µ15 Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin. effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae 5 atque uetus Thebe centum iacet obruta portis. illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam. porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu (o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis 10 numina!), lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae: carnibus humanis uesci licet. attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam 15 mouerat ut mendax aretalogus. 'in mare nemo hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi, fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas? nam citius Scyllam uel concurrentia saxa Cyaneis plenos et tempestatibus utres 20 crediderim aut tenui percussum uerbere Circes et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis. tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?' sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna; 25 solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat. nos miranda quidem sed nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis; nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas, 30 nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro dira quod exemplum feritas produxerit aeuo. inter finitimos uetus atque antiqua simultas, inmortale odium et numquam sanabile uulnus, ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque 35 inde furor uolgo, quod numina uicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit. sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis uisa inimicorum primoribus ac ducibus, ne 40 laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis peruigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol inuenit. horrida sane Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notaui, 45 barbara famoso non cedit turba Canopo. adde quod et facilis uictoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus. inde uirorum saltatus nigro tibicine, qualiacumque unguenta et flores multaeque in fronte coronae: 50 hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae. dein clamore pari concurritur, et uice teli saeuit nuda manus. paucae sine uolnere malae, uix cuiquam aut nulli toto certamine nasus 55 integer. aspiceres iam cuncta per agmina uoltus dimidios, alias facies et hiantia ruptis ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies quod nulla cadauera calcent. 60 et sane quo tot rixantis milia turbae, si uiuunt omnes? ergo acrior impetus et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, 65 uel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem ualeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae. nam genus hoc uiuo iam decrescebat Homero, terra malos homines nunc educat atque pusillos; 70 ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit. a deuerticulo repetatur fabula. postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis. terga fugae celeri praestant instantibus Ombis 75 qui uicina colunt umbrosae Tentura palmae. labitur hic quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit 80 uictrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut ueribus, longum usque adeo tardumque putauit expectare focos, contenta cadauere crudo. hic gaudere libet quod non uiolauerit ignem, quem summa caeli raptum de parte Prometheus 85 donauit terris; elemento gratulor, et te exultare reor. sed qui mordere cadauer sustinuit nil umquam hac carne libentius edit; nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an prima uoluptatem gula senserit, ultimus ante 90 qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi produxere animas, sed res diuersa, sed illic fortunae inuidia est bellorumque ultima, casus 95 extremi, longae dira obsidionis egestas. [huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens.] post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat uacui uentris furor, hostibus ipsis 100 pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua. quisnam hominum ueniam dare quisue deorum uentribus abnueret dira atque inmania passis et quibus illorum poterant ignoscere manes 105 quorum corporibus uescebantur? melius nos Zenonis praecepta monent, [nec enim omnia quidam pro uita facienda putant] sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, 110 Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par uirtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat: Maeotide saeuior ara 115 Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri inuentrix homines, ut iam quae carmina tradunt digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil aut grauius cultro timet hostia. quis modo casus inpulit hos? quae tanta fames infestaque uallo 120 arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca inuidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, 125 hac saeuit rabie inbelle et inutile uolgus paruula fictilibus solitum dare uela phaselis et breuibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri inuenies nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130 et similes ira atque fames. mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura uocantem 135 circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli. naturae imperio gemimus, cum funus adultae uirginis occurrit uel terra clauditur infans et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus 140 arcana, qualem Cereris uolt esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo uenerabile soli sortiti ingenium diuinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti 145 sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 150 dispersos trahere in populum, migrare uetusto de nemore et proauis habitatas linquere siluas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos uicino limine somnos ut conlata daret fiducia, protegere armis 155 lapsum aut ingenti nutantem uolnere ciuem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum claue teneri. sed iam serpentum maior concordia. parcit cognatis maculis similis fera. quando leoni 160 fortior eripuit uitam leo? quo nemore umquam expirauit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis. ast homini ferrum letale incude nefanda 165 produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac uomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri. aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, uoltum 170 crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo uel quo non fugeret, si nunc haec monstra uideret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et uentri indulsit non omne legumen?