[2,2] VERSUS CANONIALES. 1 Res monet et tempus fratrum describere quaestus. Ecclesiae proceres, praesul clerique priores, Qui sapitis recte, qui uiuere uultis honeste, Huc oculos cordis, huc aures flectite mentis. Audiat omnis homo, iuuenis puer, innuba uirgo, Atque senes tremuli, quae sit querimonia cleri. Quidquid penna notat, ueri de flumine manat. Qui dubitat uerum, sciat actus praepositorum. Ex fructu poterit cognoscere uipera quid sit. 10 Inter praepositos et nos fit regula discors. Res male pensatur, dum lanx non aequa tenetur. Altera praepositis, est altera regula nobis. His licet impune facimus quodcunque patrare. Excoriant aras, placet exsecranda potestas; Et spoliant sanctos, mutus tacet omnia custos. Si calices frangant, cortinas, pallia uendant, Non mutire licet. Quis demens talia culpet? Quis temeret tales nunc diffamare latrones? Qui reus est furti, donetur munere grandi. 20 Ne reprobes furtum, metuis si uerberis ictum. Qui culpant fures, hos damnat regula uindex. Non modicum peccat, qui publica crimina narrat. Omne genus scelerum sine iudice uiuet inultum. Viuere uis diues? laudare memento latrones. Est mihi pauperies, quia saepe redarguo fures In re. Sed melius uolo uiuere semper egenus, Quam socius furum sim, seruus diuitiarum. Optima paupertas quam ditat mentis honestas. Non mihi sunt gazae, quas augent furta, rapinae, 30 Fraus, praeiudicinm, periuria, factio, lucrum. Altera praepositis, est altera regula nobis. Nos uilis populus, et non memorabile uulgus, Mercenaria plebs, cui uictus tota supellex, Si querimur rite cur sic uiuamus inepte; Quo bona nostra ruant, cur non communia fiant? Prosilit in medio laruae deformis imago, Hostis honestatis, fraudator religionis, Fons et origo mali, sancti uiolator asyli, Legum destructor, fraudis non fictus amator, 40 Testis nequitiae, cui sunt periuria curae, Qui subito mille mendacia ructat ab ore, Dux homicidarum, spes et protectio furum. Vox asini dulcis haec rudit cantica nobis. Dicite, rectores, cleri censere priores. Quis furor hic subitus? Quis tam temerarius ausus Hac in plebe uenit? Quaenam uesania surgit? Quo strepitu saeuit? Cur sic furibunda superbit? Non impunitus erit auctor murmuris huius. Viuet in exemplo multis pro crimine tanto. 50 Prosequitur totus doctoris dicta maniplus. Imperio laruae sua stat sententia cuique. Burburus immitis, sphynx semper amica cruoris, Bestia crudelis, ferus arbiter, impia pestis, Quem nobis Stygiis Pluto transmisit ab undis, His primum uerbis ructat documenta furoris: Est stulto similis qui uult contendere dictis. Nos leges regimus, nos iura tenenda docemus, Si facimus furtum, uolumus sit semper inultum. Pro uoto regis pendet sententia legis. 60 Incassum latrat, qui furum crimina culpat. Pro merito furti petiit fur ardua coeli. Fas est praepositis propriis ignoscere culpis, Nec quamuis uere, licet norum furta notare. Rex et praepositi nulla sunt lege premendi. Si rex furatur, lex indiscussa tenetur. Pro culpa regis dormitat pagina legis. Quamuis sint fures, uenerantur ubique potentes. Palliat infamem sua praepositura latronem. Scutum nequitiae mihi fit fallacia linguae. 70 Qui loquitur uerum, fiet hostis praepositorum. Sic censura petit, sic lex et regula promit. Qui contradicit, ferularum flagra subibit. Burbureis dictis fauet excoriator herilis, Sanctorum costas qui denudauit et aras. Qui morbum patitur, aegris persaepe medetur. Sacrilego furi licet optime testificari. Fur foueat furem, fouet ut meretrix meretricem. Laudando furem, propriam sic augeo laudem. Si furem reprobo, simili me polluo furto. 80 Prosilit in medio Radamantus gutture crasso: Censes egregie; numerus facit arma timere. Stare simul liceat, facinus quos inquinat, aequat. Laudat et hoc Catulus, Clodos simul et Manichaeus. Hic numerus furum bis ternos complet et unum. Sed quia de Catulo nunc coepit surgere sermo, Quis fuit in puero, quis uenit et unde notabo. Hunc mendicantem, nudum, uictumque petentem, Solibus aestiuis cessit rota feruida solis. Hinc tremefacta cutis, et nigri plena cruoris 90 Rumpitur, et foedo deturpat membra ueneno. Aethiopi similis, uenit sine tegmine pellis, Pauper, inops, nudus, tiliarum cortice cinctus. Talis erat primo qui nunc se proluit auro. Quem rota fortunae transuexit ad astra repente, Nunc rigidus Cato, dat nobis iura tonando. Mirantur proceres, morum probitate uigentes. Nunc asinus pardis, nunc imperat upupa cygnis. Si tamen in praeceps uoluatur cutinus anceps, Tunc licet inuitus, pardis se subdet asellus. 100 Et nimis elatus saliet de rupe Catellus. Qui stat saepe cadit, currens uestigia laedit. Motibus incertis sic sic, fortuna, iocaris. Altera praepositis, est altera regula nobis. Res uilis populus, ad pulpita saepe legamus. Praepositi sedeant, non stantes psallere cogant. Hos risus pascet, nos cantio longa fatiget. Grex solito more cantat Alleluia Graduale. Praepositi uerbis contendant atque cachinnis. Hoc illis studium, haec utilitas seniorum. 110 Ac uelut oppansos teneat si caecus ocellos, Nil de luce uidens, sed aperto lumine uiuens. Haud aliter tales, uultu, non mente nitentes, Stare choro pulchrum, sed non est utile multum. Altera praepositis est altera regula nobis. Non est fas aeque partiri fercula mensae. Sufficiat uictus nobis sine murmure paruus Praepositis pullula, mihi sit tenuissima costa. Os dabitur nudum, si costae respuo donum. Si mutire uolo, depascar uerbere crebro. 120 Praepositis triplex, nobis sit portio simplex. Post tenuem costam carnem non sumimus assam. Praepositi teneris triplicant sua fercula pullis. Si ieiunamus paucis quandoque diebus, Sufficiat nobis permistis caseus ouis, Aut faba, quae calidos cogit reuirescere ficus. Si semel in mense pisces contingat habere, Gammarus, anguillae, tiberinus, uerna, cloacae Commaculant mensas, quos triuit longa uetustas. Praepositi soli satientur pisce receti. 130 Altera praepositis, datur altera portio nobis. Nos infelices uini nesciinus odores. Praepositi uinum, nos degustamus acetum. Surgimus a mensa, sed non sine murmuris ira. Hunc quatit aegra sitis, illum molestia uentris. Longa fames stomachi raro fit amica quieti. Hoc Domini culpant, qui tenso gutture ructant. Altera praepositis, est altera regula nobis. Nos extra claustrum prohibemur figere gressum: At dominis camerae licet ad sua tecta redire. 140 Fit rogus in medio, celebrantur et orgia Baccho. Siccantur cuppae spumanti nectare plenae. Tunc recitant leges, illic proscribimur omnes. Sub cauda uilis titubat sententia legis. Altera praepositis, est altera regula nobis. Ille molendinos, hic nostros subripit agros. Hic uillas decimat, hic uectigalia fraudat. Hic siluas uendit, hic prata uirentia tollit. Nec totus census nostros transfertur ad usus. Insuper ecclesias cogunt sibi uendere nostras. 150 Hoc facit improbitas, non paupertatis honestas. Burburus hoc donum fecit sine laude bonorum. Extranei mures sic sic bona nostra furantes Ut sorex granum, corrodunt omnia fratrum. Dant paleas nobis, complent sua tecta medullis. Nec pudor est decimas, cum quartis tollere quartas. Gallinae, pulli, teneri cum matribus agni, Vellera ueruecum, faba, lentes, cannuba, linum, Et decimae pecudum sunt omnes praepositorum. Stulta nimis res est, si clament talia Fratres. 160 Ad respondendum surgit grex praepositorum. Carpere nec lanam, tenuem nec texere telam, Aut fuso tortum sapitis deuoluere linum. Talia praepositi faciant, operumue magistri Pro mercede sua sit eis decimatio nostra. Dicite: Quid pecco, mihi si mea commoda quaero? Qui sibimet nequam, cui fiet, dic, bonus unquam? Si teneo placitum pro quaestu denariorum, Pars mea sit totum, partiri nescio nummum. Sufficiat uictus uobis et portio census. 170 Omne quod est reliquum fit fiscus praepositorum. Sic censent canones, sic tractauere priores. Sic uolumus, sic laudamus, sic esse iubemus. Heu dolor! heu luctus! o detestabile tempus? Heu facinus mirum! cur tanta potentia furum? Dic ubi rex, ubi lex, ubi ius, ubi regula uindex? Fraus superat leges, excaecant munera reges. Regula cum iure dormitat, iudice fure Pro capitis uitio membrorum pallet imago. Principe funesto ruit ecclesiasticus ordo. 180 Is finem fecit; sed cur sua larua remansit? Crudelis Verres, fraterque Simonis Ulixes, Infamis cleptes, quid uiuit in orbe superstes? Proh Dee! quid cessas? cur non hunc fulmine quassas? Omne decus templi periit sub iudice tali. Quod fuerat firmum ruit hoc luctante reuulsum. Omnia turbauit, nec adhuc purgare quiescit. Cur tenet imperium? cur se uult esse magistrum? Et cur doctores sub se premit atque priores, Quem decet ex atauis asinum deducere siluis 190 Pegaseo monte si suxit mella sophiae. Permistus musis dicat mihi littera quid sit? Vel quid praepositus, quid clericus, aut uicedomnus? Haec mihi non soluet, nisi quis mussando susurret; Tale decus uitae, tam splendida gemma sophiae, Ecclesiae lampas, quae dat pro luce tenebras, Insulsus doctor, fatuorum stultus amator Imperat hic breuiter, rapiet quem Pluto patenter, Et sibi praepositum faciet super agmina furum. 199 Illic sceptra regat, sic et hic periuria frangat.