[16,0] LIBER XVI. [16,1] I. Post Cassandri regis filiique eius Philippi continuas mortes Thessalonice regina, uxor Cassandri, non magno post tempore ab Antipatro filio, cum uitam etiam per ubera materna deprecaretur, occiditur. 2 Causa parricidii fuit, quod post mortem mariti in diuisione inter fratres regni propensior fuisse pro Alexandro uidebatur. 3 Quod facinus eo grauius omnibus uisum est, quod nullum maternae fraudis uestigium fuit, 4 quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad sceleris patrocinia praetexi potest. 5 Post haec igitur Alexander in ultionem maternae necis cum fratre gesturus bellum auxilium a Demetrio petit. 6 Nec Demetrius spe inuadendi Macedonici regni moram fecit. 7 Cuius aduentum uerens Lysimachus persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam reuerti quam paternum hostem in Macedoniam admitti. 8 Incohatam igitur inter fratres reconciliationem cum praesensisset Demetrius, per insidias Alexandrum 9 interfecit occupatoque Macedoniae regno caedem apud exercitum excusaturus in contionem uocat. 10 Ibi priorem se petitum ab Alexandro adlegat, nec fecisse se, sed occupasse insidias. 11 Regem autem se Macedoniae uel aetatis experimentis uel causis iustiorem esse. 12 Patrem enim suum et Philippo regi et Alexandro Magno socium in omni militia fuisse; 13 liberorum deinde Alexandri ministrum et ad persequendos defectores ducem extitisse. 14 Contra Antipatrum, auum horum adulescentium, amariorem semper ministrum regni quam ipsos reges fuisse. 15 Cassandrum uero patrem, extinctorem regiae domus, non feminis, non pueris pepercisse nec cessasse, quoad omnem stirpem regiae subolis deleret. 16 Horum scelerum ultionem, quia nequisset ab ipso Cassandro exigere, ad liberos eius translatam. 17 Quamobrem etiam Philippum Alexandrumque, si quis manium sensus est, non interfectores suos ac stirpis suae, sed ultores eorum Macedoniae regnum tenere malle. 18 Per haec mitigato populo rex Macedoniae appellatur. 19 Lysimachus quoque cum bello Dromichaetis, regis Thracum, premeretur, ne eodem tempore aduersus eum dimicare necesse haberet, tradita ei altera parte Macedoniae, quae Antipatro, genero eius, obuenerat, pacem cum eo fecit. [16,2] II. Igitur Demetrius totis Macedoniae regni uiribus instructus cum Asiam occupare statuisset, iterato Ptolomeus, Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae uires essent concordia, pacta societate adunatisque exercitibus bellum aduersus Demetrium transferunt in Europam. 2 His comitem se et belli socium iungit Pyrrus, rex Epiri, sperans non difficilius Demetrium amittere Macedoniam posse quam adquisierat. 3 Nec spes frustra fuit; quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae occupauit. 4 Dum haec aguntur Lysimachus generum suum Antipatrum regnum Macedoniae ademptum sibi fraude soceri querentem interficit filiamque suam Eurydicen, querelarum sociam, in custodiam tradit, 5 atque ita uniuersa Cassandri domus Alexandro Magno seu necis ipsius seu stirpis extinctae poenas partim caede, partim supplicio, partim parricidio luit. 6 Demetrius quoque a tot exercitibus circumuentus, cum posset honeste mori, turpiter se dedere Seleuco maluit. 7 Finito bello Ptolomeus cum magna rerum gestarum gloria moritur. Is contra ius gentium minimo natu ex filiis ante infirmitatem regnum tradiderat eiusque rei populo rationem reddiderat; 8 cuius non minor fauor in accipiendo quam patris in tradendo regno fuerat. 9 Inter cetera patris et filii mutuae pietatis exempla etiam ea res amorem populi iuueni conciliauerat, quod pater regno publice ei tradito priuatus officium regi inter satellites fecerat omnique regno puchrius regis esse patrem duxerat. [16,3] III. Sed inter Lysimachum et Pyrrum regem, socios paulo ante, adsiduum inter pares discordiae malum bellum mouerat. 2 Victor Lysimachus pulso Pyrro Macedoniam occupauerat. 3 Inde Thraciae ac deinceps Heracleae bellum intulerat, cuius urbis et initia et exitus admirabiles fuere. 4 Quippe Boeotiis pestilentia laborantibus oraculum Delphis responderat, coloniam in Ponti regione sacram Herculi conderent. 5 Cum propter metum longae ac periculosae nauigationis mortem in patria omnibus praeoptantibus res omissa esset, bellum his Phocenses intulerunt, 6 quorum cum aduersa proelia paterentur, iterato ad oraculum decurrunt; responsum idem belli quod pestilentiae remedium fore. 7 Igitur conscripta colonorum manu in Pontum delati urbem Heracleam condiderunt, et quoniam fatorum auspiciis in eas sedes delati erant, breui tempore magnas opes parauere. 8 Multa deinde huius urbis aduersus finitimos bella, multa etiam domesticae dissensionis mala fuere. Inter cetera magnifica uel praecipue illud memorabile fuit. 9 Cum rerum potirentur Athenienses uictisque Persis Graeciae et Asiae tributum in tutelam classis descripsissent, omnibus cupide ad praesidium salutis suae conferentibus soli Heracleenses ob amicitiam regum Persicorum conlationem abnuerant. 10 Missus itaque ab Atheniensibus Lamachus cum exercitu ad extorquendum quod negabatur, dum relictis in litore nauibus agros Heracleensium populatur, classem cum maiore parte exercitus naufragio repentinae tempestatis amisit. 11 Itaque cum neque mari posset amissis nauibus, neque terra auderet cum parua manu inter tot ferocissimas gentes reuerti, Heracleenses honestiorem beneficii quam ultionis occasionem rati instructos commeatibus auxiliisque dimittunt, 12 bene agrorum suorum populationem inpensam existimantes, si quos hostes habuerant amicos reddidissent. [16,4] IV. Passi sunt inter plurima mala etiam tyrannidem; 2 siquidem cum plebs et tabulas nouas et diuisionem agrorum diuitum inpotenter flagitarent, diu re in senatu tractata cum exitus rei non inueniretur, 3 postremum aduersus plebem nimio otio lasciuientem auxilia a Timotheo, Atheniensium duce, mox ab Epaminonda Thebanorum petiuere. 4 Vtrisque negantibus ad Clearchum, quem ipsi in exilium egerant, decurrunt. 5 Tanta calamitatium necessitas fuit, ut cui patriam interdixerant, eum ad tutelam patriae uocarent. 6 Sed Clearchus, exilio facinorosior redditus et dissensionem populi occasionem inuadendae tyrannidis existimans, 7 primo tacitus cum Mithridate, ciuium suorum hoste, conloquitur et inita societate paciscitur, ut reuocatus in patriam prodita ei urbe praefectus eius constitueretur. 8 Postea autem insidias, quas ciuibus parauerat, in ipsum Mithridatem uerterat. 9 Namque cum uelut arbiter ciuilis discordiae exilio reuersus esset, statuto tempore, quo urbem Mithridati traderet, ipsum cum amicis suis cepit, captum accepta ingenti pecunia dimisit. 10 Atque ut in illo subitum se ex socio fecit hostem, sic ex defensore senatoriae causae repente patronus plebis euasit 11 et aduersus auctores potentiae suae, a quibus reuocatus in patriam, per quos in arce conlocatus fuerat, non solum plebem accendit, uerum etiam nefandissima quaeque tyrannicae crudelitatis exercuit. 12 Igitur populo ad contionem uocato neque adfuturum se amplius grassanti in populum senatui ait; intercessurum etiam, si in pristina saeuitia perseueret; 13 quodsi pares se crudelitati senatorum arbitrentur, abiturum cum militibus suis neque ciuilibus discordiis interfuturum; 14 sin uero diffidant uiribus propriis, uindictae se ciuium non defuturum. 15 Proinde consulant sibi ipsi: iubeant abire se, an sibi malint, uel causae populari socium remanere. 16 His uerbis sollicitata plebs summum ad eum imperium defert et, dum senatus potentiae irascitur, in seruitutem se tyrannicae dominationis cum coniugibus et liberis tradit. 17 Igitur Clearchus LX senatores conprehensos (nam ceteri in fugam dilapsi erant) in uincula conpingit. 18 Laetari plebs, quod a duce potissimum senatorum senatus deleretur, uersaque uice auxilium eorum in exitium conuersum esse. 19 Quibus dum mortem passim omnibus minatur, 20 cariora eorum pretia fecit, siquidem Clearchus magna pecunia, quasi minis populi occulte eos subtracturus, accepta spoliatos fortunis uita quoque spoliauit. [16,5] V. Cognito deinde quod bellum sibi ab iis, qui profugerant, misericordia in auxilium sollicitatis ciuitatibus pararetur, seruos eorum manumittit et, 2 ne quid mali adflictis honestissimis domibus deesset, uxores eorum filiasque nubere seruis suis proposita recusantibus morte conpellit, ut eos sibi fidiores et dominis infestiores redderet. 3 Sed matronis tam lugubres nuptiae grauiores repentinis funeribus fuere. 4 Itaque multae se ante nuptias, multae in ipsis nuptiis occisis prius nouis maritis interficiunt et se tam funestis calamitatibus uirtute ingenui pudoris eripiunt. 5 Proelium deinde committitur, quo uictor tyrannus captiuos senatores in triumphi modum per ora ciuium trahit. 6 Reuersus in urbem alios uincit torquetque alios, alios occidit; nullus locus urbis a crudelitate tyranni uacat. 7 Accedit saeuitiae insolentia, crudelitati adrogantia. 8 Interdum ex successu continuae felicitatis obliuiscitur se hominem, interdum Iouis filium dicit. 9 Eunti per publicum aurea aquila uelut argumentum generis praeferebatur, 10 ueste purpurea et cothurnis regum tragicorum et aurea corona utebatur, 11 filium quoque suum Ceraunon uocat, ut deos non mendacio tantum, uerum etiam nominibus inludat. 12 Haec illum facere duo nobilissimi iuuenes, Chion et Leonides, indignantes patriam liberaturi in necem tyranni conspirant. 13 Erant hi discipuli Platonis philosophi, qui uirtutem, ad quam cotidie perfectius praeceptis magistri erudiebantur, patriae exhibere cupientes L cognatos ueluti clientes in insidiis locant. 14 Ipsi more iurgantium ad tyrannum ueluti ad regem in arcem contendunt; 15 qui iure familiaritatis admissi, dum alterum priorem dicentem intentus audit tyrannus, ab altero occupatur. 16 Sed et ipsi sociis tardius auxilium ferentibus a satellitibus obruuntur. 17 Qua re factum est, ut tyrannus quidem occideretur, sed patria non liberaretur. 18 Nam frater Clearchi Satyrus eadem uia tyrannidem inuadit, multisque annis per gradus successionis Heracleenses regnum tyrannorum fuere.