De dissimili ratione annorum apud diuersas gentes.

Primum igitur, quia nos utimur descriptione anni et mensium, longe omnium, quae fuerunt, commodissima et facillima, (quod quidem ad ciuiles et uulgares usus attinet) quae ad Solis cursum accommodata , et a Caio Iulio Caesare instituta, ad nos usque perpetuo usu transmissa est: ad hunc lulianum annum accommodandi erunt menses aliarum gentium, ut hac nostra aetate aliquo modo intelligi queat, qua parte anni res gesta sit, quae ab antiquis rerum scriptoribus commemoratur.

Non autem hic talis aliqua certitudo requiri aut expectari debet, quasi ita possint menses diuersarum gentium concinnari, ut dies diebus certo congruant. Nam id fieri nullo modo posse, omnes intelligunt, qui mediocriter sciunt discrimina annorum , quibus differentibus populi in diuersis locis sunt usi. Nam alii in constitutione annui spatii tantum motus Lunaris rationem habuerunt, ut Arabes, componentes annum suum ex duodecim mensibus lunaribus illis, quos synodicos nominamus, quorum sex continebant triginta dies, reliqui sex undetriginta, et hos menses cauos, illos autem plenos appellarunt; habuit que annus dies trecentos quinquaginta quatuor perpetuo , nisi quod triginta annis accedebant undecim dies, collecti ex minutis quadraginta quatuor, quae restant de mensibus synodicis supra 29 dies et 12 horas. Quae minuta in annis tricenis duodecies collecta, efficiunt praecise undecim dies, addendos ideo, ut nouilunia exacte ad mensium initia congruant.

Caeterum hoc est huius anni incommodum, quod singuli menses transcurrunt per omnes anni partes spatio triginta trium ferme annorum, ita ut non sint aliqui certi menses aestiui aut hyberni.

Aliae gentes neglecto Lunae menstruo motu, annuum spatium, cum contineat trecentos sexaginta quinque dies, et quadrantem fere, diuiserunt in duodecim partes, quas similiter menses uocarunt, non habita tamen ratione nouae Lunae. Hoc anno Solari usi sunt Aegyptii et Persae ; et postea C. Iulius Caesar imitatione Aegyptiorum, suum quoque annum ad motum Solis instituit.

Sed hic prodest obseruare discrimen : Aegyptii duodecim menses efficiebant ex diebus semper triginta, qui duodecies collecti, constituunt summam dierum trecentorum sexaginta. Reliquos quinque dies quotannis fini ultimi mensis, quem g-choiax nominant, annectebant, ut annus quilibet expleret trecentos sexaginta quinque dies. Sed quadrantem diei, qui abundat supra dies illos, prorsus negligebant, neque ullam intercalationem aliam admittebant. Quo fiebat, ut primi dies mensium retro ascenderent, hac lege, ut quinto quoque anno primus dies primi mensis, quem Aegyptii g-Thoth appellabant, in praecedentem diem transmigraret, quod fieri necesse erat propter omissum diem intercalarem, ex quatuor quadrantibus collectum. Scribit autem Censorinus : Anno urbis octingentesimo nonagesimo primo, qui fuerit annus secundus Olympiadis uicesimae nonae supra ducentesimam, primum diem mensis g-Thoth respondisse uicesimo diei nostri Iulii. Rursus post annos centum, hoc est, anno urbis nongentesimo nonagesimo primo, qui fuerit annus secundus Olympiadis ducentesimae quinquagesimae quartae, eundem primum diem mensis g-Thoth congruisse cum uicesimo quinto die Iunii nostri. Reciprocauit igitur illis centum annis primus dies mensis g-Thoth per uiginti quinque dies, a uicesimo Iulii in uicesimum quintum Iunii. Continent autem centum anni totidem Olympiades seu lustra, quot sunt dies illius anticipationis. Ergo singulis Olympiadibus, initia mensium Aegyptiorum transeunt in proximum diem praecedentem rnensis Iuliani. Ex quibus manifestum est, primum diem mensis g-Thoth, et caeteros omnes apud Aegyptios, similiter ut apud Arabes, sed multo longiore interuallo, per omnes dies et menses totius anni Iuliani uagari solere, annis uidelicet quater trecentis sexaginta quinque, hoc est, 1460, quo tempore Aegyptiis accedit unus annus collectus ex omissis 365 Olympiadum diebus intercalaribus. Et hoc tempus complectens annos Aegyptios 1461 uocabatur annus magnus g-kynikos, hoc est, Canicularis, propterea quod initium illius sumebatur tunc, cum ortus Sirii, et primus dies mensis g-Thoth congruebant. Scribit autem Censorinus, Canem ortum esse Aegyptiis uicesimo die Quintilis, etsi Plinius dicat aliquoties, 24 diebus post solstitium, Canis exortum fieri.

Sed Iulius, ut hanc uagationem mensium, errantium per omnes anni partes, euitaret, et fixos menses suis ciuibus propter festorum celebrationem proponeret, quorum quaedam necesse erat celebrare, aut florentibus segetibus et uineis, aut proxime ante messem , aut post messem, aut ante et post uindemiam, dies trecentos sexaginta quinque in duodecim menses inaequaliter distribuit, ut tum sacrorum ratio permisit aut postulauit, et constituit, ut pro quadrante diei, quinto quoque anno dies unus Fehruario insereretur, quae ratio id praestitit, ut ad hunc usque diem eosdem, qui tunc fuerunt, habeamus menses uernos, aestiuos, autumnales, et hybernos, ac, quod plus est, etiam aequinoctiales et solstitiales, quae sane magna est commoditas.

Aliae gentes simul et Lunae motus, et Solis in Zodiaco rationem habuerunt, et usae sunt mensibus lunaribus duodecim, cauis et plenis, ut de Arabibus dictum est, inaequali dierum numero, ex quibus cum tantum trecenti quinquaginta quatuor dies colligerentur, ut tamen curriculum Solis annuum expleretur, undecim dies necessario addiderunt, quos Epactas uocarunt, et reseruarunt tam diu, donec ex iis unus mensis constitueretur, quem postea fini illius anni inserebant, qui propter additum decimum tertium mensem, continebat dies trecentos octoginta quatuor, et uocabatur g-embolimaios sicut ipse mensis g-embolismos appellabatur. Hic mensis insertus efficiebat, ut initium primi mensis denuo congrueret cum suo termino, hoc est, cum aequinoctio uel solstitio, a quo propter omissos ter undecim dies, transierat principium mensis uel anni in alia tempora.

Sed quia etiam quadrantes diei, hoc est, sex horae, quas sol trecentis sexaginta quinque diebus quotannis addit, omittebantur, propter quem defectum accidebat, ut nouilunia cum primas diebus mensium non congruerent, fuit opus altera intercalatione, qua quinto quoque anno unus dies reliquis trecentis quinquaginta quatuor inserebatur, ut nunc solet fieri ad explendum annum solarem , ut maneant aequinoctia et solstitia in iisdem quasi uestigiis. Ita illi hunc diem collectum ex quatuor quadrantibus diei, quinto quoque anno ultimo mensi inserebant, ut nouilunia in primas dies mensis semper incurrerent.

Hoc genere annorum antiquissimi patres etiam ante diluuium (quod ex historia Nohae colligi potest), deinde ipsorum posteri, Iudaei, semper usi sunt, unde eadem anni ratio propagata est per uicinas gentes ad Graecos quoque, a quibus eam Romani mutuati diu usurparunt, donec ut nimis operosam , et malitia pontificum corruptam et conturbatam , neglecta diutius, aut intempestiue usurpata intercalatione, Iulius Caesar correxit, et mutauit in hanc anni formam, quae in hodiernum usque diem durat.