[3,0] SATVRA III : URBIS INCOMMODA. 1 Quamuis digressu ueteris confusus amici laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni 5 secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae urbis et Augusto recitantes mense poetas? 10 sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; 15 omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silua Camenis), in uallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles ueris. quanto praesentius esset numen aquis, uiridi si margine cluderet undas 20 herba nec ingenuum uiolarent marmora totum. hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc 25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, dum noua canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. uiuant Artorius istic 30 et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt, quis facile est aedem conducere, flumina, portus, siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer, et praebere caput domina uenale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae 35 perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint quales ex humili magna ad fastigia rerum 40 extollit quotiens uoluit Fortuna iocari. quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam 45 inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae. quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens [3,50] aestuat occultis animus semperque tacendis? nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti. carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult accusare potest. tanti tibi non sit opaci 55 omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum, ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico. quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, 60 nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes et linguam et mores et cum tibicine chordas obliquas nec non gentilia tympana secum 65 uexit et ad circum iussas prostare puellas. ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, 70 hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, Esquilias dictumque petunt a uimine collem, uiscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium uelox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum 75 esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos: grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax 80 qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. horum ego non fugiam conchylia? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, aduectus Romam quo pruna et cottana uento? usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum 85 hausit Auentini baca nutrita Sabina? quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, 90 miratur uocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito? haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit uel Dorida nullo 95 cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur, non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas infra uentriculum et tenui distantia rima. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: [3,100] natio comoeda est. rides, maiore cachinno concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni 105 nocte dieque potest aliena sumere uultum a facie, iactare manus laudare paratus, si bene ructauit, si rectum minxit amicus, si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. praeterea sanctum nihil aut ab inguine tutum, 110 non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus. horum si nihil est, auiam resupinat amici. {scire uolunt secreta domus atque inde timeri.} et quoniam coepit Graecorum mentio, transi 115 gymnasia atque audi facinus maioris abollae. Stoicus occidit Baream delator amicum discipulumque senex ripa nutritus in illa ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat 120 Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus, qui gentis uitio numquam partitur amicum, solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem exiguum de naturae patriaeque ueneno, limine summoueor, perierunt tempora longi 125 seruitii; nusquam minor est iactura clientis. quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem inpellat et ire praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis, 130 ne prior Albinam et Modiam collega salutet? diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum filius; alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Caluinae uel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, 135 cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres et dubitas alta Chionen deducere sella. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: 140 protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" quantum quisque sua nummorum seruat in arca, tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum 145 et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter [3,150] pelle patet, uel si consuto uolnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix? nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit, "si pudor est, et de puluino surgat equestri, 155 cuius res legi non sufficit, et sedeant hic lenonum pueri quocumque ex fornice nati, hic plaudat nitidus praeconis filius inter pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae." sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. 160 quis gener hic placuit censu minor atque puellae sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres? quando in consilio est aedilibus? agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites. haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat 165 res angusta domi, sed Romae durior illis conatus: magno hospitium miserabile, magno seruorum uentres, et frugi cenula magno. fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam 170 contentusque illic Veneto duroque cucullo. pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro maiestas tandemque redit ad pulpita notum 175 exodium, cum personae pallentis hiatum in gremio matris formidat rusticus infans, aequales habitus illic similesque uidebis orchestram et populum; clari uelamen honoris sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. 180 hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus quam satis est interdum aliena sumitur arca. commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, 185 ut te respiciat clauso Veiiento labello? ille metit barbam, crinem hic deponit amati; plena domus libis uenalibus: accipe et istud fermentum tibi habe. praestare tributa clientes cogimur et cultis augere peculia seruis. 190 quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat 195 uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum, securos pendente iubet dormire ruina. uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: [3,200] tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae. lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci, nec non et paruulus infra 205 cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque uetus Graecos seruabat cista libellos et diuina opici rodebant carmina mures. nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil. ultimus autem 210 aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt uadimonia praetor. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. 215 ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas; hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, haec Asianorum uetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam, 220 hic modium argenti. meliora ac plura reponit Persicus orborum lautissimus et merito iam suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. si potes auelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur 225 quanti nunc tenebras unum conducis in annum. hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu. uiue bidentis amans et culti uilicus horti unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 230 est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, unius sese dominum fecisse lacertae. plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum 235 admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. inde caput morbi. raedarum transitus arto uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae eripient somnum Druso uitulisque marinis. si uocat officium, turba cedente uehetur 240 diues et ingenti curret super ora Liburna atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus; namque facit somnum clausa lectica fenestra. ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos 245 qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. nonne uides quanto celebretur sportula fumo? [3,250] centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto uertice portat seruulus infelix et cursu uentilat ignem. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat 255 serraco ueniente abies, atque altera pinum plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur. nam si procubuit qui saxa Ligustica portat axis et euersum fudit super agmina montem, quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa 260 inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer more animae. domus interea secura patellas iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto. haec inter pueros uarie properantur, at ille 265 iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem. respice nunc alia ac diuersa pericula noctis: quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum 270 testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris uasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. possis ignauus haberi et subiti casus inprouidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa 275 nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae. ergo optes uotumque feras miserabile tecum, ut sint contentae patulas defundere pelues. ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum 280 Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: {ergo non aliter poterit dormire; quibusdam} somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena uitari iubet et comitum longissimus ordo, 285 multum praeterea flammarum et aenea lampas. me, quem luna solet deducere uel breue lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum. 290 stat contra starique iubet. parere necesse est; nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto, cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum sutor et elixi ueruecis labra comedit? 295 nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" dicere si temptes aliquid tacitusue recedas, tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde irati faciunt. libertas pauperis haec est: [3,300] pulsatus rogat et pugnis concisus adorat ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti. nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te non derit clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. 305 interdum et ferro subitus grassator agit rem: armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt. qua fornace graues, qua non incude catenae? 310 maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne uomer deficiat, ne marra et sarcula desint. felices proauorum atauos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis uiderunt uno contentam carcere Romam. 315 his alias poteram et pluris subnectere causas, sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est; nam mihi commota iamdudum mulio uirga adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, 320 me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, 322 auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'