[0] LIUTPRANDUS CREMONENSIS EPISCOPUS RELATIO DE LEGATIONE CONSTANTINOPOLITANA. Ottones Romanorum inuictissimos imperatores augustos, gloriosissimamque Adelheidem imperatricem augustam, Liudprandus sanctae Cremonensis ecclesiae episcopus, semper ualere, prosperari, triumphare, anhelat, desiderat, optat. [1] Pridie Nonas Iunii Constantinopolim uenimus, et ad contumeliam uestram turpiter suscepti, grauiter turpiterque sumus tractati; palatio quidem satis magno et aperto, quod nec frigus arceret, sicut nec calorem repelleret, inclusi sumus; armati milites appositi sunt custodes, qui meis omnibus exitum , caeteris prohiberent ingressum. Domus ipsa solis nobis inclusis peruia, a palatio adeo sequestrata, ut eo nobis non equitantibus, sed ambulantibus, anhelitus truncaretur. Accessit ad calamitatem nostram, quod Graecorum uinum ob picis, taedae, gypsi commixtionem nobis impotabile fuit. Domus ipsa erat inaquosa, nec sitim saltem aqua extinguere quiuimus, quam data pecunia emeremus. Huic magno uae, uae aliud appositum est, homo scili... orum custos, qui cotidianos sumptus praeberet, cui similem si requiras, non terra sed infernus forsan dabit; is enim quicquid calamitatis, quicquid rapinae, quicquid dispendii, quicquid luctus, quicquid miseriae excogitare potuit, quasi torrens inundans in nos effudit. Nec in centum uiginti diebus una saltem praeteriit, quae non gemitus nobis praeberet et luctus. [2] Pridie Nonas Iunii, ut superius scripsimus, Constantinopolim ante portam Caream uenimus, et usque ad undecimam horam cum equis, non modica pluuia, expectauimus. Undecima uero hora non ratus Nicephorus nos dignos esse tam ornatos uestra misericordia equitare, uenire iussit, et usque in praefatam domum marmoream, inuisam, inaquosam, patulam, sumus deducti; octauo autem Idus sabbatho primo dierum pentecostes, ante fratris eius Leonis coropalati et logothetae praesentiam sum deductus, ubi de imperiali uestro nomine magna sumus contentione fatigati. Ipse enim uos non imperatorem, id est g-basilea, sua lingua, sed ob indignationem g-rehga, id est regem, nostra uocabat. Cui cum dicerem, quod significatur idem esse, quamuis quod significat diuersum, me, ait, non pacis sed contentionis causa uenisse; sicque iratus surgens, uestras litteras, uere indignans, non per se sed per interpretem suscepit, homo ipse ad personam satis procerus, falso humilis, cui si innisus homo fuerit, manum eius perforabit. [3] Septimo autem Idus, ipso uidelicet sancto die pentecostes, in domo, quae dicitur g-Stephana, id est Coronaria, ante Nicephorum sum deductus, hominem satis monstruosum, pygmaeum, capite pinguem, atque oculorum paruitate talpinum, barba curta, lata, spissa et semicana foedatum, ceruice digitali turpatum, prolixitate et densitate comarum satis hyopam {hirtum} , colore Aethiopem, cui per mediam nolis occurrere noctem, uentre extensum, natibus siccum, coxis ad mensuram ipsam breuem longissimum, cruribus paruum, calcaneis pedibusque aequalem, uillino {byssino} sed nimis ueternoso uel diuturnitate ipsa foetido et pallido ornamento indutum, Sicioniis calceamentis calceatum, lingua procacem, ingenio {ingeniis} uulpem, periurio seu mendacio Ulyxem. Semper mihi, domini mei imperatores augusti, formosi, quanto hinc formosiores uisi estis? Semper ornati, quanto hinc ornatiores? Semper potentes, quanto hinc potentiores? Semper mites, quanto hinc mitiores? Semper uirtutibus pleni, quanto hinc pleniores? Sedebant ad sinistram, non in eadem linea, sed longe deorsum duo paruuli imperatores, eius quondam domini nunc subiecti, cuius narrationis initium hoc fuit: [4] « Debueramus, immo uolueramus, te benigne magnificeque suscipere; sed domini tui impietas non permittit, qui tam inimica inuasione Romam sibi uindicauit, Berengario et Adelberto contra ius fasque uitam abstulit, Romanorum alios gladio, alios suspendio interemit, oculis alios priuauit, exilio alios relegauit , et imperii nostri insuper ciuitates homicidio aut incendio sibi subdere temptauit; et quia affectus eius prauus effectum habere non potuit, nunc te malitiae huius suggestorem atque impulsorem, simulata pace, quasi g-askopon, id est exploratorem, ad nos direxit. » [5] Cui inquam ego: « Romanam ciuitatem dominus meus non ui aut tyrannice inuasit, sed a tyranni, immo tyrannorum iugo liberauit. Nonne effeminati dominabantur eius? et quod grauius siue turpius, nonne meretrices? Dormiebat, ut puto, tunc potestas tua, immo decessorum tuorum, qui nomine solo, non autem re ipsa, imperatores Romanorum uocantur. Si potentes, si imperatores Romanorum erant, cur Romam in meretricum potestate sinebant? Nonne sanctissimorum paparum alii sunt relegati, alii a te aflicti, ut neque cotidianos sumptus nec elemosinam habere quirent? Nonne Adelbertus contumeliosas litteras Romano et Constantino, decessoribus tuis, imperatoribus misit? Nonne sanctissimorum apostolorum ecclesias rapinis expoliauit? Quis ex uobis imperatoribus, zelo Dei ductus, tam indignum facinus uindicare et sanctam ecclesiam in statum proprium reformare curauit? Neglexistis uos, non neglexit dominus meus, qui a finibus terrae surgens Romamque ueniens, impios abstulit, et sanctorum apostolorum uicariis potestatem et honorem omnem contradidit. Postmodum uero insurgentes contra se et domnum apostolicum, quasi iurisiurandi uiolatores, sacrilegos, dominorum suorum apostolicorum tortores, raptores, secundum decreta imperatorum Romanorum, Iustiniani, Valentiniani, Theodosii et caeterorum, cecidit, iugulauit, suspendit, et exilio relegauit; quae si non faceret, impius, iniustus, crudelis, tyrannus esset. Palam est, quod Berengarius et Adelbertus sui milites effecti, regnum Italicum sceptro aureo ex eius manu susceperant , et praesentibus seruis tuis, qui nunc usque supersunt et hac in ciuitate degunt, iureiurando fidem promiserunt. Et quia, suggerente diabolo, hanc perfide uiolarunt, iuste illos, quasi desertores sibique rebelles, regno priuauit; quod ita subditis tibi et postmodum rebellibus faceres. » [6] « Sed non, ait, Adelberti hoc profitetur miles. Cui inquam: Si secus dixerit, meorum aliquis militum, si iubes, cras, ita rem esse, duello declarabit. Esto, inquit, fecerit haec, ut ais, iuste. Nunc cur imperii nostri terminos bello incendioque aggressus sit, expedi. Amici eramus, societatemque indissolubilem, nuptiis interpositis, facere cogitabamus. » [7] « Terram, inquam, quam imperii tui esse narras, gens incola et lingua Italici regni esse declarat. Tenueruntque illam potestatiue Langobardi; quam et Lodouicus, Langobardorum seu Francorum imperator, de manu Saracenorum, multitudine prostrata, liberauit. Sed et Landulphus, Beneuentanorum et Capuanorum princeps, septennio potestatiue eam sibi subiugauit. Nec a seruitutis eius seu successorum suorum iugo usque ad praesens exiret, si non, immensa data pecunia, Romanos imperator nostri regis Hugonis amicitiam emeret. Et haec causa fuit, quod nepoti suo et aequiuoco, regis nostri, eiusdem Hugonis, spuriam coniugio copulauit. Et, ut considero, domino meo non gratiam, sed impotentiam ascribis, quod post. Italiae seu Romae acquisitionem tot annis eam tibi dimiserit. Societatem uero amicitiae, quam te parentela uoluisse facere dicis, fraudem nos dolumque tenemus; pausanas {inducias} exigis, quas nec te exigere neque nos concedere ratio ipsa compellit. Verum ut fallacia exsculpatur, ueritas non reticeatur: misit me dominus meus ad te, ut si filiam Romani imperatoris et Theophanae imperatricis, domino meo filio suo, Ottoni imperatori augusto, in coniugium tradere uolueris, iuramento mihi affirmes, et ego, pro gratiarum recompensatione haec et haec dominum meum tibi facturum et obseruaturum, iureiurando affirmabo. Sed et optimam amicitiae arabonam fraternitati tuae nunc dominus meus contulit, cum Appuliam omnem potestati subditam, meo interuentu, cuius hoc suggestione malum factum esse dicis. Cuius rei tot sunt testes quot sunt totius Appuliae habitatores. » [8] « Secunda, inquit Nicephorus, hora iam transiit; g-proeleusis, id est processio, nobis est celebranda. Quod nunc instat agamus. Contra haec, cum oportunum fuerit, respondebimus. » [9] Non pigeat me, g-proeleusin ipsam describere, et dominos meos, audire. Negotiatorum multitudo copiosa ignobiliumque personarum, ea sollempnitate, collecta, ad susceptionem et laudem Nicephori, a palatio usque ad sanctam Sophiam, quasi pro muris, uiae margines tenuit, clypeolis tenuibus satis et spiculis uilibus dedecorata. Accessit et ad dedecoris huius augmentum, quod uulgi ipsius potior pars, ad laudem ipsius, nudis processerat pedibus. Credo sic eos putasse sanctam ipsam potius exornare g-proeleusin. Sed et optimates sui, qui cum ipso per plebeiam et discalceatam multitudinem ipsam transierant, magnis et nimia uetustate rimatis tunicis erant induti. Satis decentius cotidiana ueste induti procederent. Nullus est cuius atauus hanc nouam haberet. Nemo ibi auro, nemo gemmis ornatus erat, nisi ipse solus Nicephorus, quem imperialia ornamenta, ad maiorum personas sumpta et composita, foediorem reddiderant. Per salutem uestram, quae mihi mea carior extat, una uestrorum pretiosa uestis procerum, centum horum et eo amplius pretiosior est! Ductus ego ad g-proeleusin ipsam, in eminentiori loco iuxta psaltas, id est cantores, sum constitutus. [10] Cumque quasi reptans monstrum illud procederet, clamabant adulatores psaltae: Ecce uenit stella matutina, surgit Eous, reuerberat obtutu solis radios, pallida Saracenorum mors, Nicephorus g-medohn, id est princeps! Unde et cantabatur: g-medonti, id est principi, Nicephoro, g-polla g-eteh, id est plures anni sint ! Gentes, hunc adorate, hunc colite, huic tanto colla subdite! Quanto tunc uerius canerent: Carbo exstincte ueni, g-melle, anus incessu, Syluanus uultu, rustice, lustriuage, capripes, cornute, bimembris, setiger, indocilis, agrestis, barbare, dure, uillose, rebellis, Cappadox! Igitur falsidicis illis inflatus naeniis, sanctam Sophiam ingreditur, dominis suis imperatoribus se a longe sequentibus et in pacis osculo ad terram usque adorantibus. Armiger huius sagitta calamo immissa aeram in ecclesia ponit, quae prosequitur, quo nimirum tempore imperare coeperit, et sic aeram, qui id non uiderunt, intelligunt. [11] Hac eadem die conuiuam me sibi esse iussit. Non ratus autem me dignum esse cuipiam suorum praeponi procerum, quintus decimus ab eo absque gausape sedi; meorum nemo comitum, non dico solum mensae non assedit, sed neque domum, in qua conuiua eram, uidit. Qua in coena temporis satis, et obscena, ebriorum more, oleo delibuta, alioque quodam deterrimo piscium liquore aspersa, multa super potentia uestra, multa super regnis et militibus, me rogauit. Cui cum consequenter et uere responderem, « Mentiris! ait, domini tui milites equitandi ignari, pedestris pugnae sunt inscii, scutorum magnitudo, loricarum grauitudo, ensium longitudo, galearumque pondus neutra parte eos pugnare sinit, ac subridens: Impedit, inquit, eos et gastrimargia, hoc est uentris ingluuies; quorum Deus uenter est; quorum audacia, crapula; fortitudo, ebrietas; ieiunium, dissolutio; pauor, sobrietas. Nec est in mari domino tuo classium numerus. Nauigantium fortitudo mihi soli inest, qui eum classibus aggrediar, bello maritimas eius ciuitates demoliar, et quae fluminibus sunt uicina redigam in fauillam. Quis, cedo, mihi etiam in terra copiarum paucitate resistere poterit? Filius non abfuit , uxor non defuit; Saxones, Sueui, Bagoarii , Italici omnes cum eo adfuerunt, et cum ciuitatulam unam sibi resistentem capere nescirent, immo nequirent, quomodo mihi resistent uenienti, quem tot copiae prosequentur, "Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, Quot caelum stellas, quot mare in flatibus undas!" [12] Cui cum respondere et apologeticum, dignum inflatione hac, euomere uellem, non permisit; sed adiecit quasi ad contumeliam: « Vos non Romani, sed Longobardi estis! » Cui adhuc dicere uolenti, et manu, ut tacerem, innuenti, commotus inquam: « Romulum fratricidam, ex quo et Romani dicti sunt, porniogenitum, hoc est ex adulterio natum, chronographia innotuit; asylumque sibi fecisse, in quo alieni aeris debitores, fugitiuos seruos, homicidas, ac pro reatibus suis morte dignos suscepit, multitudinemque quandam talium sibi asciuit, quos Romanos appellauit; ex qua nobilitate propagati sunt ipsi, quos uos kosmocratores, id est imperatores, appellatis; quos nos, Langobardi , scilicet, Saxones, Franci, Lotharingi, Bagoarii Sueui, Burgundiones, tanto dedignamur, ut inimicos nostros commoti nil aliud contumeliarum, nisi: Romane! dicamus, hoc solo, id est Romanorum nomine, quicquid ignobilitatis, quicquid timiditatis, quicquid auaritiae, quicquid luxuriae, quicquid mendacii, immo quicquid uitiorum est, comprehendentes. Imbelles uero nos et equitandi inscios quia dicis, si Christianorum peccata promerentur, ut in hac austeritate perdures, quales uos estis quamue pugnaces nos simus, bella proxima demonstrabunt. » [13] Talibus Nicephorus exacerbatus dictis, manu silentium indixit, mensamque sine latitudine longam auferri, meque in inuisam domum, seu, ut uerius fatear, carcerem, reuerti praecepit. Ubi post biduum, cum indignatione tum aestu et siti, magno sum languore affectus. Sed et asseclarum meorum nemo exstitit, qui non eodem ebriatus poculo, diem sibi ultimum imminere formidaret. Cur, quaeso, non aegrotarent, quibus erat potus pro optimo uino salsugo, pro culcitra non foenum, non stramen, non saltem terra, sed durum marmor, pro ceruicali lapis? quibus patula domus non calorem, non imbrem, non frigus arcebat. Ipsa, si uellet, salus his circumfusa, ut uulgo loquimur, eos saluare non posset. Proprio ergo atque meorum debilitatus angore, conuocato ad me custode, immo persecutore, meo, non precibus solum, sed pretio obtinui, ut epistolam meam hunc modum continentem Nicephori fratri deferret: [14] « Leoni coropalati et logothetae g-tou g-dromon Liudprandus episcopus. Si imperator serenissimus petitionem, ob quam ueni, perficere cogitat, non fatigant me, quas hic sustineo, passiones; litteris solummodo meis et nuntio ut instruatur dominus meus, me hic moram ab re non facere. Quod si secus res sese habet, nauis est hic Veneticorum oneraria, quae proficisci festinat; hanc me aegrotum ingredi sinat, ut si dissolutionis meae tempus aduenerit, cadauer meum genitale saltem solum suscipiat. » [15] Quas cum legisset, se post quatriduum me iussit adire. Sederunt cum eo ad disceptationem uestram, secundum eorum traditionem, sapientissimi uiri, Attico pollentes eloquio, Basilius parakinumenos, proto a secretis, protouestiarius, et duo magistri, quorum hoc fuit narrationis initium: « Quid causae sit, quare te huc fatigasti, frater, edissere. » Quibus cum parentelae gratia, quae esset occasio infinitae pacis, edicerem, inquiunt: « Inaudita res est, ut porphyrogeniti porphyrogenita, hoc est in purpura nati filia in purpura nata, gentibus misceatur. Verum quia tam excellentem rem petitis, si datis quod decet, accipietis quod libet; Rauennam scilicet et Romam cum his omnibus continuatis, quae ab his sunt usque ad nos. Si uero amicitiam absque parentela desideratis, Romam liberam esse dominus tuus permittat; principes autem, Capuanum scilicet et Beneuentanum, sancti nostri imperii olim seruos, nunc rebelles, seruituti pristinae tradat. » [16] Quibus: « Dominum meum, inquam, potentiores habere Schlauos Petro Bulgarorum rege, qui Christophori imperatoris filiam in coniugium duxit, etiam ipsi non ignoratis! ? Sed Christophorus, aiunt, non porphyrogenitus fuit. » [17] « Romam uero, inquam, quam uos liberam esse uelle perstrepitis, cui seruit? cui tributa persoluit? Nonne prius meretricibus seruiebat? et uobis dormientibus, immo non ualentibus, dominus meus imperator augustus a tam turpi seruitute liberauit? Constantinus imperator augustus, qui hanc ex suo nomine condidit ciuitatem, sanctae apostolicae Romanae ecclesiae, ut erat kosmocrator, multa donaria contulit, non in Italia solum, sed in omnibus pene occidentalibus regnis, necnon de orientalibus atque meridianis, Graecia scilicet, Iudaea, Perside, Mesopotamia, Babylonia, Aegypto, Libya, ut ipsius testantur priuilegia, quae penes nos sunt. Sane quicquid in Italia, sed et in Saxonia, Bagoaria , omnibus domini mei regnis est, quod ad apostolorum beatorum ecclesiam respicit, sanctissimorum apostolorum uicario contulit. Et si est, ut dominus meus ex his omnibus ciuitates, uillas, milites aut familiam obtineat, Deum negaui. Cur imperator uero non itidem facit, ut ea, quae suis insunt regnis, apostolorum ecclesiae reddat, et per laborem atque munificentiam domini mei ditem et liberam, ditiorem ipse ac liberiorem reddat? » [18] « Sed hoc, ait Basilius parakinumenos , faciet, cum ad nutum suum Roma et Romana Ecclesia ordinabitur. » Tum: « Homo, inquam, quidam, multam ab alio passus iniuriam, his Deum aggressus est uerbis: Domine, uindica me de aduersario meo! Cui Dominus: Faciam, inquit, in die cum reddam unicuique secundum opera sua! At ille: Quam tarde! infit. » [19] Tunc omnes praeter fratrem cachinno commoti, disceptationem dimiserunt, meque in inuisam domum reduci praeceperunt, magnaque custodiri cautela usque in sanctorum apostolorum religiosis cunctis celebrem diem. Qua celebritate me satis aegrotum, necnon et Bulgarorum nuntios, qui pridie uenerant, ad sanctos apostolos sibi obuiare praecepit. Cumque post naeniarum garrulitatem et missarum celebrationem ad mensam inuitaremur, in citeriori mensae margine, quae erat sine latitudine longa, Bulgarorum nuntium, Ungarico more tonsum, aenea catena cinctum, et ut mens mihi suggerit, catechumenum, mihi praeponit; ad uestram plane, domini mei augusti, contumeliam. In uobis contemptus, in uobis spretus, in uobis abiectus. Sed gratias ago domino Iesu Christo, cui uos seruitis omni spiritu uestro, quod habitus sum pro nomine uestro dignus contumelias pati. Verum, domini mei, meam non considerans sed uestram iniuriam, mensam reliqui. Cumque indignans abire uellem, Leo coropalates, imperatoris frater, et proto a secretis Simeon, pone me sequuntur, haec latrantes: « Cum Christophori filiam Petrus, Bulgarorum uasileus, coniugem duceret, symphona, id est consonantia scripta, iuramento firmata sunt, ut omnium gentium apostolis, id est nuntiis, penes nos Bulgarorum apostoli praeponantur, honorentur, diligantur. Bulgarorum ille apostolus, quamquam, ut dicis et uerum est, tonsus, illotus, et catena aenea cinctus sit, patricius tamen est, cui episcopum praeponere, Francorum praesertim, nefas decernimus, iudicamus. Et quoniam te id indigne ferre cognoscimus, non te nunc, ut putas, ad hospitium redire sinimus, sed in diuersorio quodam cum imperatoris seruis cibum gustare compellimus. » [20] Quibus ob incomparabilem cordis dolorem nil respondi, sed quae iusserant feci; indignum iudicans mensam, qua non dico mihi, id est Liudprando episcopo, sed Bulgarorum nuntius uestro praeponitur nuntio. Sed leniuit dolorem meum imperator sanctus munere magno, mittens mihi ex delicatissimis cibis suis haedum pinguem, ex quo ipse comederat, allio, cepe, porris laute suffarcinatum, garo delibutum, quem uestrae tunc mensae inesse optaui, ut qui delicias sancti imperatoris faustas esse non creditis, saltem his perspectis crederetis. [21] Transactis ergo octo diebus, cum Bulgari iam abessent, putans me mensam magnificare suam, in eodem loco me satis aegrotum secum conuiuare coegit. Adfuit cum pluribus episcopis et patriarcha , quibus praesentibus, plures mihi quaestiones de scripturis sacris proposuit, quas cum Spiritu sancto afflante eleganter exposui, nouissime autem, ut de uobis ludum haberet, quas synodos haberemus rogauit. Cui cum Nicenam, Chalcedonensem, Ephesinam, Antiochenam, Carthaginensem, Ancyranam, Constantinopolitanam edicerem: « Ha! ha! he! ait, Saxonicam dicere es oblitus, quam si rogas cur nostri codices non habent, rudem esse, et ad nos necdum uenire posse, respondeo. » [22] Cui inquam: « In quo membro regnat infirmitas, illud est cauterio exurendum. Haereses omnes a uobis emanarunt, penes uos uiguerunt; a nobis, id est occidentalibus, hic sunt iugulatae, hic sunt occisae. Romanam siue Papiensem synodum, quamquam essent saepe, his non connumeramus. Romanus enim clericus, postmodum uniuersalis papa, Gregorius, qui a uobis appellatus est Dialogus, Eutychium Constantinopolitanum patriarcham haereticum ab eiusmodi haeresi liberauit. Aiebat idem Eutychius, nec solum aiebat, sed etiam docebat, clamabat, scriptitabat, nos in resurrectione non ueram, quam hic habemus, sed fantasticam quandam carnem assumpturos; cuius erroris liber a Gregorio orthodoxe est combustus. Sed Euodius Papiensis episcopus, propter aliam quandam haeresin huc, id est Constantinopolim, a Romano est patriarcha directus, quam compressam in catholicam atque orthodoxam reformauit. Saxonum genus, ex quo sanctum lauacrum et Dei accepit notitiam, nulla est haeresi maculatum, ut ibi synodus fieret, qua errorem, cum nullus esset, corrigeret. Rudem quia dicis Saxonibus esse fidem, id ipsum et ego affirmo; semper enim apud eos Christi fides rudis est, et non uetus, ubi fidem opera sequuntur. Hic fides non rudis sed uetus est, ubi fidem opera non comitantur, sed quasi prae uetustate, ut uestis contempta, contemnitur. Sed hanc synodum factam esse in Saxonia certo scio, in qua tractatum est et firmatum, decentius ensibus pugnare quam calamis, et prius mortem obire quam hostibus terga dare. Quod uel tuus exercitus experitur! In corde meo dixi: et quam sint pugnaces, re ipsa experiatur! » [23] Verum hac eadem die, post meridiem, adeo impotentem et transfiguratum me reuertenti ad palatium sibi praecepit occurrere, ut obuiantes mihi quae prius, in stuporem mentis mulieres uersae: Mana, mana , clamabant, miseriam meam pugnis pectora tunsae: Dicebatur: g-tapeine g-kai g-talaipohre ! Cui , Nicephoro scilicet uenienti, et uobis absentibus, quid tunc manibus in coelum erectis optauerim, proueniat utinam! Sed mihi uelim credatis, ad risum me non parum illexit. Impatienti enim atque effreni insidens equo, satis paruus satis magno, puppam ipsum mens sibi depinxit mea, quam Schlaui uestri equino colligantes pullo, matrem praecedentem sequi effrenate dimittunt. [24] His expletis, ad conciues et cohabitatores meos, quinque leones, in praenominatam inuisam domum sum deductus, ubi post hebdomadarum spatium trium, nullius nisi meorum sum colloquio uisitatus. Qua ex re, Nicephorum nunquam me uelle dimittere, mens sibi depinxit mea, ac tristitia immodica languorem languori adeo superimposuit, ut uita excederem, nisi mihi hanc Dei genitrix a creatore et filio suo precibus obtineret; quemadmodum, non fantastica sed uera, est mihi uisione monstratum. [25] His ergo tribus hebdomadibus habuit Nicephorus extra Constantinopolim metastasin, id est stationem, in loco qui dicitur g-Eis g-pehgas, id est Ad fontes, eodemque me uenire praecepit. Et cum tam languidus essem, ut non solum statio, sed ipsa etiam sessio grauis mihi morae uideretur, discooperto capite, quod malae ualetudini meae nimis contrarium erat, ante se me stare coegit; cui et ait: « Domini tui regis Ottonis nuntii, qui praeterito te praecesserant anno, iuramento mihi promiserunt, et iurisiurandi litterae inpraesentiarum sunt, nunquam illum in aliquo nostrum scandalizare imperium. Vis maius scandalum, quam quod se imperatorem uocat, imperii nostri themata sibi usurpat? Utraque non sunt ferenda; et si utraque importabilia, istud est non ferendum, immo nec audiendum, quod se imperatorem nominat. Sed si confirmas eadem quae ipsi fecerunt, fortunatum te atque locupletem imperii nostri maiestas cito dimittet. » Id autem eo non dixit, ut uos, si mea hoc stultitia faceret, conseruatos sperarem, sed uoluit habere prae manibus quod in laudem suam et contumeliam nostram ostenderet futuris temporibus. [26] Cui inquam: « Nuper sanctissimus dominus meus, ut est sapientissimus et spiritu Dei plenus, haec praenoscens quae asseris, ne terminos, quos constituit mihi, transcenderem, g-en g-tolina, id est praeceptum, conscripsit, quod et sigillo signauit suo, ne secus facerem. » Scis, domine mi auguste, qua id fiducia dixerim. «g-En g-tolina istud in medium proferatur, et quicquid iusserit, iuramento a me tibi firmetur. Sed praeteriti nuntii praeter iussionem domini mei promiserunt, iurauerunt, conscripserunt. Ita est, ut Plato ait: Causa penes optantem, Deus extra culpam. » [27] His expletis, uentum est ad nobilissimos principes Capuanum et Beneuentanum, quos ipse seruos nominat, et ob quos intestinus ipsum agitat dolor. « Seruos, inquit, meos dominus tuus in tutelam recipit suam; quos si non dimiserit et in pristinam seruitutem redegerit, nostra amicitia carebit. Ipsi in imperium nostrum ut recipiantur, flagitant; sed recusat eos nostrum imperium, ut cognoscant et experiantur quam periculosum sit seruos a dominis declinasse, seruitutem effugere. Et est decentius domino tuo, ut mihi eos tradat amicus, quam mihi dimittat inuitus. Experientur plane, uita comite, quid sit herum fallere, quid sit seruitutem deserere; et, ut puto, sentiunt nunc quod dico, operantibus hoc nostris, qui sunt ultra mare, militibus. » [28] Quibus respondere me non permisit; sed abire cupientem, ad mensam suam redire praecepit. Cui pater assedit homo, ut mihi uidebatur, natus centum quinquaginta annis. Cui itidem, ut filio, Graeci in laudibus, immo, in uentis suis, Deus annos ut multiplicet, conclamant. Qua in re, quam sint Graeci stulti, quamue huius gloriae amatores, quamue adulatores, quam cupidi, hinc colligere possumus: optant soli non sola, sed silicernio , quod naturam ipsam non pati certo sciunt; gaudet et silicernium ea sibi optari, quae nec Deum facere, nec sibi prodesse sed obesse, etiam si faceret, nouit. Quod quaeso Nicephorum gaudere pacis....... illum et phosforum clamabant. Impotentem uirilem, stultum sapientem, breuem magnum, nigrum album, pecca torem sanctum dicere, mihi credite, non laus sed contumelia est. Et qui aliena magis gaudet sibi acclamari quam propria, auibus omnino est similis, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat. [29] Sed redeamus ad rem. Hac in coena , quod prius non fecerat, uoce elata beati Iohannis Chrysostomi homiliam in apostolorum actibus legere iussit. Post cuius lectionis terminum, cum ad uos redeundi licentiam quaererem, capite se ita facturum innuens, recipi me ad conciues et cohabitatores meos leones persecutori meo indixit. Quod cum fieret, non sum ab eo uisus usque in tertio decimo Calendas Augusti, sed diligenter custoditus, ne cuiuspiam fruerer sermone, qui suos mihi actus indicaret. Interea Grimizonem, Adelberti nuntium, se adire iussit, quem cum nauali suo exercitu redire praecipit. Fuerunt chelandia 24, Rusiorum naues 2, Gallicae 2; si plus miserit, quas non uiderim, nescio. Vestrorum, Domini mei imperatores augusti, militum fortitudo non eget, ut aduersariorum impotentia animetur; quod in his saepe expertum est gentibus, quarum etiam ultimi et caeterorum comparatione impotentes, Graecam fortitudinem strauerunt, tributariam fecerunt. Sicut enim uos non terrerem, si fortissimos illos et Alexandro Macedoni similes praedicarem, sic et uos non instigo, cum impotentiam eorum, quae uera est, narro. Mihi credatis uelim, et credetis scio, omnem ipsum exercitum quadringentis uestris , si fossa muriue non impediant, posse occidere, cui exercitui, ut puto ad contumeliam uestram, hominem quandam--sed quandam eo dixi, quia mas esse desiit, mulier fieri nequit--praeposuit. Adelbertus octo milia loricatorum se habere Nicephoro mandauit, quibuscum, Argiuo adminiculante exercitu, uos fugare aut sternere dicit, rogauitque aemulum uestrum, ut pecunia illi mitteretur, qua illos auidius ad pugnam instigaret. [30] Sed nunc, domini mei, "Accipite insidias Danaum, et crimine ab uno Discite omnes". Nicephorus mancipio illi, cui collectitium atque conductitium commendauit exercitum, pecuniam satis magnam hac ratione dedit, ut si Adelbertus cum septem milibus loricatorum et eo amplius, sicut mandauit, se adierit, tunc donatiuum eis illud distribuat, Cona frater suus cum ipso et Argolico exercitu uos impugnet, Adelbertus uero Bareis diligenter custodiatur, donec potitus uictoria frater redeat. Quod si ueniens tot hominum milia non duxerit, ut capiatur, uinciatur, uobisque eo uenientibus tradatur, insuper et pecunia quae ei debebatur uestras in manus conferatur, edixit. O bellatorem! o fidelem! Prodere cupit, cui defensorem parat; defensorem parat, quem perdere cupit; in neutro fides, in utroque infidelitas; fecit, quo non eguit, eguit, quod non fecerat. Sed esto; facerit, ut Graecos decuit! Nos ad propositum redeamus. [31] Quartodecimo Calendas Augusti collectitium ipsum naualem exercitum, me ab inuisa domo spectante, dimisit. Decimo tertio autem, quo die leues Graeci raptionem Heliae prophetae ad caelos ludis scenicis celebrant, me se adire praecepit, cui et ait: « Imperium nostrum copias in Assyrios ducere cogitat, non super christicolas, quemadmodum dominus tuus. Praeterito quippe anno id ipsum facere uolui, sed audito quod dominus tuus imperii nostri terram inuadere uellet, dimissis Assyriis, illum uersus habenas retorsimus; obuiauitque nobis in Macedonia Dominicus Venedicus, nuntius suus, qui multo labore et sudore nos, ut reuerteremur, delusit, iureiurando nobis affirmans, nunquam dominum tuum esse id cogitaturum, nedum facturum. Reuertere ergo--quod cum audissem tacitus Deo gratias! dixi--et haec atque haec tuo domino nunciato; si me compotem facerit, ipse redito. » [32] Cui: « Iubeat, inquam, sanctissimum imperium tuum, me in Italiam cito aduolare, certa ratione, quod dominus meus, quae uult imperium tuum, compleat, et laetus ergo ad te redeam. » Quod qua mente dixerim, nec ipsum, proh dolor! latuit. Nam subridens, simul capite innuit, meque terra tenus se adorantem atque abeuntem extra, foris manere, atque ad coenam, allio et cepa bene olentem, oleo et garo sordidam, uenire praecepit; magnisque die illa effeci precibus, ut munus meum, quod saepe aspernatus erat, dignaretur accipere. [33] Residentibus itaque nobis ad mensam sine latitudine longam, pallingi latitudine tectam, longitudine seminudam, ex Francis, quo nomine tam Latinos quam Teutones comprehendit, ludum habuit; rogauitque me, ut, quo in loco episcopatus mei ciuitas esset, quoue nomine frueretur, edicerem. Cui: « Cremona, inquam, Eridano fluuiorum Italiae regi satis uicina. Et quia imperium tuum chelandia eo mittere properat, prosit mihi te uidisse, prosit agnouisse! Da pacem loco, ut per te saltem possit subsistere, qui tibi non potest resistere! » Sed uafer ille haec g-eirohnikos me dixisse cognouit, submissoque uultu se ita facturum promisit, iurauitque mihi per sancti sui uirtutem imperii nil me mali passurum, sed prospere suis cum chelandiis usque in Anchonitanum portum cito peruenturum; et mihi id tunso digitis pectore iurauit. [34] Verum quam impie peierauerit, animaduertite. Haec acta, haec dicta sunt decimo tertio Kalendas Augusti, secunda feria , quo ex die usque in nonum stipendiorum nihil ab eo recepi, cum tanta esset Constantinopoli fames, ut uiginti quinque asseclas meos et quatuor custodes Graecos tribus aureis una coena nequirem reficere. Quarta feria ipsius hebdomadae Nicephorus Constantinopolim egreditur, in Assyrios profecturus. [35] Quinta feria frater suus me accersiuit, quem ita conuenit: « Sancto imperatore praemisso, domi hodie dispositionis eiusdem causa substiti; nunc si te sanctum imperatorem uisendi desiderium obtinet, et si quidquam, quod necdum prodideris, habes, edissere. » Cui inquam: « Nec sanctum imperatorem uidendi, nec rei nouae narrandae habeo causam; unum hoc peto, secundum sancti imperii promissionem ut chelandiis in Anchonitanum portum usque deducat. » Quo audito ? ut sunt Graeci per caput alterius semper iurare parati ? per imperatorium caput, per uitam propriam, per liberos, quos Deus ita, ut uerum dixit, conseruet, se id completurum, iurare coepit. Cui cum: « Quando? » dicerem, « Mox discedente, inquit, imperatore; Delongaris enim, sub cuius manu nauium est omnis potestas, recedente sancto imperatore, curam tui aget. » Hac spe luditicatus, laetus ab eo recessi. [36] Post sequentem uero diem, sabbatho scilicet (Iul. 25), in Umbriam, qui est locus decem et octo miliaribus Constantinopoli distans, Nicephorus me accersiri iubet; cui et ait: « Putabam te quidem uirum magnum et honestum ea gratia huc uenisse, ut, completa omnimodo uoluntate mea, perpetuam inter me et dominum tuum constitueres amicitiam. Et quoniam ob cordis tui duritiem id facere nolis, unum saltem quod facere iusta ratione possis, efficito; scilicet dominum tuum principibus Capuano et Beneuentano, seruis meis, quos oppugnare dispono, nullum consilium collaturum. Sua qui non largitur, nostra saltem dimittat. Nota res est, quod eorum patres et aui nostro imperio tributa dederunt; at id istos breui tempore facturos, imperii nostri exercitus laborabit. » Cui inquam: « Principes isti apprime nobiles et domini mei sunt milites; qui si senserit exercitum tuum super eos irruere, eis copias mittet, quibuscum tuos conterere, et duo illa themata, quae ultra mare habes, tibi praeualebunt auferre. » Tunc bufonis in modum tumefactus et commotus: « Discede, inquit. Per me, per qui me talem genuere parentes , faciam ut aliud dominus tuus, quam desertores seruos defendere, cogitet. » [37] Cumque abirem, iussit interpreti me sibi conuiuam fieri; accitisque eorundem principum fratre et Bysantio Barisiano, magnas in uos gentemque Latinam et Teutonicam contumelias euomere iussit. Verum cum a sordida coena ipse discederem, nuntiis interpositis clam mihi mandauerunt et iurauerunt, se quae latraueran non sponte, sed imperatore uolente et comminante, dixisse. Sed et idem Nicephorus in eadem coena me interrogauit, si uos periuolia, id est briolia uel si in periuoliis onagros uel caetera amimalia haberetis? Cui cum, uos brolia et in broliis animalia, onagris exceptis, habere, affirmarem: « Ducam te, inquit, in nostrum periuolium, cuius magnitudinem et onagros, id est syluestres asinos, te uidisse miraberis. » Ductus itaque in periuolium satis magnum, montuosum, fructuosum, minime amoenum , cum pileatus equitarem, meque coropalates a longe prospiceret, filio celeriter directo mihi mandauit fas non esse quempiam, ubi imperator esset, pileatum, sed teristratum incedere. Cui: « Mulieres, inquam, nostrae tiaratae et teristratae, uiri equitant pileati. Nec decet uos compellere patrium me hic mutare morem, cum uestros, nos adeuntes, patrium morem tenere sinamus; manicati enim, fasciati, fibulati , criniti, talari tunica induti, penes nos equitant, incedunt, mensae assident, et, quod nostris omnibus nimis turpe uidetur, ipsi soli capite operto imperatores nostros deosculantur. - Quod non amplius fieri Deus permittat! tacitus dixi. - Reuertere ergo! » inquit. [38] Quod cum facerem, occurrunt mihi commisti capreis, quos ipsi dicunt onagri. Sed, quaeso, quales onagri? Quales sunt Cremonae domestici. Color idem, forma eadem, auriti itidem, uocales similiter cum rudere incipiunt, magnitudo non dispar, uelocitas una, dulces lupis aeque. Quos cum uiderem, coequitanti Graeco inquam: « Huiusmodi nunquam in Saxonia uidi. Si, inquit, dominus tuus sancto imperatori morigeratus fuerit, multos illi huiusmodi dabit, eritque illi non parua gloria, cum ipse possidebit, quod nemo dominorum decessorum suorum uidit. » Sed mihi credite, domini mei augusti, confrater et coepiscopus meus dominus Antonius potest non inferiores dare, ut commercia testantur, quae fiunt Cremonae; atque ipsi non onagri sed domestici, non uacui sed onerati, procedunt. Sed cum ea superius scripta uerba idem Nicephoro nuntiasset, transmissis mihi duabus capreis, ut abirem, licentiam dedit. In crastinum autem Syriam uersus profectus. [39] Sed cur exercitum nunc in Assyrios duxerit, quaeso aduertite. Habent Graeci et Saraceni libros, quos g-horaseis, siue uisiones, Danielis uocant, ego autem Sibyllanos; in quibus scriptum reperitur quot annis imperator quisque uiuat; quae sint futura, eo imperitante, tempora; pax, an simultas; secundae Saracenorum res, an aduersae. Legitur itaque huius Nicephori temporibus Assyrios Graecis non posse resistere, huncque septennio tantum uiuere; post cuius obitum imperatorem isto deteriorem--sed timeo quod inueniri non possit--et magis imbellem debere surgere; cuius temporibus praeualere debent adeo Assyrii, ut in Chalcedoniam usque, quae distat Constantinopoli haud longe, potestatiue cuncta debeant obtinere. Considerant enim utrique tempora; una eademque re Graeci animati insequuntur, Saraceni desperati non resistunt; tempus expectantes, cum et ipsi insequantur, Graeci interim non resistant. [40] Sed Hippolytus quidam Siciliensis episcopus eadem scripsit et de imperio uestro et gente nostra--nostram nunc dico omnem, quae sub uestro imperio est, gentem--; atque utinam uerum sit quod de praesentibus scripsit iste temporibus. Caetera, ut scripsit, sunt usque huc completa, quemadmodum per ipsos, qui horum librorum scientiam habent, audiui. Et ex multis eius dictis unum id proferamus in medium. Ait enim nunc completum iri scripturam, quae dicit g-leohn g-kai g-skimnos g-homodoihxousin g-onagros. Graece ita. Latinum autem sic: Leo et catulus simul exterminabunt onagrum. Cuius interpretatio secundum Graecos: Leo, id est Romanorum siue Graecorum imperator, et catulus, Francorum scilicet rex, simul his praesentibus temporibus exterminabunt onagrum, id est Saracenorum regem Africanum. Quae interpretatio eo mihi uera non uidetur, quoniam leo et catulus, quamuis disparis magnitudinis, unius tamen sunt naturae et speciei seu moris; atque ut mihi mea scientia suggerit, si leo Graecorum imperator, inconueniens est, ut catulus sit Francorum rex. Quamuis enim utrique homines sint, sicut leo et catulus uterque animalia, distant tamen moribus tantum, non dico solum quantum species speciebus, sed quantum sensibilia insensibilibus. Catulus a leone nil nisi tempore distat, forma eadem, rabies una, rugitus idem. Graecorum rex crinitus, tunicatus, manicatus, teristratus, mendax, dolosus. immisericors, uulpinus, superbus, falso humilis, parcus, cupidus, allio cepe et porris uescens, balnea bibens; Francorum rex contra pulchre tonsus, a muliebri uestitu ueste diuersus, pileatus, uerax, nil doli habens, satis ubi competit misericors, seuerus ubi oportet, semper uere humilis, nunquam parcus, non allio, cepis, porris uescens, ut possit animalibus eo parcere, quatinus non manducatis, sed uenundatis pecuniam congreget. Audistis differentiam; nolite hanc interpretationem suscipere; aut enim futura est, aut haec uera non est. Impossibile est enim, ut Nicephorus, sicut ipsi mentiuntur, sit leo, et Otto sit catulus, qui simul exterminent aliquem. "Ante enim pererratis amborum finibus, exul, Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tygrim", quam Nicephorus et Otto amicitia coeant et foedera iungant. [41] Audistis Graecorum, audite nunc Liudprandi Cremonensis episcopi interpretationem. Dico autem, et non solum dico sed affirmo, si scriptura haec praesentibus est implenda temporibus, leo et catulus, pater et filius, Otto et Otto, in nullo dispares, tempore distantes tantum, simul hoc praesenti tempore exterminabunt onagrum, id est syluestrem asinum Nicephorum; qui non incongrue syluestri asino comparatur, ob uanam et inanem gloriam, incestumque dominae et commatris suae coniugium. Si onager iste nunc a leone et catulo nostro, Ottone et Ottone, patre scilicet et filio, augustis Romanorum imperatoribus, exterminatus non fuerit, nec quod Hippolytus scripsit uerum erit; Graecorum enim illa superior abicienda interpretatio est. Sed, o Iesu bone, Deus aeterne, uerbum Patris, qui nobis indignis loqueris, non uoce sed inspiratione, nullam aliam interpretationem quam meam in hac sententia uelis. Iube ut leo et catulus isti hunc exterminent et humilient onagrum corpore, quatinus in se reuersus, dominisque suis Basilio et Constantino imperatoribus subditus, in die Domini spiritus sit saluus. [42] Sed astronomi hoc idem de uobis et Nicephoro pronuntiant. Res, inquam, mira. Cum quodam sum locutus astronomo, qui uestram, domini mei augusti, aequiuocique uestri augusti, formam, mores, ut sunt, uere dixit, cunctaque mea praeterita, quasi praesentia dixit. Nec praeteriit quisquam amicorum uel inimicorum, de quibus mens mihi suggessit ut interrogarem, cuius habitum, formam et mores non diceret. Quicquid calamitatis mihi hoc in itinere accidit, futurum esse praedixit. Sit mendacium omne quod dixit; unum, quaeso, solummodo sit uerum, quod uos esse facturos Nicephoro praedixit. Fiat utinam, utinam fiat, et tum nil me mali passum esse intelligam! [43] Scribit etiam praefatus Hippolytus, Graecos non debere Saracenos, sed Francos conterere; qua lectione Saraceni animati, ante triennium cum Manuele patricio, Nicephori nepote, iuxta Scyllam et Charybdim in mari Siculo, bellum parant; cuius immensas copias cum prostrauissent, ipsum comprehenderunt, capiteque truncum suspenderunt; cuius socium et commilitonem cum caperent, qui neutrius erat generis , occidere sunt dedignati, sed uinctum ac longa custodia maceratum tanti uendiderunt, quanti nec ullum huiusmodi mortales sani capitis emerent. Nec infirmiori animo, eadem confirmati lectione, haud multo post magistro Exacontae occurrunt; quem dum in fugam uerterent, eius copias omnibus modis contriuerunt. [44] Est et aliud, quod nunc Nicephorum compulit copias in Assyrios ducere. Argorum enim omnem regionem instans tempus, Deo iubente, eo usque fames attriuit, ut neque tritici duo Papienses sextarii aureo comparentur, hocque ubi ubertas quasi regnat. Hanc pestem, muribus cooperantibus, ita dilatauit, ut messionis tempore quicquid ubique terrarum annonae erat, minimo dato pretio, possessoribus eiulantibus, congregarit. Quod cum iuxta Mesopotamiam faceret, ubi frugum copia muribus absentibus creuerat, arenae maris multitudini annonae multitudinem coaequauit. Igitur cum uili hoc commercio turpiter fames ubiubi desaeuiret, octoginta milia mortalium, obtentu militiae, secum congregauit; quibus per continuum mensem, quod uno emerat aureo, duobus uendidit. Hae sunt, domine mi, res, quae Nicephorum copias in Assyrios nunc ducere compulerunt. Sed quales, quaeso, copias? uere, inquam, non homines, sed hominibus similes; quibus lingua tantum procax, sed « frigida bello dextera. » Non inspicit in his Nicephorus qualitatem, sed solam quantitatem; quod quam periculosum illi sit, tum sero poenitebit eum, cum imbelles plurimi, multitudine animati, a nostris perpaucis bella scientibus, immo sitientibus, conterentur. [45] Cum obsideretis Bareas, trecenti tantummodo Ungari iuxta Thessalonicam quingentos Grecos comprehenderunt et in Ungariam duxerunt. Quae res, quia prospere successit, compulit ducentos Ungariorum haud longe Constantinopoli in Macedonia similiter facere; ex quibus, cum incaute per angustam redirent uiam, quadraginta sunt capti; quos nunc Nicephorus de custodia eductos, pretiosissimisque uestibus ornatos, patronos sibi et defensores parauit, secum in Assyrios ducens. Verum qualis sit eius exercitus, hinc potestis conicere, quoniam qui caeteris praestant, Venetici sunt et Amalphitani. [46] Nunc his omissis, quid mihi acciderit animaduertite. Sexto Kalendas Augusti extra Constantinopolim in Umbria a Nicephoro licentiam accepi ad uos redeundi. Cumque Constantinopolim uenirem, Christophorus patricius eunuchus, qui Nicephori uicem eodem gerit, mihi mandauit non posse me tunc recedere, quia Saraceni tunc occupauerunt mare et Ungarii terram; expectandum mihi esse donec ipsi discederent. Sed utrumque, proh dolor! fuit mendacium. Tunc appositi sunt custodes, qui mihi et meis a domo mea exitum prohiberent. Latinae linguae pauperes, qui me elemosinarum gratia adierunt, comprehendentes ceciderunt, custodiae tradiderunt; Graecolonon meum, id est Graecae linguae gnarum, non permittebant egredi, saltem ut sumptus emeret, sed cocum solum Graecae linguae ignarum; qui non signorum signis, sed digitorum seu capitis nutibus, cum uenditore emptor loquebatur, tantique nummis emebat quatuor, quanti Graecolonus obsonium uno. Et cum amicorum quidam aromata, panes, uinum, poma mitteret, solo cuncta fundentes, nuntios colaphis satis oneratos dimiserunt. Et nisi diuina pietas parasset in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me , una mihi parata mors foret accepta. Sed qui permisit temptari, dedit tunc misericorditer pati. Huiuscemodi me periculum secundo Nonarum Iunii usque ad sextum Nonas Octobris Constantinopoli, diebus scilicet centum uiginti, macerauit. [47] Verum ut augerentur calamitates meae, in Assumptione sanctae Dei genitricis et uirginis Mariae, meo omine non bono uenerunt domni apostolici et uniuersalis papae Iohannis nuntii cum litteris, quibus rogabant Nicephorum imperatorem Graecorum, ut parentelam firmamque amicitiam faceret cum dilectio spiritualique filio suo Ottone Romanorum imperatore augusto. Quae uox, quae inscriptio, secundum Graecos peccatrix et temeraria, quomodo latorem non occiderit, cur, priusquam laederetur, non oppresserit, qui in aliis rebus saepe uideor spermologus et multisonus, in hac, ut piscis, uideor insonus. Obiurgabant Graeci mare, impraecabantur aequori, plus iusto mirantes, cur peccatum illud portare potuerit, cur fretum dehiscens nauim non absorbuerit. « Imperatorem, inquiunt, uniuersalem Romanorum, augustum, magnum, solum Nicephorum scripsisse Graecorum, hominem quendam barbarum, pauperem Romanorum, non piguit! O coelum! o terra! o mare! Sed quid, inquiunt, faciemus hominibus istis sceleratis, criminosis? Pauperes sunt, et si eos occidimus, manus nostras sanguine uili polluimus; pannosi sunt, serui sunt, rustici sunt; si eos flagellamus, non ipsos, sed nos dedecoramus, qui nec Romana scutica deaurata, nec huiusmodi sunt crucibus digni. O utinam alter episcopus, alter marchio esset! culeis enim suti, post acerbos uirgarum ictus, post barbae seu capillorum distractionem, in mare demergerentur. Sed seruentur, inquiunt, et quousque sanctissimus imperator Romanorum Nicephorus haec resciscat mala, graui custodia macerentur. » [48] Dum haec resciscerem, felices eos, quoniam pauperes, me infelicem, quia diuitem, iudicaui. Cum domi essem, mea me uoluntas pauperem excusabat, Constantinopoli uero positus, Croesi me habere diuitias timor ipse dicebat. Semper mihi pauperies grauis, tunc uisa est leuis, tunc accepta, tunc amplectenda; amplectenda utique, quae suos perimi, subiectos sibi flagellari non patitur. Et quia haec paupertas Constantinopoli solum suos ita defendit, eodem sit solummodo diligenda. [49] Igitur apostolicis nuntiis in carcerem traditis, publicana illa epistola Nicephoro in Mesopotamiam mittitur, unde usque ad 2 Idus Septembris non est reuersus, qui afferret apologeticum nuntium. Qua die cum rediret, et me lateret, post biduum , decimo octauo scilicet Calendas Octobris, precibus muneribusque effeci, ut uiuificum atque salutiferum adorarem lignum; ubi tanto in tumultu populi, clam custodibus, quidam me adierunt, qui mentem meam lugubrem furtiuis sermonibus hilarem reddiderunt. [50] Decimo quinto autem Calendas Octobris, mortis uitaeque medius, ad palatium sum conuocatus. Cumque ad Christophori patricii eunuchi praesentiam uenirem, benigne me suscipiens, mihi cum tribus aliis assurrexit. Quorum huiusmodi fuit narrationis initium: « Ostendunt pallor in ore sedens, macies in corpore toto, crinitum caput, prolixa contra morem barba, immensum cordi tuo inesse dolorem, eo quod redeundi ad dominum tuum terminus est dilatatus. Verum ne sancto imperatori, neue nobis succenseas, oramus. Reddimus autem tarditatis tuae causam. Papa Romanus--si tamen papa est uocandus, qui Alberici filio apostatae, adultero, sacrilego , communicauit, comministrauit--litteras nostro sanctissimo imperatori, se dignas, illoque indignas, misit, Graecorum illum, et non Romanorum imperatorem uocans; quod tui domini consilio actum esse, non est g-amphisbehton. » [51] « Quod, inquam mecum, uerbum audio? perii; haud dubium est, quin in praetorium recta proficiscar uia! » « Sed papa, audi, aiunt, omnium hominum stolidior, scimus, dicere, dicere uis, nosque id profitemur. At ego: Non id aio.--Audi ergo; sed papa fatuus, insulsus, ignorat Constantinum sanctum imperialia sceptra huc transuexisse, senatum omnem cunctamque Romanam militiam, Romae uero uilia mancipia, piscatores scilicet, cupediarios, aucupes, nothos, plebeios, seruos, tantummodo dimisisse. Nunquam ille hoc nisi tui suggestione scriberet regis; quod quam periculosum ambobus fuerit, nisi resipuerint, proxima tempora declarabunt! « Sed papa, inquam, simplicitate clarus, ad laudem hoc imperatoris, non ad contumeliam scribere putauit. Constantinum Romanum imperatorem cum Romana militia huc uenisse, ac ciuitatem istam suo ex nomine condidisse, certo scimus; sed quia linguam, mores uestesque mutastis, putauit sanctissimus papa, ita uobis displicere Romanorum nomen, sicut et uestem. Quod in futuris, uita comite, ostendetur epistolis; quarum superscriptio haec erit: Iohannes papa Romanus Nicephoro, Constantino, Basilio, magnis Romanorum imperatoribus atque augustis! » Quod quia nam dixerim, quaeso aduertite. [52] Nicephorus periurio atque adulterio regni apicem est adeptus. Et quoniam Christianorum omnium salus ad Romani papae pertinet sollicitudinem, mittat Nicephoro dominus papa epistolam sepulchris omnino similem, quae foris sunt dealbata, intus plena sunt ossibus mortuorum; improperet illi intrinsecus, qualiter periurio et adulterio acceperit super dominos suos monarchiam; inuitet eum ad synodum, et si non uenerit, anathemate feriat. Si superscriptio huiusmodi non fuerit, nec ad ipsum usque feretur. [53] Nunc ad propositum redeamus. Superscriptam ex superscriptione promissionem a me memorati principes cum audiissent, nil inesse doli putantes: « Grates tibi persoluimus, aiunt, o episcope; decet enim sapientiam tuam tantis mediatricem intercedere rebus. Solus es ex Francis, quem nunc diligamus; sed cum deprauata, te hortante, correxerint, et ipsi diligentur; tuque iterum ad nos cum ueneris, non indonatus abibis! « Corona aurea sceptroque, cum huc ultra rediero, me Nicephorus donabit ! » tacitus dixi. « Sed dic, inquiunt, uult dominus tuus sanctissimus cum imperatore firmare amicitiam foedere nuptiarum? » « Cum huc uenirem, uoluit, inquam, sed quia me diu hic morante litteras non recepit, g-sphalma, id est uitium, a uobis, meque captum putat et uinctum, aestuatque animus eius totus, ut leaenae, catulis raptis, donec uindictam iusta faciat acerbitate, et nuptias abhorreat, atque iram in uos euomat. » « Si ceperit, inquiunt, non dicimus Italiam - sed nec ipsa capiet eum, in qua ortus est, pauper et gunnata, id est pellicea, Saxonia, - pecunia qua pollemus omnes nationes super ipsum inuitabimus, et quasi keramicum {g-keramou}, id est uas fictile, quod confractum reformari nequit, confringemus. Et quoniam te in decorem suum quaedam pallia emisse putamus, ut in medium proferantur, edicimus; quae sunt uobis digna, plumbea notentur bulla uobisque sinantur; quae uero g-kohluomena, id est nationibus omnibus, prae nobis Romanis, prohibita, pretio reddito auferantur. » [54] Quod cum fieret, quinque mihi pretiosissimas purpuras abstulerunt, indignos uos omnesque Italos Saxones, Francos, Bagoarios , Sueuos, immo cunctas nationes, huiusmodi ueste ornatos incedere iudicantes. Quod quam indecorum quamque contumeliosum sit, molles, effoeminatos, manicatos, tiaratos, teristratos, mendaces, neutros , desides, purpuratos incedere; heroas uero, uiros scilicet fortes, scientes bellum, fidei charitatisque plenos, Deo subditos, uirtutibus plenos, non! Quid est, si non haec contumelia est? « Sed ubi est, inquam, imperatorius sermo? ubi imperialis promissio? Cum enim illi ualedicerem, rogaui, ut in ecclesiae honorem quantiuis pretii me permitteret pallia emere. Qui ait: Qualia uis et quanta, g-poiotehta g-kai g-posotehta, id est qualitatem et quantitatem, ponens, differentiam plane non posuit, ut diceret: his et illis exceptis. Testis est Leo coropalates, frater eius; testis est et interpres Euodisius, Iohannes, Romanus; testis sum ipse, qui quod imperator diceret, etiamsi interpres abesset, intellexi. » « Sed g-kohluomena, id est prohibita, sunt haec, » inquiunt. « Et cum quae asseris imperator diceret, de talibus saltem, ut somniares, non potuit cogitare; ut enim diuitiis, sapientia, ita et caeteris nationibus praestare ueste debemus, ut quibus est singularis in uirtutibus gratia, sit singularis et in pulchritudine uestis. » [55] « Haudquaquam singularis, inquam, haec uestis fieri potest, cum penes nos obolariae mulieres et mandrogerontes his utantur. » « Unde, inquiunt, uobis? » « A Veneticis et Amelfitanis institoribus, inquam, qui nostris ex uictualibus, haec ferendo nobis, uitam nutriunt suam. » « Sed non amplius hoc facient, aiunt. Scrutabuntur plane, et si quid huiusmodi inuentum fuerit, uerberibus caesus, crine tonsus, poenas dabit. » Temporibus, inquam, beatae memoriae Constantini imperatoris huc ueneram, non episcopus, sed diaconus, nec ab imperatore aut rege, sed a Berengario marchione missus, et multo plura ac pretiosiora pallia emi, quae neque scrutata, nec a Graecis uisa, nec plumbo sunt signata. Nunc, Deo miserante, episcopus, et a magnificis imperatoribus Ottone et Ottone, patre et filio, missus, tanto inhonestor, ut Veneticorum more pallia mea notentur, et quae quantiuis pretii uidentur, auferantur, cum in ecclesiae mihi commissae usus ferantur. Non taedet uos contumeliarum mearum, immo dominorum meorum, in quibus contemnor? quod sum custodiae traditus, quod fame sitique cruciatus, quod non ad ipsos redirem, hucusque retentus, nisi etiam, ad cumulum dedecoris eorum, propriis exspolier rebus? Auferte saltem quae sunt empta; dimittite quae sunt dono ab amicis donata. » « Constantinus, inquiunt imperator, homo lenis, in palatio manens perpetuo, huiusmodi rebus amicas sibi nationes effecerat; Nicephorus uero basileus homo g-tachucheir, id est militiae deditus, palatium ceu pestem abhorret; et uocatur a nobis prope simultatis amator atque argumentosus, qui non pretio sibi gentes amicas, sed terrore et gladio sibi subditas facit. Atque, ut cognoscas quanti dominos tuos reges habeamus, quae data sunt coloris huiusmodi, et quae empta, uia eadem ad nos reuertentur. » [56] His dictis atque completis, g-chrusobouliou, id est epistolam auro scriptam et signatam, mihi dederunt, uobis deferendam, sed non uobis dignam, ut mens credit mea. Tulerunt autem et alias litteras argento signatas, atque dixerunt: « Papam uestrum imperiales recipere litteras, indignum esse diiudicamus; mittit autem illi coropalates, imperatoris frater, non per suos pauperes nuntios, sed per te epistolam, se satis dignam, ut nisi resipuerit, funditus se periisse cognouerit. » [57] Hanc cum accepissem, uale mihi dicentes, dimiserunt, ocula praebentes satis iucunda, satis amabilia. Sed dum recederem, legationem mihi non me, sed illis satis dirigunt dignam; scilicet quod mihi soli meisque equos darent, sarcinis nullum; sicque nimis, ut res poscebat, turbatus, g-diasohteh, id est ductori meo, quinquaginta aureorum res pretio dedi. Et cum non haberem quod pro malefactis Nicephoro tunc redderem, hos in pariete inuisae domus meae et in mensa lignea uersiculos scripsi: Argolicum non tuta fides; procul esto, Latine, Credere, nec mentem uerbis adhibere memento! Vincere dum possit, quam sancte peierat Argos! Marmore quae uario magnis patet alta fenestris Haec inaquosa domus, concluso peruia soli, Frigora suscipiens, aestum nec saeua repellens; Praesul ab Ausonia Liudprandus in urbe Cremona, Constantinopolim pacis profectus amore, Quattuor aestiuis concludor mensibus istic. Induperator enim Bareas conscenderat Otto, Caede simul flammisque sibi loca subdere temptans, Sed precibus remeat Romanas uictor ad urbes Inde meis. Nurum promisit Graecia mendax, Quae nec nata foret, nec me uenisse doleret, Nec rabiem, Nicephore, tuam perpendere quirem, Priuignam prohibes qui nato iungere herili. Imminet ecce dies, Furiis compulsus acerbis Ni Deus auertat, toto Mars saeuiet orbe, Crimine paxque tuo cunctis optanda silebit! [58] His conscriptis uersibus, sexto Nonas Octobris hora decima, ex illa quondam opulentissima, et florentissima nunc famelica, periura, mendace, dolosa, rapace, cupida, auara, cenodoxa ciuitate cum diasoste meo lintre egressus, diebus quadraginta et nouem, asinando, ambulando, equitando, ieiunando, sitiendo, suspirando, flendo, gemendo Naupactum ueni (Nou. 20), quae est Nicopoleos ciuitas, in qua diasostes meus me deserens, duabus paruis impositum nauibus, duobus me mandatoribus, qui Hydruntem me per mare conducerent, commendauit. Verum cum entolina, id est praeceptum, ius captionis a Graecorum principibus non haberent, ubiubi spernebantur; nec iam nos ab ipsis, sed ipsi a nobis alebantur. Quam saepe illud Terentianum mecum stomachabar: Tutore opus est, quos defensores paras. [59] Igitur nonis Kalendis Decembris Naupactum egressus, biduo ad Offidarim fluuium usque perueni, ut meis comitibus non in nauiculis, quae eos capere non poterant, residentibus, sed secus litus pergentibus. Positi itaque in Offidaro flumine, Patras alio maris in litore, decem et octo miliaribus distare prospeximus. Quem apostolicae passionis locum, quia Constantinopolim ascendendo uisitauimus, adorauimus, nunc eum uisitare et adorare--confiteor peccatum meum!--distulimus. Fecit hoc, domini mei augusti, reuertendi ad uos et uidendi ineffabile desiderium; et ni hoc solum esset, perpetuo, ut puto, perierim. [60] Pugnauit contra me insensatum Auster, mare flatibus ab imis turbans sedibus (an. 968, Nou. 30). Cumque hoc continuis diebus ac noctibus faceret, pridie Kalendas Decembris, ipso scilicet passionis die , intellexi meo mihi hoc accidisse delicto. Sola uexatio intellectum dedit auditui. Fames quippe nos uehementer oppresserat. Terrae incolae, ut nostra nobis auferrent, interficere nos cogitabant; mare, ne effugeremus, fluctibus aestuabat. Tum conuersus ad ecclesiam, quam uidebam, flens et eiulans inquam: « Sancte Andrea apostole, compiscatoris, confratris et coapostoli tui Simonis Petri sum seruus. Passionis tuae locum non abhorrui, nec superbia declinaui; urit me domum redeundi augustalis iussio , augustalis amor. Si te ad indignationem commouit peccatum meum, eliciat ad misericordiam meorum meritum augustorum. Non habes, fratri quod conferas; confer diligentibus fratrem augustis, inhaerendo ei qui omnia nouit. Nosti tu, quanto labore et sudore, quantisque uigiliis et impensis Romanam fratris tui Petri apostoli ecclesiam, ex impiorum manibus ereptam, ditauerint, honorauerint, exaltauerint, et in statum proprium reformauerint. Si mea me praecipitant opera, ipsorum saltem liberent merita; quosque uult praedictus fide et sanguine frater tuus, apostolorum princeps apostolus Petrus, in aliis rebus gaudere et prosperari, in hac, id est in me, quem ipsi direxerant, minime contristari! » [61] Non est, domini mei augusti imperatores, uerum dico, non est adulatio haec, nec consuo nunc puluillos sub cubito manus; res, inquam, uera est. Post biduum uestris meritis tanta est fretum tranquillitate sedatum, ut, cum nautae nobis aufugerent, ipsi Leucaten usque nauigaremus, miliaribus scilicet centum et quadraginta, nihil discriminis aut tristitiae patientes, nisi parum in faucibus fluminis Acheloi; ubi discurrentes uelociter fluctus eius maris unda reuerberat. [62] Quid ergo, praepotentes augusti, retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit in me uobis? Dicam quid. Hoc Deus uult, hoc petit; et quamuis sine uobis hoc facere possit, uult tamen huius rei esse hypurgos, id est ministros; ipse enim quod ei offeratur dat, custodit quod exigat, ut possit coronare quod praestat. Aduertite igitur, quaeso. Nicephorus cum omnibus ecclesiis homo sit impius, liuore, quo in uos abundat, Constantinopolitano patriarchae praecepit, ut Hydrontinam ecclesiam in archiepiscopatus honorem dilatet, nec permittat in omni Apulia seu Calabria latine amplius, sed graece diuina mysteria celebrare. Mercatores dicit fuisse praeteritos papas et Spiritum sanctum uendidisse, quo uiuificantur et reguntur omnia, qui replet orbem terrarum, qui scientiam habet uocis, qui est cum Deo patre et filio eius Iesu Christo coaeternus et consubstantialis, sine initio, sine fine, permanens uerus, qui pretio non aestimatur, sed a mundis corde tanti emitur, quanti habetur. Scripsit itaque Polyeuctos Constantinopolitanus patriarcha priuilegium Hydrontino episcopo, quatinus sua auctoritate habeat licentiam episcopos consecrandi in Acirentila, Turcico, Grauina, Maceria, Tricario , qui ad consecrationem domini apostolici pertinere uidentur. Sed quid hoc memorem, cum ipsa Constantinopolitana ecclesia nostrae sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae Romanae merito sit subiecta? Scimus, immo uidemus, Constantinopolitanum episcopum pallio non uti, nisi sancti patris nostri permissu. Verum cum impiissimus Albericus, quem non stillatim cupiditas, sed uelut torrens, impleuerat, Romanam ciuitatem sibi usurparet, dominumque apostolicum quasi seruum proprium in conclaui teneret, Romanus imperator filium suum Theophylactum eunuchum patriarcham constituit; cumque eum Alberici cupiditas non lateret, missis ei muneribus satis magnis, effecit, ut ex papae nomine Theophylacto patriarchae litterae mitterentur, quarum auctoritate cum ipse, tum successores eius, absque paparum permissu palliis uterentur. Ex quo turpi commercio uituperandus mos inoleuit, ut non solum patriarchiae, sed etiam episcopi totius Graeciae, palliis utantur. Quod quam absurdum sit, censore opus non est. Est ergo meum consilium, sanctam fieri synodum, et ad eandem uocari Polyeuctum. Quod si uenire, et sfa?µ?ta sua, id est uitia, superius scripta canonice emendare noluerit, quod sanctissimi canones decreuerint, fiat. Vos interim, praepotentes augusti, ut coepistis, laborate; efficite, ut si nolit nobis Nicephorus, quem canonice arguere disponimus, oboedire, audiat uos, quorum copiis non audet cadauerosus occurrere. Hoc, inquam, est, quod nos apostoli , domini et commilitones nostri, facere uolunt. Non est a Graecis Romanus uilis tenendus locus, quia recessit inde imperator Constantinus; uerum eo magis colendus, uenerandus, adorandus, quia uenerunt illuc apostoli doctores sancti, Petrus et Paulus. Ac de his satis me scripsisse sufficiat, donec Deo largiente sanctissimorumque apostolorum orationibus, ex Graecorum ereptus manibus, uos adeam. Et tunc non taedeat dicere, quod hic non piguit scribere. Nunc ad propositum redeamus. [63] Octauo Idus Decembris Leucatem uenimus, ubi ab episcopo ipsius loci eunucho, sicut et ubique ab aliis, inhumanissime suscepti et tractati sumus. In omni Graecia, ueritatem dico, non mentior, non reperi hospitales episcopos. Diuites sunt, pauperes sunt; diuites aureis quibus plena luditur arca; pauperes ministris seu utensilibus. Soli mensulae assident nudae, paximacium sibi apponentes, balneaque tunc uitro permodico non bibentes, sed sorbillantes. Ipsi uendunt, ipsi emunt; ostia ipsi claudunt, ipsi aperiunt; ipsi dapiferi, ipsi agasones, ipsi capones--sed, ha! caupones uolui scribere, uerum res ipsa, quae uera est, ueritatem etiam nolentem compulit scribere--dicimus enim, quia capones sunt, id est, eunuchi, quod canonicum non est; sunt et caupones, id est tabernarii, quod contra canones est; quorum "Incipit et claudit coenam lactuca tenacem", Claudere quae coenas lactuca solebat auorum! Felices eos, si paupertatem Christi haec imitaretur, pauperes iudicarem! Facit hoc asper nummus et auri sacra fames. Verum parcat illis Deus! Hoc eo illos puto facere, quoniam eorum ecclesiae sunt tributariae. Leucatensis mihi iurauit episcopus, quotannis ecclesiam suam debere Nicephoro aureos centum persoluere, similiter et caeteras plus minusue, secundum uires suas. Quod quam iniquum sit, sanctissimi patris nostri Ioseph acta demonstrant, quia cum Aegyptum totam famis tempore tributariam Pharaonis faceret, sacerdotum terram a tributo liberam esse permisit. [64] Igitur decimo nono Kalendas Ianuarii Leucaten exeuntes, ipsique, quoniam, ut superius scripsimus, nautae effugerant, nauigantes, decimequinto ad Coriphus peruenimus, ubi ante nauis egressionem occurrit nobis strategos quidam, Michael nomine, Chersionitis, a loco scilicet Chersona; homo ipse canus capite, facie hilaris, sermone bonus, risu semper iucundus, sed, ut post patuis, mente diabolus; quod et Deus apertis mihi monstrauit indiciis, si mea tunc mens hoc potuisset conicere. Mox enim ut pacem, quam corde non ferebat, mihi osculo dedit, tota Coriphus, magna scilicet insula, tremuit; nec solum semel, sed ter eadem die pertremuit. Post quatriduum autem, undecimo scilicet Calendas Ianuarii (Dec. 22) , dum in mensa positus panem comederem, qui ampliabat super me calcaneum suum, uerecundatus sol facinus tam indignum, lucis suae radios abscondit, et eclipsin passus, Michaelem illum terruit, sed non immutauit. [65] Dicam ergo, quid illi causa amicitiae fecerim, quidnam ab eo pro recompensatione perceperim. Dum Constantinopolim ascenderem, illud uestrum pretiosissimum scutum, miro opere deauratum et fabricatum, quod mihi domini mei augusti dedistis caeteris cum muneribus, ut amicis meis Graecis darem, filio ipsius contuli. Nunc Constantinopolim rediens, patrem pallio donaui pretiosissimo; pro quibus omnibus gratias distribuit eiusmodi: Scripsit Nicephorus, ut quacunque hora se adirem, absque mora chelandio impositum Leoni kitoniae dirigeret; quod ipse non fecit; uerum diebus uiginti me retentum, non suis sed propriis me stipendiis aluit, donec a praefato Leone kitonita nuncius uenit, qui illum, cur me moraretur, obiurgauit (An. 969, Ian. 7). Verum cum obiurgationes meas, lamenta et suspiria mea ferre non posset, recessit, meque homini tam iniquo et pessimo commendauit, ut sumptus saltem me emere non permitteret, donec a me cortinam, librae argenti pretio dignam, acciperet, et cum post uiginti dies inde discederem, nuntius ipse, cui cortinam dederam, nauclero iussit, ut post acroteria, id est promontorium quoddam, me positum fame perire permitteret. Hoc autem eo fecit, quoniam, ne purpuras haberem absconditas, mea pallia regirauit; ex quibus dum unum uellet accipere, non accepit O. Michaeles, Michaeles, ubi uos tot simul talesque reperi! Custos meus ille Constantinopolitanus Michaeli suo riuali me commendauit, malus pessimo, pessimus iniquo. Michael uocatus est et diasostes meus, homo quidem simplex, cuius sancta simplicitas tantum mihi pene nocuit, quantum et istorum peruersitas. Sed ab his paruulis Michaelibus impegi in te Michaelem magnum, semiheremitam, semimonachum. Dico, et uerum dico: non proderit tibi balneum, quo te assidue potas in amore beati Ioannis Praecursoris. Qui enim ficte Deum quaerunt, nunquam inuenire merentur.