[2,3] III. — Ad nuntium mortis. Bubo ferum nomen, dirum mortalibus omen, Ut Maro testatur, dum cantat, fata minatur. Illius cantum damnat genus omne uolantum, Atque pari uoto scelus hoc fugat aere toto. Noctes ergo colit, cum lucis tempora nolit; Noctibus apparet, quoniam si luce uolaret, Iam caput inuisum multo foret ungue recisum Membraque cum plumis diuisaque sparsaque dumis, Carpere pennatis cupientibus omnia uatis, Vatis tam dirae, dignae mala fata subire. Huic uolucri foedae simul, procul ergo recede, Chartae funebris lator , damnande tenebris, Qui uice bubonis non unquam laeta reponis, Semper moesta canis non discessurus inanis; Nam cum nil portes, nisi tristitiam, nisi mortes, Ceu bene regesta petis es cum uoce molesta, Et ne lacescas soccos petis, exigis escas, Propter defunctum soleas damus, addimus unctum. Bis nos contristas, mala dans res accipis istas; Sic importunus uendis mihi munere funus. Improbe, uade foras, superas quid polluis oras? Quid tibi cum uiuis, barathri teterrime ciuis, Vernula Plutonis, legatio perditionis? Quid nos infestas uoces iterando molestas? Conueniat coetus, gemitus date, fundite fletus, Aeraque pulsantes clamate uelut Corybantes, Cantica funereis lugubria ferte choraeis, Carmina moesta date, loca uestra diemque notate, Dantes expensam, largam mihi ponite mensam. Escarum gurges, quid nos tot talibus urges? Fle qui flere iubes, plue distillans quasi nubes, Potum moeroris bibe, uescere pane doloris, Quem mala delectant, mala te simul omnia plectant; Nos sine laetari, Christumque Patremque precari Ut uitae munus det nobis trinus et unus. His nisi parueris, dum uentris commoda quaeris, Fustibus et ferro saturabere, pessime gerro.