[4,3] III. Quod princeps minister est sacerdotum et minor eis; et quid sit ministerium principatus fideliter gerere. Hunc ergo gladium de manu Ecclesiae accipit princeps, cum ipsa tamen gladium sanguinis omnino non habeat. Habet tamen et istum, sed eo utitur per principis manum, cui cohercendorum corporum contulit potestatem, spiritualium sibi in pontificibus auctoritate seruata. Est ergo princeps sacerdotii quidem minister et qui sacrorum officiorum illam partem exercet quae sacerdotii manibus uidetur indigna. Sacrarum namque legum omne officium religiosum et pium est, illud tamen inferius, quod in penis criminum exercetur et quandam carnificii repraesentare uidetur imaginem. Vnde et Constantinus Romanorum fidelissimus imperator, cum sacerdotum concilium Niceam conuocasset, nec primum locum tenere ausus est nec se presbiterorum immiscere consessibus, sed sedem nouissimam occupauit. Sententias uero, quas ab eis approbatas audiuit, ita ueneratus est ac si eas de diuinae maiestatis sensisset emanasse iudicio. Sed et libellos inscriptionum, quos ad inuicem conceptos, sacerdotum crimina continentes, imperatori porrexerant, suscepit quidem clausosque reposuit in sinu suo. Cum autem eosdem ad caritatem et concordiam reuocasset, dixit sibi, tamquam homini et qui iudicio subiacet sacerdotum, illicitum esse deorum examinare causas, qui non possunt nisi a solo Deo iudicari. Librosque, quos receperat, non inspectos dedit incendio, patrum ueritus crimina uel conuitia publicare et Cham reprobi filii maledictionem incurrere, qui patris uerenda non texit. Vnde et in scriptis Nicholai Romani pontificis idem dixisse narratur: Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei aut aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem eum, ne ab aliquo uideretur. Sed et Theodosius magnus imperator ob meritam noxam, non tamen eotenus grauem, a sacerdote Mediolanensi a regalium usu et insignibus imperii suspensus est et indictam sibi penitentiam homicidii patienter et sollempniter egit. Profecto, ut Doctoris gentium testimonio utar, maior est qui benedicit quam qui benedicitur, et penes quem est conferendae dignitatis auctoritas eum, cui dignitas ipsa confertur, honoris priuilegio antecedit. Porro de ratione iuris, eius est nolle cuius est uelle, et eius est auferre qui de iure conferre potest. Nonne Samuel in Saulem ex causa inobedientiae depositionis sententiam tulit, et ei in regni apicem humilem filium Ysai subrogauit? Si uero constitutus princeps susceptum ministerium fideliter gesserit, tantus honor ei exhibendus est et reuerentia tanta, quantum caput omnibus membris corporis antecellit. Gerit autem ministerium fideliter, cum suae conditionis memor uniuersitatis subiectorum se personam gerere recordatur, et se non sibi suam uitam sed aliis debere cognoscit, et eam illis ordinata caritate distribuit. Totum ergo se Deo debet, plurimum sui patriae, multum parentibus et propinquis, extraneis minimum, nonnichil tamen. Sapientibus ergo et insipientibus debitor est, pusillis et maioribus. Quae quidem inspectio communis est omnium praelatorum, et eorum qui spiritualium curam gerunt, et qui secularem iurisdictionem exercent. Vnde et Melchisedech, quem primum Scriptura regem introducit et sacerdotem (ut ad praesens misterium taceatur, quo praefigurat Christum, qui in celis sine matre et in terris sine patre natus est); ille, inquam, nec patrem nec matrem legitur habuisse, non quod utroque caruerit, sed quia regnum et sacerdotium de ratione non pariunt caro et sanguis, cum in alterutro creando parentum respectus citra uirtutum merita praeualere non debeat, sed salubria subiectorum fidelium uota; et cum alterutrius culminis apicem quisque conscenderit, obliuisci debet affectum carnis et id solum agere quod subiectorum salus exposcit. Subiectis itaque pater sit et maritus aut, si teneriorem nouerit affectionem, utatur ea; amari magis studeat quam timeri, et se talem illis exhibeat, ut uitam eius ex deuotione praeferant suae, et incolumitatem illius quandam publicam reputent uitam; et ei tunc omnia recte procedent, et paucorum stipatus obsequio praeualebit, si opus est, aduersus innumerabiles. Fortis etenim est ut mors dilectio; et cuneus, quem funiculi amoris constringunt, non facile rumpitur. Dorenses cum Atheniensibus pugnaturi de euentu praelii oracula consuluerunt. Responsum est superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Cum uentum esset in bellum, militibus ante omnia regis custodia praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat. Qui, responso dei et praeceptis hostium cognitis, mutato regis habitu, sarmenta collo gerens castra hostium ingreditur. Ibi turba obsistentium a milite, quem falce percusserat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorenses sine praelio discedunt. Atque ita Athenienses uirtute ducis, pro salute patriae morti se offerentis, bello liberantur. Item Ligurgus in regno suo decreta constituens populum in obsequia principum, principes ad iustitiam imperiorum firmauit; auri argentique usum et omnium scelerum materiam sustulit; senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum potestatem dedit; statuit uirginem sine dote nubere, ut uxores eligerentur, non pecunia; maximum honorem pro gradu etatis senum esse uoluit; nec sane usquam terrae locum honoratiorem senectus habet. Deinde, ut eternitatem suis legibus daret, iureiurando obligat ciuitatem, nichil eos de eius legibus mutaturos antequam reuerteretur. Proficiscitur autem Cretam, ibi perpetuum exilium egit, abicique moriens ossa sua in mare iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se religione iusiurandi in dissoluendis legibus arbitrarentur. His quidem exemplis eo libentius utor, quod apostolum Paulum eisdem usum, dum Atheniensibus praedicaret, inuenio. Studuit praedicator egregius Iesum Christum et hunc crucifixum sic mentibus eorum ingerere, ut per ignominiam crucis liberationem multorum exemplo gentilium prouenisse doceret. Sed et ista persuasit fieri non solere nisi in sanguine iustorum et eorum qui populi gererent magistratum. Porro ad liberationem omnium, scilicet Iudeorum et gentium, nemo sufficiens potuit inueniri, nisi ille, cui in hereditatem datae sunt gentes, et praefinita est omnis terra possessio eius. Hunc autem alium esse non posse quam Filium omnipotentis Dei asseruit, cum praeter Deum gentes et terras omnes nemo subegerit. Dum ergo sic crucis ignominiam praedicaret, ut gentium paulatim euacuaretur stultitia, sensim ad Dei uerbum Deique sapientiam et ipsum etiam diuinae maiestatis solium, uerbum fidei et linguam praedicationis euexit et, ne uirtus Euangelii sub carnis infirmitate uilesceret a scandalo Iudeorum gentiumque stultitia, opera Crucifixi, quae etiam famae testimonio roborabantur, exposuit; cum apud omnes constaret quod ea non posset facere nisi Deus. Sed quia multa in utramque partem crebro fama mentitur, ipsam iuuabat famam, quod discipuli illius maiora faciebant, dum ad umbram discipuli a quacumque infirmitate sanabantur aegroti. Quid multa? Astutias Aristotilis, Crisippi acumina, omniumque philosophorum tendiculas resurgens mortuus confutabat. Decios duces Romanorum se pro suis exercitibus deuouisse percelebre est. Iulius quoque Cesar: Dux, inquit, qui non laborat ut militibus carus sit, militem nescit armare, nescit humanitatem ducis in exercitu aduersus hostes esse. Idem numquam dixit militibus: Ite huc; sed: Venite; dicebat enim quia participatus cum duce labor uidetur militibus minor. Praeterea uoluptas corporis eodem auctore uitanda est; aiebat enim in bello corpora hominum gladiis, in pace uoluptatibus uulnerari. Senserat enim gentium triumphator uoluptatem nullo modo tam facile superari quam fuga, eo quod ipsum, qui gentes domuerat, Veneris nexibus innodauit mulier impudica.