[2,0] SATVRA II : HYPOCRYTAE. 1 Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit et iubet archet pluteum seruare Cleanthas. frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis 10 inter Socraticos notissima fossa cinaedos? hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum, sed podice leui caeduntur tumidae medico ridente mariscae. rarus sermo illis et magna libido tacendi atque supercilio breuior coma. uerius ergo et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis 20 Herculis inuadunt et de uirtute locuti clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?' infamis Varillus ait, 'quo deterior te?' loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. quis tulerit Gracchos de seditione querentes? quis caelum terris non misceat et mare caelo si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, in tabulam Sullae si dicant discipuli tres? qualis erat nuper tragico pollutus adulter 30 concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam solueret et patruo similes effunderet offas. nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent? non tulit ex illis toruum Laronia quendam clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?' atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem: 40 tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae. quod si uexantur leges ac iura, citari ante omnis debet Scantinia. respice primum et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos defendit numerus iunctaeque umbone phalanges. magna inter molles concordia. non erit ullum exemplum in nostro tam detestabile sexu. Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam: [2,50] Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque. numquid nos agimus causas, ciuilia iura nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus? luctantur paucae, comedunt coloephia paucae. uos lanam trahitis calathisque peracta refertis uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, leuius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex. notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister liberto, dederit uiuus cur multa puellae. 60 diues erit magno quae dormit tertia lecto. tu nube atque tace: donant arcana cylindros. de nobis post haec tristis sententia fertur? dat ueniam coruis, uexat censura columbas.' fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid non facient alii, cum tu multicia sumas, Cretice, et hanc uestem populo mirante perores in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla; damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem 70 non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet, aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis. en habitum quo te leges ac iura ferentem uulneribus crudis populus modo uictor et illud montanum positis audiret uulgus aratris. quid non proclames, in corpore iudicis ista si uideas? quaero an deceant multicia testem. acer et indomitus libertatisque magister, Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris 80 unius scabie cadit et porrigine porci uuaque conspecta liuorem ducit ab uua. foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu; nemo repente fuit turpissimus. accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam. sed more sinistro exagitata procul non intrat femina limen: solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,' 90 clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.' talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton. ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attollens oculos; uitreo bibit ille priapo reticulumque comis auratum ingentibus implet caerulea indutus scutulata aut galbina rasa et per Iunonem domini iurante ministro; ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, [2,100] Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat armatum, cum iam tolli uexilla iuberet. res memoranda nouis annalibus atque recenti historia, speculum ciuilis sarcina belli. nimirum summi ducis est occidere Galbam et curare cutem, summi constantia ciuis Bebriaci campis solium adfectare Palati et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. 110 hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more superuacuam cultris abrumpere carnem? quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, siue hic recto cantauerat aere; signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens 120 cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. o proceres, censore opus est an haruspice nobis? scilicet horreres maioraque monstra putares, si mulier uitulum uel si bos ederet agnum? segmenta et longos habitus et flammea sumit arcano qui sacra ferens nutantia loro sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis, unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes? traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir, 130 nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas nec quereris patri. uade ergo et cede seueri iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.' quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient, fient ista palam, cupient et in acta referri. interea tormentum ingens nubentibus haeret quod nequeant parere et partu retinere maritos. sed melius, quod nil animis in corpora iuris 140 natura indulget: steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco. uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustrauitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum admoueas cuius tunc munere retia misit. esse aliquos manes et subterranea regna, [2,150] Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire uadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur. sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus, tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus. illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra 160 litora Iuuernae promouimus et modo captas Orcadas ac minima contentos nocte Britannos, sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno. aspice quid faciant commercia: uenerat obses, hic fiunt homines. nam si mora longior urbem indulsit pueris, non umquam derit amator. mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum: 170 sic praetextatos referunt Artaxata mores.