[3,9] Caput IX. 1 Mundus igitur suos habet Elysios, solemque suum et sua sidera nouit. Virtus siquidem solaris quidam radius est, a fonte claritatis omnibus datus in usum, et qui omnia quae attingit, claritate sui faciat eximia. Inde est, quod etiam illi, quos huius radii uenustas, quasi repercussa specie sui uidetur afflasse, statim in subiectorum conspectu clarescunt, fiuntque quodammodo uirtutis titulo gloriosi. 2 Absit enim, ut quisquam uere sit gloriosus, nisi qui in Domino gloriatur. Non enim qui se ipsum, aut quem homo commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Quod utique uera et sola uirtus meretur, non quantacunque uirtutis imago. Hoc autem esse arbitror, quidquid in moribus egregium de naturae beneficio, et exercitio mentis citra gratiam, philosophi sibi repromittunt, eoque ipso euanuerunt in cogitationibus suis, de libero confisi arbitrio, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, stultique apparuerunt. Unde ethicus: - - -" Satis orare Iouem qui donat et aufert, Det uitam, det opes, animum mihi ego ipse parabo". 3 Alius quoque. "Nullum numen habes si sit prudentia; sed nos Te facimus, fortuna, deam, coeloque locamus". Cato quoque, licet uerum non agnouisset Deum, gentiumque superstitionibus aberraret, in Lybia tamen Iouis, quem colebat, contempsit oracula, se ad ea quae sibi gerenda erant, sufficere arbitratus. Et quidem etiam ipsa imago uirtutis, suam quamdam habet uenustatis decorisque claritatem, ut quidquid in ea cernitur, eius merito uenustum credatur et decorum. 4 Non tamen usquequaque decorum est, quod in tenebris ignorantiae obscuratur: nec potest quisquam clarescere, nisi in fide illius, qui lux uera est, et illuminat omnem hominem, uenientem in hunc mundum. Ex quo patet, quod nisi in ueri Dei notitia et cultu, uera uirtus esse non possit. 5 Quod et uisio Ezechielis non tacuit, qui eorum, quae praecedebant et sequebantur Christum, eamdem confessionem esse asseruit: sanctorum quippe Veteris et Noui Testamenti in eo distinguitur fides, quod isti iam sibi gaudent impleta, quae illi exspectabant et desiderabant implenda. Sit ergo uenerabilis imago uirtutis, dum sine fide et dilectione substantia uirtutis esse non possit. 6 Et utinam inueniatur in nobis, qui uel uirtutis imaginem teneat! Quis enim uirtutem amplectitur ipsam? Quis etiam umbras uirtutum induit, quibus uidemus floruisse gentiles, licet eis subtracto Christo, uerae beatitudinis non apprehenderint fructum? Quis Themistoclis diligentiam, Frontonis grauitatem, continentiam Socratis, Fabricii fidem, innocentiam Numae, pudicitiam Scipionis, longanimitatem Ulyxis, Catonis parcitatem, Titi pietatem imitatur? Quis non cum admiratione ueneratur? "Probitas siquidem laudatur, et alget". 7 Porro praedicti, et consimiles magni quidem et laudabiles uiri, quasi quaedam saeculorum suorum sidera splenduerunt, illustrantes tempora sua, praeambuli coaetaneorum suorum in id iustitiae et ueritatis, quod dispositione diuina illuxerat eis. Sic quoque in successionibus populi fidelis, nunquam humano generi ad noctis suae tenebras, caecitatisque molestias depellendas, sua sidera defuerunt, uiri quidem uirtutis titulo nobiles, magnorumque operum fulgentes insignibus, quorum exemplis ad cultum iustitiae semper alii prouehantur. 8 Nonne Abel innocentiam docuit, Enoch munditiam actionis? Quid de longanimitate spei et operis non habuit Noe? Quid de obedientia fideliter implenda defuit Abrahae? Isaac coniugii castimoniam instruit, et Iacob laboris tolerantiam ostendit. Ioseph parricidas fratres boni retributione remunerat, eoque docet a bonis bona pro malis tribuenda. 9 In multis millibus increduli, indurati, et Deum semper exacerbantis populi, Moysi mansuetudo ostenditur, et imminentibus aduersis, confidentis Iosuae magnimitas declaratur. Iob patientiae indicit exemplum. Et praeambulus gratiae Baptista Saluatoris dum poenitentiam praedicat et uitiis indicit fugam, confessionem eruit ueritatis, et ad increpationem iniuriae, et condemnationem iniquitatis, omnium fidelium linguas exacuit. 10 Quid utriusque Testamenti referam Patres, quorum exempla sunt disciplina morum, et rectissima instituta uiuendi? Hi quidem sunt in septem millibus uirorum, quos sibi Dominus reseruauit, ut non curuarent genua sua ante Baal, aut cuicunque uanitati prostituant animas pretiosas. Hi sunt qui inter insensatos habentur insani, quia alienae insaniae nolunt esse participes. 11 Et finem sine honore habituri creduntur, quia dignitatem naturae mundani histrionis habitu polluere dedignantur. Hi sunt forte qui de alto uirtutum culmine theatrum mundi despiciunt, ludumque fortunae contemnentes, nullis illecebris impelluntur ad uanitates, et insanias falsas. Hi iam in suis gaudent Elysiis, ad utilitatem suam uident plurima, et ad eam omnia uisa retorquent. 12 Cum enim fidelis anima de terra exaltatur, tunc demum omnia trahit ad se ipsam. Speculantur isti comoediam mundanam cum eo qui desuper astat, ut homines actusque eorum, et uoluntates indesinenter prospiciat. Cum enim omnes exerceant histrionem, aliquem necesse est esse spectatorem. Nec queratur aliquis, motus suos ab aliquo non uideri, cum in conspectu Dei agat, angelorumque eius, paucorumque sapientium, qui et ipsi ludorum istorum circensium spectatores sunt. Erubescat potius, si quis in tanta luce indecenter moueatur, et se totum exercitatione mimica deuenustet.