51. Hoc dum agit, ecce in carne propria offendit uoluntatem contrariam, quae mundo seruire et quaerere, quae sua sunt, nititur, id quod Spiritus fidei ferre non potest neque ualet, et aggreditur hilari studio ad opprimendam et coercendam eam, sicut Paulus dicit Rom. VII: Condelector legi Dei, secundum interiorem hominem; uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati. Et alibi : Castigo corpus meum, et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar; et Gal. V: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum concupiscentiis suis. 52. Verum ea opera oportet non ea fieri opinione, quo per ipsa coram Deo iustificetur quisquam, hanc enim falsam opinionem fides non feret, quae sola est iustitia coram Deo, sed solum ea opinione, ut corpus in seruitutem redigatur, et purificetur a concupiscentiis suis malis, ita ut oculum non nisi uertat ad concupiscentias expurgandas: Cum enim anima per fidem purgata sit et amans Dei facta, uellet omnia pariter purgari, praecipue corpus proprium, ut omnia secum amarent et laudarent Deum. Ita fit, ut homo exigente corporis sui causa otiari non possit, cogaturque ob id multa bona operari, ut in seruitutem redigat. Haec tamen opera ipsa non id sunt, quo iustificetur coram Deo, sed gratuito amore ea faciat in obsequium Dei, nihil aliud intutus quam diuinum beneplacitum, cui per omnia uellet obsequi officiosissime. 53. Hac ratione, quisque se ipsum erudire facile potest, qua mensura aut discretione (ut dicunt) corpus suum castigare debeat; tantum enim ieiunabit, uigilabit, laborabit, quantum satis esse uiderit, ad corporis lasciuiam et concupiscentiam premendam. Qui uero praesumunt operibus iuatificari, obseruant non mortificationem concupiscentiarum, sed ipsa tantum opera, arbitrantes, si modo quam plurima et maxima fecerint, sese bene habere et iustos factos esse, aliquando et cerebrum laedentes, et naturam exstinguentes, aut saltem inutilem reddentes : quae est ingens insipientia et ignorantia Christianae uitae et fidei, uelle sine fide per opera iustificari et saluari. 54. Ut autem ea, quae diximus, facilius capiantur, similitudinibus ea monstremus. Debent opera hominis Christiani per fidem suam ex mera gratuitaque misericordia Dei iustificati et saluati non alio loco haberi, quam opera fuissent Adae et Euae in Paradiso, et omnium filiorum, si non peccassent, de quibus Gen. 2. sic dicitur: Posuit Deus hominem, quem formauerat, in Paradisum, ut operetur et custodiret illum. At Adam erat iustus et rectus a Deo creatus, sineque peccato, ita ut per suam operationem et custodiam non opus habuisset iustificari et rectus fieri, sed, ne otiosus iret, dedit ei Dominus negotium, ut Pardisum coleret et seruaret. Quae fuissent opera uere liberrima nullius gratia facta, nisi beneplaciti diuini, non ad iustitiam obtinendam, quam iam habebat plene, quae et congenita fuisset nobis omnibus. 55. Ita et credentis hominis opera, qui per fidem suam denuo repositus est in Paradisum et de nouo recreatus, non eget operibus, ut iustus fiat aut sit, sed ne otiosus sit, et corpus suum operetur et seruet, sunt ei opera eiusmodi libertatis solum intuitu diuini beneplaciti facienda, nisi quod nondum plene recreati sumus perfecta fide et caritate, quam augeri oportet, non tamen per opera, sed per se ipsas. 56. Aliud, episcopus sacer templum consecrans, pueros confirmans, aut aliud quippiam officii sui faciens non consecratur iis ipsis operibus in episcopum, imo nisi ante esset consecratus episcopus, nullum istorum operum quidquam ualerent, essentque stulta et puerilia et ludicra. lta Christianus per fidem suam consecratus bona facit opera, sed non per haec magis sacer aut Christianus efficitur. Hoc enim solius fidei est, imo nisi ante crederet et Christianus esset, nihil prorsus ualerent omnia sua opera, essentque uere impia et damnabilia peccata. 57. Vera itaque sunt haec duo uerba: Bona opera non faciunt bonum uirum, sed bonus uir facit bona opera ; mala opera non faciunt malum uirum, sed malus uir facit mala opera. lta ut semper oporteat, ipsam substantiam seu personam esse bonam ante omnia opera bona, et opera bona sequi et prouenire ex bona persona. Sicut et Christus dicit: Mala arbor non facit bonos fructus, bona arbor non facit malos fructus. Clarum autem est, quod fructus non ferunt arborem, nec arbor crescit in fructibus, sed e diuerso arbores ferunt fructus, fructus crescunt in arboribus. 58. Ut ergo necesse est, arbores esse priores fructibus suis, et fructus non faciunt arbores, neque bonas neque malas, sed econtra arbores tales faciunt tales fructus : ita necesse est, primam personam ipsam hominis esse bonam uel malam, antequam faciat bonum uel malum opus, et opera sua non faciunt eum malum aut bonum, sed ipse facit opera sua aut mala aut bona. 59. Similia uideri licet in omnibus artificiis. Mala domus uel bona non facit malum aut bonum fabrum, sed bonus aut malus faber facit malam aut bonam domum. Et in uniuersum, nullum opus facit artificem talem, quale est ipsum, sed artifex facit opus tale, qualis est ipse. Ita res se habet et in operibus hominum, qualis est ipse, siue in fide, siue in infidelitate, tale est opus eius, bonum, si in fide, malum, si id infidelitate factum fuerit. Non autem id conuertitur, ut, quale sit opus, talis flat et homo in fide uel infidelitate. Opera enim ut non faciunt fidelem, ita nec iustum : at fides ut facit fidelem et iustum, ita et bona opera. 60. Cum ergo opera neminem iustificent, et hominem oporteat esse iustum, antequam operetur bonum, manifestissimum est, solam fidem esse, quae ex mera Dei misericordia per Christum in uerbo eius personam digne et sufficienter iustificet et saluet, et nullo opere, nulla lege Christiano homini opus esse ad salutem, cum per fidem liber sit ab omni lege, et ex mera libertate omnia gratuito faciat, quaecunque facit, nihil quaerens aut commodi aut salutis (cum iam satur et saluus sit) gratia Dei ex fide sua), sed solum beneplacitum Dei.