µ13 Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori. prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis gratia fallaci praetoris uicerit urna. quid sentire putas homines, Caluine, recenti 5 de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara uidemus quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus aceruo. 10 ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo non debet dolor esse uiri nec uolnere maior. tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum particulam uix ferre potes spumantibus ardens uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus 15 depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit sexaginta annos Fonteio consule natus? an nihil in melius tot rerum proficis usu? magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, uictrix fortunae sapientia, ducimus autem 20 hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae nec iactare iugum uita didicere magistra. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos? 25 rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot Thebarum portae uel diuitis ostia Nili. nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo. 30 nos hominum diuomque fidem clamore ciemus quanto Faesidium laudat uocalis agentem sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum 35 exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti? quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno 40 et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; nulla super nubes conuiuia caelicolarum nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor ad cyathos et iam siccato nectare tergens bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; 45 prandebat sibi quisque deus nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere; nondum imi sortitus triste profundi imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton, 50 nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. inprobitas illo fuit admirabilis aeuo, credebant quo grande nefas et morte piandum si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si 55 barbato cuicumque puer, licet ipse uideret plura domi fraga et maiores glandis aceruos; tam uenerabile erat praecedere quattuor annis primaque par adeo sacrae lanugo senectae. nunc si depositum non infitietur amicus, 60 si reddat ueterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis quaeque coronata lustrari debeat agna. egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri hoc monstrum puero et miranti sub aratro 65 piscibus inuentis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uua culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus miris et lactis uertice torrens. 70 intercepta decem quereris sestertia fraude sacrilega. quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo, maiorem tertius illa summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae? tam facile et pronum est superos contemnere testes, 75 si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus. per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis, per calamos uenatricis pharetramque puellae 80 perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem, addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto.' 85 sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moueri natura uoluente uices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. [est alius metuens ne crimen poena sequatur.] 90 hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: 'decernat quodcumque uolet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos. et pthisis et uomicae putres et dimidium crus 95 sunt tanti. pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene; quid enim uelocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae? ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; 100 si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me uenient? sed et exorabile numen fortasse experiar; solet his ignoscere. multi committunt eadem diuerso crimina fato: ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' 105 sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus. nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia. mimum agit ille, 110 urbani qualem fugitiuus scurra Catulli: tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis, uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis, Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem debueris uel marmoreus uel aeneus? aut cur 115 in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum uituli iecur albaque porci omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est effigies inter uestras statuamque Vagelli.' accipe quae contra ualeat solacia ferre 120 et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit a Cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti. curentur dubii medicis maioribus aegri: tu uenam uel discipulo committe Philippi. 125 si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te ueto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu 130 planguntur nummi quam funera; nemo dolorem fingit in hoc casu, uestem diducere summam contentus, uexare oculos umore coacto: ploratur lacrimis amissa pecunia ueris. sed si cuncta uides simili fora plena querella, 135 si deciens lectis diuersa parte tabellis uana superuacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, ten, o delicias, extra communia censes 140 ponendum, quia tu gallinae filius albae, nos uiles pulli nati infelicibus ouis? rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina. confer conductum latronem, incendia sulpure coepta 145 atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi pocula adorandae robiginis et populorum dona uel antiquo positas a rege coronas; haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui 150 radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; [an dubitet solitus totum conflare Tonantem?] confer et artifices mercatoremque ueneni et deducendum corio bouis in mare, cum quo 155 clauditur aduersis innoxia simia fatis. haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit? humani generis mores tibi nosse uolenti sufficit una domus; paucos consume dies et 160 dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude. quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis in Meroe crasso maiorem infante mamillam? caerula quis stupuit Germani lumina, flauam caesariem et madido torquentem cornua cirro? 165 [nempe quod haec illis natura est omnibus una.] ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram Pygmaeus paruis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curuis unguibus a saeua fertur grue. si uideas hoc 170 gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. 'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena 175 protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco inuidiosa dabit minimus solacia sanguis. 'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.' 180 nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut leuibus uideas flagrantia causis. [quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.] Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex uicinus Hymetto, 185 qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae accusatori nollet dare. [plurima felix paulatim uitia atque errores exuit, omnes prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique uoluptas 190 ultio. continuo sic collige, quod uindicta nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu euasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo uerbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum? 195 poena autem uehemens ac multo saeuior illis quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia uates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret 200 depositum retinere et fraudem iure tueri iurando. quaerebat enim quae numinis esset mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem uocem adyti dignam templo ueramque probauit 205 extinctus tota pariter cum prole domoque et quamuis longa deductis gente propinquis. has patitur poenas peccandi sola uoluntas. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum facti crimen habet. cedo si conata peregit. 210 perpetua anxietas nec mensae tempore cessat faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed uina misellus expuit, Albani ueteris pretiosa senectus displicet; ostendas melius, densissima ruga 215 cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno. nocte breuem si forte indulsit cura soporem et toto uersata toro iam membra quiescunt, continuo templum et uiolati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, 220 te uidet in somnis; tua sacra et maior imago humana turbat pauidum cogitque fateri. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed 225 iratus cadat in terras et iudicet ignis. illa nihil nocuit, cura grauiore timetur proxima tempestas uelut hoc dilata sereno. praeterea lateris uigili cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum 230 infesto credunt a numine; saxa deorum haec et tela putant. pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent; quid enim sperare nocentibus aegris concessum? uel quae non dignior hostia uita? 235 [mobilis et uaria est ferme natura malorum.] cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas atque nefas tandem incipiunt sentire peractis criminibus. tamen ad mores natura recurrit damnatos fixa et mutari nescia. nam quis 240 peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem? quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno flagitio? dabit in laqueum uestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum 245 aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis. poena gaudebis amara nominis inuisi tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.