[4,6] VI. Quod debet legem Dei habere prae mente et oculis semper, et peritus esse in litteris, et litteratorum agi consiliis. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine. Ecce quia princeps non debet esse iuris ignarus et, licet multis priuilegiis gaudeat, nec militiae praetextu legem Domini permittitur ignorare. Describet ergo Deuteronomium legis, id est, secundam legem, in uolumine cordis: ut sit lex prima, quam littera ingerit; secunda, quam ex eo misticus intellectus agnoscit. Prima quidem scribi potuit lapideis tabulis; sed secunda non imprimitur, nisi in puriore intelligentia mentis. Et recte in uolumine Deuteronomium scribitur, quia sic apud se sensum legis princeps reuoluit, quod ab oculis eius littera non recedit. Et sic quidem insistit litterae ut nequaquam ab intellectus discordet puritate. Littera namque occidit, spiritus uiuificat, et penes ipsum humani iuris et aequitatis media interpretatio necessaria et generalis extat. Accipiens, inquit, exemplar a sacerdotibus Leuiticae tribus. Recte quidem. Omnium legum inanis est censura, si non diuinae legis imaginem gerat; et inutilis est constitutio principis, si non est ecclesiasticae disciplinae conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem, qui legibus suis indixit ne dedignentur sacros canones imitari. Et non modo sacerdotes exemplaria peti praecipit, sed ad Leuiticam tribum, mutuandi gratia, principem mittit. Sic enim legitimi sacerdotes audiendi sunt, ut reprobis et ascendentibus ex aduerso omnem uir iustus claudat auditum. Sed qui sunt sacerdotes Leuiticae tribus? Illi utique quos sine auaritiae stimulis, sine ambitionis impulsu, sine affectione carnis et sanguinis lex in Ecclesiam introduxit. Non autem lex litterae, quae mortificat, sed spiritus, quae in sanctitate mentis, munditia corporis, fidei sinceritate et operibus caritatis uiuificat. Sicut enim umbratilis lex et gerens omnia figuraliter sacerdotes in singularitate carnis et sanguinis praeelegit; sic, postquam cessantibus umbris ueritas patefacta est et iustitia de celo prospexit, quos uitae commendat meritum et bonae opinionis odor et unitas fidelium aut praelatorum diligens prouidentia in opus ministerii segregauit, Spiritus applicat ad Leuiticam tribum et legitimos instituit sacerdotes. Adicitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae. Attende quanta debeat esse diligentia principis in lege Domini custodienda, qui eam semper habere legere praecipitur et reuoluere, sicut Rex regum, factus ex muliere, factus sub lege, omnem impleuit iustitiam legis, ei non necessitate sed uoluntate subiectus; quia in lege uoluntas eius, et in lege Domini meditatus est die ac nocte. Quod si ille in hac parte non creditur imitandus qui non regum gloriam sed fidelium amplexus est paupertatem et indutus forma seruili reclinatorium capiti non quaesiuit in terris et interrogatus a iudice regnum suum de hoc mundo non esse confessus est, proficiant uel exempla regum illustrium quorum memoria in benedictione est. Procedant ergo de castris Israel Dauid, Ezechias et Iosias et ceteri qui in eo sibi regni gloriam constare credebant, si Dei quaerentes gloriam se et subditos diuinae legis nexibus innodarent. Et ne illorum remota uideantur exempla, et ex eo sequenda minus, quod a lege eorum et ritu operum et religionis cultu et fidei professione aliquantisper uidemur abscedere (licet nobis et illis eadem fides sit, ita tamen ut, quod illi futurum expectabant, nos ex parte magna gaudeamus et ueneremur impletum, abiectis tantum umbris figurarum ex quo ueritas de terra orta est et in conspectu gentium reuelata); ne, inquam, illorum quasi aliena aut prophana contempnantur exempla, Constantinus noster, Theodosius, Iustinianus et Leo et alii Christianissimi principes principem possunt instruere Christianum. In eo namque praecipuam operam dabant, ut sacratissimae leges, quae constringunt omnium uitas, scirentur et tenerentur ab omnibus, nec illarum esset quisquam ignarus, nisi aut publica utilitate erroris dispendium compensaret aut miseratione etatis aut sexus infirmitate legitimae acerbitatis euitet aculeos. Illorum itaque gesta uirtutum incitamenta sunt; uerba quot sunt, tot institutiones morum. Denique uitam, uitiis subiugatis et captiuatis, quasi arcum triumphalem consecratum posteritati magnificae uirtutis titulis erexerunt, fideli confessione praedicantes in omnibus quia non manus nostra excelsa sed Dominus fecit haec omnia. Et quidem Constantinus Romana ecclesia fundata et dotata, ut cetera eius taceantur egregia, benedictione perpetua insignis est. Iustinianus et Leo qui fuerint ex eo claret, quod totum orbem sacratissimis legibus enucleatis quasi quoddam templum iustitiae sacrare studuerunt. Nam de Theodosio quid dicam, quem isti uirtutis habuerunt exemplar, et Ecclesia Dei ob religionis et iustitiae uenerabilem notam et sacerdotibus patientissime tamen et humillime indignantem non modo ut imperatorem uenerata est sed ut antistitem? Qui leges tulerat, quam patienter tulit sententiam sacerdotis Mediolanensis! Et ne sententiam emolliti presbiteri et principibus applaudentis fuisse teneram putes, a regalium usu suspensus est princeps, exclusus ab ecclesia, et penitentiam coactus est explere sollempnem. Sed quid eum tantae necessitati subiecerat? Voluntas utique subiecta iustitiae Dei et legi eius usquequaque obtemperans. Et nisi quae metrica leuitate scribuntur duxeris habenda contemptui, ex his quibus filium instruit apud Claudium Claudianum quis ipse in sacrario morum extiterit paucis agnosces. Ceterum cum praemissae legis uerba reuoluo, singula michi uidentur onusta et quasi spiritu intelligentiae fecundata menti occurrunt. Habebit ergo, inquit, secum legem, prouidens ne ad dampnationem suam, cum eam habere necesse sit, habeat contra se. Potentes etenim potenter tormenta patientur. Et adiecit: Legetque illud. Legem siquidem habere in mantica parum prodest, nisi fideliter custodiatur in anima. Legenda est ergo omnibus diebus uitae suae. Ex quibus liquido constat, quam necessaria sit principibus peritia litterarum, qui legem Domini cotidie reuoluere lectione iubentur. Et forte quod sacerdotes legem cotidie legere iubeantur, non frequenter inuenies. Princeps uero cotidie legit, et diebus uitae; quia qua die non legerit legem, ei non dies uitae sed mortis est. Hoc utique sine difficultate illiteratus non faciet. Vnde et in litteris, quas regem Romanorum ad Francorum regem transmisisse recolo, quibus hortabatur ut liberos suos liberalibus disciplinis institui procuraret, hoc inter cetera eleganter adiecit, quia "rex illiteratus est quasi asinus coronatus". Si tamen ex dispensatione ob egregiae uirtutis meritum, principem contingat esse illiteratum, eundem agi litteratorum consiliis, ut ei res recte procedat, necesse est. Assistant ergo ei Nathan propheta et Sadoch sacerdos et fideles filii prophetarum, qui eum a lege Domini diuertere non patiantur, et quam ipse oculis animo non ostendit, linguis suis introducant, quasi quodam aurium ostio, litterati. Legat itaque mens principis in lingua sacerdotis, et quicquid egregium uidet in moribus, quasi legem Domini ueneretur. Nam uita et lingua sacerdotum quasi quidam uitae liber est in facie populorum. Eo forte spectat quod exempla legis a sacerdotibus Leuiticae tribus iubetur assumi; quia praedicatione eorum debet potestas commissi magistratus gubernacula moderari. Nec expers omnino lectionis est qui etsi ipse non legit, quae leguntur ab aliis fideliter audit. Qui uero neutrum facit, quomodo in contemptu praecepti quod praecipitur fideliter adimplebit? Concursus namque desiderabilium omnium sapientiae accessio est. Tholomeus ad cumulum beatitudinis nonne sibi aliquid deesse credidit donec, accitis septuaginta interpretibus, licet gentilis esset, legem Domini Grecis communicauit? Nichil enim refert an interpretes in eadem cellula clausi contulerint an prophetauerint in diuersis, dum constet regem in ueritatis inquisitione sollicitum legem Domini in Greciam traiecisse. In Athicis Noctibus legisse me memini quod, cum Philippi Macedonis morum legantur insignia, inter cetera litteratorum studium, quasi belli negotia et uictoriarum triumphos, liberalitatem mensae, humanitatis officium, et quaecumque lepide comiterque dicta uel facta sunt, colorauit. Verum et hoc ipsum in quo se aliis excellentiorem nouerat, quasi bonorum hereditariorum fundamentum, ad unicum quem sperabat regni et felicitatis futurum heredem transmittere curauit. Ob hanc causam epistola eius destinata Aristotili nuper nati Alexandri, ut sperabatur, magistro uisa est exscribenda. Est igitur concepta ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristotili salutem dicit. Filium michi genitum scito, quo equidem Diis habeo gratiam, non proinde quia natus est quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero etenim fore ut educatus eruditusque a te dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione". Romanos imperatores aut duces, dum eorum respublica uiguit, illiteratos extitisse non memini. Et nescio quomodo contigit quod, ex quo in principibus uirtus languit litterarum, armatae quoque militiae infirmata est manus et ipsius principatus quasi praecisa radix. Nec mirum, cum sine sapientia nullus stare aut esse ualeat principatus. Socrates Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus est et qui sine contradictione septem illos qui dicti sunt sapientes incomparabiliter antecessit non in opinione sapientiae sed uirtute, tunc demum respublicas fore beatas asseruit, si eas philosophi regerent aut rectores earum studere sapientiae contigisset. Et (si tibi Socratis uidetur contempnenda auctoritas): "Per me", inquit Sapientia, "reges regnant, et conditores legum iusta decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam; ego diligentes me diligo, et qui mane uigiliant ad me, inuenient me; mecum sunt diuitiae et gloria, opes superbae et iustitia; melior est fructus meus auro et lapide pretioso, genimina mea argento electo; in uiis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros illorum repleam". Item: "Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo". Et alibi: "Accipite disciplinam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari". Cum gentiles nichil sine nutu numinum crederent faciendum, unum tamen quasi Deum deorum et omnium principem excolebant, scilicet Sapientiam, ideo quod ipsa omnibus praeest. Vnde et philosophi ueteres imaginem Sapientiae pro foribus omnium templorum pingi et haec uerba scribi debere censuerunt: Vsus me genuit, peperit Memoria; Sophiam me uocant Graii, uos Sapientiam. Et haec item: Ego odi homines stultos et ignaua opera et philosophicas sententias. Et quidem eleganter illi ista finxerunt, licet ueritatem ipsam plene non nouerint; ad eam tamen aliquatenus accedentes, dum Sapientiam omnium quae recte fiunt, ducem et principem arbitrantur, cum et ipsa ueraciter glorietur quod in omni gente et populo a principio primatum tenuit superborum et sullimium colla propria uirtute calcans. Salomon quoque se eam super salutem et omnia pulchra dilexisse fatetur, et ad ipsum cum ea bona omnia accessisse.