[60,0] EPISTOLA LX. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani. [60,1] 1. Grandes materias ingenia parua non sufferunt, et in ipso conatu ultra uires ausa, succumbunt: quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rei uerbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes, desiderii sui iaculo uulneratos, et intolerabili dolore confectos. Quem haeredem putauimus, funus tenemus.Cui iam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? Ubi est ille g-ergodiohktehs noster, et cygneo canore uox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum uidetur. Stylus ipse quasi sentiens, et cera subtristior, uel rubigine, uel situ obducitur. Quotiescumque nitor in uerba prorumpere, et super tumulum eius Epitaphii huius flores spargere, toties lacrymis implentur oculi, et renouato dolore, totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadauera defunctorum in concione pro rostris laudes liberi dicerent, et instar lugubrium carminum ad fletus, et gemitus audientium pectora concitarent. En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura. Quod exhibere senibus iuuenis debuit, hoc iuueni exhibemus senes. [60,2] 2. Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes uocans. Et Dominus in Euangelio: «Non est,» inquit, «mortua puella, sed dormit». Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quia «raptus est, ne malitia immutaret mentem eius,» quia «placuerat Deo anima illius». Sed inuito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta uirtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres diuidis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem uentum Dominus de deserto ascendentem, qui siccauit uenas tuas, et desolauit fontem tuum. Deuorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo uiuus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Niniue nostra illius praeconio saluaretur. Ille ille te uicit: ille te iugulauit, fugitiuus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: «Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne». Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos uiuimus. Deuorasti, et deuorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et auidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt. [60,3] 3. Gratias tibi, Christe Saluator, tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum dum occideris, occidisti. Quis ante te miserior homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? «Regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos, qui non peccauerunt, in similitudinem praeuaricationis Adae». Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccauerant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt «in cordibus suis, non est Deus?» Qui «corrupti et abominabiles facti sunt, in uoluntatibus suis?» Qui «declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum?». Quod si Lazarus uidetur in sinu Abrahae, locoque refrigerii, quid simile infernus et regna coelorum? ANTE CHRISTUM Abraham apud inferos: post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius, multa dormientium corpora surrexerunt, et uisa sunt in coelesti Ierusalem. Tuncque impletum est illud elogium: «Surge qui dormis, et eleuare, et illuminabit te Christus». Ioannes Baptista in eremo personat: «Poenitentiam agite: appropinquauit enim regnum coelorum. A diebus enim Ioannis Baptistae regnum coelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud». Flammea illa romphaea custos paradisi, et praesidentia foribus Cherubim, Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes qui in carne, non secundum carnem uiuimus, municipatum habeamus in coelo: et hic adhuc positis dicatur in terra: «Regnum Dei intra uos est». [60,4] 4. Adde quod ante resurrectionem Christi, «notus» tantum «in Iudaea» erat «Deus: in Israel magnum nomen eius». Et ipsi qui nouerant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, a rigida Septentrionis plaga, usque ad feruores Atlantici Oceani, tam innumerabiles populi, et tantarum gentium multitudines? "Quam uariae linguis, habitu tam uestis, et armis". Piscium ritu ac locustarum, et uelut muscae et culices conterebantur: absque notitia etenim Creatoris sui, omnis homo pecus est. Nunc uero passionem Christi, et resurrectionem eius, cunctarum gentium et uoces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis, et Latinis, quas nationes fidei suae in Crucis titulo Dominus dedicauit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniauit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputauit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas, et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce Crucis fregerunt melos, et totius mundi una uox Christus est. [60,5] 5. Quid agimus, anima? quo nos uertimus? quid primum assumimus? quid tacemus? Excideruntne tibi praecepta Rhetorum? et occupata luctu, oppressa lacrymis, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Ubi illud ab infantia studium litterarum, et Anaxagorae, ac Telamonis semper laudata sententia? Sciebam me genuisse mortalem. Legimus Crantorem, cuius uolumen ad confouendum dolorem suum, secutus est Cicero; Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diuersis aetatibus, diuersorum luctum uel libris, uel epistolis minuere sunt conati, ut etiam si nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus irrigari. Proponunt innumerabiles uiros, et maxime Periclem et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis, coronatus in concione disseruit: alter cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur, et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse. Quid memorem Romanos duces, quorum uirtutibus quasi quibusdam stellis, Latinae micant historiae? Puluillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium, se iussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans, urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaeuolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos, atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis uirtus fuit, et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicauit, ne uidear potius aliena quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in sugillationem nostri breuiter dicta sint, si non praestet fides quod exhibuit infidelitas. [60,6] 6. Igitur ad nostra ueniamus. Non plangam cum Iacob et Dauid filios in lege morientes; sed cum Christo in Euangelio recipiam resurgentes. IUDAEORUM LUCTUS, Christianorum gaudium est. «Ad Vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Nox praecessit, dies autem appropinquauit». Unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque funere et lacrymis in monte sepelitur. Quidquid de Scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro quo Paulam Romae consolati sumus, breuiter explicauimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eumdem locum perueniendum est, ne uideamur praetrita et abolita quondam calcare uestigia. [60,7] 7. Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo, et Sanctorum mixtum choris, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris, et aestimatione quaerebat, ibi uidentem cominus dicere: «Sicut audiuimus, sic et uidimus, in ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri»: sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram uicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto amplius nos in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum nouerant. Et ut ueros hominis exprimeret affectus, ipse Saluator plorauit quem resuscitaturus erat. Apostolus quoque eius qui dixit: «Cupio dissolui et esse cum Christo»: et alibi: «Mihi uiuere Christus est, et morilucrum», gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi uicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu et auunculus et Episcopus, hoc est, et in carne et in spiritu pater, doles abesse uiscera tua, et quasi a te diuulsa suspiras? Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore, memor illius sententiae: Ne quid nimis: obligatoque parumper uulnere, audias laudes eius, cuius semper uirtute laetatus es; nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas quod talem habueris. Et sicut hi qui in breui tabella terrarum situs pingunt, ita in paruo isto uolumine cernas adumbrata, non expressa signa uirtutum: suscipiasque a nobis non uires, sed uoluntatem. [60,8] 8. Haec praecepta sunt Rhetorum, ut maiores eius qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perueniat: quo uidelicet auitis paternisque uirtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse uideatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me iactabo de genere, id est, de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti uiri, Ismaelem, et Esau peccatores genuerint. Et e regione, Iephte in in catalogo iustorum, Apostoli uoce numeratus, de meretrice sit natus. «Anima,» inquit, «quae peccauerit, ipsa morietur»; ergo quae non peccauerit, ipsa uiuet. Nec uirtutes, nec uitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Beniamin, ad uesperam dedit escam, Ananiae oui submittens caput. Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus uagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Iordane nascatur. [60,9] 9. Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius, Orientem, eremumque dimiseris; et me carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaueris, ut primum, si fieri posset, sororem cum paruulo uiduam; deinde, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conseruares. Hic est enim ille de quo tibi quondam uaticinatus sum: licet paruulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia, sub chlamyde et candenti lino, corpus eius cilicio tritum sit: quod stans ante saeculi potestates, lurida ieiuniis ora portauerit: quod adhuc sub alterius indumentis, alteri militauerit: et ad hoc habuerit cingulum, ut uiduis, pupillis, oppressis, miserisque subueniret. Mihi non placent dilationes istae imperfectae seruitutis Dei. Et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum. [60,10] 10. Verumtamen uelut incunabula quaedam nascentis fidei comprobemus; ut qui sub alienis signis deuotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogauit. Legerat enim: «Qui uult perfectus esse, uendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me». Et iterum: «Non potestis duobus dominis seruire, Deo, et mamonae». Excepta uili tunica, et operimento pari, quo tecto tantum corpore, frigus excluderet, nihil sibi amplius reseruauit. Cultus ipse, prouinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie, aut ad Egypti monasteria pergere, aut Mesopotamiae inuisere choros; uel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare: auunculum Pontificem deserere non audebat, tot in illo cernens exempla uirtutum, domique habens unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur Monachum, et Episcopum uenerabatur. Non, ut plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi quotidie nouum cerneret. Quid multa? Fit Clericus, et per solitos gradus Presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui eiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium? Tum primum et solum auunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuuenilem aetatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et MEREBATUR negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis, et canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut humilitate superaret inuidiam, deinde ut nullam obscoeni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam; subuenire pauperibus, uisitare languentes, prouocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Caecorum baculum, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis uirtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter Presbyteros et coaequales, primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad auunculum referebat. Si quid forte aliter euenerat quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem nouerat: grauitatem morum, hilaritate frontis temperabat. Gaudium in risu, non cachinnum intelligeres. Virgines et uiduas Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Iam uero postquam domum se contulerat, et relicto foris Clerico, duritiae se tradiderat Monachorum, creber in orationibus, uigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et uiribus corporis moderabatur. Mensae auunculi intererat, et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam seruaret. Sermo eius per omne conuiuium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere uerecunde, recta suscipere, praua non acriter confutare, disputantem contra se magis docere, quam uincere. Et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani: hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minutius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate auunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectioneque assidua, et meditatione diuturna, pectus suum bibliothecam fecerat Christi. [60,11] 11. Quoties ille transmarinis Epistolis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? quoties nocturnum de Euangelio petitorem, et interpellatricem duri iudicis mihi uiduam exhibuit? Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, et pudore reticentis, pudorem suffunderem postulantis, auunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret, et pro reuerentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod uoluit, et breui libello, amicitias nostras aeternae memoriae consecraui. Quo suscepto, Croesi opes, et Darii diuitias se uicisse iactabat. Illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter euolueret, saepe super pectus soporati, dulcis pagina decidebat. Si uero peregrinorum, si amicorum quispiam uenerat, laetabatur nostro super se testimonio. Et quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata, et pronuntiationis uarietate pensabat; ut in recitando illo, ipse uel placere quotidie, uel displicere uideretur. Unde hic feruor, nisi ex amore Dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, et marsupium suffocantes, matronarum opes uenentur obsequiis: sint ditiores Monachi, quam fuerant saeculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant: et suspiret eos Ecclesia diuites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur. Sed sicut sui in carne contemptor est, et paupertate incedit ornatior; ita totum Ecclesiae inuestigat ornatum. [60,12] 12. Ad comparationem quidem superiorum, modica sunt quae dicturi sumus, sed et in paruis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in coelo tantum miramur, et terra, sole, oceano, elephantis, camelis, equis, bobus, pardis, ursis, leonibus; sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, uermiculis, et istiusmodi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eamdemque in cunctis ueneramur solertiam: ita mens Christo dedita, aeque et in maioribus, et in minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso uerbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pauimenta tersa, si ianitor creber in porta, uela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si uasa luculenta: et in omnes caeremonias pia sollicitudo disposita, non minus, non maius negligebat officium. Ubicumque eum in Ecclesia quaereres, inuenires. Nobilem uirum Qu. Fabium miratur Antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est; sed magis ex pictura quam ex litteris nomen inuenit: et Beseleel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei, Scriptura testatur. Hyram quoque filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter Templi supellectilem fabricati sint (Exod. 31; et 3. Reg. 5). Quomodo enim laetae segetes, et uberes agri, interdum culmis, aristisque luxuriant (Ex Virgil Georg. 1): ITA PRAECLARA ingenia, et mens plena uirtutibus, in uariarum artium redundat elegantiam. Unde et apud Graecos Philosophus ille laudatur, qui omne quo uteretur usque ad pallium et annulum, manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui bisilicas Ecclesiae, et Martyrum Conciliabula, diuersis floribus, et arborum comis, uitiumque pampinis adumbrarit: ut quidquid placebat in Ecclesia, tam dispositione, quam uisu, Presbyteri laborem et studium testaretur. [60,13] 13. Macte uirtute, cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana conditio, et sine Christo uanum omne quod uiuimus! Quid te subtrahis? quid tergiuersaris, oratio: quasi enim mortem illius differre possimus, et uitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum peruenire. «Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni». Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo ueluti pulchro indumento, pulchritudo animae uestiebatur? Marcescebat, proh dolor, flante austro lilium, et purpura uiolae in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus aestuaret, et uenarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem auunculum consolabatur. Laetus erat uultus, et uniuersis circa plorantibus, solus ipse ridebat. Proiicere pallium, manus extendere, uidere quod alii non uidebant, et quasi in occursum se erigens, salutare uenientes: intelligeres illum non emori, sed emigrare, et mutare amicos, non relinquere. Voluuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordari, et luctante anima, studiorum scire dulcedinem? Apprehensa auunculi manu, hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia uerba defecit, auunculi manum, mei recordatione contrectans. [60,14] 14. Scio, quod nolueris amorem in te ciuium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis.Sed huiuscemodi officium in bonis iuncundius est, in malis gratius. Tota hunc ciuitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, Ecclesia Sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero moeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis (In Phaedone) sententia est, Omnem sapientium uitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc Philosophi, et in coelum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam uestram. Aliud est enim conari, aliud agere: aliud uiuere moriturum, aliud mori uicturum. Ille moriturus est ex gloria; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus: et quod uelimus, nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos uitae excederemus annos, ut ante Diluuium uiuebat humanum genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur: tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desiisset. Etenim inter eum qui decem uixit annos, et illum qui mille, postquam idem uitae finis aduenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est: nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur. "Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui Prima fugit, subeunt morbi, tritisque senectus, Et labor, et durae rapit inclementia mortis". Naeuius Poeta: Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobem, quia multum fleuerit, in lapidem et diuersas bestias commutatam finxit Antiquitas. Et Hesiodus natales hominum plangens, gaudet in funere: prudenterque Ennius. "Plebes, ait, in hoc Regei antestat loco: licet Lacrymare plebei, Regei honeste non licet". Ut Regi, sic Episcopo, imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic uolentibus: ille terrore subiicit, hic seruitute dominatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas seruat ad uitam. In te oculi omnium diriguntur, domus tua, et conuersatio, quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Caue ne committas, quod aut qui reprehendere uolunt, digne lacerasse uideantur: aut qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, imo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui, et ubertim fluentes lacrymas reprime, ne grandis pietas in nepotem, apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus: ut illum exspectare, non amisisse uidearis. [60,15] 15. Verum quid ago, medens dolori quem iam reor, et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi uicinas Regum miserias, et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam gratulandum ei, qui de tantis malis euaserit? Constantius Arianae fautor haereseos, dum contra inimicum paratur, et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens, magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animae suae, et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos. Iouianus gustatis tantum regalibus bonis, foetore prunarum suffocatus interiit: ostendens omnibus, quid sit humana potentia . Valentinianus uastato genitali solo, et inultam patriam derelinquens, uomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gothico bello uictus in Thracia, eumdem locum et mortis habuit, et sepulcri. Gratianus ab exercitu suo proditus, et obuiis ab urbibus non receptus, ludibrio hosti fuit, cruentaeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et pene puer, post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium, haud procul ab urbe fraternae mortis conscia, necatus est: et cadauer exanime suspendio infamatum. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora uictorum, et (quod potentissimis quondam miserrimum est) prius ignominia seruitutis, quam hostili mucrone confossi sunt. [60,16] 16. Dicat aliquis: Regum talis conditio est, feriuntque summos Fulgura montes. Ad priuatas ueniam dignitates, nec de his loquar qui biennium excedunt; atque, ut caeteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper Consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat. Ruffini caput pilo Constantinopolim gestatum est, et abscissa manus dextra ad dedecus insatiabilis auaritiae, ostiatim stipem mendicauit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu, euasisse se putat, quod Assae uiuit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis narro statum. Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim, et alpes Iulias, quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot uirgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora, his belluis fuere ludibrio? Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, et diuersorum officia Clericorum. Subuersae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubique Luctus, ubique gemitus {pauor}, et plurima mortis imago. Romanus orbis ruit, et tamen ceruix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam, quibus imperant Barbari? Et certe paucas urbes nominaui, in quibus olim fuere regna non modica. Immunis ab his malis uidebatur Oriens, et tantum nuntiis consternatus. Ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos, non iam Arabiae, sed Septentrionis lupi, tantas breui prouincias percurrerunt. Quot monasteria capta? quantae fluuiorum aquae humano cruore mutatae sunt? Obsessa Antiochia, et urbes reliquae, quas Halis. Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captiuorum: Arabia, Phoenice, Palaestina, Aegyptus timore captiuae. «Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea uox, - - -. «Omnia poenarum percurrere nomina possim». Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda, et Thucydides, et Sallustius muti sint. [60,17] 17. Felix Nepotianus, qui haec non uidet: felix qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen uiuere uolumus, eosque qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. OLIM OFFENSUM sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt. Nostris uitiis Romanus superatur exercitus: et quasi non haec sufficerent cladibus, plus pene bella ciuilia, quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor seruus Dei scribitur. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum, illius in nos ira desaeuiat. Ezechias egit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno Angelo, una nocte deleta sunt. Iosaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat. Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnauit. Si ERIGI uolumus, prosternamur. Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens: Romanus exercitus, uictor orbis et dominus, ab his uincitur, hos pauet, horum terretur aspectu, qui ingredi non ualent, qui si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum uoces: «Fugient mille uno persequente? Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur: statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere. [60,18] 18. Excessimus consolandi modum, et dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerses ille rex potentissimus, qui subuertit montes; maria constrauit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem uidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua uniuersam terram sub nostris pedibus cerneremus; iam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa; alios torqueri, alios necari, alios absorberi fluctibus, alios ad seruitutem trahi: hic nuptias, ibi planctum: illos nasci, istos mori: alios affluere diuitiis , alios mendicare: et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc uiuunt, in breui spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine, et minus est omne quod dicimus. [60,19] 19. Redeamus igitur ad nos, et quasi e coelo descendentes, paulisper nostra uideamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de uita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt mare epistolae, et findente sulcum carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. «Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: Caritas nunquam excidit.» Haec semper uiuit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens, praesens est, et per tanta terrarum spatia diuisos, utraque complectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani (Eusebii fratris sui), nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent. Quem corpore non ualemus, recordatione teneamus. Et cum quo loqui non possumus, de eo loqui nunquam desinamus.