[2,16] CAPUT XVI. Responsio ad alteram obiectionem, de immeritis, ostensum omnes meruisse poenam, quia omnes in culpa et qui magis aut minus, aegre imo nullo modo ab homine posse discerni. Deum solum esse, qui noxas clare uideat, ideoque iustissime puniat. Sed enim immeriti et innoxii aliquot populi puniuntur, inquis. Nam haecc secunda tua querela siue calumniam potius dicam. Incaute adolescens, sic loqueris? Puniunturne immeriti? Vbi ergo gentium, gentes tibi repertae sine noxa? Fiducia, imo temeritas sit, in singulo aliquo homine id ponere : tu nihil ambigis populos et gentes statuere impeccantes? Vanissime. Peccamus enim et peccauimus omnes, scio : nati in labe, uiuimus in labe : et coeli iam armamentaria, ut cum Satyrico illo iocer, sine telo sint, si fulmina semper missa in merentes. Non enim ut pisces in salo nati et alti, salem tamen non referunt : sic censendum homines in hac mundi faece, esse ipsos sine faece? Atqui si omnes in noxa, ubi populi isti immeriti? Culpae enim comes iustissime poena semper est. Sed inaequalitas, inquies, illa mihi displicet : quod quidam premuntur qui minora peccarunt, florent et regnant qui magna. Nempe hoc erat ! eripies tu, credo, trutinam coelestis Iustitiae manibus, et tuo quodam sensu ponderibusque eam librabis. Quo enim aliter spectat haec delictorum parium impariumue aestimatio, quam ante deum tibi sumis ? Sed duo hic, Lipsi, cogita. Primum, aestimari ab homine noxas alienas non posse, non debere. Quomodo enim? Tu homulle peccata aequiter appendas, qui nec attendis quidem ? tu ea legilime discernas, qui nec cernis? Quod enim facile mihi das, animus est qui peccat : per corpus quidem et sensuum haec instrumenta, sed ita ut momentum et pondus omne criminis sit ab ipso. Quod adeo uerum est, ut si inuitum aliquem statuis peccasse, non peccarit. Id autem si est : quomodo, obsecro, peccatum ipsum peruidebis, qui nec cubile eius aut sedem ? Nam mentem certe adeo alienam uidere non potes, ut nec tuam. Magna igitur haec uel uanitas uel temeritas tua est, censuram aestimationemque uindicantis in re nec uisa plene nec uidenda, nec nota nec noscenda. Secundo illud cogita, ut maxime ita sit, nec malum tamen aliquid hic esse, nec iniquum. Non malum : quia illorum ipsorumbono sit, qui castigantur statim uel in minimis noxis. Dilectio illa diuina est : et iure semper suspecta tarditas, cui grauior punitio adhaeret. Non item iniquum : quia poenam, ut dixi, omnes meruimus : nec usquam uel in optimis illa puritas, ut non maculae aliquae supersint salsa hac aqua cladium uelut eluendae. Quamobrem, adolescens, mitte hanc de aestimatione noxarum intricatissimam litem, tu terrestris pedaneusque iudex : deo permitte, qui haut paullo aequius de ea certiusque e superiore tribunali cognoscet. Ille est solus, qui merita potest expendere : ille, qui sine ullo simulationum fuco aut cerussa, uirtutem uitiumque uidet in uero suo uultu. Quis ei imponat, qui externa et interna pariter rimatur? qui corpus uidet et mentem ? qui linguas et fibras? aperta denique et operta? Quique non ton facta solum ipsa, sed caussas eorum et progressus uidet in clara luce. Thales olim interrogatus, "g-Ei g-lehthoi g-theous g-anthrohpoh g-adikohn ; g-all' g-oude g-dianooumenoh" uere respondit. At nos contra hic in nube qui non solum occulta scelera non uidemus, sub tunica (quod aiunt) et sinu admissa ; sed uix aperta et protracta iam in lucem. Non enim culpam ipsam et uim eius cernimus, sed externa quaedam uestigia admissae et iam fugientis. Optimi saepe nobis, qui Deo pessimi : et reiecti contra, qui illi electi. Claude igitur, si sapis, de meritis aut immeritis os et oculos : caussae tam obscurae non bene cognoscuntur de plano. [2,17] CAPUT XVII. Responsio ad obiectionem tertiam, de poenis translatis exemplis monstratum id etiam apud homines fieri. Quae deo translationis huius caussa sit et pluscula alia satis curiosae subtilitatis. At tertia etiam offusa a te Iustitiae nebula abstergenda est, de Substitutis. Poenas enim, inquiunt, parum iuste Deus transfert : et maiorem culpas male luunt nepotes. Hem ! itane hoc nouum aut mirum ? Imo miror ego mirari istos miriones : cum cottidie ipsi id faciant in sua terra. Dic, sodes, beneficia quae ob uirtutem a Principe maioribus data, nonne transeunt ad nepotes? sane transeunt nec aliter in mulctis aut poenis, opinor, quae iisdem impositae ob scelus. Ecce in perduellionis aut maiestatis crimine, manifesto alii in culpa sunt, alii in poena. idque adeo intendit humana saeuitia, ut latae leges sint, quae innoxios liberos aeterna egestate puniant, "ut mors sit eis solatium et uita supplicium". Maligni uestri animi! regi alicui aut dynastae licere id uultis, non uultis deo. Cui tamen, si examinas, haud paullo iustior seueritatis huius caussa. Peccauimus enim, et rebelles magno huic regi fuimus in uno omnes : et per tot stirpium traduces, primogenia illa macula propagata ad infelices natos. lta nexus et catena quaedam haec criminum coram deo est : nec peccare, exempli caussa, pater meus aut tuus iam coepit, sed patrum omnes patres. Quid ergo mirum, si punit in posteris non proprie diuersa delicta, sed communione quadam seminis iuncta, nec umquam intermissa ? Sed ut omittam haec sublimia, et agam tecum magis populari quadam rationum uia : hoc scito, deum coniungere, quae nos per imbecillitatem aut imperitiam disparamus : et familias, oppida, regna, non ut uarium quiddam intueri aut confusum, sed ut corpus naturamque unam. Scipionum illa aut Caesarum familia, unum illi est : Romana aut Attica urbs, ah omni suo aeuo, unum : unum item Romanum imperium. Iure. uinclum enim quoddam est et legum iurisque societas, quae magna corpora haec ligat : efficitque, ut etiam inter aeuo dissitos, communio quaedam sit praemiorum et poenarum. Itaque Scipiones olim boni? apud coelestem illum iudicem posteris id quoque prosit. Mali ? noceat. Belgae ante annos aliquot lasciui, auari, impii ? nos luamus quia in externa omni punitione Deus non praesentia solunt adspicit, sed praeterita etiam respicit : et duum horum temporum momentis temperat aequabiliter iustitiae suae lancem. Dixi, externa punitione et uelim notes. Non enim culpae ipsae transferuntur, aut criminum quaedam confusio fit : abest : sed poenae dumtatat siue castigationes quaedam circa nos istae sunt, non in nobis : et ad corpora aut opes spectant proprio, non ad animum hunc internum. Quid autem hic iniuriae? Heredes enim certe commodorum praemiorumque, si qua maioribus debita sunt, esse uolumus : cur onera recusemus et poenas? "Delicta maiorum immeritus lues Romane" canit romanus ille Vates. uere, nisi quod addit Immeritus. Meritissimo enim, quia meruere maiores. Sed effectum uidere poeta potuit, non adsurrexit ad causam. Ut autem in uno eodemque homine, iure in senecta aetate delictum aliquod punimus admissum in iuuenta : sic deus in imperiis aut regnis peccata uetera, quia externae communionis ratione unum quiddam Deo sunt et coniunctum. Interualla haec temporum apud illum nos non diuidunt, qui omnem aeternitatem clausam habet in capaci sua mente. An uero Martiales illi lupi olim tot urbes euerterint, lot sceptra fregerint impune ? tantum caedium sanguinisque hauserint, ipsi semper incruenti ? Tum denique fatear uindicem nullum deum esse, "qui quae nos gerimus audit et uidet". Sed non est ita. poenas uel in posteris suis pendant aliquando necessum est, tardas etsi non seras. Nec temporum solum haec coniunctio apud deum est ; sed et Partium. Hoc uolo dicere, sicut in homine cum manus, penis, uenter peccauit, totum corpus id luit : sic in communi aliquo coetu, paucorum delictum expetere saepe in omnes. praesertim si ii qui peccant, uelut dignoria quaedam membra sint, ut reges, principes, magistratus. Vere Hesiodus et ex ipso Sapientiae penetrali : g-Pollaki g-kai g-xympasa g-polis g-kakou g-andros g-apehura, g-Hos g-kev g-alitraineh g-kai g-atasthala g-mechanaatai. g-Toisin g-de g-ouranothen g-meg' g-epehgage g-pehma g-Kroniohn. g-limon g-homou g-kai g-loimon. Unius ob crimen poenas urbs tota rependit, Si quis sacrilege sese gerat aut iniuste. Jupiter hinc coelo clades immisit ab alto Pestem siue Famem. Ita classis Argiuorum tota periit, "Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei" ita in Iudaea sepptuaginta millia hominum pestis una iustissime abstulit, ob iniustam libidinem regis. Et interdum contra ; ubi omnes peccarunt, Deus unum paucosue seligit uelut piaculares publicae noxae. In quo si a rigido illo paritatis iure paullisper discedit, tamen ex iniquitate ipsa aequitas noua oritur : et clemens quaedam iustitia in multos est, quod saeuitia uidetur in paucos. Nonne etiam paedagogi ferula, e numero lasciuientis gregis, unum aliquem caedit? imperator e fuso exercitu, paucos decimatione castigat ? salubri tamen uterque consilio, quia paucorum ea punitio terrret nihilominus et emendat omnes. Vidi medicos saepe uenam in pede aut brachio incidere, cum totum corpus doleret : quid scio an idem hic sit? Arcana enim haec arcana, Lipsi : et, si sapimus, propius non tangemus sacrum illum ignem, cuius scintillas et stricturas quasdam uidere homines fortasse possumus : non possumus ipsum. Ut ii qui in Solem aerius defigunt oculos, eos amittunt : sic mentis omne lumen, qui eam intendunt in hoc lumen. Abstineamus igitur censeo curiosae et cum periculo quaestionis : et hoc saltem nobis stet, aestimari noxas humanitus non posse, non debere. aliam apudl deum trutinam esse, aliud tribunal. et qoumodocumque se recondita illa iudicia habeant ; non culpanda ea nobis, sed ferenda et uerenda. Unam hanc tibi sententiam ingero, qua manum huic rei et simul Curionum omnium ori imponam, Iudicia Dei multa occulta sunt : nulla iniusta. [2,18] CAPUT XVIII. Transitus ad Locum ultimum factus, qui ab Exemplis et ostensum, utile interdum esse, seriae medicinae admisceri quaedam iucunda. Haec sunt Lipsi, quae pro diuina Iustitia dicenda censui contra hos inustos, quae non plane ex re mea esse fateor, nec tamen praeter illam : quoniam non dubie aequius libentiusque Clades has feremus, persuasi eas non iniquas. Et Interuallo hic aliquo sermonis subito iterum erupit Langius. Bene habet, inquiens. respiraui. Superaui omnes quaestionum illos scopulos, et plenis iam uelis inuehi mihi posse uideor in portum. Quartum ultimumque meum agmen conspicio : quod producam sane libens. Et ut nautae, cum in tempestate Geminos uident, spem magnam et alacritatem concipiunt : sic ego, cui post hos fluctus apparuit Legio haec Gemella. Fas mihi enim prisco ritu eam ita dicere : quia biceps, et duo per eam mihi uincenda : Nec grauia haec mala esse quae nunc patimur, Nec noua. Id dum facio, in pauca haec quae superant, Lipsi, uolentem attentumque te mihi da. Numquam magis, Langi, inquam ego. Nam me quoque iuuat euasisse illa aspera : et a seria et seuera illa medicina auide aspiro ad hanc lenem et popularem. Ita enim futuram eam titulus mihi indicat. Nec erras, inquit Langius. Nam ut medici postquam usserunt et secuerunt satis, non omittunt statim aegrum aut deponunt, sed benigna fomenta quaedam et acopa adhibent, doloribus mitigandis : sic in te ego. quem quoniam ferro et igne Sapientiae purgasse satis uideor, lenibus nunc quibusdam alloquiis fouebo, et tractabo manu, quod dicitur, molliore. Descendam ex illo Philosophiae arduo colle, et deducam te paullisper in amoenos Philologiae tuae campos. ldipsum tamen non recreando magis tibi, quam sanando. Ut Democharem medicum aiunt Considiae cuidam mulieri nobili, quae omnem asperiorem medicinam abhorrebat, lac caprarum callide propinasse, sed quas lentisco pascebat : sic ego historica quaedam et oblectantia tibi infundam, sed occulto quodam Sapientiae succo tincta. Quid refert qua uia sanemus aegrum, dum persanemus ? [2,19] CAPUT XIX. Non tam grauia esse Mala publica quam uidentur. idque primo, sed breuiter, Ratione ostensum. Circumiecta enim rebus plerumque caue timeri, non ipsas. Sed ades iam mea Legio. et tu ante omnes cohons prima, qua pugnamus. Non esse grauia haec mala. Id duplici telo effectum uolumus, Rationis et Coomparationis. Rationis : quia illam si respicis, reuera nec grauia aut magna haec omnia quae adsunt quaeque imminent, sed uidentur tantum. Opinio est quae attollit ea et exaggerat, et uelut cothurnis quibusdam auget. Sed deme, si sapis, circumfusam eam nubem, et uide res in clara luce. Paupertatem exempli caussa in his Cladibus publicis times, Exsilium, Mortem. Ea igitur si rectis firmisque oculis inspicis, quantula sunt ? si suis ponderibus examinas, quam leuia ? Ecce bellum hoc aut tyrannis per tributa multa te exhauriet. Quid tum ? eris igitur pauper. Natura nonne talem te dedit, talem rapiet ? Quod si triste et infame nomen tibi displicet, commuta eris expeditus. Subleuauit enim te Fortuna, si nescis, et tutiore iam loco reposuit. nemo ultra exhauriet. quod damnum tu putabas, remedium est. At exsul etiam ero. Imo, si uoles, peregrinus. Adfectum tuum si mutas, mutas patriam. Sapiens ubicumque est, peregrinatur fatuus semper exsulat. Sed mors mihi a tyranno imminet. Quasi non cottidie a natura. Sed infamis illa, quae per gladium aut laqueum. O stulte, non illa aut ulla mors infamis, nisi uita tua sit. Cita ab orbe condito optimos et illustrissimos quosque, uiolenta eos uis rapuit. Hoc, examen, Lipsi, rebus omnibus (gustum enim tantum tibi do) adhibendum, quae terribiles uideutur : et inspiciendae eae nudae, sine Opinionum ulla ueste aut persona. At nos miseri ad uana, et externa conuertimur nec res ipsas timemus, sed circumposita rebus. Ecce si mare nauiges, et magnum illud fiat : mens tibi abit, et contremiscis non aliter quam, si naufragium feceris, totum illud ebibendum tibi sit att sextarius unus aut alter suffecerint. Si terraemotus subito exortus, qui clamor et motus? censes totum oppidum, si ruat, in te casurum, aut certe domum et nescis quam ad cerebrum tuum elidendum satis sit unus aliquis lapis. Non aliter in Cladibus istis fit, : in quibus strepitus praecipue nos terret, et uanissima imago rerum. En satellitium illud! en gladios! Quid isti satellites, quid gladii? quid facient? occident. Quid occisio? simplex mors et ne nomen ipsum te terreat, animae a corpore abscessus. Omnia illa agmina militum, omnes illi minaces gladii, facient idem quod una febris, quod unus acinus, quod unus uermis. Sed enim durius. Imo non paullo lenius : siquidem febris illa quam praeoptas, toto anno hominem saepe torqueat, ictu hic et momento transigitur. Bene igitur Socrates, qui haec omnia non aliter appellare solitus quam g-mormorlykeia siue laruas. Quas si sumis, uidesne quomodo pueri te fugiant ? sed pone easdem et uera facie te ostende, accedent iterum et amplectentur. Idem in istis : quae si detractis personis et sine pompa uideas, timuisse te fatearis timorem puerilem. Ut grando tectis magnu strepitu illisa, ipsa tamen dissilit : sic ista in firmum animum si accidant, franguntur non frangunt. [2,20] CAPUT XX. Ad Comparationem uentum. sed prius exaggerata Belgarum et huius aeui mala. eaque opinio communiter refutata : et ostensum ingeuium humanum pronum ad augendos suos luctus. Non ex spe aut opinione mea tam serius Langii sermo. Itaque abrumpens, Quo abis? inquam. hocne pollicitus ? Mella et mulsa historiarum expectabam : tu aere mihi promis, et quo nihil meracius in Sapientiae penu. Quid censes ? cum Thalete aliquo rem tibi esse ? cum Lipsio est : qui homo et inter medios homines, remedia etiam desiderat paullo magis humana. Langius clementi uoce et uultu, Agnosco, iure culpas, inquit. Nam dum purum illum rationis radium sequor, excessisse Publici uia me uideo, et furtim relapsum in Sapientiae callem. Sed iam emendo : et gradum figo in limite magis noto. Displicet Falerni illius austeritas? melle tibi tempero exemplorum. Ad Comparatiouem ecce uenio : et ostendam clare, nihil graue aut magnum esse in his, quae undique circumufusa, malis, si ea confers cum antiquis. Maiora enim multis partibus, et magis dolenda olim. Ego iterum, et quidem impatieuti gestu. Hoc ais ? inquam. "... g-Kai g-touto g-prosdokas g-peisein g-eme". Numquam Langi, quamdiu caput hoc sentit. Quod enim retro aeuum, si recte examinas, tam calamitosum fuit, quam hoc nostrum est? aut quod erit? Quae gens, quae regio tulit "Tam multa dictu grauia, perpessu aspera". quam hodie nos Belgae? Bello ecce iactamur, nec externo solum, sed ciuili; nec hoc, sed intestino. Non enim partes solum inter nos sunt : sed partium (ō patria quae Salus te seruet ?) nouae partes. Adde pestem, adde Famen, adde Tributa, rapinas, caedes : et "g-echatohn g-echaton tyrannidem", oppressionesque non corporum solum, sed animorum. Iam in Europa alia quid ? aut bellum, aut belli motus. uel si pax ; cum foeda seruitute sub minutis dominis coniuncta, et non laetior quouis belle. Quocumque oculos mentemque conuertas, suspensa omnia et suspecta, et ut in domo male fulta, signa pluria ruinae. Ad summam Langi, ut amnium omnium confluxus in Oceanum : sic cladium uidetur in hoc aeuum. Et recenseo tantum quae in manibus iam, et adsunt, quid ea quae imminent ? de quibus uere illud Euripidaeum canam : "g-Kakohn g-d', g-oh g-talas, g-pelagos g-eisoroh g-Tosouton, g-hohste g-mehpot' g-ekneusai g-palin". Langius ad me seuere et in modum coėrcentis, iterumne te per querelas istas deiicis? inquit. Stare firmum te iam putabam : et cadis uulnera tua coiisse : retractas. Atque animi quadam quiete tibi opus est, si sanesces. Infelicissimum, ais, hoc aeuum. Vetus mihi ista cantio. scio auum tuum idem dixisse, scio patrem, scio posteros dicturos et nepotes. Insitum hoc a natura humanto ingenio, ad tristia acriter flectere oculos, praeterire quae laeta. Ut muscae et eiusmodi insecta laeuibus politisque locis non diu insident, scabris adhaerescunt : sic querula ista mens meliorem sortem leuiter transuolat, asperam non dimittit. Tractat, inspicit, et ingeniose plerumque auget. Atque ut amantes in domina sua numquam non inueniunt, cur eximia ea ante omnes : sic dolentes, in suo luctu. Fingimus imo uana, nec praesentia solum dolemus, sed futura. Quo tam sagacis ingenii pretio? Non alio, quam ut quosdam exercitus motus procul puluis castris interdum exuit ; sic nos deiiciat futuri discriminis falsa saepe umbra.