[0] EPISTOLA LVII. AD PAMMACHIUM. De optimo genere interpretandi. [1] Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae uictoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: «De omnibus quibus accusor a Iudaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Iudaeis sunt consuetudines et quaestiones». Legerat enim illud Iesu: «Beatus qui in aures loquitur audientis»; et nouerat tantum oratoris uerba proficere, quantum iudicis prudentia cognouisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio iudico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae obiicit mihi uel ignorantiam, uel mendacium; si aut nesciui alienas litteras uere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud uos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat. [2] Ante hoc ferme biennium miserat Ioanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam prouocans. Harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur, uel ob auctoris meritum, uel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro uir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistola per multorum ora uolitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum uerterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod uoluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictaui: ex latere in pagina breuiter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulauique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in uulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis eius nouo praestigio Ierosolymam commigrauit. Nam quidem Pseudomonachus, uel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, uel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis eius et sumptibus, Iudas factus est proditor: deditque aduersariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me uerbum non expressisse de uerbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, g-aidesimohtaton g-Pappan, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt. [3] Ac primum antequam de translatione respondeam, uolo interrogare eos, qui malitiam prudentiam uocant: Unde apud uos exemplar epistolae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia iudicum, hoc uobis crimen impingerem, reos legibus subiugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis (al. uariis) delatoribus poenas statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum uidelicet placet: uoluntas displicet. Dudum Hesychium uirum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel grauissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnauit, quod sollicitato Notario, chartas illius inuasisset. Legimus in ueteribus historiis, ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, uinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse uictoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex uulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius; quin potius uinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in aduersario comprobaret. Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitauit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Iudam fecerunt quod sibi utile existimabant. [4] Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum (al. expugnandum) sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas seruulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus, auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium uoces: cum multo peius crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum peruersorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo uel errasse, uel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii cardo uersatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum nouerim, sciat ille qui accusauit, nouerit ille qui scripsit; sed quod stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis uulnere solatium quaerere. [5] Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistola commutauerim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc uero cum ipsa Epistola doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, «Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant: et dum alienam imperitiam uolunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera uoce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et uerborum ordo mysterium est, non uerbum e uerbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque huius rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutauerit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est huius temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris (Ciceronis) auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: «Putaui mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec conuerti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam uerbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non uerbum pro uerbo necesse habui reddere: sed genus omne uerborum uimque seruaui. Non enim me annumerare ea lectori putaui oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: uerba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conuersa non erunt: tamen ut generis eiusdem sint, elaborauimus.» Sed et Horatius uir acutus et doctus, hoc idem in Arte Poetica erudito interpreti praecipit: Nec uerbum uerbo curabis reddere, fidus Interpres. Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius ueteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in uerbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conseruant? Quam uos ueritatem interpretationis, hanc eruditi g-kakozehlian nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter uiginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a uobis obiiciendum nesciens, cum Eusebii Caesariensis g-chronikon in Latinum uerterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: «Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conseruent. Significatum est aliquid unius uerbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, uix breuis uitae spatia consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, uarietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, uernaculum linguae genus. Si ad uerbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, uel in sermone mutauero, ab interpretis uidebor officio recessisse.» Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: «Quod si cui non uidetur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad uerbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae uerbis interpretetur: uidebis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum uix loquentem.» [6] Verum ne meorum scriptorum parua sit auctoritas (quanquam hoc tantum probare uoluerim, me semper ab adolescentia non uerba, sed sententias transtulisse), qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro quo beati Antonii Vita describitur (Ex Praefatione Euagrii ad Innocentium), ipsius lectione cognosce. «Ex alia in aliam linguam expressa ad uerbum translatio, sensum operit; et ueluti laeto gramine, sata strangulat. Dum enim casibus et figuris seruit oratio, quod breui poterat indicare sermone, longo ambitu circumacta uix explicat.» Hoc igitur ego uitans, ita beatum Antonium, te petente, transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex uerbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententias. Dies me deficiet, si omnium qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicauero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium Confessorem, qui Homilias in Iob, et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum uertit e Graeco, nec assedit litterae dormitanti, et putida rusticorum interpretatione se torsit: sed quasi captiuos sensus in suam linguam, uictoris iure transposuit. [7] Nec hoc mirum in caeteris saeculi uidelicet, aut Ecclesiae uiris, cum Septuaginta interpretes, et Euangelistae atque Apostoli idem in sacris uoluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subiectum est, «quod interpretatur, puella, tibi dico, surge» (Marc. 5. 41). Arguatur Euangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut g-emphatikohteron faceret; et sensum uocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico. Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Iuda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, «Tunc impletum est quod scriptum est per Ieremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiauerunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus». Hoc in Ieremia penitus non inuenitur, sed in Zacharia, aliis multo uerbis, ac toto ordine discrepante: {a} Vulgata quippe Editio ita se habet: «Et dicam ad eos: si bonum est coram uobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium». Quantum distet ab Euangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, uerba praepostera sunt, et pene diuersa. «Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis uestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci eos in domo Domini ad statuarium.» Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his maius est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Ieremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non uerba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Veniamus ad aliud eiusdem Zachariae testimonium, quod Ioannes Euangelista assumit iuxta Hebraicam Veritatem. «Videbunt in quem compunxerunt» , pro quo in Septuaginta legimus, g-kai g-epiblepsontai g-pros g-me, g-anth' g-hohn g-enohchrehsato quod interpretati sunt Latini: «Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, siue insultauerunt.» Discrepat Euangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum uarietas, spiritus unitate concordat. In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oues. At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Euangelista uult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: «Percute pastorem, et dispergentur oues.» In hoc, ut arbitror, loco, iuxta quorumdam prudentiam, Euangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae uerba ad Dei referre personam. Scribit supradictus Euangelista, ad Angeli monitum, tulisse Ioseph paruulum et matrem eius; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: «Ex Aegypto uocaui filium meum.» Hoc nostri codices non habent: sed in Osee iuxta Hebraicam scribitur Veritatem: «Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto uocaui filium meum». Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: «quia paruulus est Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto uocaui filios eius.» Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, aliter transtulerunt? an danda potius uenia ut hominibus, iuxta Iacobi sententiam, dicentis: «Multa peccamus omnes: et, si quis in uerbo non offendit, iste perfectus est uir, et potest refrenare omne corpus». Illud uero quod in eodem Euangelista scribitur: «Et ueniens habitauit in ciuitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus uocabitur». Respondeant g-logodaidaloi, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: «Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet» : in Hebraeo iuxta linguae illius g-idiohma ita scriptum est: «Exiet uirga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius crescet.» Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre uerbum pro uerbo? Sacrilegium est, uel celasse, uel ignorasse mysterium. [8] Transeamus ad caetera: neque enim epistolae breuitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: «Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel» ; Quod Septuaginta transtulerunt: «Ecce uirgo in utero accipiet, et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.» Si uerba calumniantur, utique non est idem, «habebit, et accipiet; neque uocabuit, et uocabitis.» Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: «Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabit nomen eius Emmanuel.» Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Iudaei qui erant Dominum negaturi, sed uocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa uirgo, quae pariet. In eodem Euangelista legimus, Herodem ad aduentum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, «in Bethleem Iudae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in ducibus Iuda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel.» Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur:« Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis in millibus Iuda, de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israel.» Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta uerborum ordinisque discordia, magis admiraberis, si Hebraicum uideas, in quo ita scriptum est: «Et tu Bethleem Ephratha, paruulus es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.» Considera gradatim, quae ab Euangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Iuda. Pro, terra Iuda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, «nequaquam minima es in ducibus Iuda,» in Septuaginta legitur, «modicus es, ut sis in millibus Iuda:» in Hebraeo, «paruulus es in millibus Iuda;» sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Euangelista enim dixit, quod non sit paruulus in ducibus Iuda, cum e regione sit positum, paruulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi paruulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: «Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia». Porro quod sequitur, «qui regat, uel qui pascat populum meum Israel,» aliter in Propheta esse perspicuum est. [9] Haec replico non ut Euangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis ueniam, ut concedant mihi in simplici epistola, quod in Scripturis sanctis, uelint, nolint, Apostolis concessuri sunt. Marcus discipulis Petri ita suum orditur Euangelium: «Principium Euangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate uiam Domini, rectas facite semitas eius.» Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia uidelicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: «Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te», in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: «Vox clamantis in deserto,» et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus statim in principio uoluminis sui posuit, «sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum», quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia nouissimo duodecim Prophetarum? Soluat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris ueniam deprecabor Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Saluatorem loquentem: «Nunquam legistis quid fecerit Dauid, quando necessitatem habuit, et esuriuit ipse et socii eius; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat uesci, nisi solis Sacerdotibus?». Legamus Samuelem: siue (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg cum caeteris Sacerdotibus, Saul iubente, percussus est. Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: «Si enim cognouissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se.» Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia iuxta Hebraicum ita legatur: «A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non uidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te». Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: «A saeculo non audiuimus; neque oculi nostri uiderunt Deum absque te, et opera tua uera, et facies exspectantibus te misericordiam.» Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non uerbum expressit e uerbo, sed g-paraphrasikohs, eumdem sensum aliis sermonibus indicauit. In Epistola ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: «Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali», discordat a Translatione ueteri; et tamen cum Hebraica ueritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: «Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae:» cum Apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: «Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali». Ex quibus uniuersis perspicuum est, Apostolos et Euangelistas in interpretatione ueterum Scripturarum, sensum quaesisse, non uerba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret. [10] Lucas uir Apostolicus et Euangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Iudaica concione narrantem: «In septuaginta quinque animabus descendit Iacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem». Hic locus in Genesi multo aliter inuenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, iuxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea reuertentem de Mesopotamia Iacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et inuocasse ibi Deum Israel. Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Iacob. Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non uerba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi Psalmi iuxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, «Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?» Reddant rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, «respice me». Ita enim uerterunt: «Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti?» Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo uerba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua uerba dimiserim. [11] Longum est nunc reuoluere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: «Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem», solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: «Stantia putauerunt haec, et non fugientia». Reuera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana. Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, uel asterisci testes, ut dixi, sunt, uel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi ueteri conferatur: et tamen iure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, uel quia prima est, et ante Christi facta aduentum, uel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum uerba, sed etymologias quoque uerborum transferre conatus est, iure proiicitur a nobis. Quis enim pro frumento et uino et oleo, possit, uel legere, uel intelligere, g-cheuma, g-opohrismon, g-silpnorehta, quod nos possumus dicere «fusionem, pomationemque,» et «splendentiam.» Aut quia Hebraei non solum habent g-aithra, sed et prouarqra, ille g-kakozehlohs, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque g-syn g-to g-ouranon g-kai g-syn g-tehn g-gehn, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cuius rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad uerbum transferamus, in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si uertantur iuxta ordinem, apud illos displicebunt. [12] Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, uir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cuiusmodi falsitatis me in epistolae translatione reprehendant, ipsius epistolae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, g-Edei h-hehmas g-agapehte g-meh g-teh g-oiehsei g-tohn g-klehrohn g-pheresthai, quod ita me uertisse memini: «Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.» Ecce, inquiunt, in uno uersiculo quanta mendacia. Primum g-agapehtos, dilectus est non dilectissimus. Deinde g-oiehsis, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit g-oiehmati, sed g-oiehsei : quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est. Quid ais, o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de uniuersis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus». Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et uerbum de uerbo exprime. Debueras, inquit, dicere: «Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri.» Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum uulgi sermone prouerbium: Oleum perdit et impensas, qui bouem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cuius sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum eius, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non uerbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari se dicit Apostolus, prius imitetur uirtutes in uita illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se iactet: QUASI OMNES latrones, et diuersorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum uoluminibus, ac non arborum truncis occulant. [13] Excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius uocor; et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistolam, tam Graecam quam Latinam: et illico intelliges accusatorum meorum naenias, et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum: et in cellula latitantem diem tantum exspectare iudicii. Optoque, si fieri potest, et si aduersarii siuerint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.