[37,0] LIBER XXXVII. [37,1] I. Capto Aristonico Massilienses pro Phocaeensibus, conditoribus suis, quorum urbem senatus et omne nomen, quod et tunc et antea Antiochi bello infesta contra populum Romanum arma tulerant, deleri iusserat, legatos Romam deprecatum misere ueniamque his a senatu obtinuere. 2 Post haec regibus, qui aduersus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta: Mithridati Pontico Syria maior, filiis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem bello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae. 3 Fidiorque populus Romanus in socii filios quam mater in liberos fuit; quippe hinc paruulis auctum regnum, inde uita adempta. 4 Namque Laodice ex numero sex filiorum, quos uirilis sexus et Ariarathe rege susceperat, timens, ne non diutina administratione regni adultis quibusdam potiretur, quinque parricidali ueneno necauit; 5 unum paruulum sceleri matris cognatorum custodia eripuit, qui post necem Laodices (nam propter crudelitatem eam populus extinxerat) solus regno potitus est. 6 Mithridates quoque repentina morte interceptus filium, qui et ipse Mithridates dictus est, reliquit; 7 cuius ea postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, uerum etiam superioris aetatis omnes reges maiestate superauerit bellaque cum Romanis per XLVI annos uaria uictoria gesserit, 8 cum eum summi imperatores, Sylla, Lucullus ceterique, in summa Cn. Pompeius ita uicerit, ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis terribilior redderetur. 9 Denique ad postremum non ui hostili uictus, sed uoluntaria morte in auito regno senex herede filio decessit. [37,2] II. Huius futuram magnitudinem etiam caelestia ostenta praedixerant. 2 Nam et eo quo genitus est anno et eo quo regnare primum coepit stella cometes per utrumque tempus LXX diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare uideretur. 3 Nam et magnitudine sui quartam partem caeli occupauerat et fulgore sui solis nitorem uicerat; et cum oreretur occumberetque, IV horarum spatium consumebat. 4 Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo inpositum equitare iacularique cogebant; 5 qui conatus cum eos fefellissent supra aetatem regente equum Mithridate, ueneno eum appetiuere. 6 Quod metuens antidota saepius bibit et ita se aduersus insidias, exquisitis tutioribus remediis, stagnauit, ut ne uolens quidem senex ueneno mori potuerit. 7 Timens deinde, ne inimici, quod ueneno non potuerant, ferro peragerent, uenandi studium finxit, quo per septem annos neque urbis neque ruris tecto usus est, 8 sed per siluas uagatus diuersis montium regionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis, adsuetus feras cursu aut fugere aut persequi, cum quibusdam etiam uiribus congredi. 9 Quibus rebus et insidias uitauit et corpus ad omnem uirtutis patientiam durauit. [37,3] III. 1 Ad regni deinde administrationem cum accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitauit. 2 Itaque Scythas inuictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleuerant, qui Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidauerant, qui Philippum, Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit. 3 Auctus igitur uiribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupauit. 4 Cum de Asia tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno profectus uniuersam nemine sentiente peruagatus est omniumque urbium situm ac regiones cognouit. 5 Inde in Bithyniam transcendit et quasi dominus Asiae opportuna quaeque uictoriae suae metatus est. 6 Post haec in regnum, cum iam perisse crederetur, reuersus est inuento paruulo filio, quem per absentiam eius soror uxorque Laodice enixa fuerat. 7 Sed inter gratulationem post longam peregrinationem aduentus sui et filii geniti ueneno periclitatus est, siquidem Laodice soror, cum perisse eum crederet, in concubitus amicorum proiecta, quasi admissum facinus maiori scelere tegere posset, uenenum aduenienti parauit. 8 Quod cum ex ancillis Mithridates cognouisset, facinus in auctores uindicauit. [37,4] IV. Hieme deinde adpetente non in conuiuio, sed in campo, nec in auocationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed inter coaequales aut equo aut cursu aut uiribus contendebat. 2 Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam cotidiana exercitatione durabat, atque ita inuictus iyse inexpugnabilem exercitum fecerat. 3 Inita deinde cum Nicomede societate Paphlagoniam inuadit uictamque cum socio diuidit. 4 Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent. 5 Mithridates, cum se iam parem magnitudini Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obuenisse respondit; mirari se, quod cum ei relata controuersia non fuerit, sibi referatur. 6 Nec territus minis Galatiam quoque occupat. 7 Nicomedes, quoniam se tueri iure non poterat, iusto regi redditurum respondit. 8 Atque ita filium suum mutato nomine Pylaemenen, Paphlagonum regum nomine, appellat et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, falso nomine tenet. 9 Sic ludibrio habiti legati Romam reuertuntur.