[0] LXX. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE. [1] Sebesium nostrum tuis monitis profecisse, non tam Epistula tua, quam ipsius poenitudine didicimus. Et mirum in modum plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certauerunt inter se indulgentia parentis, et filii pietas: dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. Unde et mutuo nobis tibique gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti. [2] Quod autem quaeris in calce Epistulae tuae, cur in opusculis nostris saecularium Volcatio, euolueres. Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de Gentilium libris et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Prouerbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, uersutiasque uerborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus uersiculo est, scribens ad Titum: 'Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri'. Cuius heroici hemistichium postea Callimachus usurpauit. Nec mirum si apud Latinos metrum non seruet ad uerbum expressa translatio, cum Homerus eadem linqua uersus in prosam, uix cohaereat. In alia quoque Epistula, Menandri ponit senarium: 'Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.' Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem uocat. 'Ipsius enim et genus sumus,' quod Graece dicitur: g-tou g-gar g-kai g-genos g-esmen; et est clausula uersus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator inuictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam, arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a uero Dauid, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio Domini uoce praeceptum, mulieris captiuae radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in coniugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii uenustatem, et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiua Israelitidem facere cupio? et si quidquid in ea mortuum est, idololatriae, uoluptatis, erroris, libidinum, uel praecidio, uel rado: et mixtus purissimo corpori uernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familiam Christi proficit; stuprum in alienam, auget numerum conseruorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim, et nascitur ei de meretrice filius Iezrael, qui uocatur semen Dei. Isaias nouacula acuta barbam, et crura peccantium radit: et Ezechiel in typo fornicantis Ierusalem, tondet caesariem suam; ut quidquid in ea absque sensu et uita est, auferatur. [3] Cyprianus uir eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante, mordetur, cur aduersus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit Prophetarum, et Apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius Philosophorum et Poetarum, quorum auctoritati, ut Ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, et Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit uersuum: Eusebius, et Apollinaris uiginti quinque, et triginta uolumina condiderunt. Lege eos, et inuenies nos comparatione eorum imperitissimos: et post tanti temporis otium, uix quasi per somnium quod pueri didicimus, recordari. Iulianus Augustus septem libros in expeditione Parthica, aduersum Christum euomuit; et iuxta fabulas Poetarum, suo se ense lacerauit. Si contra hunc scribere tentauero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem, Philosophorum et Stoicorum doctrinis, id est, Herculis claua percutiam ? quanquam Nazarenum nostrum, et (ut ipse solebat dicere) Galilaeum, statim in praelio senserit; et mercedem linguae putidissimae, conto ilia perfossus acceperit. Iosephus antiquitatem approbans Iudaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum Grammaticum: et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo uir Hebraeus, et ab infantia sacris Litteris eruditus, cunctam Graecorum Bibliothecam euoluerit. Quid loquar de Philone, quem uel alterum, uel Iudaeum Platonem critici pronuntiant? 4 Curram per singulos: Quadratus Apostolorum discipulus, et Atheniensis Pontifex Ecclesiae, nonne Adriano Principi, Eleusinae sacra inuisenti, librum pro nostra religione tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem grauissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides Philosophus, uir eloquentissimus, eidem Principi Apologeticum pro Christianis obtulit, contextum Philosophorum sententiis: quem imitatus postea Iustinus, et ipse Philosophus, Antonino Pio et filiis eius, Senatuique librum contra Gentiles tradidit, defendens ignominiam crucis, et resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone Sardensi Episcopo? quid de Apollinario Hierapolitanae Ecclesiae Sacerdote, Dionysioque Corinthiorum Episcopo, et Tatiano, et Bardesane, et Irenaeo Photini Martyris successore: qui origines haereseon singularum, et ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis uoluminibus explicarunt? Pantaenus Stoicae sectae Philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriae Episcopo missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis Philosophos praedicaret. Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, meo iudicio, omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros; et totidem g-hypotyposeohn, et alium contra Gentes, Paedagogi quoque tria uolumina. Quid in illis indoctum? imo quid non de media Philosophia est? Hunc imitatus Origenes, decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans: et omnia nostrae religionis dogmata de Platone et Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. Scripsit et Miltiades contra Gentes uolumen egregium. Hippolytus quoque, et Apollonius, Romanae urbis Senator, propria opuscula condiderunt. Exstant et Iulii Africani libri, qui temporum scripsit historias; et Theodori, qui postea Gregorius appelatus est (S. Gregorius Thaumaturgus), uiri Apostolicorum signorum atque uirtutum; et Dionysii Alexandrini Episcopi: Anatolii quoque Laodicenae Ecclesiae Sacerdotis; nec non Presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni, et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphilii Cyprii, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis Confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi: Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. [5] Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus eius, et contra Gentes libri, cunctam saeculi obtinent disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui titulus Octauius est; et in altero contra Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem) quid Gentilium scripturarum dimisit intactum? Septem libros aduersus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus eius Lactantius, qui de Ira quoque, et Opificio Dei duo uolumina condidit: quos si legere uolueris, dialogorum Ciceronis in eis g-epitomehn reperies. Victorino Martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis uoluntas. Cyprianus, Quod idola dii non sint, qua breuitate, qua historiarum omnium scientia, quorum uerborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: breuique libello, quem scripsit contra Dioscorum Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Iuuencus Presbyter, sub Constantino historiam Domini Saluatoris uersibus explicauit: nec pertimuit Euangelii maiestatem sub metri leges mittere. De caeteris uel mortuis, uel uiuentibus taceo: quorum in scriptis suis et uires manifestae sunt et uoluntas. 6 Nec statim praua opinione fallaris, contra Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri, exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt. Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti uenit in mentem, non te ignorare quod semper a doctis uiris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forte propter amorem historiarum Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit. Cui quaeso ut suadeas, ne uescentium dentibus edentulus inuideat, et oculos caprearum, talpa contemnat. Diues, ut cernis, ad disputandum materia; sed iam epistularis angustia finienda est.