poteris sedare dolorem ; hoc succo lanam madidam si naribus addas, compesces morbum, qui polypus est uocitatus ; 1740 sic etiam cancris magnum solet esse iuuamen. Succo radicis eius caligo fugatur et uarii morbi, quos lumina perpetiuntur, ex ipso puro si sint lita melleue mixto ; et prodest oculis radix si manditur assa ; 1745 cum pusca granis ter denis seminis haustis lumina munda ferunt pulsa caligine reddi. Si marcescentis illius floris odorem nare trahat praegnans, deponere fertur abortum. Vel si sit radix matrici subdita trita. 1150 Puluis radicis eius cum melle iugatus tussim compescit sumptus, sedatque catarrhum et confert haemoptoicis ; hoc saepe iuuamen pectoris humores exhaurit non redituros ; omnibus his prodest radix si sumitur assa, 1755 istud idem faciet eius decoctio sumpta. eius cum uino radix uenerem mouet hausta. Prouocat urinas, fagedaenica uulnera purgat, si sit ei tritae cum melle bryonia iuncta ; uulneris haec mundat sordes, syringia curat, 1760 sola sibi iuncto maculas depellit aceto. Esse pedum uitium dicunt, cui pernio nomen est a pernicie membri patientis id ipsum, plebs dicit mulam, solet hoc de frigore nasci, amne dragonteae radices decoque tali, 1765 pernio deletur, si saepius amne fouetur. [55] LV. GAISDO. Isatis a Graecis est uulgo gaisdo uocata, non modicum quaestum praebens tinctoribus herba. De foliis eius tritis factum cataplasma, uulnera (magna licet) conglutinat atque cruorem 1770 illorum sistit, reprimit quoscunque tumores, si cum melle teris hanc, sordida uulnera purgat ; emundat maculas et sacro subuenit igni, oui si iungens albumen eam superaddas. [56] LVI. ELLEBORUS ALBUS. Elleborum geminas species testantur habere, 1775 album, quod sursum purgat, nigrumque deorsum ; uim siccam calidamque tenent et tertius illis est in utroque gradus, nigro uiolentius album dicitur, unde prius dicam de uiribus eius. Suppositum quocunque modo depellit abortum, 1780 naribus attractus sternutamenta mouebit illius puluis capitis pellentia morbos ; miscetur confecturis, quae lumina purgant, et multum prodesse ferunt uitiis oculorum, pultibus admixtus mures puluis necat eius 1785 et cum lacte datus est muscis perniciosus. Dicunt per uomitum uarios educere sumptum humores, ueteresque ferunt sic pellere morbos, purgatur tali uomitu uertigo uetusta, insanis, melancholicis ualet atque caducis, 1790 saepeque curatur sumpto lymphaticus isto. Hydropicis in principio mire medicatur, Emundat lepram, tetanum fugat atque podagram, confirmat tremulos, redeuntia tormina curat, diuersis uitiis stomachi sciasiquet~medetur 1795 et tussi ueteri, febribus super omnia prodest quartanis, annis iam pluribus inueteratis. Ingenti cura sumpturum Plinius ipsum admonet, ut septem se praeparet ante diebus, humectisque cibis corpus bene temperet omne, 1800 nec sero coenet, qui debet sumere mane, et quando sumet, iubet explorare serenam et calidam claramque diem, uentisque carentem ; obseruare quidem curam si spreuerit istam, passurum nimios affirmat eum cruciatus, 1805 elleborumque iubet in pultibus antea coctum aut in lente dari, sic dicit non nociturum ; hocque dari prohibet senibus puerisque tenellis, mollibus et timidis ,animique uiris muliebris, et macris nimium dicit non accipiendum : 1810 in succo ptisanae uel mulsa paneue coctum sumere praecipiunt alii, sic utile dicunt. Philo composito fertur scripsisse libello, qualiter elleborum sit nobis accipiendum, inque suis Ipocras aphorismis istius herbae 1815 solius meminit, quam nouerat utiliorem. Plures scripserunt huius de uiribus herbae, et quo sit sumenda modo docuere quibusque ; non tamen inueni, perplura uolumina uoluens, ullum, qui certum pondus donare iuberet 1820 illius ; dixisse satis se, credo, putabant, cum iuxta uires, aetates, tempora dandum iussissent, mihi uere satis non esse uidetur tutum, rem ,subitum quae confert saepe periclum, commendare dari cuiquam sine pondere certo. 1825 Plinius ut scribit, Themison donare solebat ellebori dragmas geminas, tribuisse sequentes bis binas etiam confirmat non tamen ipse, pondere quo iubeat sumi, statuisse uidetur ; cum tamen ellebori nigri iubeat dare dragmam, quatuor aut scripulos, mihi significare uidetur, albi dimidium pondus tantummodo dandum, quo longe nigro uiolentiusesse fatetur. [57] LVII. ELLEBORUS NIGER. Elleborum nigrum non est adeo uiolentum, nec formidandum quantum quod diximus album ; 1835 hoc quoque praecipiunt ueteres in lente coquendum, aut in iuscellis ; sit insanis medicari assumptum dicunt et sic prodesse podagrae. Hydropicis mota febre dicitur auxiliari, miram sentit opem sumpto paralyticus illo, 1840 et uarios bibitum morbos leuat articulorum, educit choleras uarias et flegma per aluum, elixaturae potu caligo fugatur ; duricias suppuratas factum cataplasma concoquit et purgat ; uacuat syringia callo 1845 infixus modicus radicis surculus eius, postque dies geminos sit surculus ille remotus. Hordea, quam dederint, contrito iunge farinam, hydropicus tumor appositis siccabitur istis ; menstrua suppositum purgat, depellit abortum, 1850 auditum reddit, si surdis auribus illud imponas et post biduum triduumue repellas. Appositum tollit maculas eius cataplasma, emundat lepras, scabies quascunque repellit. Ore diu tentum, quo coxeris illud, acetum 1855 dentis non modicum dicunt sedare dolorem. Ellebori nigri praecepit Plinius unam donari dragmam, leuiter sic promouet aluum, plusquam bis binos obolos uetat accipiendum. [58] LVIII. VERBENA. Verbenam ierobotanum peristereonque 1860 appellant Graeci ; species haec fertur habere binas, effectus est idem pene duabus. Cum uino iuuat ictericos, si saepe bibatur ; pestiferos morsus curat superaddita trita cum uino (renouanda quidem per quatuor ista 1865 est medicina dies) ; oris bene uulnera purgat illius succus tepidus si uoluitur ore, hoc quoque facta recens herbae decoctio praestat, hac etiam quaeuis putredo repellitur oris, si tepefacta diu uoluatur fauce sonora. 1870 Glutinat herba recens uulnus superaddita trita, occurrit cunctis cum uino sumpta uenenis. Quae furit alternis febris accedendo diebus pellitur hac, tribus assumptis radicibus eius cum totidem foliis potetur aqua resoluta 1875 ista prius, patiens quam frigus sentiat ullum ; hocque modo febribus quartanis illa medetur, bis binis foliis cum tot radicibus haustis. Illius in uino si sit decoctio facta, conuiuas hilares inter conuiuia sparsa 1880 reddere narratur, ut iam praescripta buglossa. Hanc herbam gestando manu si quaeris ab aegro : dic, frater, quid agis ? Bene si responderit aeger, uiuet, si uero male, spes est nulla salutis. Ex hac compositam quidam iussere coronam 1885 apponi capiti causa quacunque dolenti, sic dicunt illam celerem conferre medelam. Plinius affirmat, hanc omnibus esse salutem uisceribus, latetris morbis, iecorisque querelis, pectoris et uitiis , et praecipue medicari 1890 pulmonum causis hanc asserit ille pthisique. Parotidas reprimit adipi commixta uetusto. Herbam cui nomen foliis de mille dedere betonicamque pari uerbenae pondere iunge, haec mixta potentur aqua, nullum medicamen 1895 utilius credunt illis, quos calculus angit. Non modicum laudare Magos hanc asserit herbam Plinius, hanc cunctis dicunt obsistere morbis, et quod quisque petet hac impetrare perunctum ; sic et amicitias captari posse potentum 1900 et pelli febres et plurima talia fungunt, quae, quamuis natura potens concedere posset, uana tamen nobis et anilia iure uidentur. [59] LIX. CHAMAEDRYS. Chamaedryos graece, quae gamandrea latine dicitur ; hanc herbam calidam siccamque fatentur, 1905 tertius est in utroque gradus. Depelit abortum si mixta potetur aqua, tussique medetur, conquassata iuuat ; si mixta bibatur aceto, splen siccat ; purgat cum uino menstrua sumpta ; hydropicis in principio sic sumpta medetur, 1910 sic quoque pestiferis occurit morsibus illa. Cunctis praedictis prodest superaddita trita ; sordens purgabit uulnus, licet inueteratum, si cum melle teras et tritam desuper addas. Chamaedryos oculi succo cum melle peruncti 1915 dicuntur clari dempta caligine reddi ; si tritam misces oleo corpusque perungas, pellet frigorem, reuocabit et ipsa calorem. [60] LX. MAURELLA. Herbam quae Graeci strignum dixere,Latini maurellam, dicunt uis eius frigida ualde est. 1920 Dicitur auriculae mire sedare dolorem illius succusn si sensim funditur intus ; egilopis strigni dicunt cataplasma mederi, istud idem dicunt capitis prodesse dolori ; una cum strigno, si sal panisque terantur, 1925 parotidas reprimit cataplasmatis addita more ; strigni prurigo depellitur•illita succo ; succus suppositus fluxum stringit muliebrem. Contritis eius foliis coniuge polentam, his superappositis sacer ignis et herpeta mordax 1930 dicitur expelli ; si uero iunxeris istis argenti spumam, cerussam, oleumque rosatum, fortius et melius praedictum fit medicamen. [61] LXI. JUSQUIAMUS. Jusquiamum Graeci quam nostri caniculatam dicunt, huic herbae uirtus est frigida ualde. 1935 Tres habet haec species , semen profert prior album, altera subrufum, producit tertia nigrum ; nobilior reliquis est semen quae gerit album, pro quo si desit mos est apponere rufum, nigrum uero frequens medicorum respuit usus. 1940 Jusquiami foliis contritis adde polentam, haec adhibendo potes quosuis curare tumores, sic mire calidam potes infrigidare podagram, auribus infusus uermes succus necat eius, illarumque .solet uarios lenire dolores. 1945 Ore diu tepidum si contineatur•acetum, quo sint decoctae radices illius herbae, dicitur immodicum dentis placare dolorem. Expressus succus contriti seminis eius uiscosum calidumque potest compescere rheuma, 1950 si fuerint oculi patientis saepe peruncti. Seminis illius obolus cum semine mixtus miconis pariter cum mulsa sumitur illis utiliter, fluxum matricis quae patiuntur, et dicunt haemoptoicis sic posse mederi, 1955 uel quocunque modo sanguis iactetur ob ore, dicitur hic potus medicari saepius haustus. Cum uino tritum semen cataplasmaque factum mammas et testes dicunt curare tumentes ; emplastris multis apponitur antidotisque. 1960 Infert sicut olus haec herba comesta maniam, praestat idem succus in quouis uulnere fusus. [62] LXII. MALVA. Dixerunt maluam ueteres quod molliat aluum, esse cacostomacham Sextus Niger asserit illam atque Dioscorides, tamen interioribus ambo 1965 sumptam sicut olus multum prodesse fatentur, et sic uesicae dicunt illam medicari, sicque uenenosis occurrere potibus illam. Hi quoque confirmant, maluae foliis salicisque ex aequo tritis citius meliusque cruentum 1970 sanari uulnus, emplastris quam pretiosis. Addunt auctores ipsi, quod malua potenter conquassata iuuet adipi commixta uetusto, unius caulis radix admota dolori dentis sedat eum ; uenerem stimulare refertur 1975 haec eadem, femori si lino adnexa geratur. In lana nigra tectam si gesserit illam femina, mammarum dicunt occurrere morbis ; scripsit abortiuam Thebana Olympias illam, si resolutus adeps miscebitur anseris illi 1980 et sic subdatur, ueluti pessaria, uuluae. Contritis foliis illius cum sale pauco egilopas pelles, succoque medeberis eius puncturis apium ; cui si coniungis oliuum, corpus et inde linas, apium te nulla nocebit. 1985 Decoctam lotio capiti superaddito maluam, sic turpes achoras pelles furfurque nociuum ; decoctis eius foliis si iungis oliuum, extingues ignem sacrum cataplasmate tali. Et combusturis illo bene subuenis ignis. 1990 Duricias stericas eius decoctio mollit ; intestinorum causis matricis et ani haec eadem mire prodest, si subditur illis. [63] LXIII. PARATELLA. Herba solet lapathi uolgo paratella uocari, illius species dicuntur quatuor esse, 1995 par tamem est ferme uis omnibus in medicina, omnibus est illis feruens austeraque uirtus, unde quidem stomachum confortat sumpta, soletque in stomacho clausum per ructus pellere uentum, sumptaque sicut olus fertur restringere uentrem. 2000 Pruritus mordax scabiesque cutis laceratrix illius tepido cedunt apozimate fota ; in uino coctae radices et bene tritae appositae scrophas compescunt parotidasque. Eius saepe tepens si coctio gargarizetur 2005 uuas sedabit tumidas dentisque dolorem. Haec dysentericos potu iuuat et ciliacos, pellitur hac tepida dolor auris si foueatur. Decoctas ualido radices eius aceto et tritas spleni superaddito saepe tumenti, 2010 quamuis non modicum reprimet siccando tumorem. Cum uino uel aqua radicum coctio facta menstrua restringit potu, lapidesque repellit ; haec eadem iuuat ictericos, suspensaque collo illius radix scrophas nasci prohibebit. [64] LXIV. LOLIUM. 2015 Frumentis nocuam lolium Graecus uocat herbam, quam nostri dicunt uulgari more nigellam. Cancros emundat, pascentia uulnera curat, cum raphano modicoque salis superaddita trita ; zernas et lepras cura compescis eadem. 2020 Sulphure cum uiuo purgamentisque columbae admisce lolium, semen quod lilia praebent his iungas, haec cocta mero superaddito scrophis, sic scrophas spargit, sic apostemata rumpit ; duriciasque alias emolliet hoc cataplasma. 2025 Mulsa decoctum commixto thure crocoque apponas coxae, sciasis quam uexat iniqua. Parturiens mulier si se subfumiget illa, asseritur citius uentris deponere pondus. [65] LXV. CICUTA. Frigida letiferae uis est natura cicutae, 2030 unde necat gelidi potantes more ueneni ; qui perit hac herba cutis eius fit maculosa, unde genus mortis ualet haec per signa probari ; publica poena reis haec esse solebat Athenis, hac sumpta magnus Socrates fuit exanimatus ; 2035 qualiter hoc fiat non aestimo dicere nostrum, cum nil quod noceat, sed quod iuuat est referendum. Hac sumpta si quis morti sit proximus herba forte merum tepidum bibat euadetque periclum. Sed quamuis potu solet haec assumpta nocere, 2040 magnifice tamen appositu solet illa iuuare ; aestiuas mire iuuat epiphoras oculorum, si frons contritis foliis sit operta uirentis, uel si sint eius circumlita lumina succo ; hac quoque pellentur sacer ignis et herpeta cura. 2045 Tradit Anaxilaus, si succo saepius eius uirgo linat mammas, sibi cum turgescere primum incipient, modicas semper stantesque manere ; lac contrita uirens mammis superaddita siccat ; extinguit uenerem, fluxum quoque seminis omnem 2050 si pecten trita cataplasmes saepius illa. Argenti spumae commiscens hanc adipique apponas calidae cataplasma salubre podagrae et per se tali multum prodesse probaui ; singula cur memorem, nocuum quemcunque calorem 2055 apposita trita poteris curare cicuta. [66] LXVI. PIPER. Carmine iam dictis aliquot uulgaribus herbis nunc species illas, quas cunctis iam prope notas usus uendendi fecit, tentabo referre, atque prius piperis (quod notius ipsa coquina 2060 quam medicina facit) uires puto discutiendas. Virtutis siccae piper asseritur calidaeque, tertius esse gradus conceditur huic in utroque. Tres sunt huic species : album, longumque nigrumque, sed quia sunt geminae medicis tantummodo notae, 2065 de specie nigra dicam quaedam mihi nota. Crudum uel coctum sumptum, uel melle iugatum, uim digestiuam stomachi iecorisque iuuabit. Morsus pestiferos curat, fastidia tollit, occurrit uariis thoracis saepe querelis, 2070 quodque mouere solet frigus periodica febris compescit, febris si sumitur ante tremorem. Cum lauri baccis uel cum foliis bene tritis, cumque mero tepido potatum tormina sedat, et scrophas reprimit admixtum cum pice dura 2075 et superappositum ; recte quoque iungitur illis, quae purgare solent oculos caligine dira. Admixtum nitro maculas cataplasmate delet, usti stercoris humani cum puluere tritum ana iunge piper et sic superaddito cancris, 2080 experti nihil utilius hoc puluere dicunt. Nemo potest omnes piperis describere uires, namque piper ferme medicamina cuncta requirunt, antidotisque solet pretiosis pluribus addi, hinc puto tam paucas laudes de simplice dictas 2085 quod sit in innumeris hoc dignum laude medelis. [67] LXVII. PYRETHRUM. Est pyrethrum calidum siccumque, quartus in istis est gradus ; excruciat dentes si frigidus humor masticet hoc patiens, teneatque diutius ore, et iuuat admixto si gargarizetur aceto ; 2090 hocque modo tumidam reprimit de flegmate linguam, sic uuam releuat humoris pondere pressam, et multis aliis uitiis sic subuenit oris. non modicum prodest sumptum cum melle caducis, sicque leuare solet morbum qui membra resoluit ; 2095 suspensum collo pueris prodesse caducis creditur et solo succurrere fertur odore. Ex oleo quo decoquitur si corpus inungas ante febris motum, minuet tolletque rigorem, renum saepe grauem fugat unguen tale dolorem, 2100 Miram sentit opem paralyticus inde perunctus, non leuiter manibus fuerit si saepe fricatus ; unguine si totum corpus mulcebitur isto, largus per poros sudor procedet apertos ; membrorum solet hoc quemuis curare stuporem, 2105 et corpus seruare potest a frigore tutum, et medicamento soluetur tetanus isto. Tantundem prodest, si tritum soluis oliuo sicque fricando locum quem uis medicare perungas. [68] LXVIII. GINGIBER. Gingiber atque piper aequales in medicina 2110 dicunt, hac causa taceo de uiribus eius. [69] LXIX. CYMINUM. Esse putant medici calidum siccumque cyminum tertius est illi gradus in uirtutibus istis. Assumptum quocunque modo depellere tradunt uiscera uexantem uentum stomachumque grauantem ; 2115 et digestiuum stomachi iecorisque calorem excitat, et ueneris credunt inhibere furorem, et fluxum uentris in aceto stringere coctum. Hoc orthopnoicis miram praestare medelam experti dicunt cum pusca saepius haustum, 2120 atque uenenosis cum uino morsibus ipsum praebet opem, tritumque fabae cum polline iuncto melle tepente solet testes curare tumentes appositum ; sistit cum pusca menstrua sumptum, dicunt pallentem dare mansum saepe colorem. [70] LXX. GALANGA. 2125 Flegmonem stomachi sumptum galanga resoluit, et si flegmaticus fuerit corroborat illum, inclusum uentum sumptum fugat interiorum, uim digestiuam iuuat hoc colicisque medetur, oris non modicum mansum commendat odorem, 2130 augmentat sumptum ueneris renumque calorem. [71] LXXI. ZEDOAR. Adprime sumptis zedoar obstare uenenis affirmant, et reptilium morsus leuat haustum. Sumptum confortat stomachum ructusque salubres commouet, et crebro fastidia reprimit usu ; 2135 antiquum stomachi dicunt curare dolorem, illud si patiens ieiuno masticet ore, et sic infectam sensim uoret ore saliuam. Lumbricos uentris depellere dicitur haustum ; allia quem faciunt foetorem pellit ab ore 2140 et nimium bibiti uini depellit odorem. [72] LXXII. GARIOFILUS. Gariofilum dicunt calidum siccumque secundo esse gradu ; iecur et stomachum corroborat haustum, et ferme cunctis ualet interioribus ipsum. Accendit uenerem si dragmae pondere tritum 2145 potatum fuerit cum uaccae lacte recenti ; uim memorem cerebri confortat saepius haustum. [73] LXXIII. CINNAMA. Cinnama tres species dicuntur habere, sed harum est pretiosa magis, quae plus subtilis habetur et quae plus mordet mixta dulcedine linguam. 2150 Humores stomachi siccat, corroborat ipsum, et facit acceptas ut digerat ocius escas ; sumptum curat hepar lotiumque et menstrua purgat, humida tussis eo sedabitur atque catarrhus. Hydropisis speciem, cui praebent tympana nomen, 2155 sumptum non modicum reprimit renumque dolorem ; reptilium morsus curat ; si iungitur illis, quae curant uculos, humores siccat aquosos ; si bene contritum forti miscetur aceto liberat appositum tetra lentigine uultum, 2160 sicque iuuat morbum qui ducit ab impete nomen. Grossa magis species fluxus haemorrhoidarum stringit, aqua gelida bene si contrita bibatur, tempore quo nondum patiens ieiunia soluit. De specie geminas haec quaerit potio dragmas. [74] LXXIV. COSTUS. 2165 Costi sunt geminae species : grauis una rubensque est et amara nimis, haec indica dicitur esse ; altera uero leuis, nec amara, colore subalba, hanc Arabes mittunt, prior utilior medicinae. Urinas purgant et eis obstantia pellunt, 2170 splen curant et hepar, laterisque fugare dolorem dicunt, cum uino tepido si sumpserit aeger. Menstrua purgabunt, si se subfumiget illis femina, sic etiam uuluae sedare dolorem dicunt, aut ex his sibi si pessaria subdat ; 2175 lumbricos pellunt, purgant lentigine uultum, si tritis cum melle linas, ueneremque mouere dicuntur, si sint cum mulsa sumpta tepenti. Ex oleo costum quo coxeris illine quemuis ante febris typum, reddes a frigore tutum ; 2180 subuenit hoc sciasi membrisque tumentibus unguen, antiquum uulnus cito curat puluis eorum. [75] LXXV. SPICA. Esse gradu primo calidam siccamque periti testantur spicam, quae dicitur indica nardus. Confortat potata iecur, stomachique dolorem 2185 mitigat, et renes illius apozima purgat, uesicam iuuat, urinas et menstrua pellit, ictericis prodest, nocuis humoribus obstat, quos caput ad pectus transmittit saepe per uuam ; puncturas aufert et morsus interiorum, 2190 in stomacho clausum solet hausta repellere uentum ; matricis nimium restringit subdita fluxum. Cum gelida si detur aqua, sedare tremorem dicitur haec cordis, et nausea sistitur inde. Excitat haec uenerem cum sapae sumpta liquore, 2195 duricias stericas elixatura resoluit eius fomento per partes inferiores. Lumina si tepida foueantur saepius illa, affirmant aeri prurigine libera reddi, palpebraeque pili bene confortantur eadem. 2200 Est nardi species, quae Celtica spica uocatur, Celtarum tantum quod nascitur in regione ; omnia quae nardus ualet indica, dicitur ista posse, licet uires uideatur habere minores. [76] LXXVI. THUS. Thus calidum siccumque gradu dixere secundo. 2205 Lumina clarificat, lacrymo si soluitur oui contritum uel femineo cum lacte tepenti. Acri cum uino tritum pice lacteque mixtis uulnera praecipue curare recentia dicunt ; pingui porcino mixtum medicabitur ustis, 2210 admixtum melli panaritia decutit unguis. Thus bene contritum uinoque tepente solutum affirmant auri multum prodesse dolenti, tritum cum creta cimolea sicque rosato permixtum mammas dicunt curare tumentes. 2215 Nil credunt haemoptoicis magis auxiliari, admixto uino si sumatur uel aceto ; thus cum lacte terens muliebri si superaddas ulceribus, fieri quae saepe uidentur in ano aut alio quocunque loco, medicabitur illis. 2220 Huic aloë iungens lacrymumque albuminis oui, sic ut sit spissum, sectae superaddito uenae, aut his uulneribus nimio quae sanguine manant, nec soluas nisi cum credas diuisa coisse ; si sit opus medicamen idem superadde priori, 2225 donec firmari ualeat solidata cicatrix, affirmant melius nil sistere posse cruorem. Vim memorem cerebri proprio confortat odore, origano iunctum si quis commasticet ipsum, humores nocuos capitis per sputa repellit, 2230 alleuat ista grauem capitis purgatio linguam. Anseris aut anatis mixta pinguedine thuri fit cataplasma ualens membris, quae laeserit ignis. [77] LXXVII. ALOË. Sunt aloë species geminae, quae subrubet estque intus sicut hepar cum frangitur, haec epatite 2235 dicitur et magnas habet in medicamine uires, utilior piceo quae fracta colore uidetur. Flegmate mundificat stomachum, caput articulosque, leniter humorem nocuum purgando per aluum ; ictericos purgat, iecoris iuuat interiora. 2240 Vulnus quodque recens putredine purgat ab omni illius iniectus puluis siccandoque sanat ; praecipue ueretri dicunt et testiculorum ulcera curari uel uulnera puluere tali. Si soluatur aqua, iuuat apostema labrorum 2245 et naris superappositum, nec non oculorum liuoremque fugat, sic circa lumina factum ; acri cum uino miscens oleoque rosato unge dolens caput et frontem, mireque iuuabit, unguine pruritus sedabitur hoc oculorum. 2250 Cum uino bene contritum cataplasmaque factum confortat retinetque pilos quoscunque cadentes ; linguae, gingiuis, uitiis quoque subuenit oris, si fricentur eo cum uino melleque trito. Hoc sumptum per se uentrem non soluit acute, 2255 esse tamen stomacho putat Oribasius aptum, cum laedant illum soluentia caetera uentrem : illius geminas cum mulsa sumere dragmas idem praecepit, choleram sic flegmaque purgat, unaquaque die post coenam sumere dixit 2260 utile tres eius pilulas binasue uirentis cum succo caulis formatas, ut faba grossas aut cicer, humores nocuos cum stercore purgat, non corrumpendo stomachum neque uim faciendo purgatus pilulis fuerit qui saepius istis, 2265 uix unquam capitis uexabitur ille dolore, et nihil est oculis, mihi crede, salubrius istis ; si uero duram uis soluere largius aluum partibus est geminis pars admiscenda terendo una diagridii, sic apta solutio fiet.