[0] EPISTOLA CXXIX AD DARDANUM : De Terra promissionis. [1] Quaeris Dardane, Christianorum nobilissime, et nobilium christianissime, quae sit terra repromissionis, quam Iudaei redeuntes ex Aegypto possederunt, cum a maioribus eorum iam fuerit ante possessa, ac proinde non sit promissa, sed reddita! His enim uerbis uteris in calce epistolae tuae. Quod interrogans, uideris illud sentire, quod plurimis nostrorum placet, aliam repromissionis terram esse quaerendam, de qua et Dauid loquitur in psalmo: Credo uidere bona Domini, in terra uiuentium. Et Dominus in Euangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Utique Dauid quando haec cantabat in spiritu, in terra repromissionis erat, et non solum in Iudaeae finibus morabatur, sed multarum in circuitu nationum uictor extiterat, quae a torrente Aegypti, qui est Rhinocorurae, usque ad Euphratem fluuium tendebantur; dicens in alio loco: In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae seruient. Quomodo ergo se credebat accipere, quod iam uictoria possidebat? Et ne forsitan legentibus Iudaeis ambiguum derelinquat, quae sit illa terra, quam uidere cupiebat, ipso sermone demonstrat, dicens: Credo uidere bona Domini, in terra uiuentium. Ergo terra Iudaeae, quae ditionis illius erat, non est terra uiuentium, id est Abraham, Isaac, et Iacob, de quibus Dominus in quaestione Resurrectionis dicit: Non est Deus mortuorum, sed uiuentium: uerum terra et regio mortuorum, de quibus loquitur Ezechiel: Anima quae peccauerit, ipsa morietur. Et: Non mortui laudabunt te Domine, sed nos qui uiuimus: qui et in resurrectione occursuri sunt Domino Saluatori, dicente Apostolo: Hoc enim dico uobis in sermone Domini, quoniam nos qui uiuimus, qui relinquimur in aduentum Domini, non praeueniemus eos qui dormiunt: de quibus et Ieremias loquitur: Derelinquentes te, super terram scribentur. Quodque Dauid promittit: Credo uidere bona Domini, ad spiritalem nos perspicue trahit intelligentiam. Quae enim bona rex alia requirebat, aut quo indigebat, qui tantae potentiae fuit, ut partis per illum opibus, Salomon filius eius (quo nullus in orbe terrarum ditior fuit) contentus esset? Sed in terra uiuentium bona illa quaerebat, quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit Deus diligentibus se. Quod autem in Euangelio dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; iuxta litteram sibi uidetur esse contrarium. Non enim terrae possessio mansuetorum est et mitium, qui saepe etiam a parentibus derelicta perdunt propter mansuetudinem: sed uirorum fortium et uiolentorum, qui sunt ad bella promptissimi. Denique et in psalmo quadragesimo quarto, qui sub nomine Salomonis ad Christi Ecclesiaeque eius sacramentum refertur, scribitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime. Specie tua et decore tuo, intende, et prosperare, et regna. Propter mansuetudinem et iustitiam et ueritatem, et deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est qui et in alio psalmo loquebatur: Memento, Domine, Dauid, et omnis mansuetudinis eius. Et iterum: Assumens mansuetos Dominus. Et apertius in Euangelio: Discite a me, quia humilis sum, et mansuetus corde. In cuius typum et Moyses omnium hominum, qui erant super terram, mansuetissimus scribitur. [2] Haec est, ut diximus, terra uiuentium, in qua sanctis uiris atque mansuetis bona Domini praeparantur: quae ante aduentum in carne Domini Saluatoris, nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob, nec Prophetae, et alii iusti uiri consequi potuerunt. Denique et Abraham, licet diuersis locis, cum Lazaro uidetur apud inferos (Luc. 16): et Iacob uir iustus dicit: Lugens et gemens descendam ad Infernum. SANGUIS CHRISTI, clauis paradisi est, dicentis ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso. Ista est, ut diximus, terra uiuentium, terra diuitiarum et bonorum Dei quam primus Adam perdidit, et secundus Adam inuenit: imo ab illo perditam iste restituit, dicente Apostolo: Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen (sub cuius persona lex intelligitur) in similitudinem praeuaricationis Adam, qui est forma futuri. Volumus scire manifestius, quae sit haec terra, legamus in Malachia: Beatos uos dicent omnes, dicit Dominus: quoniam eritis uos in terra uoluntaria, quae significantius Graece appellatur g-thelehteh, quam uel Sancti desiderant, uel quae placeat Deo. Isaias quoque in haec uerba consentit, dicens: Et erit uir abscondens sermones suos, et apparebit in terra Sion, sicut fluuius gloriosus in terra sitienti. Quae est terra Sion, in qua apparebit fluuius gloriosus? illa uidelicet, de qua idem Dauid in alio psalmo canit: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Et iterum: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. Numquid istas portas diligit Deus, quas uidemus in cineres et fauillas esse conuersas? Non dico prudentibus, sed ne stultis quidem hoc persuaderi potest. Ego arbitror et illud, quod in sexagesimo quarto Psalmo legimus: Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare illam. Fluuius Dei repletus est aquis: parasti cibum illorum, quoniam sic est praeparatio eius: sulcos eius inebria, multiplica genimina illius: in stillicidiis eius laetabitur germinans; huic sensui conuenire. Illa enim terra quotidie uisitatur a Deo, et inebriatur, cunctisque plena est diuitiis. De hac fluuius egreditur Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat ciuitatem Dei; qui et in descriptione templi Ezechiel mystico sermone narratur: in cuius ripis arbores sunt, ex utraque parte per singulos menses nouis frugibus abundantes. De qua terra et in Prouerbiis uir scripsit sapientissimus: Qui operatur terram suam, implebitur panibus. Quod si de hac terra quam cernimus, et quae magis a peccatoribus possidetur, de qua scriptum est: Maledicta terra in operibus tuis, aliquis intelligendum putat; respondeat quomodo possit haec stare sententia: Qui operatur terram suam implebitur panibus. Quanti enim operantur terram, et exercent uomere: et tamen multis impedientibus causis, egestate conficiuntur et penuria? Sed considerandum, Scriptura quid dicat: Qui operatur terram suam, quae proprie iuris sui est, de qua nunquam eiici potest: secundum quem sensum et illud scriptum est: Redemptio animae uiri, propriae diuitiae. Et hoc secundum litteram sentiri non potest. Quanti enim alienis amicorumque redimuntur pecuniis? Huius terrae cultores et agricolae, Apostoli sunt, quibus dicitur: Vos estis sal terrae. Et in alio loco: In patientia uestra, possidebitis animas uestras: quorum unus, uas electionis, confidentissime loquebatur? Dei enim cooperatores sumus, Dei agricultura, Dei aedificatio estis; et multa alia, quae idcirco non replico, ne sensum uidear legentis obtundere, et memoriae illius diffidere. [3] Illud quoque sollicita mente tractemus, et Scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. Ex iusti uiri persona legimus: Aduena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei. Qui cum diu in terrae huius tenebris uersaretur, flebiliter ingemiscit et dicit, Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora, et media, et extrema tractemus, et liquido Scripturarum poterit regula comprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari: de quibus in Apocalypsi Ioannis illud exemplum est: Vae habitatoribus terrae. Abraham ad quem primum facta est repromissio, dicente Domino. Tibi dabo terram hanc et semini tuo, iuxta Stephani primi in Christo martyris concionem, ne uestigium quidem pedis huius terrae dicitur accepisse. Ita enim scriptum est: Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitauit in Carran: et inde, postquam mortuus est pater eius, migrauit in terram, in qua uos nunc habitatis: et non dedit ei possessionem, ne uestigium quidem pedis, quam repromisit dare ei in possessionem, et semini eius post eum. Ac ne forsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intelligentiam, ut quod non est datum parenti, reddatur posteris, uas electionis loquitur ad Hebraeos: Fide qui uocatur Abraham, obediuit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem: et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra repromissionis, quasi in aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, et cohaeredibus eiusdem promissionis: exspectauit enim fundamentum habentem ciuitatem, cuius artifex et creator Deus est. Et iterum cum de Abel et Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Iuxta fidem mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed procul eas uidentes et salutantes et confitentes, quia peregrini et aduenae erant super terram. Qui enim haec loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reuerterentur: nunc uero meliorem desiderant, id est coelestem. Multisque in medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt repromissionem, Deo de nobis melius quid prouidente, ne sine nobis perfecti fierent. Accessimus enim ad montem Sion et ciuitatem Dei uiuentis, Ierusalem coelestem, et multa millia angelorum solemnitatis, et Ecclesiam primitiuorum, qui scripti sunt in coelis. Nec me fugit, quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscipiat, quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistolam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam uel Barnabae, uel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cuius sit, cum ecclesiastici uiri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Ioannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed ueterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis. [4] Respondeant mihi qui hanc terram (quae nunc nobis Christi passione et resurrectione, terra repromissionis effecta est) possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque Bersabee, quae uix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur. Neque enim Dauid et Salomon potentissimos reges, exceptis iis quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse Scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palestinae ciuitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, et Azotum: Idumaeos quoque a meridiana plaga uix septuaginta quinque millibus ab Ierosolyma separatos, Arabas et Agarenos, quos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Ierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur. Ab Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethleem, quadraginta sex millia sunt, cui succedit uastissima solitudo, plena ferocium barbarorum de quibus dicitur, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit; et quorum facit Poeta eloquentissimus mentionem. Lateque uagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est; quos nunc corrupto sermone, Afri Baricianos uocant. Hi sunt qui pro locorum qualitatibus, diuersis nominibus appellantur; et a Mauritania per Africam et Aegyptum, Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrhohenem, Mesopotamiam, atque Persidem tendunt ad Indiam. Haec est, Iudaee, tuarum longitudo et latitudo terrarum; in his gloriaris, super his te per diuersas prouincias ignorantibus iactitas. Ad populum phaleras, ego te intus et in cute noui.. [5] Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum uolumine continetur, a meridie maris Salinarum per Sina et Cades-Barne, usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rhinocoruram mari magno influit; et ab occidente ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coeles, Ciliciaeque protenditur; ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae; ad orientem uero per Antiochiam et lacum Cenereth, quae nunc Tyberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit Salinarum, quod nunc Mortuum dicitur; trans Iordanem autem duarum et semis tribuum possessio est, Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita: si obseruasses mandata Dei, et in praeceptis illius ambulasses; si non pro omnipotente Deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et Chamos; quos quia praetulisti Deo, omnia quae tibi promissa fuerant, perdidisti. Et mihi in Euangelio promittuntur regna coelorum, quae instrumentum uetus omnino non nominat. Sed si non fecero quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me qui promissum accipere non merui. Ubi enim optio proponitur ad eligendum, qui operari renuis, frustra cupias quod promissum est. Lege librum Iosue et Iudicum, et quantis possessionum angustiis sis coarctatus, intelliges. Quid diuersarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Iudaeorum non quiuit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua prius Iebus, postea Salem, tertio Ierosolyma, et nunc Aelia, Iebusaeos expellere non ualuerit; sed manserit cum eis in scandalum exemplumque uicinorum: intantum ut ibi templum tuum conditum sit, ubi area Orne fuerit Iebusaei, et ipsum templum septuaginta millium latomorum, et octoginta millium uectorum, hoc est, centum quinquaginta millium, exceptis praepositis operum, prae multitudine habitantium tecum incircumcisorum, ab ethnicis extructum sit. [6] Nec hoc dico in suggillationem terrae Iudaeae, ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam historiae ueritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt. Si enim occidentem tantum sequuntur litteram, et non spiritum uiuificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem. Sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia: et nos terram confessionis terramque uiuentium, terrae ueprium praeferemus, dicente Domino ad Moysen de abiectione Israelis et assumptione gentium, Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem magnam. Et eodem Patre ad filium, Postula a me, et dabo tibi haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et apertius per Isaiam, Parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob, et feces, uel reliquias Israel congregandas. Dedi te in lucem cunctis gentibus, ut sis saluator uniuersae terrae. Ex quo perspicue demonstratur, omnia illius populi in umbra et typo, et imagine praecessisse, scripta autem esse pro nobis, in quos fines saeculi decurrerunt. [7] Multa, Iudaee, scelera commisisti, cunctis circa te seruisti nationibus. Ob quod factum? utique propter idolatriam. Cumque seruisses crebro, misertus tui est Deus, et misit Iudices et saluatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammonitarum, Philistiim quoque et diuersarum gentium liberarunt. Nouissime sub regibus offendisti Deum, et omnis tua prouincia, gente Babylonica uastante, deleta est. Per septuaginta annos templi solitudo permansit. A Cyro rege Persarum est laxata captiuitas. Esdras hoc et Nehemias planissime referunt. Exstructum est templum sub Dario rege Persarum atque Medorum a Zorobabel filio Salathiel, et Iesu filio Iosedec sacerdote magno. Quae passi sitis a Medis, Aegyptiis, Macedonibusque, non enumero. Nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanem crudelissimum omnium tyrannorum nec Gn. Pompeium, Gabinium, Scaurum, Varum, Cassium, Sosiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue Ierosolymae insultauere. Ad extremum sub Vespasiano et Tito urbs capta, templumque subuersum est. Deinde ciuitatis usque ad Hadrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. Post euersionem Templi paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. Ob quod tantum facinus? Certe non colis idola, sed etiam seruiens Persis atque Romanis, et captiuitatis pressus iugo, ignoras alienos deos. Quomodo clementissimus quondam Deus, qui nunquam tui oblitus est: nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut soluat captiuitatem, et ut uerius dicam, expectatum tibi mittat Antichristum? Ob quod, inquam, facinus, et tam execrabile scelus auertit a te oculos suos? Ignoras? Memento uocis parentum tuorum, Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Et, Venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et, non habemus regem, nisi Caesarem. Habes quod elegisti, usque ad finem mundi seruiturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo, et sic omnis Israel saluus fiat, ut qui quondam erat in capite, uertatur in caudam. [8] Haec tibi, uir eloquentissime, in duplicis Praefecturae honore transacto, nunc in Christo honoratior, tumultuaria et breui lucubratione dictaui, ne uiderer omnino reticere. Eodem enim tempore, imo eodem mihi die, et litterae tuae redditae sunt, et meae expetitae, ut aut tacendum fuerit, aut incompto eloquio respondendum: quorum alterum pudoris, alterum caritatis est.