[7,0] LIBER VII. DE VITA BEATA. [7,1] 1 Bene habet: iacta sunt fundamenta, ut ait eximius Orator. Verum nos non fundamenta solum iecimus, quae firma et idonea essent operi perforendo; sed magnis robustisque molibus aedificium totum pene usque ad summa perduximus. Restat, id quod est multo facilius, uel tegere, uel ornare; sine quo tamen priora opera et inutilia sunt, et ingrata. Nam quid prodest, aut falsis religionibus liberari, aut intelligere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere, aut quae sit uera cogoscere? Quid, inquam, prodest coelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum Dei tenere, quae est summa uirtus? nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetue subsequatur. De qua nobis est in hoc libro disserendum; ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc, cuius causa illa suscepta sunt, in incertum relinquamus; ne quis forte arbitretur, tantos labores incassum suscipi, dum eorum coelesti mercedi diffidit, quam Deus statuit ei, qui haec suauia terrae bona prae sola nudaque uirtute contempserit. Satis et huic parti faciamus, cum testimoniis diuinarum Litterarum, tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit, et futura praesentibus, et diuina terrenis, et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum. 2 Exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intelligi, et quando, et quare sit effectus a Deo: quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat, nec explicare; quippe qui coeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac Deo docente discitur, ignorabat; ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. Quod longe secus est: quoniam quidquid est solido ac graui corpore, ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est. Nam Aristoteles cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum, ac semper futurum. Prorsus nihil uidit; quia quidquid est, necesse est aliquando habuerit principium, nec omnino quidquam potest esse, nisi coeperit. Nam cum terram, et aquam, et ignem disperire, consumi, extinguique uideamus, quae sunt utique mundi partes, intelligitur id totum esse mortale, cuius membra sunt mortalia. Ita fit, ut natum sit quidquid potest interire. Sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait Plato, et solubile sit necesse est. Unus igitur Epicurus, auctore Democrito, ueridicus in hac re fuit; qui ait, et ortum aliquando, et aliquando esse periturum. Nec tamen rationem ullam reddere potuit, aut quibus de causis tantum hoc opus, aut quo tempore soluatur. Quod quoniam nobis Deus reuelauit, nec coniecturis id assequimur, sed traditione coelesti, docebimus sedulo; ut tandem studiosis ueritatis appareat, non uidisse neque comprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus afflauerit, nullo modo senserint. 3 Interim necessarium puto admonere lecturos, quod haec nostra quae tradimus; prauae uitiosaeque mentes aut omnino non intelligent (hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes grauant, imbecillesque reddunt); aut etiam si intelligent, dissimulabunt tamen, et haec uera esse nolent, quia trahuntur a uitiis, et scientes malis suis fauent, quorum suauitate capiuntur, et uirtutis uiam deserunt, cuius acerbitate offenduntur. Nam qui auaritia, et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt, uenditis aut dilargitis quae amant, tenui cultu uitam degere, sine dubio malunt id esse fictum, quo desideriis suis renuntiare coguntur. Item, qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, In furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos afferre dicunt; quia uulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos a uoluptatibus suis prohibent, quibus animam suam cum corpore adiudicauerunt. Qui uero ambitione inflati, aut amore potentiae inflammati, omne studium suum ad honores acquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae, illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere, atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint, et referre nolint, si acceperint. Ii sunt homines, qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. Qui autem sani sunt, uel erunt, id est, non ita uitiis immersi, ut insanabiles sint, et credent his, et libenter accedent; et quaecumque dicimus, aperta, et plana, et simplicia, et quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur. 4 Nemo uirtuti fauet, nisi qui sequi potest; sequi autem non facile est omnibus: ii possunt, quos paupertas et rerum indigentia exercuit, et capaces uirtutis effecit. Nam si uirtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo uirtutem, qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt, neque ferre possunt assuetudine ac desiderio bonorum, quae sola nouerunt. Eo fit, ut pauperes et humiles Deo credant facilius, qui sunt expediti, quam diuites, qui sunt impedimentis pluribus implicati: immo uero catenati et compediti seruiunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus uinculis irretiuit; nec possunt in coelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est. Virtutis autem uia non capit magna onera gestantes. Angustus admodum trames est, per quem iustitia hominem deducit in coelum. Hunc tenere non potest, nisi qui fuerit expeditus et nudus. Nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est; quoniam late perditio dominatur. His acerba sunt, his uenena, quae Deus ad iustitiam praecipit, quaeque nos Dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. Quibus si repugnare audebunt, necesse est hostes se esse uirtutis iustitiaeque fateantur. Aggrediar nunc quod superest, ut finis operi possit imponi. Id autem superest, ut de iudicio Dei disseramus: quod tum constituetur, cum Dominus noster redierit in terram; ut unicuique pro merito aut praemium persoluat, aut poenam. Itaque ut in quarto libro de primo aduentu eius diximus, sic in hoc secundum referamus aduentum, quem Iudaei quoque et confitentur, et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos confundendos reuertatur, ad quos conuocandos prius uenerat. Nam qui uiolauerunt impie humilem, sentient in potestate uictorem; eaque omnia quae legunt, et non intelligunt, Deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati, et insuper sancto cruore perfusi, ab illo ipso, qui nefandas manus intulerunt, sint ad aeterna supplicia destinati. Sed erit nobis contra Iudaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris reuincemus. Nunc ignaros ueritatis instruamus. [7,2] II. 1 Dispositione summi Dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat, extinctaque protinus omni malitia, et piorum animis ad beatam uitam reuocatis, quietum, tranquillum, pacificum, aureum denique, ut poetae uocant, saeculum, Deo ipso regnante, florescat. In primis causa eorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non comprehenderunt. Ea uero sensu proprio, et interna intelligentia non potest comprehendi, quod illi sine doctore per seipsos facere uoluerunt. Itaque in uarias sibique saepe contrarias sententias inciderunt, ex quibus exitum non haberent; et in eodem luto (sicut Comicus ait) haesitauerunt; scilicet assumptionibus eorum non respondente ratione, cum assumpsissent quidem uera, sed quae affirmari probarique non possent sine scientia ueritatis rerumque coelestium: quae (ut saepe iam dixi) non potest esse in homine, nisi Deo docente percepta. Nam si potest homo intelligere diuina, poterit et facere; nam intelligere, est quasi e uestigio subsequi. Non potest autem facere quae Deus, quia mortali corpore indutus est; ergo nec intelligere quidem potest, quae facit Deus. Quod an fieri possit, ex immensitate rerum atque operum diuinorum facile est unicuique metiri. Nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intelliges profecto, quantum Dei opus humanis operibus antestet. Ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter Dei hominisque sapientiam necesse est. Nam quia Deus incorruptus, atque immortalis est, et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius, perinde ut ipse, perfecta est; nec obstare illi quidquam potest, quia nulli rei Deus ipse subiectus est. 2 Homo autem quin subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori; et sicut hominis uitam multae res impediunt, quominus possit esse perpetua: ita sapientiam quoque eius multis rebus impediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit. Ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiamque nitatur; quoniam mens hominis cum fragili corpore illigata, et in tenebroso domicilio inclusa, neque liberius euagari, neque clarius perspicere ueritatem potest; cuius notitia diuinae conditionis est. Deo enim soli opera sua nota sunt. Homo autem non cogitando, aut disputando assequi eam potest, sed discendo, et audiendo ab eo, qui scire solus potest, et docere. Ideo Marcus Tullius sententiam Socratis de Platone transferens dicentis, uenisse tempus, ut ipse migraret e uita, illos autem, apud quos causam suam perorabat, agere uitam: Utrum melius sit, inquit, dii immortales sciunt; hominem arbitror scire neminem. Quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate; quia homines erant, qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere, quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis. [7,3] III. 1 Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes diuidunt: unam, quae efficiat; alteram, quae se ad faciendum tractabilem praebeat. In illa prima esse uim sentiendi; in hac, materiam; nec alterum sine altero posse. Quomodo potest idem esse quod tractat, et quod tractatur? Si quis dicat idem esse figulum quod lutum, aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire uideatur? At isti uno naturae nomine duas res diuersissimas comprehendunt, Deum et mundum, artificem et opus; dicuntque alterum sine altero nihil posse, tanquam natura sit Deus mundo permixtus. Nam interdum sic confundunt, ut sit Deus ipse mens mundi et mundus sit corpus Dei. Quasi uero simul esse coeperint mundus, et Deus; ac non ipse mundum fecerit: quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et sine mundo esse, si uelit, possit; siquidem Deus est diuina et aeterna mens a corpore soluta et libera. Cuius uim maiestatemque quoniam intelligere non poterant, miscuerunt eum mundo, id est, operi suo. Unde est illud Virgilianum: "Totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet". Ubi est ergo illud, quod iidem ipsi aiunt, et factum esse diuina prouidentia, et regi? Si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo. Si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tanquam dominus domum, nauim gubernator, auriga currum. Nec tamen mixti sunt iis rebus, quas regunt. Nam si haec omnia, quae uidemus, Dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur Deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam uidemus membra esse mortalia. 2 Possum enumerare, quoties repentinis quassatae motibus uel hiauerint terrae, uel desederint in abruptum; quoties demersae fluctibus, et urbes, et insulae abierint in profundum; frugiferos campos paludes inundauerint; flumina et stagna siccauerint; montes etiam uel deciderint abrupti, uel planis fuerint adaequati. Plurimas regiones, et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit. Et hoc parum est, si membris suis non parcit Deus, nisi etiam homini liceat aliquid in Dei corpus: maria extruuntur; montes exciduntur, et ad eruendas opes interiora terrae uiscera effodiuntur. Quid quod ne arari quidem sine laceratione diuini corporis potest? ut iam scelerati et impii simus, qui Dei membra uiolemus. Patiturne ergo uexari corpus suum Deus, et debilem se uel ipse facere, uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus, qui mundo et omnibus mundi partibus permixtus est, primam terrae faciem reliquit, ac se in ima demersit, ne quid doloris de assidua laceratione sentiret. Quod si hoc uanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt, quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt diuinum quidem spiritum esse ubique diffusum, eoque omnia contineri, non tamen ita, ut Deus ipse, qui est incorruptus, grauibus et corruptibilibus elementis misceatur. Illud ergo rectius, quod a Platone (in Timaeo) sumpserunt, a Deo factum esse mundum, et eiusdem prouidentia gubernari. Oportebat igitur et Platonem, et eos qui idem senserunt, docere atque explicare, quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi; quare hoc, aut cuius gratia fecerit. 3 At iidem Stoici, hominum, inquiunt, causa mundus effectus est. Audio. Sed Epicurus ignorat, ipsos homines quare, aut quis effecerit. Nam Lucretius, cum diceret mundum non esse a diis constitutum, sic ait (lib. V de Natura rerum): Dicere porro hominum causa uoluisse parare; Praeclaram mundi naturam Deinde intulit: Desipere est. Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quidquam causa gerere aggrediantur? 4 Et merito. Illi enim nullam rationem afferebant, cur humanum genus uel creatum, uel constitutum esset a Deo. Nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes, sacrarium ueritatis nec attingere, nec uidere potuerunt. ergo (ut paulo ante dicebam) cum assumpsissent id quod erat uerum, id est, mundum a Deo factum, et hominum causa esse factum; tamen, quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod assumpserant. Denique Plato, ne Dei opus imbecillum et ruinosum faceret, in aeternum dixit esse mansurum. Si hominum causa factus est, et ita factus est ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est, non sunt sempiterni? Si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis. Neque enim pluris est ipse, quam ii, quorum gratia factus est. Quod si ei ratio quadraret, intelligeret periturum esse, quia factus est; nec posse in aeternum manere, nisi quod tangi non potest. 5 Qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. Si enim dicit, ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? Quid sibi uult humani generis caeterorumque animantium fictio? Cur aliena commoda intercipimus? Cur denique augemur, minuimur, interimus? Quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? Nimirum uideri nos Deus uoluit, et suis uariis imaginibus tanquam sigilla confingere, quibus se oblectaret; et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes, praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit. Qui autem dicunt semper fuisse mundum, omitto illud, quod esse ipse sine aliquo principio non potest, unde extricare se nequeunt; sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem. Quid enim potuit in eo ratio moliri, quod nunquam sumpsit exordium? Nam prius quam fiat aliquid, aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quidquam potest sine prouisione rationis. Itaque omne opus ratio praecedit. Non habet ergo rationem, quod factum non est. Atqui mundus rationem habet, qua et constat, et regitur; ergo et factus est: si factus est, et resoluetur. Reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit, aut postea resoluatur. 6 Quod quia docere non poterat Epicurus, siue Democritus, sua sponte natum esse dixit, seminibus inter se passim coeuntibus, quibus iterum resolutis, dissidium atque interitum secuturum. Corrupit ergo quod recte uiderat, et totam rationem penitus ignorantia rationis euertit; redegitque mundum, et omnia quae in eo geruntur, ad similitudinem cuiusdam uanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistat. Cum uero mundum, omnesque partes eius, ut uidemus, mirabilis ratio gubernet; cum coeli temperatio, et aequalis in ipsa uarietate cursus astrorum luminumque coelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum uaria foecunditas, plana camporum munimenta, et aggeres montium, uiriditas ubertasque siluarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, uentorum diuersa et utilis aspiratio, caeteraque omnia ratione summa constent: quis tam caecus est, ut existimet sine causa esse facta, in quibus mira dispositio prouidentissimae rationis elucet? Si ergo sine causa nec est, nec fit omnino quidquam: si et prouidentia summi Dei ex dispositione rerum, et uirtus ex magnitudine, et potestas ex gubernatione manifesta est: hebetes ergo et insani, qui prouidentiam non esse dixerunt. Non improbarem; si deos idcirco non esse dicerent, ut unum dicerent: cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat. [7,4] IV. 1 Sed de prouidentia satis in primo libro diximus. Quia et si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem, caeterasque animantes, eadem prouidentia creauerit. Videamus ergo, quae ratio fuerit fingendi generis humani; quoniam constat, id quod Stoici dicunt, hominum causa mundum esse fabricatum: quanquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum. Unius enim singularis appellatio totum comprehendit humanum genus. Sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a Deo esse formatum, putantque homines in omnibus terris et agris tanquam fungos esse generatos. At Hermes non ignorauit hominem, et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Sed redeo ad propositum. Nihil est (ut opinor) quod sit propter seipsum factum: sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. Quis est enim uel tam ineptus, uel tam otiosus, ut aggrediatur aliquid facere frustra, ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? Qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit: sed ut in ea possit habitari. Qui nauem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum nauis appareat: sed ut in ea nauigetur. Item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur: sed ut uas illud effectum capiat aliquid necessarium. Similiter caetera, quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur. 2 Mundus igitur a Deo factus est, non utique propter ipsum mundum; neque enim aut calore solis, aut lumine, aut aspiratione uentorum, aut humore imbrium, aut alimonia frugum, cum sensu careat, indiget. Sed ne illud quidem dici potest, quod Deus propter seipsum fecerit mundum; quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt, quaeque generantur, Deus ipse non utitur. Apparet ergo animantium causa mundum esse constructum; quoniam rebus iis, quibus constat, animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia his necessaria temporibus certis subministrantur. Rursum caeteras animantes hominis causa esse fictas, ex eo clarum est, quod homini seruiunt, et tutelae eius atque usibus datae sunt; quoniam siue terrenae sunt, siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo. Respondendum est hoc loco philosophis, maximeque Ciceroni, qui ait: «Cur Deus omnia nostri causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fecerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?» Ingens ad disputandum locus: sed ut in transcursu breuiter stringendus est. Quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est, coelo atque terra, tenui et comprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso: ipsa ratio ac necessitas exigebat, et bona homini proponi et mala; bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat. 3 Idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura, et in appetendis bonis, et malis declinandis, uim suae rationis exerceat. Nam caeteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus, et armata sunt: homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. Itaque nudum formauit et inermem, ut eum sapientia et muniret, et tegeret. Munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. Nisi ergo essent mala quae caueret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria. Sciat ergo Marcus Tullius, aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia, et natrices uiperasque uitaret salutis suae causa: aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cuius uis omnis in discernendis bonis malisque uersatur. Magna igitur, et recta, et admirabilis est uis, et ratio, et potestas hominis, propter quem mundum ipsum, et uniuersa quaecumque sunt, Deus fecit; tantumque honoris illi habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat Dei opera mirari. Optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi Dei disserens, in eo libro quem scripsit ad me: «Atque ideo, inquit, merito quis arbitretur, proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei, qui poterat intelligere ordinationem suam. Nam sol iste est; quis eum uidet ita, ut intelligat quia sol est, et quantum gratiae afferat caeteris institutis? hoc coelum est; quis id suspicit? terra haec; quis eam colit? hoc pelagus; quis in eo nauigat? hic ignis est; quis eo utitur?» Instituit ergo summus Deus non propter se, quia nihilo indiget, sed propter hominem, qui his congruenter uteretur. [7,5] V. 1 Reddamus nunc rationem, quare hominem ipsum fecerit Deus. Quod si philosophi scissent, aut defendissent illa, quae uera inuenerant, aut in maximos errores non incidissent. Haec enim summa, hic cardo rerum est. Quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur. Hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si affulsisset, si sacramentum hominis omne cognouissent, numquam disputationes eorum, et omnem philosophiam de transuerso academia iugulasset. Sicut ergo mundum non propter se Deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur; ita ipsum hominem propter se. Quae utilitas Deo in homine, inquit Epicurus, ut eum propter se faceret? Scilicet, ut esset, qui opera eius intelligeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari, et uoce proloqui posset. Quorum omnium summa haec est, ut Deum colat. Is enim colit, qui haec intelligit: is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur, qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione, inceptione, perfectione metitur. Quod planius argumentum proferri potest, et mundum hominis, et hominem sui causa Deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad coelum directi, facies ad Deum spectans, uultus cum suo parente communis sit, ut uideatur hominem Deus, quasi porrecta manu alleuatum ex humo, ad contemplationem sui excitasse? «Quid ergo, inquit, Deo cultus hominis confert, beato, et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret, eumque diligeret tamquam filium, cur mortalemque fragilemque constituit? cur omnibus malis, quem diligebat, obiecit? cum oporteret et beatum esse hominem, tamquam coniunctum et proximum Deo, et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est.» 2 Quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus: tamen quoniam proprie id materia nunc exigit, quia de uita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio Dei, et opus uoluntasque noscatur. Cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus immortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat; excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et imbecillis corporibus illigatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque naturis uirtutem proponeret; ne immortalitatem delicate assequerentur ac molliter: sed ad illud aeternae uitae ineloquibile praemium summa cum difficultate ac magnis laboribus peruenirent. Ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant, ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit. Itaque ineffabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est, suspensis in altitudinem leuibus elementis, et grauibus in ima depressis; et coelestia firmauit, et terrena constituit. Non est necesse nunc exequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa executi sumus. 3 Lumina igitur posuit in coelo, quorum moderatio, et claritas, et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est. Terrae autem, quam sedem uoluit esse, foecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum uirentium, pro natura et usu cuiusque generis, alimoniam administraret. Tum perfectis omnibus, quae ad conditionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparauit; id est spiritum suum terreno corpore induit et inuoluit, ut et compactus ex rebus diuersis ac repugnantibus, bonum ac malum caperet; et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas: ita corpus hominis, quod assumptum est e terra, generandi copiam, facultatemque procreandae sobolis accepit, ut quoniam fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet, et illud, quod fragile atque imbecillum gerebat, perpetua successione renouaret. Cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? Primum, ut infinita uis animarum gigneretur, omnemque terram multitudine oppleret: deinde, ut proponeret homini uirtutem, id est, tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium immortalitatis adipisci. Nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum coeleste, duae uitae homine attributae sunt: una temporalis, quae corpori assignatur; altera sempiterna, quae animae subiacet. Illam nascendo accipimus, hanc assequimur laborando ne immortalitas homini (ut ante diximus) sine ulla difficultate constaret. Illa terrena est, sicut corpus, et ideo finitur; haec uero coelestis; sicut anima, et ideo terminum non habet. Illam primam nescientes accipimus; hanc secundam scientes; uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos Deus uitam nobis in uita comparare. 4 Idcirco hanc nobis praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus, aut uirtute mereamur. In hac corporali non est summum bonum; quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursum diuina necessitate soluetur. Ita quod finem habet, summum bonum non habet. In illa uero spiritali, quam per nos ipsi acquirimus, summum bonum continetur; quia nec malum potest habere, nec finem. Cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet. Caetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt; nec capiunt immortalitatem, quae de coelo est. Homo autem rectus in coelum spectat, quia proposita est illi immortalitas; nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a Deo. Nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret; ergo immortalitas non sequela naturae, sed merces praemiumque uirtutis est. Denique homo non statim quam natus est, rectus ingreditur: sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus; post deinde confirmatis uiribus erigitur, et lingua eius in eloquium soluitur, et mutum animal esse desinit. Quae ratio docet, mortalem nasci hominem; postea uero immortalem fieri, cum coeperit ex Deo uiuere, id est, iustitiam sequi, quae continetur in Dei cultu, cum excitauerit hominem Deus ad aspectum coeli ac sui. Quod tum fit, cum homo coelesti lauacro purificatus, exponit infantiam cum omni labe uitae prioris, et incremento diuini uigoris accepto, fit homo perfectus ac plenus. 5 Ergo quia uirtutem proposuit homini Deus, licet anima et corpus consociata sint; tamen contraria sunt, et impugnant inuicem. Animi bona, mala sunt corporis; id est, opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. Item corporis bona, mala sunt animi; hoc est, cupiditas, et libido, quibus et opes appetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur. Ideo necesse est, iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo; iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate. Haec enim bona corporalia et terrena sunt. Illi autem terrenam uitam agunt, nec assequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. Itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta, sicut corpus animae. Quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est; nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. Qui autem corporis uitam fuerit amplexus, et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest. Sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus, et afficietur omnibus molestiis et laboribus, quandiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et coeleste solatium. Et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum; damnabitur enim sententia Dei ad aeternam poenam, quia coelestibus bonis terrena praeposuit. Propterea igitur coli se Deus expetit, et honorari ab homine tanquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola immortalitatem parit. Nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis, qua Deum honorauerit, hoc afficiet praemio, ut sit in aeternum beatus, sitque apud Deum, et cum Deo semper. [7,6] VI. 1 Nunc totam rationem breui circumscriptione signemus. Idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut agnoscamus factorem mundi ac nostri Deum: ideo agnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro mercede laborum capiamus, quoniam maximis laboribus cultus Dei constat: ideo praemio immortalitatis afficimur, ut similes angelis effecti, summo patri ac Domino in perpetuum seruiamus, et simus aeternum Deo regnum. Haec summa rerum est, hoc arcanum Dei, hoc mysterium mundi: a quo sunt alieni, qui sequentes praesentem uoluptatem, terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt, et animas ad coelestia genitas suauitatibus mortiferis tanquam luto coenoue demerserunt. 2 Quaeramus nunc uicissim, an in cultu deorum ratio ulla subsistat: qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes, uictorias, honores, et quaeque alia quae non nisi ad praesens ualent; si sine causa gignimur; si in hominibus procreandis prouidentia nulla uersatur; si casu nobismetipsis, ac uoluptatis nostrae gratia nascimur; si nihil post mortem sumus: quid potest esse tam superuacaneum, tam inane, tam uanum, quam humana res, et quam mundus ipse? qui cum sit incredibili magnitudine, tam mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis uacet. Cur enim uentorum spiritus citent nubes? Cur emicent fulgura? tonitrua mugiant? imbres cadant, ut fruges terra producat, ut uarios foetus alat? Cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum, quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti Deo? Quod si est dictu nefas, nec putandum est fieri posse, ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum, quod uideas maxima ratione constare; quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum, et in hac persuasione philosophorum, qua putant animas interire? Profecto nulla. Quid enim habent dicere, cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? An ut illis far et merum demus, et odorem thuris, et sanguinem pecudum? quae neque immortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia; neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt. Et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere cum uellent. Siue igitur intereunt animae, siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum, aut a quo mundus constitutus est? cur, aut quando, aut quousque, quatenus homines, aut quamobrem procreati? cur nascuntur, intereunt, succedunt, renouantur? Quid dii ex cultibus eorum assequuntur, qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant? quid pollicentur? quid minantur aut hominibus, aut diis dignum? Vel si manent animae post obitum, quid de his faciunt, facturiue sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur? quomodo, aut quare, aut unde multi sunt? Ita fit, ut si ab illa rerum summa, quam superius comprehendimus, aberraueris, omnis ratio intereat, et ad nihilum omnia reuoluantur. [7,7] VII. 1 Quam summam quia philosophi non comprehenderunt, nec ueritatem comprehendere potuerunt, quamuis ea fere, quibus summa ipsa constat, et uiderint, et explicauerint. Sed diuersi, ac diuerse illa omnia protulerunt, non annectentes nec causas rerum, nec consequentias, nec rationes; ut summam illam, quae continet uniuersa, et compingerent, et implerent. Facile est autem docere, pene uniuersam ueritatem per philosophos sectas esse diuisam. Non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius calumniari et illudere: sed docemus, nullam sectam fuisse tam deuiam, nec philosophorum quemquam tam inanem, qui non uiderit aliquid ex uero. Sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est, quam se quaerere simulabant: sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt. Quod si extitisset aliquis, qui ueritatem sparsam per singulos, per sectasque diffusam colligeret in unum, ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. Sed hoc nemo facere, nisi ueri peritus ac sciens potest. Verum autem scire, non nisi eius est, qui sit doctus a Deo. Neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur; et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas illustraret suo lumine. Quare incredibilis est error illorum, qui cum aliquam sectam probauerint, eique se addixerint, caeteras damnant tanquam falsas et inanes, armantque se ad praeliandum, nec quid defendere debeant scientes, nec quid refutare; incursantque passim sine delectu omnia, quae afferunt quicumque dissentiunt. 2 Ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia, quae ad uerum propius accederet; nam particulatim ueritas ab his tota comprehensa est. Factum esse mundum a Deo, dixit Plato (in Timaeo). Idem prophetae loquuntur; idemque ex Sibyllae carminibus apparet (sermone 1). Errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt, uel minutis seminibus conglobatis; quoniam tanta res, tam ornata, tam magna, neque fieri, neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit; et ea ipsa ratio, qua constare ac regi omnia sentiuntur, solertissimae mentis artificem confitetur. Hominum causa mundum, et omnia quae in eo sunt esse facta, Stoici loquuntur: idem nos diuinae Litterae docent. Errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore, nullaque ratione. Cur enim formatus sit homo, diuini sacramenti est: quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum. Ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. Falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati, hoc est malo tanquam pecudem subiugauit. Immortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. Ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est. Esse inferos Zenon Stoicus docuit, et sedes piorum ab impiis esse discretas; et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis, atque in coeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. Ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit, et illas inferorum poenas, quae ferantur, in hac esse uita interpretatus est. Totam igitur ueritatem, et omne diuinae Religionis arcanum philosophi attigerunt. Sed aliis refellentibus, defendere id quod inuenerant, nequiuerunt; quia singulis ratio non quadrauit, nec ea, quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus. [7,8] VIII. 1 Unum est igitur summum bonum immortalitas, ad quam capiendam, et formati a principio, et nati sumus. Ad hanc tendimus; hanc spectat humana natura; ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest etiam ut de ipsa immortalitate dicamus. Platonis argumenta, quamuis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et implendam ueritatem; quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat, in unumque collegerat, nec summum bonum comprehenderat. Nam licet uerum de animae immortalitate sentiret, tamen non ita de illa tanquam de summo bono disserebat. Nos igitur certioribus signis elicere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione collegimus, sed diuina traditione cognouimus. Plato autem sic argumentatus est, immortale esse quidquid per seipsum et sentit, et semper mouetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semetipso non potest. Quod argumentum etiam mutis animalibus aeternitatem daret, nisi adiectione sapientiae discreuisset. Addidit igitur, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse, quin sit immortalis animus humanus, cuius miranda solertia inueniendi, et celeritas cogitandi, et facilitas percipiendi atque discendi, et memoria praeteritorum, et prouidentia futurorum, et artium plerumque innumerabilium scientia, qua caeterae careant animantes, diuina et coelestis appareat: quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra; siquidem ex concretione terrena nihil habeat admistum: sed necesse esse in terram resolui, quod est in homine ponderosum et dissolubile; quod autem tenue atque subtile, id uero esse indiuiduum, ac domicilio corporis uelut carcere liberatum, ad coelum et ad naturam suam peruolare. Haec fere Platonis collecta breuiter, quae apud ipsum late copioseque explicantur. 2 In eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea, eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradit primum de aeternitate animarum disputauisse. Qui omnes licet eloquentia excellerent; tamen in hac duntaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt, qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus: adeo ut res ipsa, de qua inter se pugnabant, in dubium uocaretur. Denique et Tullius, expositis horum omnium de immortalitate ac morte sententiis, nescire se quid sit uerum, pronuntiauit. «Harum, inquit, sententiarum quae uera sit, Deus aliquis uiderit.» Et rursus alibi: «Quoniam utraque, inquit, earum sententiarum doctissimos habuit auctores; nec quid certi sit diuinari potest.» Verum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit. [7,9] IX. 1 His itaque argumentis, quae nec Plato, nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter collegimus; quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium Dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur. Ante omnia, quoniam Deus ab homine uideri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret Deum non esse, quia mortalibus oculis non uideretur, inter caetera institutorum miracula, fecit etiam multa, quorum uis quidem apparet, substantia tamen non uideretur, sicut est uox, odor, uentus; ut harum rerum argumento et exemplo, etiam Deum, licet sub oculos non ueniret, de sua tamen ui; et effectu, et operibus cerneremus. Quid uoce clarius? aut uento fortius? aut odore uiolentius? Haec tamen, cum per aerem feruntur, ad sensusque nostros ueniunt, et eos potentia sua impellunt, non cernuntur acie luminum: sed aliis corporis partibus sentiuntur. Similiter Deus non aspectu nobis alioue fragili sensu comprehendendus est: sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus. Nam illos, qui nullum omnino Deum esse dixerunt, non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt, nihil omnino cernentes animo, sed ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse, nisi quod oculis contuebantur. Et quia uidebant aut bonis accidere aduersa, aut malis prospera, fortuitu geri omnia crediderunt, et natura mundum, non prouidentia constitutum. 2 Hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur. Quod si est Deus et incorporalis, et inuisibilis, et aeternus; ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens, quod non ueniat sub aspectum. At enim difficile est animo comprehendere, quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis, in quibus inest officium sentiendi. Quid de Deo? num facile est comprehendere, quemadmodum uigeat sine corpore? Quod si deos esse credunt, qui si sunt, utique sunt expertes corporum, necesse est, humanas animas eadem ratione subsistere; quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intelligitur esse quaedam in homine ac Deo similitudo. Denique illud argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est: ex eo aeternitatem animae posse dignosci, quia nullum sit aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei; Religioque sit pene sola, quae hominem discernat à mutis: quae cum in hominem solum cadat, profecto testatur, id affectare nos, id desiderare, id colere, quod nobis familiare, quod proximum sit futurum. 3 An aliquis, cum caeterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectas in terramque prostratas summi Dei prouidentia effecit; ut ex hoc intelligi possit, nihil eas rationis habere cum coelo, potest non intelligere, solum ex omnibus coeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrae, ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum, memorque conditionis suae, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? Quam spectationem Trismegistus g-theoptian rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est. Cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliud sit quam Dei notitia, apparet animam non interire, neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia Deum, qui sempiternus est, et quaerit, et diligit, ipsa cogente natura, sentiens uel unde orta sit, uel quo reuersura. Praeterea non exiguum immortalitatis argumentum est, quod homo solus coelesti elemento utitur. Nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet igne, et aqua, quorum alterum coelo, alterum terrae adscribitur: caeterae animantes, quia terrenae mortalesque sunt, terreno et graui utuntur elemento; homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue, sublime, coeleste. Ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. Et ut lux esse sine igne non potest, sic uita sine luce. Ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem, qui eo utitur, immortalem sortitum esse conditionem, quia id illi familiare est, quod facit uitam. 4 Virtus quoque soli homini data magno argumento, est immortales esse animas. Quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. Nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit, et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem. Si ergo uirtus et prohibet iis bonis hominem, quae naturaliter appetuntur, et ad sustinenda mala impellit, quae naturaliter fugiuntur; ergo mala est uirtus, et inimica naturae, stultumque iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit, et fugiendo bona praesentia, et appetendo aeque mala sine spe fructus amplioris. Nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere, aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari, et mori, ex quibus malis nihil amplius assequamur, quo possit uoluptas omissa pensari? Si autem uirtus malum non est, facitque honeste, quod uoluptates uitiosas turpesque contemnit et fortiter, quod nec dolorem, nec mortem timet, ut officium seruet; ergo maius aliquod bonum assequatur necesse est, quam sunt illa quae spernit. At uero morte suscepta, quod ulterius bonum sperari potest, nisi aeternitas? [7,10] X. 1 Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his immortalitas animae colligatur. Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens enim commouentur. Irae impetus recepta ultione sedatur. Libidinis uoluptas corporis finis est. Cupiditatem aut satietas earum rerum, quas expetit, aut aliorum affectuum commotiones interimunt. Ambitio, postquam honores quos uoluit adepta est, consenescit. Item caetera uitia consistere ac permanere non possunt: sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. Recedunt ergo, et redeunt. Virtus autem sine ulla intermissione perpetua est, nec discedere ab ea potest, qui eam semel cepit. Nam si habeat interuallum, si aliquando ea carere possumus, redibunt protinus uitia, quae uirtutem semper impugnant. Non est igitur comprehensa, si deserit, si aliquando secedit. Cum uero sibi domicilium stabile collocauit, in omni actu uersari eam necesse est; nec potest fideliter depellere uitia, et fugare, nisi pectus, quod insedit, perpetua statione munierit. Ipsa ergo uirtutis perpetuitas indicat, humanum animum, si uirtutem ceperit, permanere; quia et uirtus perpetua est, et solus animus humanus uirtutem capit. Quoniam igitur contraria sunt uitia uirtuti, omnis ratio diuersa et contraria sit necesse est. Quia uitia commotiones et perturbationes animi sunt, uirtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est. Quia uitia temporalia et breuia sunt; uirtus perpetua et constans, et par sibi semper. Quia uitiorum fructus, id est, uoluptates, aeque ut ipsa, breues temporalesque sunt, uirtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est, quia uitiorum commodum in praesenti est, uirtutis igitur in futuro. 2 Ita fit, ut in hac uita uirtutis praemium nullum sit, quia uirtus adhuc ipsa est. Nam sicut uitia, cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum sequuntur: ita uirtus, cum finita est, merces eius insequitur. Virtus autem nunquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. Ergo praemium uirtutis post mortem est. Denique Cicero in Tusculanis, quamuis dubitanter, tamen sensit, summum homini bonum non nisi post mortem contingere. «Fidenti animo, inquit, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum, aut nullum malum esse cognouimus.» Mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit. Qui autem se (ut ait idem) uitiis ac sceleribus contaminauerit, uoluptatique seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam; quam diuinae litterae secundam mortem nominant, quae est et perpetua, et grauissimis cruciatibus plena. Nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis: ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est; altera pertinens ad animam, quae scelere acquiritur, uirtute uitatur; et ut uita haec temporalis est, certosque terminos habet, quia corporis est: sic et mors aeque temporalis est, certumque habet finem, quia corpus attingit. [7,11] XI. 1 Impletis igitur temporibus, quae Deus morti statuit, terminabitur ipsa mors. Et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur; consequens est, ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit. Rursum, sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles immortalitatis suae fructus capit: ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendet. Ergo in ea conditione res posita est, ut qui beati sunt in hac uita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri; quia iam bonis, quae maluerunt, potiti sunt: quod iis euenit, qui deos adorant, ac Deum negligunt. Deinde qui iustitiam sequentes, in hac uita miseri fuerunt et contempti, et inopes, et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe uexati, quia nec aliter uirtus teneri potest, semper beati sunt futuri; ut, quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur. Quod his utique contingit, qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis, coelestem religionem Dei sequuntur; cuius bona, sicut ipse qui tribuit, sempiterna sunt. Quid opera corporis atque animi? nonne indicant esse animam mortis expertem? Nam corpus, quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. Nihil enim Tullius ait esse, quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur, uel iniuria hominum, uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate. 2 At uero animi opera uidemus aeterna. Nam quicumque contemptui praesentium studentes, in memoriam monimenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, ii plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. Ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo immortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia. Eodem modo desideria quoque corporis animique declarant, alterum esse mortale, alterum sempiternum. Corpus enim nihil nisi temporale desiderat, id est, cibum, potum, indumentum, quietem, uoluptatem; et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere, nec assequi potest. Animus autem per se multa desiderat, quae ad officium fructumue corporis non redundent; eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama uirtutis, ut memoria nominis. Nam cultum Dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. Unde credibile est, non interire animam, sed dissociari a corpore; quia corpus sine anima nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore. Quid, quod ea, quae uisibilia sunt oculis, et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt. Ea uero quae neque sub tactum, neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio, et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus. Corpus autem si ideo mortale est, quia uisui pariter et tactui subiacet; ergo et anima idcirco immortalis est, quia nec tangi potest, nec uideri. [7,12] XII. 1 Nunc argumenta eorum, qui contra disserunt, refellamus; quae Lucretius tertio libro executus est. "Quoniam cum corpore, inquit, anima nascitur, cum corpore intereat necesse est". At non est par utriusque ratio. Solidum enim et comprehensibile corpus est, et oculis, et manu: anima uero tenuis, et tactum uisumque fugiens. Corpus e terra fictum atque solidatum est: anima in se nihil concreti, nihil terreni ponderis habet, ut Plato disserebat. Nec enim tantam posset habere solertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e coelo. Corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento, et tangibile est, et uisibile, corrumpitur atque occidit; nec uim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum uenit. Anima autem, quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolui potest. Ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur, et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a coelesti subtilitate deductum: cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur; tum utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur; quod ex coelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est. Denique idem Lucretius oblitus quid assereret, et quod dogma defenderet, hos uersus posuit: "Cedit item retro de terra quod fuit ante In terram, sed quod missum est ex aetheris oris, Id rursus coeli fulgentia templa receptant". Quod eius non erat dicere, qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate, et imprudenti ratio uera surrepsit. 2 Praeterea id ipsum, quod colligit, dissolui animam, hoc est, simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est, et in contrarium conuerti potest. Non enim simul interit: sed anima discedente, integrum per dies multos manet, et plerumque medicatum diutissime durat. Nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima, corpusque desereret: sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur, et tam celeriter etiam corpus, adhuc spiritu in eo manente, deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit; immo uero dissoluto corpore anima uanesceret, uelut humor fracto uase diffusus. Nam si terrenum et fragile corpus post secessum animae non statim diffluit, in terramque tabescit, ex qua illi origo est; ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo eius aeterna est. Quoniam crescit, inquit, sensus in pueris, et in iuuenibus uiget, et in senibus diminuitur, apparet esse mortalem. Primum non est idem mens et anima; aliud est enim quo uiuimus, aliud quo cogitamus. Nam dormientium mens, non anima sopitur; et in furiosis mens extinguitur, anima manet; et ideo non exanimes, sed dementes uocantur. Mens ergo, id est intelligentia, uel augetur, uel minuitur pro aetate. Anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro, ad sedem suam reuolet. Deinde quod anima, quamuis a Deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est diuinitatis. Audit igitur ac discit omnia, et sapientiam discendo et audiendo capit; et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuuenilis aetas uirtute decursa est. Sed si nimia senectus fregerit membra, non est animae uitium, si uisus euanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. At enim memoria deficit. Quid mirum, si labentis domicilii ruina premitur mens, et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina, quam si carcerem, quo cohibetur, effugerit? 3 Verum eadem, inquit, dolori et luctui obnoxia est, et ebrietate dementit, unde fragilis et mortalis apparet. Idirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et moeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur, et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum caeterarum abstinentia superetur. Nam si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, immortalitatis est fabricatrix, et uoluptas mortis. Mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. Nam interire prorsus anima non potest; quoniam ex Dei spiritu, qui aeternus est, originem cepit. "Anima, inquit, etiam morbum corporis sentit, et obliuionem sui patitur, et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur". Hoc est ergo, cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur, et obliuionem sui non anima, sed mens patiatur. Quae quoniam certa corporis regione consistit, cum eam partem uis aliqua morbi uitiauerit, mouetur loco, et quasi conquassata, de sede sua emigrat, reditura scilicet, cum medela et sanitas domicilium suum reformauerit. Nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit, et imbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem. Cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se, nec ulla iam fragilitatis conditione tentabitur, quia indumentum fragile proiecit. "Sicut oculus, inquit, euulsus ac separatus a corpore nihil potest uidere: ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis". Falsum hoc, et dissimile est; anima enim non pars corporis, sed in corpore est. Sicut id, quod uase continetur, uasis pars non est, nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur: ita nec anima pars est corporis, quia corpus uel uas animae est, uel receptaculum. 4 Iam illud argumentum multo magis inane est, quo ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet, a summis pedibus incipiens: tanquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet; quod fit in iis, qui ferro intereunt. Quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur. Quae cum materia sanguinis contineatur, sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta, necesse est membrorum summa quaeque frigescere; quoniam uenae exiliores in extrema corporis porriguntur, et extremi ac tenuiores riui deficiente uena fontis arescunt. Nec tamen, quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. Non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum. Cum autem praesens anima sensum suum tribuat corpori, et uiuere id efficiat; fieri non potest, ut non ipsa per se et uiuat, et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. Nam quod ait: "Quod si immortalis nostra foret mens, Non tam se moriens dissolui conquereretur: Sed magis ire foras, uestemque relinquere, ut anguis, Gauderet". Equidem nunquam uidi, qui se quereretur in morte dissolui. Sed ille fortasse Epicureum aliquem uiderat etiam dum moritur philosophantem, ac de sua dissolutione in extremo spiritu disserentem. 5 Quomodo sciri potest, utrum dissolui se sentiat, an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? Nam dum sentit, et loqui potest, nondum dissolutus est: ubi dissolutus est, iam nec sentire, nec loqui potest; ita queri de dissolutione aut nondum potest, aut iam non potest. At enim priusquam dissoluatur, intelligit se dissolutum iri. Quid, quod uidemus plerosque morientium non dissolui conquerentes, ut ait, sed exire se, et proficisci, et ambulare testantes; idque aut gestu significant, aut si adhuc possunt, et uoce pronuntiant? Unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere. Caetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti, migrare animas de corporibus uetustate ac morte confectis, et insinuare se nouis ac recens natis, et easdem semper renasci modo in homine, modo in pecude, modo in bestia, modo in uolucre, et hac ratione immortales esse, quod saepe uariorum ac dissimilium corporum domicilia commutent. Quae sententia deliri hominis, quoniam ridicula est, et mimo dignior quam schola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat. Praetereunda sunt igitur nobis ea, quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt. [7,13] XIII. 1 Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem. Superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur. Neque nunc Prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum Dei, et ad immortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant: sed eos potius, quibus istos, qui respuunt ueritatem, credere sit necesse. Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a Deo factus, haec intulit: {uerba graeca}. Sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum computet, quamuis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat, quam Platoni, aut Pythagorae. Maius igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Appollinem Milesium, utrumne maneat anima post mortem, an dissoluatur; et respondit his uersibus: {Psuchê-g men-g mechris-g hou-g desmois-g pros-g sôma-g krateitai-g, phtharta-g noousa-g pathê-g thnêtais-g algêdosin-g eikei-g; hênika-g d-g' analusin-g broteên-g meta-g sôma-g maranthen-g ôkistên-g heurêtai-g, es-g aithera-g pasa-g phoreitai-g aien-g agêraos-g ousa-g, menei-g d-g' eis-g pampan-g ateirês-g} 2 Quid carmina Sibyllina? Nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant, ut a Deo de uiuis ac mortuis iudicetur? quorum exempla paulo post inferemus. Falsa est ergo Democriti, et Epicuri, et Dicaearchi de animae dissolutione sententia: qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus ciere ab inferis animas, et adesse, et praebere se humanis oculis uidendas, et loqui, et futura praedicere; et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur. Sed quia non peruidebant animae rationem, quae tam subtilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt. Quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici concordem sonum, atque cantum, quem musici harmoniam uocant: ita in corporibus ex compage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi existere; quo nihil dici delirius potest. Verum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo uiuere se, et habere mentem qua id ipsum cogitauerat, non uidebat. Sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse, quidquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis, ad ea perspicienda, quorum uis ac ratio sentitur potius quam uidetur. [7,14] XIV. 1 Quoniam de immortalitate diximus animae, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores, qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, uel quod artes inuenerant, uel quod usum quarumdam frugum docuerant, uel quod utilia uitae hominum prodiderant, uel quod immanes bestias interemerant. Quae merita quam longe ab immortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris, et nunc docebimus; ut appareat solam esse iustitiam, quae uitam homini pariat aeternam, et solum Deum, qui aeternae uitae praemium largiatur. Nam illi, qui suis meritis immortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia, nec ulla in his uera uirtus fuit, non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt; nec coeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus, qui eos coluerunt. Cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur, et poena merita impiis irrogetur. 2 Plato et multi alii philosophorum, cum ignorarent originem rerum, supremumque illud tempus quo mundus esset effectus, multa millia saeculorum fluxisse dixerunt ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus: secuti fortasse Chaldaeos, qui (ut Cicero tradidit in libro de Diuinatione primo) quadringenta septuaginta millia annorum monimentis comprehensa se habere delirant: in quo quia se posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri. Nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi finemque cognouimus, de quo nunc in fine operis disseremus; quoniam de principio in secundo libro explicauimus. Sciant igitur philosophi, qui ab exordio mundi saeculorum millia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum: quo numero expleto, consummationem fieri necesse est, et humanarum rerum statum in melius reformari; cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat. Mundum Deus, et hoc rerum naturae admirabile opus (sicut arcanis sacrae Scripturae continetur) sex dierum spatio consummauit; diemque septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit. Hic est autem dies Sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. Nam et dies septem sunt, quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum; et septem stellae, quae non occidunt; et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus, et inaequabiles motus, rerum ac temporum uarietates efficere creduntur. 3 Ergo quoniam sex diebus cuncta Dei opera perfecta sunt, per saecula sex, id est annorum sex millia, manere hoc statu mundum necesse est. Dies enim magnus Dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta qui dicit: Ante oculos tuos, Domine, mille anni tanquam dies unus. Et sicut Deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laborauit: ita et religio, et ueritas in his sex millibus annorum laboret necesse est, malitia praeualente ac dominante. Et rursus, quoniam perfectis operibus requieuit die septimo, eumque benedixit, necesse est, ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra, et regnet per annos mille iustitia; sitque tranquillitas, et requies a laboribus, quos mundus iamdiu perfert. Verum quatenus id eueniat, ordine suo explicabo. Saepe diximus, minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse; ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat. 4 Eodem modo etiam figuratio terreni hominis coelestis populi praeferebat in posterum fictionem. Nam sicut perfectis omnibus, quae in usum hominis molitus est Deus, ipsum hominem sexto die ultimum fecit, eumque induxit in hunc mundum, tanquam in domum iam diligenter instructam: ita nunc sexto die magno uerus homo uerbo Dei fingitur; id est, sanctus populus doctrina et praeceptis Dei ad iustitiam figuratur. Et sicut tunc mortalis, atque imperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret: ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur; ut uiuificatus a Deo, in hoc eodem mundo per annos mille dominetur. Quomodo autem consummatio futura sit, et qualis exitus humanis rebus impendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet. Sed et saecularium prophetarum congruentes cum coelestibus uoces, finem rerum et occasum post breue tempus annuntiant, describentes quasi fatigati et delabentis mundi ultimam senectutem. Quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam. [7,15] XV. 1 Est in arcanis sanctarum litterarum, transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione. Cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem creuissent, et graui atque intolerando seruitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum Deus insanabili plaga, et populum suum liberauit, traductum medio mari cum discissis fluctibus, et in utramque partem dimotis, ut per siccum populus graderetur. Conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi, coeunte in statum suum pelago, cum omnibus copiis interceptus est. Quod facinus tam clarum tamque mirabile, quamuis ad praesens uirtutem Dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam Deus idem in extrema temporum consummatione facturus est; liberauit enim plebem suam de graui seruitute mundi. Sed quoniam tunc una plebs Dei, et apud unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est. Nunc autem, quia Dei populus ex omnibus linguis congregatus apud omnes gentes commoratur, et ab his dominantibus premitur; necesse est uniuersas nationes, id est orbem totum, coelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor Dei populus liberetur. Et sicut tunc signa facta sunt, quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intelligatur. 2 Propinquante igitur huius saeculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est, et in deterius nequitia inualescente prolabi; ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum creuit, in illius tamen insanabilis mali comparatione, felicia et prope aurea possint iudicari. Ita etenim iustitia rarescet, ita impietas, et auaritia, et cupiditas, et libido crebrescent, ut si qui tum forte fuerint boni, praedae sint sceleratis, ac diuexentur undique ab iniustis; soli autem mali opulenti sint: boni uero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. Confundetur omne ius, et leges interibunt. Nihil quisquam tunc habebit, nisi aut male quaesitum, aut defensum manu: audacia et uis omnia possidebunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non ueritas erit; atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies a malis ulla. Omnis enim terra tumultuabitur: frement ubique bella: omnes gentes in armis erunt, et se inuicem oppugnabunt. Ciuitates inter se finitimae praeliabuntur; et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas, et sanguine uelut flumine operietur. Tunc peragrabit gladius orbem, metens omnia, et tanquam messem cuncta prosternens. Cuius uastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere: sed dicam, quia futurum est) tolletur de terra, et imperium in Asiam reuertetur, ac rursus Oriens dominabitur, atque Occidens seruiet. Nec mirum cuiquam debet uideri, si regnum tanta mole fundatum, ac tandiu per tot et tales uiros auctum, tantis denique opibus confirmatum, aliquando tamen corruet. Nihil est enim humanis uiribus laboratum, quod non humanis aeque uiribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium. Sic et alia prius regna, cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. Nam et Aegyptios, et Persas, et Graecos, et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum; quibus omnibus destructis, ad Romanos quoque rerum summa peruenit. Qui quanto caeteris omnibus regnis magnitudine antestant, tanto maiore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam, quae sunt caeteris altiora. 3 Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. Primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita, et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub caeteris regibus, a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus institutisque formata: at uero Tarquinio regnante, cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse, et reiecto superbae dominationis iugo, maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adolescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere. Sublata enim Carthagine, quae tamdiu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit; donec regibus cunctis et nationibus Imperio subiugatis, cum iam bellorum materia deficeret, uiribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit. Haec fuit prima eius senectus, cum bellis lacerata ciuilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam reuoluta. Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non ualeret, nisi adminiculo regentium niteretur. Quod si haec ita sunt, quid restat, nisi ut sequatur interitus senectutem? Et id futurum breui conciones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intelligat. Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam loquuntur, et quidem iudicio Dei, quod nomen eius habuerit inuisum, et inimica iustitiae, alumnum ueritatis populum trucidarit. Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis quoque nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione uaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit, sublatum iri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est, quam illa Troiana gens conderetur. [7,16] XVI. 1 Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbirtretur, ostendam. In primis multiplicabitur regnum, et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. Tunc discordiae ciuiles in perpetuum serentur; nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae, non ad regendum, sed ad consumendum partiantur. Hi, exercitibus in immensum auctis, et agrorum cultibus destitutis, quod est principium euersionis et cladis, disperdent omnia, et comminuent, et uorabunt. Tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis, qui tunc Asiam obtinebunt, assumetur in societatem a caeteris, ac princeps omnium constituetur. Hic insustentabili dominatione uexabit orbem: diuina et humana miscebit; infanda dictu et execrabilia molietur; noua consilia in pectore suo uolutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet, et suas sanciat; contaminabit, diripiet, spoliabit, occidet. Denique immutato nomine, atque imperii, sede translata, confusio ac perturbatio humani generis consequetur. Tum uero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit uita iucunda. 2 Euertentur funditus ciuitates, atque interibunt, non modo ferro atque igni, uerum etiam terrae motibus assiduis, et eluuie aquarum, et morbis frequentibus, et fame crebra. Aer enim uitiabitur, et corruptus ac pestilens fiet, modo importunis imbribus, modo inutili siccitate, nunc frigoribus, nunc aestibus nimiis; nec terra homini dabit fructum: non seges quidquam, non arbor, non uitis feret. Sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient. Fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat; et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur. Propter haec deficient et in terra quadrupedes, et in aere uolucres, et in mari pisces. Prodigia quoque in coelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum, et solis tenebrae, et color lunae, et cadentium siderum lapsus. Nec tamen haec usitato modo fient: sed existent subito et ignota et inuisa oculis astra; sol in perpetuum fuscabitur, ut uix inter noctem diemque discernatur. Luna iam non tribus deficiet horis: sed perpetuo sanguine obfusa, meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum, aut siderum cursus, aut rationem temporum agnoscere: fiet enim uel aestas in hyeme, uel hyems in aestate. Tunc annus breuiabitur, et mensis minuetur, et dies in angustum coarctabitur. Stellae uero creberrimae cadent, ut coelum omne caecum sine ullis luminibus appareat. Montes quoque altissimi decident, et planis aequabuntur: mare innauigabile constituetur. 3 Ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e coelo tuba; quod hoc modo Sibylla denuntiat, dicens: g-Salpigx g-ouranothen g-phohnehn g-polythrehnon g-aphehsei. 4 Itaque trepidabunt omnes, et ad luctuosum illum sonitum contremiscent. Tum uero per iram Dei aduersus homines qui iustitiam non agnouerunt, saeuiet ferrum, ignis, fames, morbus, et super omnia metus semper impendens. Tunc orabunt Deum, et non exaudiet; optabitur mors, et non ueniet: ne nox quidem requiem timori dabit; nec ad oculos somnus accedet: sed animas hominum sollicitudo ac uigilia macerabit: plorabunt, et gement, et dentibus strident; gratulabuntur mortuis, et uiuos plangent. His et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra, et erit deformatus orbis atque desertus; quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: g-Estai g-kosmos g-akosmos, g-apollymenohn g-anthrohpohn. Ita enim conficietur humanum genus, ut uix decima pars hominum relinquatur; et unde mille processerant, uix prodient centum. De cultoribus etiam Dei duae partes interibunt, et tertia quae fuerit probata, remanebit. [7,17] XVII. 1 Sed planius, quomodo id eueniat, exponam. Imminente iam temporum conclusione, propheta magnus mittetur a Deo, qui conuertat homines ad Dei agnitionem, et accipiat potestatem mirabilia faciendi. Ubicumque non audierint eum homines, claudet coelum; et abstinebit imbres, et aquam conuertet in sanguinem, et cruciabit illos siti ac fame; et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius, atque amburet illum. His prodigiis atque uirtutibus conuertet multos ad Dei cultum; peractisque operibus ipsius, alter Rex orietur ex Syria malo spiritu genitus, euersor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat. Hic pugnabit aduersus prophetam Dei; uincet, et interficiet eum, et insepultum iacere patietur. Sed post diem tertium reuiuiscet; atque inspectantibus et mirantibus cunctis, rapietur in coelum. Rex uero ille teterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta; et seipsum constituet ac uocabit Deum, et se coli iubebit ut Dei filium: et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus uisis, irretiat homines ut adorent eum. Iubebit ignem descendere de coelo, et solem a suis cursibus stare, et imaginem loqui; et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi allicientur ab eo. Tunc eruere templum Dei conabitur, et iustum populum persequetur; et erit pressura et contritio, qualis numquam fuit a principio mundi. 2 Quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tanquam pecudes: qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient, aut comprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur. Idem iustos homines obuoluet libris prophetarum, atque ita cremabit; et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus. Id erit tempus, quo iustitia proiicietur, et innocentia odio erit; quo mali bonos hostiliter praedabuntur: non lex, aut ordo, aut militiae disciplina seruabitur; non canos quisquam reuerebitur, non officium pietatis agnoscet; non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. Ita quasi uno communique latrocinio terra uniuersa uastabitur. Cum haec ita erunt, tunc iusti et sectatores ueritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines. Quo audito, impius rex inflammatus ira ueniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem, in quo iusti morabuntur, ut eos comprehendat. Illi uero, ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad Deum uoce magna, et auxilium coeleste implorabunt; et exaudiet eos Deus, et mittet regem magnum de coelo, qui eos eripiat ac liberet, omnesque impios ferro ignique disperdat. [7,18] XVIII. 1 Haec ita futura esse, cum prophetae omnes ex Dei spiritu, tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt. Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi, pios ac fideles a nocentibus segregatos, ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad coelum manus, et imploraturos fidem Iouis; Iouem respecturum ad terram, et auditurum uoces hominum, atque impios extincturum. Quae omnia uera sunt, praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae Deus faciet. Sed et illud non sine daemonum fraude subtractum est, missum iri a Patre tunc Filium Dei, qui deletis omnibus malis, pios liberet. Quod Hermes tamen non dissimulauit. In eo enim libro, qui g-logos g-teleios inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus, subiecit haec: {uerba graeca}. Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt, quam ut Dei Filius a summo patre mittatur, qui et iustos liberet de manibus impiorum, et iniustos cum tyrannis saeuientibus deleat; e quibus una sic tradidit: {uerba graeca} Item alia Sibylla: {uerba graeca} Et rursus alia: {uerba graeca}. [7,19] XIX. 1 Oppresso igitur orbe terrae, cum ad destruendam immensarum uirium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, diuino auxilio tanta illa calamitas indigebit. Commotus igitur Deus et periculo ancipiti, et miseranda comploratione iustorum, mittet protinus liberatorem. Tunc aperietur coelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis Dei tanquam fulgur appareat; quod Sibylla his uersibus locuta est: {uerba graeca}. Haec est nox, quae a nobis propter aduentum regis ac Dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex est ratio, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est. Hic est enim liberator, et iudex, et ultor, et rex, et Deus quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit. Cadet repente gladius e coelo, ut sciant iusti ducem sanctae militiae descensurum: et descendet comitantibus angelis in medium terrae; et antecedet eum flamma inextinguibilis; et uirtus angelorum tradet in manus iustorum multitudinem illam, quae montem circumsederit, et concidetur ab hora tertia usque ad uesperum, et fluet sanguis more torrentis; deletisque omnibus copiis, impius solus effugiet, et peribit ab eo uirtus sua. 2 Hic est autem, qui appellatur Antichristus: sed seipsum Christum mentietur, et contra uerum dimicabit, et uictus effugiet, et bellum saepe renouabit, et saepe uincetur; donec quarto praelio confectis omnibus impiis debellatus, et captus, tandem scelerum suorum luat poenas. Sed et caeteri principes, ac tyranni, qui contriuerunt orbem, simul cum eo uincti adducentur ad regem, et increpabit eos, et coarguet; et exprobrabit his facinora ipsorum, et damnabit eos, ac meritis cruciatibus tradet. Sic extincta malitia, et impietate compressa, requiescet orbis, qui per tot saecula subiectus errori ac sceleri nefandam pertulit seruitutem. Non colentur ulterius dii manu facti: sed a templis, et puluinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur, et cum donis suis mirabilibus ardebunt, quod etiam Sibylla cum Prophetis congruens futurum esse praedixit: {uerba graeca}. Erythraea quoque idem spopondit: g-Erga g-de g-cheiropoiehta g-theohn g-katakauthehsontai. [7,20] XX. 1 Post haec aperientur inferi, et resurgent mortui: de quibus iudicium magnum idem ipse rex ac Deus faciet, cui summus pater, et iudicandi, et regnandi dabit maximam potestatem; de quo iudicio et regno apud Erythraeam Sibyllam sic inuenitur: {uerba graec}. Deinde apud aliam: {uerba graeca} Et alio loco apud eamdem: {uerba graeca} Nec tamen uniuersi tunc a Deo iudicabuntur: sed ii tantum qui sunt in Dei religione uersati. Nam qui Deum non agnouerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam iudicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos esse impios in iudicium. Iudicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est mala opera cum bonis collata ponderabuntur; ut si plura et grauia fuerint bona iustaque, dentur ad uitam beatam: si autem mala superauerint, condemnentur ad poenam. Hic fortasse dixerit quispiam: Si est immortalis anima, quomodo patibilis inducitur, ac poenam sentiens? Si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem, atque ita etiam mortem. Si morti non est obnoxia, nec dolori quidem, patibilis igitur non est. 2 Huic quaestioni, siue argumento, a Stoicis ita occurritur: Animas quidem hominum permanere, nec interuentu mortis in nihilum resolui: sed eorum, qui iusti fuerunt, puras, et impatibiles, et beatas ad sedem coelestem, unde illis origo sit, remeare; uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus: impiorum uero, quoniam se malis cupiditatibus inquinauerunt, mediam quamdam gerere inter immortalem mortalemque naturam, et habere aliquid imbecillitatis ex contagione carnis. Cuius desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quemdam fucum trahant labemque terrenam; quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, eius naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex Deo sunt, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta, sensum doloris attribuit. Quam sententiam poeta sic explicauit: "Quin et supremo cum lumine uita reliquit, Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes; penitusque necesse est, Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, ueterumque malorum Supplicia expendunt". Haec propemodum uera sunt. Anima enim, cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, Par leuibus uentis, uolucrique simillima somno. quia spiritus est ipsa tenuitate incomprehensibilis: sed nobis, qui sumus corporales; Deo autem, cui subiacet posse omnia, comprehensibilis. [7,21] XXI. 1 Primum igitur dicimus, tantam esse Dei potestatem, ut etiam incorporalia comprehendat, et quemadmodum uoluerit, afficiat. Nam et Angeli Deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo; et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur. Quid ergo mirum, si cum sint immortales animae, tamen patibiles sint Deo? Nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo Deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est. Sed tamen docent nos sanctae Litterae, quemadmodum poenas impii sint daturi. Nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant; et tamen non erit caro illa, quam Deus homini superiecerit, huic terrenae similis: sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus, et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur. At ille diuinus per seipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis, nec admixtum habet fumum: sed est purus, ac liquidus, et in aquae modum fluidus. Non enim ui aliqua sursum uersus urgetur, sicut noster, quem labes terreni corporis, quo tenetur, et fumus intermixtus exilire cogit, et ad coelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare. 2 Idem igitur diuinus ignis una eademque ui atque potentia, et cremabit impios, et recreabit, et quantum e corporibus absumet, tantum reponet, ac sibi ipse aeternum pabulum subministrabit; quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt; ita sine ullo reuirescentium corporum detrimento aduret tantum, ac sensu doloris afficiet. Sed et iustos cum iudicauerit, etiam in igni eos examinabit. Tum quorum peccata uel pondere, uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur: quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient; habent enim aliquid in se Dei, quod uim flammae repellat, ac respuat. Tanta uis est innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius; qui accepit a Deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis obtemperet. Nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari. Nam omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adueniat, quo maximus iudex meritorum faciat examen. Tum quorum fuerit probata iustitia, ii praemium immortalitatis accipient: quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent, sed cum impiis in easdem tenebras recondentur, ad certa supplicia destinati. [7,22] XXII. 1 Figmenta haec esse poetarum quidam putant, ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse; nec mirum est ita illis uideri. Aliter enim, quam res habet, traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici, et oratores, et caetera genera scriptorum; tamen quia mysterium diuini sacramenti nesciebant, et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore peruenerat, eam uero temere ac leuiter auditam in modum commentitiae fabulae prodiderunt. Et tamen iidem testati sunt, non auctorem se certum, sed opinionem sequi; ut Maro qui ait: "Sit mihi fas audita loqui". Quamuis igitur ueritatis arcana in parte corruperint; tamen ipsa res eo uerior inuenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est. Errori tamen eorum subest ratio nonnulla. Nam cum prophetae assiduis concionibus praedicarent, iudicaturum esse de mortuis Filium Dei, et haec annuntiatio non lateret, quoniam rectorem coeli non alium putabant esse, quam Iouem, iudicare apud inferos Iouis filium tradiderunt: sed tamen non Apollinem, aut Liberum, aut Mercurium, qui coelestes putantur, sed eum qui et mortalis fuerit, et iustus, uel Minoem, uel Aeacum, uel Rhadamantum. 2 Corruperunt igitur poetica licentia, quod acceperant; uel opinio ueritatem per diuersa ora sermonesque uarios dissipata mutauit. Nam quod peractis apud inferos mille annis, rursus ad uitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: "Has omnes, ubi mille rotam uoluere per annos, Lethaeum ad fluuium Deus euocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut conuexa reuisant, Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti": haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti, non post mille annos mortis suae: sed ut restituti rursus in uitam, mille annis cum Deo regnent. Deus enim ueniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato, rediuiuas iustorum animas, corporibus innouatis, ad sempiternam beatitudinem suscitet. Itaque praeter aquam obliuionis uera sunt caetera: quam idcirco finxerunt, ne quis illud opponeret: Cur ergo non meminerunt se aliquando uixisse, aut qui fuerint, aut quae gesserint? Sed nihilominus tamen uerisimile non putatur; et res tota uelut licenter et fabulose ficta respuitur. Nobis autem de resurrectione affirmantibus, et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras, illud opponitur. Tot iam saecula transierunt: quis unquam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo eius fieri posse credamus? At enim resurrectio fieri non potest, dominante adhuc iniustitia. Hoc enim saeculo necantur homines ui, ferro, insidiis, uenenis; afficiuntur iniuriis, egestate, carceribus, tormentis, proscriptionibus. Eo accedit, quod iustitia inuisa est; quod omnes, qui Deum sequi uolunt, non tantum odio habentur: sed uexantur omnibus contumeliis, et excruciantur multiplici genere poenarum, et ad impios cultus manufactorum deorum non ratione, aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur. 3 Num igitur oportet ad haec eadem resurgere, et reuerti homines ad uitam, in qua tuti esse non possint? Cum ergo iusti tam uiles habeantur, tam facile tollantur; quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens uitam postliminio recepisset? Auferretur profecto ab oculis hominum; ne uiso eo, uel audito, deos uniuersi relinquerent, et ad unius se Dei cultum religionemque conuerterent. Ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum; quoniam eos, qui resurrexerint, nec mori iam ulterius, nec uiolari ullo modo fas est, ut beatam possint agere uitam, quorum mors resignata est. Poetae uero cum scirent, hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne laborum ac malorum memores animae reuerti ad superos recusarent; unde Virgilius: "O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reuerti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?" Ignorabant enim quomodo, aut quando id fieri oporteret. Itaque renasci eas putauerunt, et denuo ad uterum reuolui, atque ad infantiam regredi. Unde etiam Plato de anima disserens, ex hoc ait posse cognosci animas esse immortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sunt ingenia, et ad percipiendum facilia; quod ea quae discant, ita celeriter rapiant, uti non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere, atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit. [7,23] XXIII. 1 Non igitur renascentur, quod fieri non potest: sed resurgent, et a Deo corporibus induentur; et prioris uitae factorumque omnium memores erunt; et in bonis coelestibus collocati, ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum, praesenti Deo gratias agent, quod malum omne deleuerit, quod eos ad regnum uitamque perpetuam suscitarit. Qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte, quam poetae. Nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit: sed inepte, quod ex hominibus in pecudes, et ex pecudibus in homines, et scipsum ex Euphorbo esse reparatum. Melius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum, qui in libris, quos de Prouidentia scripsit, cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: {uerba graeca}. Sed nos ab humanis ad diuina redeamus. Sibylla dicit haec: {uerba graeca}. Quod si non modo prophetae, sed etiam uates, et poetae, et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt; nemo quaerat a nobis, quemadmodum fieri possit. Nec enim diuinorum operum reddi potest ratio. Sed si a principio Deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit; credamus ab eodem restitui ueterem posse, qui nouum feci. [7,24] XXIV. 1 Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur summi et maximi Dei Filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, testante atque dicente Sibylla: {uerba graeca}. Verum ille, cum deleuerit iniustitiam, iudiciumque maximum fecerit, ac iustos, qui a principio fuerunt, ad uitam restaurauerit, mille annis inter homines uersabitur, eosque iustissimo imperio reget. Quod alibi Sibylla uaticinans furensque proclamat: g-Klyte d-deh g-mou, g-meropes, g-basileys g-aiohnios g-archei. Tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur: sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara. Qui autem ab inferis suscitabuntur, ii praeerunt uiuentibus uelut iudices. Gentes uero non extinguentur omnino: sed quaedam relinquentur in uictoriam Dei, ut triumphentur a iustis, ac subiugentur perpetuae seruituti. Sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur; et erit in custodia mille annis coelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit, ne quod malum aduersus populum Dei moliatur. Post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra; peractoque iudicio, ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor Deus cum iustis dominantibus commoretur. Quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit: {uerba graeca}. 2 Tunc auferentur a mundo tenebrae illae, quibus offunditur atque obcaecatur coelum; et luna claritudinem solis accipiet, nec minuetur ulterius. Sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet. Terra uero aperiet foecunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit: rupes montium melle sudabunt, per riuos uina decurrent; et flumina lacte inundabunt. Mundus denique ipse gaudebit; et omnis rerum natura laetabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda: sed quieta et placida erunt omnia. Leones et uituli ad praesepe simul stabunt: lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. Quorum error hinc exortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi iam peracta. Visiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum, et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri, ac terminari. Quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, completa iam esse ueteribus saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri complerique non poterant homine regnante. Cum uero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subiecta erit Deo terra, "Cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non uinea falcem. Robustus quoque iam tauris iuga soluet arator." Tunc etiam molli flauescet campus arista; Incultisque rubens pendebit sentibus uua; "Et durae quercus sudabunt roscida mella, Nec uarios discet mentiri lana colores. Ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti Murice, iam croceo mutabit uellera luto. Sponte sua sandyx pascentes uestiet agnos. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones." 3 Quae poeta secundum Cumeae Sibyllae carmina prolocutus est. Erytraea uero sic ait: {uerba graeca}. Et alio loco de ubertate rerum: {uerba graeca} Et alia eodem modo: {uerba graeca} Viuent itaque homines tranquillissimam uitam et copiosissimam, et regnabunt cum Deo pariter; et reges gentium uenient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent Regem magnum, cuius nomen erit praeclarum ac uenerabile uniuersis nationibus, quae sub coelo erunt, et regibus qui dominabuntur in terra. [7,25] XXV. 1 Haec sunt, quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus non esse duxi; quoniam esset infinitum, nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet, tam multis uno spiritu similia dicentibus, simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem; praeterea ut ea ipsa quae dicerem, non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem, doceremque non modo apud nos, uerum etiam apud eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri quam recusant agnoscere. Si quis autem diligentius, haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat, et plura, quam nos in his libris complexi sumus, admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat, quando, ista quae diximus, sint futura. Iam superius ostendi, completis annorum sex millibus mutationem istam fieri oportere, et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem. De signis quae praedicta sunt a prophetis, licet noscere; praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum, et expectanda sit nobis in singulos dies, et timenda. Quando tamen compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ea ex litteris sanctis et ex uariis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet uarient, et aliquantum numeri eorum summa dissentiat, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum. Etiam res ipsa declarat, lapsum ruinamque rerum breui fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi uidetur esse metuendum. At uero cum caput illud orbis occiderit, et ??µ? esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis, orbique terrarum? Illa, illa est ciuitas, quae adhuc sustentat omnia: precandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est. Nunc ad caetera exequenda redeamus, quae deinceps secutura sunt. [7,26] XXVI. 1 Diximus paulo ante, in principio regni sancti fore, ut a Deo princeps daemonum uinciatur. Sed idem, cum mille anni regni, hoc est septem millia coeperint terminari, soluetur denuo, et custodia emissus exibit; atque omnes gentes, quae tunc erunt sub ditione iustorum, concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati; et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum, et obsidebit, et circumdabit ciuitatem. Tunc ueniet nouissima ira Dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum: ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae; et subsident colles in abruptum; et muri omnium ciuitatum concident, et statuet Deus solem triduo ne occidat; et inflammabit eum; et descendet aestus nimius, et adustio magna supra perduelles et impios populos, et imbres sulfuris, et grandines lapidum, et guttae ignis; et liquescent spiritus eorum in calore, et corpora conterentur in grandine, et ipsi se inuicem gladio ferient; et replebuntur montes cadaueribus, et campi operientur ossibus. Populus autem Dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur; donec ira Dei aduersus gentes, et extremum iudicium terminetur. 2 Tunc exibunt iusti de latebris suis, et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. Sed et genus omne impiorum radicitus interibit; nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius, praeter solam gentem Dei. Tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae; nec excidetur de montibus lignum. Sed arma gentium comburentur; et iam non erit bellum, sed pax, et requies sempiterna. Cum uero completi fuerint mille anni, renouabitur mundus a Deo, et coelum complicabitur, et terra mutabitur; et transfor mabit Deus homines in similitudinem angelorum; et erunt candidi sicut nix; et uersabuntur semper in conspectu Omnipotentis, et Domino suo sacrificabunt, et seruient in aeternum. Eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. Ii sunt qui manu facta coluerunt; qui Dominum mundi ac parentem uel nescierunt, uel abnegauerunt. Sed et dominus illorum cum ministris suis comprehendetur, ad poenamque damnabitur; cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus, in conspectu angelorum atque iustorum, perpetuo igni cremabibitur in aeternum. 3 Haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam christiani sequimur: haec nostra sapientia; quam isti qui uel fragilia colunt, uel inanem philosophiam tuentur, tanquam stultitiam uanitatemque derident, quia nos defendere hanc publice atque asserere non solemus, Deo iubente, ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus; nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque illudendi gratia, inclementer Deum ac religionem eius impugnant, pertinaci contentione certemus. Abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus. Verum illi hanc taciturnitatem nostram, ueluti malam conscientiam, criminantur: unde etiam quasdam execrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt; et libenter his, quae finxerint, credunt. 4 «Sed omnia iam, sanctissime imperator, figmenta sopita sunt, ex quo te Deus summus ad restituendum iustitiae domicilium, et ad tutelam generis humani excitauit: quo gubernante Romanae reipublicae statum, iam cultores Dei pro sceleratis ac nefariis non habemur. Iam emergente atque illustrata ueritate, non arguimur ut iniusti, qui opera iustitiae facere conamur. Nemo iam nobis Dei nomen exprobrat. Nemo irreligiosus ulterius appellatur, qui soli omnium religiosi sumus; quoniam contemptis imaginibus mortuorum, uiuum colimus et uerum Deum. Te prouidentia summae diuinitatis ad fastigium principale prouexit; qui posses uera pietate aliorum male consulta rescindere, peccata corrigere; saluti hominum paterna clementia prouidere, ipsos denique malos a republica submouere, quos summa pietate deiectos in manus tuas Deus tradidit, ut esset omnibus clarum, quae sit uera maiestas. 5 Illi enim, qui ut impias religiones defenderent, coelestis ac singularis Dei cultum tollere uoluerunt, profligati iacent. Tu autem, qui nomen eius, defendis et diligis, uirtute ac felicitate praepollens, immortalibus tuis gloriis beatissime frueris. Illi poenas sceleris sui et pendunt, et pependerunt. Te dextera Dei potens ab omnibus periculis protegit: tibi quietum tranquillumque moderamen cum summa omnium gratulatione largitur. Nec immerito rerum Dominus ac rector te potissimum delegit, per quem sanctam religionem suam instauraret, quoniam unus ex omnibus extitisti, qui praecipua uirtutis et sanctitatis exempla praeberes; quibus antiquorum principum gloriam, quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aequares, sed etiam, quod est maximum, praeterires. Illi quidem natura fortasse tantum similes iustis fuerunt. Qui enim moderatorem uniuersitatis Deum ignorat, similitudinem iustitiae assequi potest: ipsam uero non potest. Tu uero et morum ingenita sanctitate, et ueritatis et Dei agnitione in omni actu iustitiae opera consummas. Erat igitur congruens, ut in formando generis humani statu, te auctore ac ministro diuinitas uteretur. Cui nos quotidianis precibus supplicamus, ut te in primis, quem rerum custodem uoluit esse, custodiat; deinde inspiret tibi uoluntatem, qua semper in amore diuini nominis perseueres. Quod est omnibus salutare, et tibi ad felicitatem, et caeteris ad quietem.» [7,27] XXVII. 1 Quoniam decursis propositi operis septem spatiis, ad metam prouecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur ut, contemptis terrestribus, et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes, et fragilia concupiscentes ad aeterna coelestis thesauri praemia dirigamur. Quae ut capere possimus, quamprimum omittendae sunt huius praesentis uitae illicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deliniunt. Quanta felicitas aestimanda est, subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum iudicem, parentemque indulgentissimum; qui pro laboribus requiem, pro morte uitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac breuibus bonis aeterna et coelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae, quas perpetimur in hoc mundo facientes opera iustitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt. Proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa, Molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes: sed his multo atrociora: carcer, catenae, tormenta patienda; sustinendi dolores; mors denique ipsa et suscipienda est, et ferenda: cum liqueat conscientiae nostrae, nec fragilem istam uoluptatem sine poena, nec uirtutem sine diuino praemio fore. 2 Uniuersos igitur oportet operam dare, ut se quamprimum ad rectam uiam dirigant; ut, susceptis operatisque uirtutibus, et huius uitae laboribus patienter exactis, consolatorem Deum habere mereantur. Pater enim noster ac Dominus, qui condidit firmauitque coelum, qui solem cum caeteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram uallauit montibus, mari circumdedit, amnibusque distinxit, et quidquid est in hoc opere mundi, conflauit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum, Ducem misit, qui nobis iustitiae uiam panderet: hunc sequamur omnes; hunc audiamus; huic deuotissime pareamus; quoniam solus, ut ait Lucretius, "Veridicis hominum purgauit pectora dictis, Et finem statuit cuppedinis, atque timoris; Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, Quid foret; atque uiam monstrauit limite paruo, Qua possemus ad id recto contendere cursu." Nec monstrauit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter uirtutis horreret. Deseratur (si fieri potest) uia perditionis et fraudis, in qua mors uoluptatis illecebris adoperta celatur. 3 Et quanto quisque annis in senectutem uergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac uita demigrandum, cogitet quam purus abscedat; quam innocens ad iudicem ueniat: non ut faciunt, quorum caecis mentibus lux negatur, qui iam deficientibus corporis uiribus, in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant. Qua ex uoragine liberet se quisque dum licet, dum facultas adest, seque ad Deum tota mente conuertat; ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi Deus de singulorum factis cogitationibusque iudicabit. Quaecumque hic expetuntur, non tantum negligat, sed et fugiat; potioremque animam suam iudicet, quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est; migrant enim quotidie: multo uelocius exeunt, quam intrauerant; et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. Nihil nobiscum ferre possumus, nisi uitam bene atque innocenter actam. Ille ad Deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui astabunt continentia, misericordia, patientia, charitas, fides. Haec est haereditas nostra, quae nec eripi cuiquam, nec transferri ad alterum potest. Et quis est, qui haec bona parare, et acquirere sibi uelit? 4 Veniant, qui esuriunt: ut coelesti cibo saturati, sempiternam famem ponant; ueniant, qui sitiunt: ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant. Hoc cibatu atque potu Dei, et caeci uidebunt, et surdi audient, et muti loquentur, et claudi ambulabunt, et stulti sapient, et aegroti ualebunt, et mortui reuiuiscent. Quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus, et uerax, ad lucem uitamque perpetuam suscitabit. Nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: immortalem ista non faciunt. Nam quicumque rationem hominis abiecerit, ac praesentia secutus, in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini, et imperatoris, et patris sui punietur. Intendamus ergo iustitiae, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perducet; et, dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam Deo militemus: stationes uigiliasque celebremus; congrediamur cum hoste, quem nouimus, fortiter, ut uictores, ac deuicto aduersario triumphantes, praemium uirtutis, quod ipse promisit, a Domino consequamur.