[14,0] EPISTULA XIV. AD HELIODORUM MONACHUM. [14,1] Quanto amore et studio contenderim, ut pariter in eremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu, te abeuntem prosecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrymis cernis interlitas. Verum tu quasi paruulus delicatus, contemptum rogantis per blandimenta fouisti, et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? sed quod ardenter uolebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non ualuit, nunc quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut postea quam ad deserta migrassem, inuitatoria ad te scripta transmitterem, et ego me facturum promiseram: Inuito, iam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis. NUDOS AMAT EREMUS. Nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christum credis, et eius crede sermonibus. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur uobis. Non pera tibi sumenda, non uirga est. Affatim diues est, qui cum Christo pauper est. [14,2] Sed quid ago? Rursus improuidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant. Debet amor laesus irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo delicate miles? Ubi uallum? ubi fossa, ubi hyems acta sub pellibus? Ecce de coelo tuba canit: ecce cum nubibus debellaturus orbem, imperator armatus egreditur: ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens, obuia quaeque metit; et tu mihi de cubiculo ad aciem, tu de umbra egrederis ad solem? Corpus assuetum tunica, loricae onus non fert. Caput opertum linteo, galeam recusat. Mollem otio manum, durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit, spargit . Recordare tyrocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus, in sacramenti uerba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. Ecce aduersarius in pectore tuo Christum conatur occidere. Ecce donatiuum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet paruulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis uestibus, ubera quibus te nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad uexillum crucis euola. SOLUM PIETATIS genus est, in hac re esse crudelem. [14,3] Veniet, ueniet postea dies, quo uictor reuertaris in patriam; quo per Ierosolymam coelestem uir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies. Tunc et parentibus tuis eiusdem ciuitatis ius petes. Tunc et pro me rogabis, qui te ut uinceres, incitaui. Neque uero nescio, qua te dicas nunc compede praepediri. Non est nobis ferreum pectus, nec dura praecordia. Non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. Et nos per ista transiuimus. Nunc tibi blandis uidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adoleuisti, uernaculi aiunt: Cui nos seruituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatem pater, clamitat: Morituros exspecta paulisper, et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus mater, arata rugis fronte, antiquum referens mammae lallare, congeminet. Dicant si uolunt et Grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit. Facile rumpit haec uincula amor Dei, et timor gehennae. At contra Scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrymis cogitabo? Propter patrem militiam Christi deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? Domino passuro timide Petrus consulens scandalum fuit. Paulus retinentibus se fratribus, ne Ierosolymam pergeret, respondit: Quid facitis plorantes, et conturbantes cor meum? Ego enim non solum ligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu Christi. Aries iste pietatis, quo fides quatitur, Euangelii retundendus est muro. Mater mea, et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt uoluntatem Patris mei, qui in coelis est . Si credunt in Christum, faueant mihi pro eius nomine pugnaturo. Si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos. Sed hoc, ais, in Martyrio. [14,4] Erras, frater, erras, si putas unquam Christianum persecutionem non pati: ET TUNC MAXIME oppugnaris, si te oppugnari nescis. Aduersarius noster, tanquam leo rugiens, aliquem deuorare quaerens, circumit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum diuitibus, et in occultis interficiat innocentem. Oculi eius in pauperem respiciunt. Insidiatur in occulto, sicut leo in spelunca sua: insidiatur ut rapiat pauperem; et tu frondosae arboris tectus umbraculo, molles somnos, futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria: inde auaritia conatur irrumpere: inde uenter meus uult mihi Deus esse pro Christo. compellit libido, ut habitantem in me Spiritum Sanctum fugem, ut templum eius uiolem. Persequitur, inquam, me hostis, cui nomina mille, Mille nocendi artes : et ego infelix uictorem me putabo, dum capior? [14,5] Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum, minora arbitreris idololatriae crimine esse, quae diximus. Imo Apostoli disce sententiam, qui ait: hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, aut fraudator, quod est idolorum seruitus, non habet haereditatem in regno Christi, et Dei. Et quanquam generaliter aduersus Deum sapiat, quidquid diaboli est; et quod diaboli est, idololatria sit, cui omnia idola mancipantur: tamen et in alio loco speciatim, nominatimque determinat, dicens: Mortificate membra uestra, quae sunt super terram, deponentes fornicationem, immunditiam, et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei. Non est tantum in eo seruitus idoli, si quis duobus digitulis, thura in bustum arae iaciat, aut haustum paterae poculo fundat merum. Neget auaritiam esse idololatriam, qui potest triginta argenteis Dominum uenditum appellare iustitiam. Neget sacrilegium in libidine, sed is, qui membra Christi, et hostiam uiuam placentem Deo, cum publicarum libidinum uictimis, nefaria colluuione uiolauit. Non fateatur fraudem idololatriam esse, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reseruantes, praesenti periere uindicta. Animaduerte, frater, non tibi licere de tuis quidquam habere rebus. Omnis, inquit Dominus, qui non renuntiauerit cunctis, quae possidet, non potest meus esse discipulus. Cur timido animo Christianus es? [14,6] Respice Petro relictum rete: respice surgentem de telonio Publicanum, statim Apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus, et ingentia tectorum spatia metiris? HAEREDITATEM EXSPECTANS saeculi, cohaeres Christi esse non poteris. Interpretare uocabulum Monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? Et hoc ego, non integris rate, uel mercibus, nec quasi ignarus fluctuum doctus nauta praemoneo; sed quasi nuper naufragio eiectus in littus, timida nauigaturis uoce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae, salutem uorat. Ibi ore uirgineo, ad pudicitiae perpetranda naufragia, Scyllaeum renidens libido blanditur. Hic barbarum littus, hic diabolus pirata, cum sociis portat uincula capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in modum stagni fusum aequor arrideat: licet uix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnos hic campus montes habet. Intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, uela suspendite. Crucis antenna figatur in frontibus. Tranquillitas ista tempestas est. Sed forsitan dicturus es: Quid ergo? quicumque in ciuitate sunt, Christiani non sunt? non est tibi eadem causa quae caeteris. Dominum ausculta dicentem: Si uis perfectus esse: uade, uende omnia tua, et da pauperibus, et ueni, sequere me. Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam quum derelicta militia, te castrasti propter regna caelorum, quid aliud quam perfectam sequutus es uitam? PERFECTUS AUTEM seruus Christi, nihil praeter Christum habet. Aut si quid praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus sit, ante mentitus est. Os autem, quod mentitur, occidit animam. Igitur, ut concludam: si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, Dominum fefellisti. Diuinis Euangelium uocibus contonat: Non potestis duobus dominis seruire; et audet quisquam mendacem Christum facere, Mammonae, et Domino seruiendo? Vociferatur ille saepe: Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? 'Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare.' [14,7] Quod si nihil habes (ut te responsurum scio) cur, tam bene paratus ad bella, non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua Dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate sume rationem. Nemo Propheta in patria sua honorem habet. Non quaero, inquies, honorem: sufficit mihi conscientia mea. Neque Dominus quaerebat, quippe qui ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est. Ubi contemptus, ibi frequens iniuria: ubi autem iniuria, ibi et indignatio: ubi indignatio, ibi quies nulla: ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur. Ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur: et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione summa illa nascitur, Monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum autem esse nolle, delinquere est. [14,8] Dignitas Clericorum. Sed de hoc gradu pulsus; prouocabis ad Clericos. An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit ut de his quidquam sinistrum loquar, quia Apostolico gradui succedentes, CHRISTI CORPUS sacro ore conficiunt; per quos et nos Christiani sumus. Qui claues regni coelorum habentes, quodammodo ante iudicii diem iudicant: qui sponsam Domini sobria castitate conseruant. Sed alia, ut ante perstrinxi, Monachorum est causa, alia Clericorum. Clerici pascunt oues: ego pascor. Illi de altario uiuunt: mihi quasi infructuosae arbori, securis ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero. Nec possum obtendere paupertatem, cum in Euangelio anum uiduam, duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem in gazophylacium, laudauerit Dominus. Mihi ante presbyterum sedere non licet: illi, si peccauero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit. Et in ueteri quidem Lege, quicumque Sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus, lapidabatur a populo; aut gladio ceruice subiecta, contemptum expiabat cruore. Nunc uero inobediens spirituali mucrone truncatur: aut eiectus de Ecclesia rabido daemonum ore discerpitur. Quod si te quoque ad eumdem Ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, sed timebo de lapsu. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Scimus ista: sed iunge quod sequitur: Oportet autem huiusmodi irreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docibilem, non uinolentum, non percussorem, sed modestum. Et caeteris, quae de eo sequuntur, explicitis, non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam, dicens: Diaconos similiter pudicos: non bilingues, non multo uino deditos, non turpilucros : habentes ministerium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. Vae illi homini, qui uestem non habens nuptialem, ingreditur ad coenam. Nihil superest, nisi ut statim audiat: Amice quomodo huc intrasti? Et illo obmutescente dicatur ministris: Tollite illum, ligatis manibus et pedibus, et mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Vae illi qui acceptum talentum in sudario ligans, caeteris lucra facientibus, id tantum quod acceperat, reseruauit. Illico indignantis Domini clamore ferietur: Serue nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris exegissem eam ? Id est, deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu ignauus negotiator denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti. Quamobrem sicuti qui bene ministrat, bonum gradum sibi acquirit: ita qui indigne ad calicem Domini accedit, reus erit Dominici Corporis et Sanguinis. [14,9] Non omnes Episcopi, Episcopi sunt. Attendis Petrum: sed et Iudam considera. Stephanum suspicis: sed et Nicolaum respice, quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia: qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Probet se unusquisque, et sic accedat. NON FACIT Ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius Centurio adhuc ethnicus, dono Sancti Spiritus mundatur. Presbyteros Daniel puer iudicat : Amos ruborum mora distringens, repente Propheta effectus est. Dauid pastor eligitur in Regem. Minimum discipulum Iesus amat plurimum. Inferius frater accumbe, ut minore adueniente, sursum iubearis ascendere. Super quem Dominus requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem uerba sua? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. Potentes potenter tormenta patientur. Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne uerbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii : cum etiam conuicium in fratrem, homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, iam cum Christo regnantium: ne forte ueniat angelus, qui scindat uelum templi tui, qui candelabrum tuum de loco moueat. Aedificaturus turrim, futuri operis sumptus supputa. Infatuatum sal ad nihil est utile, nisi ut proiiciatur foras, et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo Sacerdos. Pro Sacerdotis lapsu quis rogaturus est? [14,10] Sed quoniam e scopulosis locis enauigauit oratio, et inter cauas spumeis fluctibus cautes, fragilis in altum cimba processit, expandenda uela sunt uentis, et quaestionum scopulis transuadatis, laetantium more nautarum, epilogi celeuma cantandum est. O desertum, Christi floribus uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi ciuitas magni regis extruitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis frater in saeculo, qui maior es mundo? Quamdiu te tectorum umbrae praemunt? quamdiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet, sarcina corporis abiecta, ad purum aetheris euolare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos Christus pauperes appellat. Labore terreris? at nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non timet. Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra collidere? sed Dominus tecum iacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita eremi uastitas te terret? sed tu paradisum mente deambula. Quotiescumque illuc cogitatione conscenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lauare. Et ut breuiter, ad cuncta audias Apostolum respondentem; Non sunt, inquit, condignae passiones huius saeculi ad superuenturam gloriam, quae reuelabitur in nobis. Delicatus es, frater, si et hic uis gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. [14,11] Veniet, ueniet illa dies, qua corruptiuum hoc et mortale incorruptionem induat et immortalitatem. Tunc beatus seruus, quem Dominus inuenerit uigilantem. Tunc ad uocem tubae pauebit terra cum populis, et tu gaudebis. Iudicaturo Domino lugubre mundus immugiet: et tribus ad tribum pectora ferient. Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Exhibebitur cum prole sua Venus. Tunc ignitus Iupiter adducetur, et cum suis stultus Plato discipulis. Aristotelis argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, et ridebis, et dices: Ecce crucifixus meus, ecce iudex, qui obuolutus pannis in praesepio uagiit. Hic est ille operarii, et quaestuariae filius: hic qui matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in Aegyptum : hic uestitus coccino: hic sentibus coronatus: hic Magus, daemonium habens, et Samarites. Cerne manus, Iudaee, quas fixeras: cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte sustulisse discipulos. Dilectio tua me compulit, ut haec tibi frater dicerem; ut his interesse contingat, cui nunc labor durus est.