[0,0] DE CONSTANTIA. [0,1] NOBILIBVS ET MAGNIFICIS CONSVLIBVS ET SENATVI POPVLOQVE ANTVERPIENSI IVSTVS LIPSIVS dedico consecroque. Libros istos, quos de Constantia in mediis patriae meae turbis constanter scripsi et perscripsi, eos uobis dare dedicare mihi uisum, urbis magnae magni Senatores. Splendor uester me impulit, prudentia, uirtus. Humanitas etiam illa, quam coram sum expertus, propria uobis in bonos et eruditos. Nec arbitror, pro ingrato erit munus, quod per se haut magnum, pondus ab animo meo accipiet: quia dedi quod, hoc quidem tempore, optimum maximumque in omni meo litterario censu. Denique nouitas forsan alique illud commendauerit : quoniam, nisi fallor, interclusam diu et spinis obsitam hanc sapientiae uiam, sternere et munire aggredimur primi. Quae illa profecto est, quae sola possit ducere ad tranquillitatem et quietem. Mihi certe animus gratificandi uobis, iuuandi alios, non defuit. Si uires tam aequum est aequos uos aduersum me esse, quam ego aduersus magnum illum deum sum : quem scio non uni omnia dedisse. Valete. [0,2] AD LECTOREM, de consilio meo scriptionis et fine. Nihil me fugit, Lector, in nouo hoc scribendi genere noua mihi iudicia parata et censuras; siue illorum, quos percutiet inopinata haec sapientiae professio ab eo, quem amoenioribus tantum litteris censebant operatum : siue aliorum, quibus uilescet et pro leui erit, quidquid in hoc studio aut stadio sudabitur post antiquos. Quibus utrisque ut breuiter respondeam, mea interest, imo etiam tua. Ac primi quidem illi duabus diuersissimis rebus peccare mihi uidentur. Incuria et cura. Hac, quod in aliena studia actionesque ultro inquirendum sibi censeant : illa, quod inquirant tamen parum intente aut diligenter ; ut enim ipse iis me indicem, numquam ita colles illi fontesque Musarum totum me coeperunt, ut non oculos idemtidem mentemque reflexerim ad seueriorem istam Diuam. Philosophiam dico, cuius studia iam tum a puero ita mihi placuere, ut peccare iuuenili quodam ardore uiderer, et fraeno atque inhibitione fuerim coercendus. Sciunt preceptores mei, qui in Ubiis excussos mihi uelut per uim libros eos omnes e manibus, et scripta etiam Commentariosque ereptos, quos laboriose confeceram ex omni interpretum classe. Nec mutaui sane postea. Et in omni hoc studiorum cursu, si non recto rigore et linea, tamen flexu tetendisse me scio ad illam sapientiae metam. Nec id ea uia, qua hic philosophantium uulgus, qui in spinis argutiarum aut laqueis quaestionum male dediti, non aliud quam subtili quodam disceptationum filo texunt eas et retexunt. Haerent in uerbis aut captiunculis : et aetatem totam in aditu philosophiae uersantur, adyta eius nunquam uident. Habent eam ut oblectamentum, non ut remedium et instrumentum uitae maxime serium uertunt in ludum quemdam nugarum. Quis eorum mihi de moribus quaerit ? quis adfectus temperat ? quis timori, quis spei metam ponit aut modum ? Quin adeo ad sapientiam spectare haec non arbitrantur : ut aliud aut nihil agere eos censeant, qui id agunt. Itaque uitam eorum, siue iudicia, si uides : nihil uel in ipso uulgo reperias quod ad illam attinet, spurcius, stultius, quod ad ista. Scilicet ut uinum, quo nil salubrius, quibusdam in uenenum est : sic istis philosophia, qua abutuntur. At mihi alia mens, qui nauim semper auertens ab illis argutiarum salebris, uelificationem omnem direxi ad unum tranquillae mentis portum. Cuius studii mei primum nec fallax specimen esse uolui hos libros. Sed enim, inquiunt alteri, melius et uberius ista ueteres. Quaedam ex istis, fateor : abnego, quod uniuersa. Si de moribus aliquid adfectibusque carptim post Senecam et diuinum illum Epictetum scribam : me quoque iudice, parum cordis habeam aut frontis. Ad si ea quae ne attigerunt quidem illi, aut quisquam (fidenter enim ea adfirmem) ex antiquis : quid fastidiunt aut carpunt ? Solatia malis publicis quaesiui, quis ante me ? Rem siue ordinem uideant : mihi ea debere fatebuntur et de uerbis ipsis (fas dicere) non ea nobis inopia ut cuiquam supplicemus. Denique hoc sciant : alia pluria aliis mihi scripta ; hunc librum praecipue mihi : illa famae at haec saluti. Quod olim alte et acute quispiam, id hic uera uoce proclamo : "Satis mihi pauci lectores, satis est unus, satis est nullus". Id tantum peto ut quicumque haec tangent, cognoscendi animum adferant et simul ignoscendi. Ut sicubi forte lapsus sim, praesertim cum locos illos altiores conatus scandere de prouidentia, iustitia, fato : condonent, quia nusquam certe malitia aut pertinacia est sed humana saltem imbecillitas et caligo. Denique ab iis docear : faxo, ut nemo tam promptus ad monendum sit quam ego ad mutandum. Caetera uicia naturae mea non demo aut munuo : pertinaciam et contentionum studium serodeprecor ab ea et detestor. Salue mi, Lector, quod utinam per hunc librum in parte tibi sit !