[4,7] VII. Quod timorem Dei doceri debet, et humilis esse, et sic seruare humilitatem, quod auctoritas principis non minuatur; et quod praeceptorum alia mobilia, alia immobilia. Sequitur: Vt discat timere Dominum Deum suum, et custodire uerba eius quae in lege praecepta sunt. Causam legitimae obseruationis lex ipsa subiungit: Vt discat, inquit. Diligens namque lector legis discipulus est, non magister; nec ad sensum suum captiuatam retorquet legem, sed menti eius et integritati sensus suos accommodat. Sed discipulus iste quid discit? Vtique timere Dominum Deum suum. Recte quidem, eo quod sapientia parit et firmat principatum; atqui initium sapientiae timor Domini. Qui ergo timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimi principatus culmen aspirat. Legitimi, inquam; quia de quibusdam dum alleuantur deiectis et miserius deiciendis scriptum est: Isti regnauerunt, et non ex me; principes extiterunt, et ego ignoraui; et alibi: Tenentes legem nescierunt sapientiam. Timeat ergo princeps Dominum et se promta humilitate mentis et pia exhibitione operis seruum profiteatur. Dominus etenim serui dominus est. Seruit itaque Domino princeps, dum conseruis suis, subditis scilicet sibi, fideliter seruit. Sed et Dominum Deum esse agnoscat, cui non plus timoris ex maiestate quam amoris ex pietate exhibendum est. Pater etenim est et cui nulla creatura ipsius faciente merito negare potest dilectionis affectum. Si ego, inquit, dominus sum, ubi est timor meus? si pater sum, ubi est amor meus? Verba quoque legis custodienda sunt, quod ex primo timoris gradu, quadam quasi uirtutum scala, felici procedit ascensu. Dilectio, inquit, illius custodia legum est, quia omnis sapientia timor Domini. Porro: Qui Deum timet faciet bona, et qui continens est iustitiae, apprehendet illam, et obuiabit illi quasi mater honorificata. Sed quae uerba diligentia tanta custodiet? Vtique quae praecepta sunt in lege, ut apud principem iota uel apex legis non cadat in terram, quod non ille propriis uel manibus subiectorum excipiat. Sunt autem praecepta quaedam perpetuam habentia necessitatem, apud omnes gentes legitima et quae omnino impune solui non possunt. Ante legem, sub lege, sub gratia, omnes lex una constringit: Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris; et: Quod tibi uis fieri faciendum, hoc facias alii. Procedant nunc dealbatores potentum, susurrent aut, si hoc parum est, publice praeconentur principem non esse legi subiectum, et quod ei placet, non modo in iure secundum formam aequitatis condendo, sed qualitercumque, legis habere uigorem. Regem quem legis nexibus subtrahunt, si uolunt et audent, exlegem faciant, ego, non modo his renitentibus sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo. In quo enim, inquit qui nec fallit nec fallitur, iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Et certe iudicium grauissimum in his qui praesunt fiet, eo quod mensura bona conferta coagitata et supereffluens refundetur in sinus eorum. Nec tamen dispensationem legis subtraho manibus potestatum, sed perpetuam praeceptionem aut prohibitionem habentia libito eorum nequaquam arbitror subponenda. In his itaque dumtaxat quae mobilia sunt, dispensatio uerborum admittitur; ita tamen ut compensatione honestatis aut utilitatis mens legis integra conseruetur. Nec eleuetur, inquit, cor eius in superbiam super fratres suos. Quod praecipue necessarium est, saepius replicat, eo quod humilitas numquam satis uidetur commendata principibus, et difficillimum est ut gradus honoris tumorem non pariat in animo imprudentis. Superbis utique resistit Deus et humilibus dat gratiam. Prouide ergo rex orat ne ueniat ei pes superbiae, quia in eo ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Non itaque superbiat super fratres; sed, cum fratrum meminerit, fraternum subiectis omnibus impendat affectum. Et quidem prudenter humilitatem cum discretione et caritate indicit principibus, quia sine istis omnino subsistere non potest principatus. Quisquis ergo gradum propriae celsitudinis amat, humilitatis culmen in moribus diligentissime teneat. Nam qui ab humilitatis operibus recedit, a dignitatis suae fastigio tumoris pondere cadit. Obtinet enim perpetuo quia qui se humiliat exaltabitur, et uice uersa qui se exaltat deprimetur. Regem Romanorum nouissimum Tarquinium fecit esse superbia, et ei ab humilitate magis necessarios substituit magistratus. Denique quem superborum legisti regnare diutius? Eorum namque, qui per superbiam ceciderunt, historia copiosa est. Nec tamen eatenus superbiam uitet, ut incidat in contemptum; quia sicut elatio, ita et abiectio declinanda est. Vnde et in iure Romano cautum est ut qui ius reddit, se quidem in adeundo facilem praebeat, contempni tamen non patiatur; mandatis quoque adicitur, ne praesides prouinciarum in ulteriorem familiaritatem prouinciales admittant, eo quod ex conuersatione aequali contemptio nascitur dignitatis. Veneretur ergo in publico populi maiestatem et apud se priuatae conditionis statum pariter metiatur. Hoc ipsum antiquis philosophorum documentis faciendum agnosce. Ad philosophum Taurum, Athenas uisendi cognoscendique eius gratia, uenerunt pariter Cretae prouinciae praeses et pater eius sed priuatus. Taurus uenientibus placide assurrexit, reseditque post mutuam salutationem. Allata est mox una sella, quae in promtu erat, et dum aliae promebantur apposita est. Inuitauit ergo Taurus patrem praesidis ut sederet. At ille: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est. Absque praeiudicio tu, inquit Taurus, interea sede, dum conspicimus quaerimusque quid conueniat, tene potius sedere qui pater es, an filium qui gerit Romani populi magistratum? Cum pater assedisset, appositumque esset aliud filio, super ea re Taurus his, qui conuenerant, uerbum fecit, cum summa boni, aequi, honorum atque officiorum perpensatione. Eorum uerborum sententia haec fere fuit. In publicis locis atque muneribus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu aut potestatibus sunt collata, interquiescere paulum et coniuere. Sed cum extra rem publicam in domesticare atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque discumbatur familiari, tunc inter filium magistratum et patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. Hoc ergo, inquit Taurus, quod ad me uenistis, quod nunc loquimur, quod de officiis dissertamus, priuata actio est. Itaque tu pater utere his honoribus prius, quibus quoque domi uestrae te uti priorem decet. Haec ego magistratibus generaliter persuadenda arbitror, ut in splendore publicae dignitatis memores sint propriae conditionis, et sic attendant propriae conditionis statum, ut non deuenustent publicae dignitatis gradum; sic etiam collati sibi honoris integritatem seruet, ut aliorum non minuat dignitatem; et sic priuata quisque polleat dignitate, ut non fiat iniuria publicae potestati.