[4,0] LIBER QVARTVS. [4,1] Auia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. iuuat integros accedere fontis atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, 5 unde prius nulli uelarint tempora musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsoluere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore. [4,10] id quoque enim non ab nulla ratione uidetur; nam uel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flauoque liquore, ut puerorum aetas inprouida ludificetur 15 labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata ualescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur tristior esse quibus non est tractata, retroque [4,20] uolgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle; si tibi forte animum tali ratione tenere uersibus in nostris possem, dum percipis omnem 25 naturam rerum ac persentis utilitatem. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam uariis distantia formis sponte sua uolitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, 30 {nunc agere incipiam tibi quod uehementer ad has res [4,50] attinet esse ea quae rerum simulacra uocamus, quae quasi membranae uel cortex nominitandast,} atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta uigeret quoue modo distracta rediret in ordia prima, 55 nunc agere incipiam tibi, quod uehementer ad has res [4,30] attinet esse ea quae rerum simulacra uocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa uagari; quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae uolitant ultroque citroque per auras, 35 atque eadem nobis uigilantibus obuia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur 40 effugere aut umbras inter uiuos uolitare neue aliquid nostri post mortem posse relinqui, [4,40] cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de cortice eorum; id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde. 45 Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque uaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, 50 et uituli cum membranas de corpore summo [4,60] nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis uestem; nam saepe uidemus illorum spoliis uepres uolitantibus auctas. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum. 65 nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas; praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai seruare figuram, [4,70] et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et sunt prima fronte locata. nam certe iacere ac largiri multa uidemus, non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, uerum de summis ipsum quoque saepe colorem. 75 et uolgo faciunt id lutea russaque uela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos uolgata trabesque trementia flutant; namque ibi consessum caueai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum [4,80] inficiunt coguntque suo fluitare colore. et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei. ergo lintea de summo cum corpore fucum 85 mittunt, effigias quoque debent mittere tenuis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque. sunt igitur iam formarum uestigia certa, quae uolgo uolitant subtili praedita filo nec singillatim possunt secreta uideri. [4,90] Praeterea omnis odor fumus uapor atque aliae res consimiles ideo diffusae rebus abundant, ex alto quia dum ueniunt extrinsecus ortae scinduntur per iter flexum, nec recta uiarum ostia sunt, qua contendant exire coortae. 95 at contra tenuis summi membrana coloris cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit, in promptu quoniam est in prima fronte locata. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni quae cumque apparent nobis simulacra, necessest, [4,100] quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, exin imaginibus missis consistere eorum. {nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.} sunt igitur tenues formarum illis similesque 105 effigiae, singillatim quas cernere nemo cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu reiectae reddunt speculorum ex aequore uisum, nec ratione alia seruari posse uidentur, tanto opere ut similes reddantur cuique figurae. [4,110] Nunc age, quam tenui natura constet imago percipe. et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum 115 cunctarum quam sint subtilia percipe paucis. primum animalia sunt iam partim tantula, corum tertia pars nulla possit ratione uideri. horum intestinum quoduis quale esse putandumst! quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus? [4,120] quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque, unde anima atque animi constet natura necessumst, nonne uides quam sint subtilia quamque minuta? praeterea quaecumque suo de corpore odorem expirant acrem, panaces absinthia taetra 125 habrotonique graues et tristia centaurea, quorum unum quiduis leuiter si forte duobus --- quin potius noscas rerum simulacra uagari multa modis multis, nulla ui cassaque sensu? Sed ne forte putes ea demum sola uagari, [4,130] quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto 135 cernimus et mundi speciem uiolare serenam aera mulcentes motu; nam saepe Gigantum ora uolare uidentur et umbram ducere late, inter dum magni montes auolsaque saxa montibus ante ire et solem succedere praeter, [4,140] inde alios trahere atque inducere belua nimbos. nec speciem mutare suam liquentia cessant et cuiusque modi formarum uertere in oras. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant 145 --- semper enim summum quicquid de rebus abundat, quod iaculentur. et hoc alias cum peruenit in res, transit, ut in primis uestem; sed ubi aspera saxa aut in materiam ligni peruenit, ibi iam scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit. [4,150] at cum splendida quae constant opposta fuerunt densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum; nam neque, uti uestem, possunt transire, neque autem scindi; quam meminit leuor praestare salutem. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent. 155 et quamuis subito quouis in tempore quamque rem contra speculum ponas, apparet imago; perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras. ergo multa breui spatio simulacra genuntur, [4,160] ut merito celer his rebus dicatur origo. et quasi multa breui spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur 165 multa modis multis in cunctas undique partis; quandoquidem speculum quo cumque obuertimus oris, res ibi respondent simili forma atque colore. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli tempestas, perquam subito fit turbida foede, [4,170] undique uti tenebras omnis Acherunta rearis liquisse et magnas caeli complesse cauernas. usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae Formidinis ora superne; quorum quantula pars sit imago dicere nemost 175 qui possit neque eam rationem reddere dictis. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur, et quae mobilitas ollis tranantibus auras reddita sit, longo spatio ut breuis hora teratur, in quem quaeque locum diuerso numine tendunt, [4,180] suauidicis potius quam multis uersibus edam; paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. Principio persaepe leuis res atque minutis corporibus factas celeris licet esse uidere. 185 in quo iam genere est solis lux et uapor eius, propterea quia sunt e primis facta minutis, quae quasi cuduntur perque aeris interuallum non dubitant transire sequenti concita plaga; suppeditatur enim confestim lumine lumen [4,190] et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur. qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod paruola causa est procul a tergo quae prouehat atque propellat, 195 quod super est, ubi tam uolucri leuitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasuis penetrare queant res et quasi permanare per aeris interuallum. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum [4,200] ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac uapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque uolare mare ac terras caelumque rigare. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, 205 cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? quone uides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis peruolgant lumina caelum? Hoc etiam in primis specimen uerum esse uidetur, [4,210] quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi. iamne uides igitur quam puncto tempore imago 215 aetheris ex oris in terrarum accidat oras? quare etiam atque etiam mitti fateare necessest corpora quae feriant oculos uisumque lacessant. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, frigus ut a fluuiis, calor ab sole, aestus ab undis [4,220] aequoris, exesor moerorum litora circum, nec uariae cessant uoces uolitare per auras. denique in os salsi uenit umor saepe saporis, cum mare uersamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. 225 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare. [4,230] Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum uisumque moueri. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos 235 commouet in tenebris, in luci quae poterit res accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago? esse in imaginibus qua propter causa uidetur cernundi neque posse sine his res ulla uideri. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur [4,240] undique et in cunctas iaciuntur didita partis; uerum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo uertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago 245 efficit ut uideamus et internoscere curat; nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aera qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit. propterea fit uti uideamus quam procul absit [4,250] res quaeque. et quanto plus aeris ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota uidetur. scilicet haec summe celeri ratione geruntur, quale sit ut uideamus, et una quam procul absit. 255 Illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra uideri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. uentus enim quoque paulatim cum uerberat et cum acre fluit frigus, non priuam quamque solemus [4,260] particulam uenti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde uidemus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res uerberet atque sui det sensum corporis extra. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum 265 tangimus extremum saxi summumque colorem nec sentimus eum tactu, uerum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto. Nunc age, cur ultra speculum uideatur imago [4,270] percipe: nam certe penitus remmota uidetur. quod genus illa foris quae uere transpiciuntur, ianua cum per se transpectum praebet apertum, multa facitque foris ex aedibus ut uideantur; is quoque enim duplici geminoque fit aere uisus. 275 primus enim citra postes tum cernitur aer, inde fores ipsae dextra laeuaque secuntur, post extraria lux oculos perterget et aer alter, et illa foris quae uere transpiciuntur. sic ubi se primum speculi proiecit imago, [4,280] dum uenit ad nostras acies, protrudit agitque aera qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum; sed ubi {in} speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago 285 peruenit, et nostros oculos reiecta reuisit atque alium prae se propellens aera uoluit, et facit ut prius hunc quam se uideamus, eoque distare ab speculo tantum semota uidetur. quare etiam atque etiam minime mirarier est par --- [4,290] illis quae reddunt speculorum ex aequore uisum, aeribus binis quoniam res confit utraque. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeua uideatur eo quod planitiem ad speculi ueniens cum offendit imago, 295 non conuertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeue trabiue, atque ea continuo rectam si fronte figuram seruet et elisam retro sese exprimat ipsa. 300 fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem nunc sit laeuus et e laeuo sit mutua dexter. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam sex ut fieri simulacra suerint. nam quae cumque retro parte interiore latebunt, 305 inde tamen, quamuis torte penitusque remota, [4,330] omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis uideantur in aedibus esse. usque adeo speculo in speculum translucet imago, et cum laeua data est, fit rusum ut dextera fiat, inde retro rursum redit et conuertit eodem. 335 Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis aduolat, aut etiam quod [4,340] circum agitur, cum uenit, imago propterea quod flexa figura docet speculi conuertier ad nos. Indugredi porro pariter simulacra pedemque ponere nobiscum credas gestumque imitari propterea quia, de speculi qua parte recedas, 345 continuo nequeunt illinc simulacra reuerti; omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. Splendida porro oculi fugitant uitantque tueri. [4,300] sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia uis magnast ipsius et alte aera per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit 305 saepe oculos ideo quod semina possidet ignis multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obuia rerum, [4,310] multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aer ater init oculos prior et possedit apertos, 315 insequitur candens confestim lucidus aer, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aeris illius; nam multis partibus hic est mobilior multisque minutior et mage pollens. qui simul atque uias oculorum luce repleuit [4,320] atque pate fecit, quas ante obsederat aer , continuo rerum simulacra secuntur, quae sita sunt in luce, lacessuntque ut uideamus. quod contra facere in tenebris e luce nequimus propterea quia posterior caliginis aer [4,350] crassior insequitur, qui cuncta foramina complet obsiditque uias oculorum, ne simulacra possint ullarum rerum coniecta moueri. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti uideantur saepe rutundae, 355 angulus optusus quia longe cernitur omnis siue etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, aera per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aer. [4,360] hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur; non tamen ut coram quae sunt uereque rutunda, sed quasi adumbratim paulum simulata uidentur. Umbra uidetur item nobis in sole moueri 365 et uestigia nostra sequi gestumque imitari, aera si credis priuatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequentem; nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus aer id quod nos umbram perhibere suemus. [4,370] ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine priuatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti uideatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta. 375 semper enim noua se radiorum lumina fundunt primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur. propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum. [4,380] nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri illorum est; eadem uero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, 385 nec possunt oculi naturam noscere rerum. proinde animi uitium hoc oculis adfingere noli. Qua uehimur naui, fertur, cum stare uidetur; quae manet in statione, ea praeter creditur ire. et fugere ad puppim colles campique uidentur, [4,390] quos agimus praeter nauem uelisque uolamus. Sidera cessare aetheriis adfixa cauernis cuncta uidentur, et adsiduo sunt omnia motu, quandoquidem longos obitus exorta reuisunt, cum permensa suo sunt caelum corpore claro. 395 solque pari ratione manere et luna uidetur in statione, ea quae ferri res indicat ipsa. Exstantisque procul medio de gurgite montis classibus inter quos liber patet exitus ingens, insula coniunctis tamen ex his una uidetur. [4,400] atria uersari et circum cursare columnae usque adeo fit uti pueris uideantur, ubi ipsi desierunt uerti, uix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte 405 cum coeptat natura supraque extollere montes, quos tibi tum supra sol montis esse uidetur comminus ipse suo contingens feruidus igni, uix absunt nobis missus bis mille sagittae, uix etiam cursus quingentos saepe ueruti; [4,410] inter eos solemque iacent immania ponti aequora substrata aetheriis ingentibus oris, interiectaque sunt terrarum milia multa, quae uariae retinent gentes et saecla ferarum. At coniectus aquae digitum non altior unum, 415 qui lapides inter sistit per strata uiarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus, nubila despicere et caelum ut uideare uidere, corpora mirande sub terras abdita caelo. [4,420] Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transuersum ferre uidetur uis et in aduersum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri 425 et fluere adsimili nobis ratione uidentur. Porticus aequali quamuis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota uidetur, paulatim trahit angusti fastigia coni, [4,430] tecta solo iungens atque omnia dextera laeuis donec in obscurum coni conduxit acumen. In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti uideatur obire et condere lumen; quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; 435 ne leuiter credas labefactari undique sensus. at maris ignaris in portu clauda uidentur nauigia aplustris fractis obnitier undis. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna; [4,440] quae demersa liquore obeunt, refracta uidentur omnia conuerti sursumque supina reuerti et reflexa prope in summo fluitare liquore. Raraque per caelum cum uenti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa uidentur 445 labier aduersum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac uera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti uideantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, [4,450] bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina. Denique cum suaui deuinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, 455 tum uigilare tamen nobis et membra mouere nostra uidemur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire uidemur, [4,460] et sonitus audire, seuera silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes. Cetera de genere hoc mirande multa uidemus, quae uiolare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit 465 propter opinatus animi, quos addimus ipsi, pro uisis ut sint quae non sunt sensibus uisa; nam nihil aegrius est quam res secernere apertas ab dubiis, animus quas ab se protinus addit. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit [4,470] an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. hunc igitur contra minuam contendere causam, qui capite ipse suo in statuit uestigia sese. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum quaeram, cum in rebus ueri nil uiderit ante, 475 unde sciat quid sit scire et nescire uicissim, notitiam ueri quae res falsique crearit et dubium certo quae res differre probarit. inuenies primis ab sensibus esse creatam notitiem ueri neque sensus posse refelli. [4,480] nam maiore fide debet reperirier illud, sponte sua ueris quod possit uincere falsa. quid maiore fide porro quam sensus haberi debet? an ab sensu falso ratio orta ualebit dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? 485 qui nisi sunt ueri, ratio quoque falsa fit omnis. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculiue reuincent? non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas [4,490] diuisast, sua uis cuiquest, ideoque necesse est et quod molle sit et gelidum feruensue uidere et seorsum uarios rerum sentire colores et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest. seorsus item sapor oris habet uim, seorsus odores 495 nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est non possint alios alii conuincere sensus. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, aequa fides quoniam debebit semper haberi. proinde quod in quoquest his uisum tempore, uerumst. [4,500] Et si non poterit ratio dissoluere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint uisa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam 505 et uiolare fidem primam et conuellere tota fundamenta quibus nixatur uita salusque. non modo enim ratio ruat omnis, uita quoque ipsa concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis praecipitisque locos uitare et cetera quae sint [4,510] in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. illa tibi est igitur uerborum copia cassa omnis, quae contra sensus instructa paratast. Denique ut in fabrica, si prauast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, 515 et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est praua cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam uideantur uelle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, [4,520] sic igitur ratio tibi rerum praua necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. Principio auditur sonus et uox omnis, in auris 525 insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. corpoream quoque enim constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus. Praeterea radit uox fauces saepe facitque asperiora foras gradiens arteria clamor, [4,530] quippe per angustum turba maiore coorta ire foras ubi coeperunt primordia uocum. scilicet expletis quoque ianua raditur oris. haud igitur dubiumst quin uoces uerbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint. 535 nec te fallit item quid corporis auferat et quid detrahat ex hominum neruis ac uiribus ipsis perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram aurorae perductus ab exoriente nitore, praesertim si cum summost clamore profusus. [4,540] ergo corpoream uocem constare necessest, multa loquens quoniam amittit de corpore partem. Asperitas autem uocis fit ab asperitate principiorum et item leuor leuore creatur; nec simili penetrant auris primordia forma, 545 cum tuba depresso grauiter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri uoce querellam. Hasce igitur penitus uoces cum corpore nostro 550 exprimimus rectoque foras emittimus ore, mobilis articulat neruorum daedala lingua, [4,550] formaturaque labrorum pro parte figurat. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta perueniat uox quaeque, necessest uerba quoque ipsa plane exaudiri discernique articulatim; seruat enim formaturam seruatque figuram. 555 at si inter positum spatium sit longius aequo, aera per multum confundi uerba necessest et conturbari uocem, dum transuolat auras. [4,560] ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam internoscere, uerborum sententia quae sit; usque adeo confusa uenit uox inque pedita. Praeterea uerbum saepe unum perciet auris omnibus in populo missum praeconis ab ore. 565 in multas igitur uoces uox una repente diffugit, in priuas quoniam se diuidit auris obsignans formam uerbis clarumque sonorem. at quae pars uocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras. [4,570] pars solidis adlisa locis reiecta sonorem reddit et inter dum frustratur imagine uerbi. Quae bene cum uideas, rationem reddere possis tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola saxa paris formas uerborum ex ordine reddant. 575 palantis comites com montis inter opacos quaerimus et magna dispersos uoce ciemus. sex etiam aut septem loca uidi reddere uocis, unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi uerba repulsantes iterabant dicta referri. [4,580] haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctiuago strepitu ludoque iocanti adfirmant uolgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, 585 tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis uelamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula siluestrem ne cesset fundere musam. [4,590] cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, ne loca deserta ab diuis quoque forte putentur sola tenere. ideo iactant miracula dictis aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne humanum genus est auidum nimis auricularum. 595 Quod super est, non est mirandum qua ratione, per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, haec loca per uoces ueniant aurisque lacessant, conloquium clausis foribus quoque saepe uidemus; ni mirum quia uox per flexa foramina rerum [4,600] incolumis transire potest, simulacra renutant; perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, qualia sunt uitrei, species qua trauolat omnis. praeterea partis in cunctas diuiditur uox, ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una 605 dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis saepe solet scintilla suos se spargere in ignis. ergo replentur loca uocibus abdita retro, omnia quae circum feruunt sonituque cientur. at simulacra uiis derectis omnia tendunt, [4,610] ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo saepe supra potis est, at uoces accipere extra. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa uox optunditur atque auris confusa penetrat et sonitum potius quam uerba audire uidemur. 615 Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum plusculum habent in se rationis, plus operai. principio sucum sentimus in ore, cibum cum mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai siquis forte manu premere ac siccare coepit. [4,620] inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi leuia sunt manantis corpora suci, suauiter attingunt et suauiter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa; 625 at contra pungunt sensum lacerantque coorta, quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. deinde uoluptas est e suco fine palati; cum uero deorsum per fauces praecipitauit, nulla uoluptas est, dum diditur omnis in artus; [4,630] nec refert quicquam quo uictu corpus alatur, dum modo quod capias concoctum didere possis artubus et stomachi tumidum seruare tenorem. Nunc aliis alius qui sit cibus ut uideamus, expediam, quareue, aliis quod triste et amarumst, 635 hoc tamen esse aliis possit perdulce uideri, tantaque his rebus distantia differitasque est, ut quod aliis cibus est aliis fuat acre uenenum; est itaque ut serpens, hominis quae tacta saliuis disperit ac sese mandendo conficit ipsa. [4,640] praeterea nobis ueratrum est acre uenenum, at capris adipes et cocturnicibus auget. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis, principio meminisse decet quae diximus ante, semina multimodis in rebus mixta teneri. 645 porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim extima membrorum circumcaesura coercet, proinde et seminibus constant uariantque figura. semina cum porro distent, differre necessest [4,650] interualla uiasque, foramina quae perhibemus, omnibus in membris et in ore ipsoque palato. esse minora igitur quaedam maioraque debent, esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, multa rutunda, modis multis multangula quaedam. 655 namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et uariare uiae proinde ac textura coercet. hoc ubi quod suaue est aliis aliis fit amarum, illi, cui suaue est, leuissima corpora debent [4,660] contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. quippe ubi cui febris bili superante coorta est 665 aut alia ratione aliquast uis excita morbi, perturbatur ibi iam totum corpus et omnes commutantur ibi positurae principiorum; fit prius ad sensum quae corpora conueniebant nunc non conueniant, et cetera sint magis apta, [4,670] quae penetrata queunt sensum progignere acerbum; utraque enim sunt in mellis commixta sapore; id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris tangat agam. primum res multas esse necessest 675 unde fluens uoluat uarius se fluctus odorum, et fluere et mitti uolgo spargique putandumst; uerum aliis alius magis est animantibus aptus, dissimilis propter formas. ideoque per auras mellis apes quamuis longe ducuntur odore, [4,680] uolturiique cadaueribus; tum fissa ferarum ungula quo tulerit gressum promissa canum uis ducit, et humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis seruator, candidus anser. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque 685 pabula ducit et a taetro resilire ueneno cogit, eoque modo seruantur saecla ferarum. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit, est alio ut possit permitti longius alter; sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum [4,690] quam sonitus, quam uox, mitto iam dicere quam res quae feriunt oculorum acies uisumque lacessunt. errabundus enim tarde uenit ac perit ante paulatim facilis distractus in aeris auras; ex alto primum quia uix emittitur ex re; 695 nam penitus fluere atque recedere rebus odores significat quod fracta magis redolere uidentur omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. deinde uidere licet maioribus esse creatum principiis quam uox, quoniam per saxea saepta [4,700] non penetrat, qua uox uolgo sonitusque feruntur. quare etiam quod olet non tam facile esse uidebis inuestigare in qua sit regione locatum; refrigescit enim cunctando plaga per auras nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. 705 errant saepe canes itaque et uestigia quaerunt. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum in generest, sed item species rerum atque colores non ita conueniunt ad sensus omnibus omnes, ut non sint aliis quaedam magis acria uisu. [4,710] quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum uoce uocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri: ita continuo meminere fugai. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam 715 semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis [4,720] exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte. Nunc age, quae moueant animum res accipe, et unde quae ueniunt ueniant in mentem percipe paucis. principio hoc dico, rerum simulacra uagari 725 multa modis multis in cunctas undique partis tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris, obuia cum ueniunt, ut aranea bratteaque auri. quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu quam quae percipiunt oculos uisumque lacessunt, [4,730] corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt. Centauros itaque et Scyllarum membra uidemus Cerbereasque canum facies simulacraque eorum quorum morte obita tellus amplectitur ossa; 735 omnigenus quoniam passim simulacra feruntur, partim sponte sua quae fiunt aere in ipso, partim quae uariis ab rebus cumque recedunt et quae confiunt ex horum facta figuris. nam certe ex uiuo Centauri non fit imago, [4,740] nulla fuit quoniam talis natura animata; uerum ubi equi atque hominis casu conuenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenuia texta. cetera de genere hoc eadem ratione creantur. 745 quae cum mobiliter summa leuitate feruntur, ut prius ostendi, facile uno commouet ictu quae libet una animum nobis subtilis imago; tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. [4,750] quatinus hoc simile est illi, quod mente uidemus atque oculis, simili fieri ratione necessest. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moueri 755 per simulacra leonum cetera quae uidet aeque nec minus atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit. nec ratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi uigilat, nisi quod simulacra lacessunt haec eadem nostros animos quae cum uigilamus, [4,760] usque adeo, certe ut uideamur cernere eum quem rellicta uita iam mors et terra potitast. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum ueris conuincere rebus. 765 praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens uiuom se cernere credit. quod super est, non est mirum simulacra moueri bracchiaque in numerum iactare et cetera membra; [4,770] nam fit ut in somnis facere hoc uideatur imago. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur. scilicet id fieri celeri ratione putandumst: tanta est mobilitas et rerum copia tanta 775 tantaque sensibili quouis est tempore in uno copia particularum, ut possit suppeditare. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis clarandumst, plane si res exponere auemus. quaeritur in primis quare, quod cuique libido [4,780] uenerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum. anne uoluntatem nostram simulacra tuentur et simul ac uolumus nobis occurrit imago, si mare, si terram cordist, si denique caelum? conuentus hominum, pompam, conuiuia, pugnas, 785 omnia sub uerbone creat natura paratque? cum praesertim aliis eadem in regione locoque longe dissimilis animus res cogitet omnis. quid porro, in numerum procedere cum simulacra cernimus in somnis et mollia membra mouere, [4,790] mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt et repetunt oculis gestum pede conuenienti? scilicet arte madent simulacra et docta uagantur, nocturno facere ut possint in tempore ludos. an magis illud erit uerum? quia tempore in uno, 795 cum sentimus, id est cum uox emittitur una, tempora multa latent, ratio quae comperit esse, propterea fit uti quouis in tempore quaeque praesto sint simulacra locis in quisque parata. tanta est mobilitas et rerum copia tanta. [4,800] hoc ubi prima perit alioque est altera nata inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur. et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse parauit. 805 ipse parat sese porro speratque futurum ut uideat quod consequitur rem quamque: fit ergo. nonne uides oculos etiam, cum tenuia quae sunt {praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse parauit} cernere coeperunt, contendere se atque parare, [4,810] nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non aduertas animum, proinde esse quasi omni tempore semotum fuerit longeque remotum. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit 815 praeter quam quibus est in rebus deditus ipse? deinde adopinamur de signis maxima paruis ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, [4,820] in manibus uir uti factus uideatur adesse, aut alia ex alia facies aetasque sequatur. quod ne miremur sopor atque obliuia curant. Illud in his rebus uitium uehementer =inesse effugere errorem uitareque praemetuenter, 825 lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro ualidis ex apta lacertis [4,830] esse manusque datas utraque parte ministras, ut facere ad uitam possemus quae foret usus. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur, omnia peruersa praepostera sunt ratione, nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti 835 possemus, sed quod natumst id procreat usum. nec fuit ante uidere oculorum lumina nata, nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures [4,840] quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus; haud igitur potuere utendi crescere causa. at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore 845 ante fuit multo quam lucida tela uolarent, et uolnus uitare prius natura coegit quam daret obiectum parmai laeua per artem. scilicet et fessum corpus mandare quieti multo antiquius est quam lecti mollia strata, [4,850] et sedare sitim prius est quam pocula natum. haec igitur possunt utendi cognita causa credier, ex usu quae sunt uitaque reperta. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa nata dedere suae post notitiam utilitatis. 855 quo genere in primis sensus et membra uidemus; quare etiam atque etiam procul est ut credere possis utilitatis ob officium potuisse creari. Illud item non est mirandum, corporis ipsa quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. [4,860] quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus multa modis multis docui, sed plurima debent ex animalibus; quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur. 865 his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus et recreet uires inter datus, atque patentem per membra ac uenas ut amorem opturet edendi. [4,870] umor item discedit in omnia quae loca cumque poscunt umorem; glomerataque multa uaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adueniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus. 875 sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum uolumus, quareque datum sit membra mouere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri [4,880] corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. dico animo nostro primum simulacra meandi accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. inde uoluntas fit; neque enim facere incipit ullam rem quisquam, mens prouidit quid uelit ante. 885 id quod prouidet, illius rei constat imago, ergo animus cum sese ita commouet ut uelit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto per membra atque artus animai dissita uis est; et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. [4,890] inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque mouetur. praeterea tum rarescit quoque corpus et aer, scilicet ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta uenit penetratque foramina largus, 895 et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus, corpus ut ac nauis uelis uentoque feratur. nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt [4,900] contorquere et onus totum conuertere nostrum; quippe etenim uentus subtili corpore tenuis trudit agens magnam magno molimine nauem et manus una regit quanto uis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, 905 multaque per trocleas et tympana pondere magno commouet atque leui sustollit machina nisu. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore soluat, suauidicis potius quom multis uersibus edam, [4,910] paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, ne fieri negites quae dicam posse retroque uera repulsanti discedas pectore dicta, 915 tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. Principio somnus fit ubi est distracta per artus uis animae partimque foras eiecta recessit et partim contrusa magis concessit in altum; dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. [4,920] nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem; namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti. 925 quippe ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere flamma? Sed quibus haec rebus nouitas confiat et unde [4,930] perturbari anima et corpus languescere possit, expediam: tu fac ne uentis uerba profundam. Principio externa corpus de parte necessum est, aeriis quoniam uicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, 935 proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae. interiorem etiam partem spirantibus aer uerberat hic idem, cum ducitur atque reflatur. quare utrimque secus cum corpus uapulet et cum [4,940] perueniant plagae per parua foramina nobis corporis ad primas partis elementaque prima, fit quasi paulatim nobis per membra ruina. conturbantur enim positurae principiorum corporis atque animi. fit uti pars inde animai 945 eliciatur et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi; inter enim saepit coetus natura uiasque. ergo sensus abit mutatis motibus alte. [4,950] et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur uirisque resoluunt. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer, 955 haec eadem cibus, in uenas dum diditur omnis, efficit. et multo sopor ille grauissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore. fit ratione eadem coniectus parte animai [4,960] altior atque foras eiectus largior eius, et diuisior inter se ac distractior intus. Et quo quisque fere studio deuinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, 965 in somnis eadem plerumque uidemur obire: causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum uentis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum [4,970] semper et inuentam patriis exponere chartis. cetera sic studia atque artes plerumque uidentur in somnis animos hominum frustrata tenere. et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque uidemus, 975 cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse uias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra uenire; per multos itaque illa dies eadem obuersantur ante oculos, etiam uigilantes ut uideantur [4,980] cernere saltantis et mollia membra mouentis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul uarios splendere decores. usque adeo magni refert studium atque uoluntas, 985 et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed uero animalia cuncta. quippe uidebis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere uiris [4,990] aut quasi carceribus patefactis uenantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito uocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras. ut uestigia si teneant inuenta ferarum, 995 expergefactique secuntur inania saepe ceruorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se. at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [4,1000] {iactant crura tamen subito uocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut uestigia si teneant inuenta ferarum expergefactique secuntur inania saepe} proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. 1005 et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, tam magis in somnis eadem saeuire necessust. at uariae fugiunt uolucres pinnisque repente sollicitant diuom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas [4,1010] edere sunt persectantes uisaeque uolantes. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem. 1015 multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saeuiue leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent. multi de magnis per somnum rebus loquuntur indicioque sui facti persaepe fuere. [4,1020] multi mortem obeunt. multi, de montibus altis ut quasi praecipitent ad terram corpore toto, exterruntur et ex somno quasi mentibus capti uix ad se redeunt permoti corporis aestu. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum 1025 adsidet et totum prope faucibus occupat amnem. puri saepe lacum propter si ac dolia curta somno deuincti credunt se extollere uestem, totius umorem saccatum corporis fundunt, cum Babylonica magnifico splendore rigantur. [4,1030] tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creauit, conueniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari uoltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, 1035 ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus uestemque cruentent. Sollicitatur id nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus. namque alias aliud res commouet atque lacessit; [4,1040] ex homine humanum semen ciet una hominis uis. quod simul atque suis eiectum sedibus exit, per membra atque artus decedit corpore toto, in loca conueniens neruorum certa cietque continuo partis genitalis corporis ipsas. 1045 inritata tument loca semine fitque uoluntas eicere id quo se contendit dira lubido, {incitat inritans loca turgida semine multo} idque petit corpus, mens unde est saucia amore; namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam [4,1050] emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, et si comminus est, hostem ruber occupat umor. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, siue puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, 1055 unde feritur, eo tendit gestitque coire et iacere umorem in corpus de corpore ductum; namque uoluptatem praesagit muta cupido. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris, hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor [4,1060] stillauit gutta et successit frigida cura; nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt illius et nomen dulce obuersatur ad auris. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris absterrere sibi atque alio conuertere mentem 1065 et iacere umorem coniectum in corpora quaeque nec retinere semel conuersum unius amore et seruare sibi curam certumque dolorem; ulcus enim uiuescit et inueterascit alendo inque dies gliscit furor atque aerumna grauescit, [4,1070] si non prima nouis conturbes uolnera plagis uolgiuagaque uagus Venere ante recentia cures aut alio possis animi traducere motus. Nec Veneris fructu caret is qui uitat amorem, sed potius quae sunt sine poena commoda sumit; 1075 nam certe purast sanis magis inde uoluptas quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso fluctuat incertis erroribus ardor amantum nec constat quid primum oculis manibusque fruantur. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem [4,1080] corporis et dentes inlidunt saepe labellis osculaque adfigunt, quia non est pura uoluptas et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt. sed leuiter poenas frangit Venus inter amorem 1085 blandaque refrenat morsus admixta uoluptas. namque in eo spes est, unde est ardoris origo, restingui quoque posse ab eodem corpore flammam. quod fieri contra totum natura repugnat; unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, [4,1090] tam magis ardescit dira cuppedine pectus. nam cibus atque umor membris adsumitur intus; quae quoniam certas possunt obsidere partis, hoc facile expletur laticum frugumque cupido. ex hominis uero facie pulchroque colore 1095 nil datur in corpus praeter simulacra fruendum tenuia; quae uento spes raptast saepe misella. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat [4,1100] in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto. 1105 denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arua, adfigunt auide corpus iunguntque saliuas oris et inspirant pressantes dentibus ora, [4,1110] ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto; nam facere inter dum uelle et certare uidentur. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, membra uoluptatis dum ui labefacta liquescunt. 1115 tandem ubi se erupit neruis coniecta cupido, parua fit ardoris uiolenti pausa parumper. inde redit rabies eadem et furor ille reuisit, cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt, nec reperire malum id possunt quae machina uincat. [4,1120] usque adeo incerti tabescunt uolnere caeco. Adde quod absumunt uiris pereuntque labore, adde quod alterius sub nutu degitur aetas, languent officia atque aegrotat fama uacillans. labitur interea res et Babylonia fiunt 1125 unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes uiridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina uestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, [4,1130] inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque uertunt. eximia ueste et uictu conuiuia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, 1135 aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo uerbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi uiuescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumue tueri [4,1140] quod putat in uoltuque uidet uestigia risus. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo inueniuntur; in aduerso uero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto. innumerabilia; ut melius uigilare sit ante, 1145 qua docui ratione, cauereque, ne inliciaris. nam uitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et ualidos Veneris perrumpere nodos. et tamen implicitus quoque possis inque peditus [4,1150] effugere infestum, nisi tute tibi obuius obstes et praetermittas animi uitia omnia primum aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac uis. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci et tribuunt ea quae non sunt his commoda uere. 1155 multimodis igitur prauas turpisque uidemus esse in deliciis summoque in honore uigere. atque alios alii inrident Veneremque suadent ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. [4,1160] nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, neruosa et lignea dorcas, paruula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; 1165 at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. ischnon eromenion tum fit, cum uiuere non quit prae macie; rhadine uerost iam mortua tussi. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho, simula Silena ac Saturast, labeosa philema. [4,1170] cetera de genere hoc longum est si dicere coner. sed tamen esto iam quantouis oris honore, cui Veneris membris uis omnibus exoriatur; nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine uiximus ante; nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi 1175 et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant. at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit; [4,1180] quem si iam ammissum uenientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus uideat quam mortali concedere par est. 1185 nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae omnia summo opere hos uitae poscaenia celant, quos retinere uolunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus [4,1190] et, si bello animost et non odiosa, uicissim praetermittere humanis concedere rebus. Nec mulier semper ficto suspirat amore, quae conplexa uiri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris; 1195 nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris. nec ratione alia uolucres armenta feraeque et pecudes et equae maribus subsidere possent, si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans [4,1200] natura et Venerem salientum laeta retractat. nonne uides etiam quos mutua saepe uoluptas uinxit, ut in uinclis communibus excrucientur, in triuiis cum saepe canes discedere auentis [4,1210] diuorsi cupide summis ex uiribus tendunt, quom interea ualidis Veneris compagibus haerent? quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent, quae iacere in fraudem possent uinctosque tenere. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis uoluptas. 1215 Et commiscendo quom semine forte uirilem femina uim uicit subita ui corripuitque, tum similes matrum materno semine fiunt, ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae esse uides, iuxtim miscentes uulta parentum, 1220 corpore de patrio et materno sanguine crescunt, semina cum Veneris stimulis excita per artus obuia conflixit conspirans mutuus ardor, et neque utrum superauit eorum nec superatumst. fit quoque ut inter dum similes existere auorum 1225 possint et referant proauorum saepe figuras, [4,1220] propterea quia multa modis primordia multis mixta suo celant in corpore saepe parentis, quae patribus patres tradunt a stirpe profecta. inde Venus uaria producit sorte figuras, maiorumque refert uoltus uocesque comasque; 1225 quandoquidem nihilo magis haec semine certo fiunt quam facies et corpora membraque nobis. et muliebre oritur patrio de semine saeclum maternoque mares existunt corpore creti; semper enim partus duplici de semine constat, [4,1230] atque utri similest magis id quod cumque creatur, eius habet plus parte aequa; quod cernere possis, siue uirum suboles siuest muliebris origo. Nec diuina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam 1235 appelletur et ut sterili Venere exigat aeuom; quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut grauidas reddant uxores semine largo; ne quiquam diuom numen sortisque fatigant; [4,1240] nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique uicissim. tenue locis quia non potis est adfigere adhaesum, liquitur extemplo et reuocatum cedit abortu. crassius hinc porro quoniam concretius aequo 1245 mittitur, aut non tam prolixo prouolat ictu aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum aegre admiscetur muliebri semine semen. nam multum harmoniae Veneris differre uidentur. atque alias alii complent magis ex aliisque [4,1250] succipiunt aliae pondus magis inque grauescunt. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent 1255 uxoris parere, inuentast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam. usque adeo magni refert, ut semina possint seminibus commisceri genitaliter apta crassaque conueniant liquidis et liquida crassis. [4,1260] atque in eo refert quo uictu uita colatur; namque aliis rebus concrescunt semina membris atque aliis extenuantur tabentque uicissim. et quibus ipsa modis tractetur blanda uoluptas. id quoque permagni refert; nam more ferarum 1265 quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, [4,1270] clunibus ipsa uiri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus; eicit enim sulcum recta regione uiaque uomeris atque locis auertit seminis ictum. idque sua causa consuerunt scorta moueri, 1275 ne complerentur crebro grauidaeque iacerent, et simul ipsa uiris Venus ut concinnior esset; coniugibus quod nil nostris opus esse uidetur. Nec diuinitus inter dum Venerisque sagittis deteriore fit ut forma muliercula ametur; [4,1280] nam facit ipsa suis inter dum femina factis morigerisque modis et munde corpore culto, ut facile insuescat secum degere uitam. quod super est, consuetudo concinnat amorem; nam leuiter quamuis quod crebro tunditur ictu, 1285 uincitur in longo spatio tamen atque labascit. nonne uides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa?