[11,0] SATVRA XI : MENSAE LUXUS. Atticus eximie si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis conuictus, thermae, stationes, omne theatrum 5 de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno scripturus leges et regia uerba lanistae. multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum 10 creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo uiuendi causa palato est. egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina. interea gustus elementa per omnia quaerunt 15 numquam animo pretiis obstantibus; interius si attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur. ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis uel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum 20 fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit et a censu famam trahit. illum ego iure despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas 25 omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignorat quantum ferrata distet ab arca sacculus. e caelo descendit g-Gnohthi g-seauton, figendum et memori tractandum pectore, siue coniugium quaeras uel sacri in parte senatus 30 esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes; ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator uehemens an Curtius et Matho buccae. 35 noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno 40 ac rebus mersis in uentrem fenoris atque argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? talibus a dominis post cuncta nouissimus exit anulus, et digito mendicat Pollio nudo. non praematuri cineres nec funus acerbum 45 luxuriae sed morte magis metuenda senectus. hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum nescio quid superest et pallet fenoris auctor, qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt. [11,50] cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a feruenti migrare Subura. ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno. sanguinis in facie non haeret gutta, morantur 55 pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem uita et moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero sed in aure placentas. 60 nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus. fercula nunc audi nullis ornata macellis. 65 de Tiburtino ueniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus uirgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani asparagi, posito quos legit uilica fuso. 70 grandia praeterea tortoque calentia feno oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae parte anni quales fuerant in uitibus uuae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis 75 nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci. haec olim nostri iam luxuriosa senatus cena fuit. Curius paruo quae legerat horto ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc 80 squalidus in magna fastidit conpede fossor, qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae. sicci terga suis rara pendentia crate moris erat quondam festis seruare diebus et natalicium cognatis ponere lardum 85 accedente noua, si quam dabat hostia, carne. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat erectum domito referens a monte ligonem. 90 cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique seueros censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum qualis in Oceani fluctu testudo nataret, 95 clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; sed nudo latere et paruis frons aerea lectis uile coronati caput ostendebat aselli, ad quod lasciui ludebant ruris alumni. {tales ergo cibi qualis domus atque supellex.} [11,100] tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus euersis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae 105 imperii fato, geminos sub rupe Quirinos ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti. ponebant igitur Tusco farrata catino: argenti quod erat solis fulgebat in armis. 110 omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. templorum quoque maiestas praesentior, et uox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis officium uatis peragentibus. his monuit nos, 115 hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro. illa domi natas nostraque ex arbore mensas tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat eurus. 120 at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes 125 et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis, hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus. ergo superbum 130 conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt 135 rancidula aut ideo peior gallina secatur. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens 140 et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. 145 plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus, non Phryx aut Lycius {non a mangone petitus quisquam erit et magno}: cum posces, posce Latine. idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli [11,150] atque hodie tantum propter conuiuia pexi. pastoris duri hic filius, ille bubulci. suspirat longo non uisam tempore matrem et casulam et notos tristis desiderat haedos ingenui uoltus puer ingenuique pudoris, 155 qualis esse decet quos ardens purpura uestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec uellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto. hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis 160 a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. {namque una atque eadem est uini patria atque ministri.} forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae, 165 {spectant hoc nuptae iuxta recubante marito quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.} inritamentum ueneris languentis et acres diuitis urticae {maior tamen ista uoluptas alterius sexus}; magis ille extenditur, et mox 170 auribus atque oculis concepta urina mouetur. non capit has nugas humilis domus. audiat ille testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur uocibus obscenis omnique libidinis arte, 175 qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis, turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur. nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos: 180 conditor Iliados cantabitur atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam. quid refert, tales uersus qua uoce legantur? sed nunc dilatis auerte negotia curis et gratam requiem dona tibi, quando licebit 185 per totum cessare diem. non fenoris ulla mentio nec, prima si luce egressa reuerti nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor umida suspectis referens multicia rugis uexatasque comas et uoltum auremque calentem. 190 protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et seruos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. interea Megalesiacae spectacula mappae Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho 195 praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem percutit, euentum uiridis quo colligo panni. nam si deficeret, maestam attonitamque uideres [11,200] hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: nostra bibat uernum contracta cuticula solem effugiatque togam. iam nunc in balnea salua 205 fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae 208 magna: uoluptates commendat rarior usus.