[3,8] Caput VIII. 1 Et quidem eleganti utitur similitudine, quia fere quidquid in turba profanae multitudinis agitur, comoediae quam rei gestae similius est. Militia est, inquit, uita hominis super terram. At si nostra tempora propheticus spiritus concepisset, diceretur egregie, quia comoedia est uita hominis super terram, ubi quisque sui oblitus, personam exprimit alienam. 2 Sed forte eo prophetae rendit oracutum, ut eos quos nondum terra absorbuit, doceat iugiter militare. Nam qui captiui uitiorum impulsu trahuntur ad poenam, sicut bos immolandus ad uictimam, abeuntes post concupiscentias suas, etsi corpore uideantur inhabitare superficiem terrae, uiui tamen absorpti sunt, et descendunt in infernum uiuentes. 3 Et, si alium orationis sequimur tropum, terram usquequaque inhabitant, quorum conuersatio in coelis est minime, nec sibi sciunt aliquid in coelo esse, et id duntaxat affectant animo, quod cernitur super terram. His quoque militia iugis indicitur, quibus, ut ad fabulas redeamus, nec unda Tantali, Tytii uultur, rota Ixionis, Belidum urna, saxum Sisyphi deest, dum uoluntas mundo implicita, nequit implere propositum, quandiu peregrinatur a Domino. 4 Istorum uita militia, et certe malitia est. Quod si abhorres, alia interpretatione doceberis, quia uita hominis super terram tentatio est: quae, si proprietatem nominis sequimur, mali frequentius habet notam. In hac utique tentatione, uel malitia, licet sibi septem millia uirorum Dominus reseruauerit, fere totus mundus ex arbitri nostri sententia mimum uidetur implere, ad comoediam suam quodammodo respiciens, et, quod deterius est, eo usque comoediae suae insistunt, ut in se cum opus fuerit, redire non possint. 5 Vidi pueros tam diu balbutientium uitia imitari, ut postmodum nec cum uellent, recte loqui potuerint. «Usus enim, ut ait quidam, aegre dediscitur, et consuetudo alteri naturae assistit.» quam licet Expellas furca, tamen usque recurret. Unde et ethicus prouide quidem et utiliter: "Optimam, inquit, uiuendi consuetudinem ab ineunte aetate elige, eam tibi iucundam usus efficiet". 6 » Magnorum proinde uirorum sensus, saecularis haec expugnat comoedia. Varia figura temporum, actuum quaedam uarietas est. Porro actibus personae deseruiunt, dum in eis fortunae iocantis ludus impletur. Quid enim aliud est, quod nouum quemlibet, et ignotum, nunc amplissimo induit potentatu, et in regni fastigium erigit, nunc alium purpuratum antequam natum de regni culmine in catenas hostiles proiicit, et seruituti addictum, in miserias extremas praecipitat. 7 Aut, quod frequens est, non modo tyrannorum, sed et principum sanguine, infimorum hominum, aut etiam uilium seruorum, infames cruentat gladios? "Si fortuna uolet, inquit, fiet de rhetore consul: Si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor". In eoque uita hominum tragoediae quam comoediae uidetur esse similior, quod omnium fere tristis est exitus, dum omnia mundi dulcia quantacunque fuerint amarescunt, et extrema gaudii luctus occupat. Quantumlibet in uiis suis iniqui floreant, et prosperorum concursu inaurentur, eis ad nutum fortuna seruiat, subuertet in fine gressus eorum, et tandem amara erit, quasi absinthium. 8 Quare, inquit beatus Iob, impii uiuunt, subleuati sunt, confortatique diuitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum, domus eorum securae sunt et pacatae, et non est uirga Dei super illos. Bos eorum concepit et non abortiuit; uacca peperit, et non priuata est fetu suo. 9 Egrediuntur quasi greges paruuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quis laetitiae praecedentis exitus potest esse amarior, aut felicis uiae infelicior finis? Haec est enim uia illorum, qui in labore hominum non sunt, neque cum hominibus flagellabuntur. Utique deiecit eos consilium Domini, dum alleuarentur. 10 Ei siquidem haec potius ascribenda sunt omnia, quam fortunae, quae aut ab ipso, aut, quod magis reor, omnino non est. Ait namque ethicus: Noli fortunam, quae non est, dicere caecam. Homerus quoque in illo celeberrimae perfectionis opere dedignatus est nosse fortunam, adeo quidem ut in nulla parte tanti carminis nominetur. Malui. enim soli Deo, quem Morphan nominauit, uniuersa regenda committere, quam ut aliquid ascriberet temeritati fortunae, quam utique sic constat minime esse deam, sicut certum est, dici et pingi caecam. Frustra ergo caecitas eius arguitur, quae in natura rerum inueniri non potest. 11 Unde et casus non esse conuincitur, si eum quis improuisum euentum esse definiat, cum nihil fiat, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedat, et fidelis concionator nihil in terra doceat fieri sine causa. Verumtamen quia praeter intentionem gerentium aliqua, nonnulla contingunt praeter opinionem, casus appellatione clauduntur, licet aeque disponentis ratione praeuisa sint, sicut ea quae lege naturae, necessitatis nexibus uidentur arctata. 12 Proinde et haec ipsa contingentia, primaeuae omnium causae sic constat esse annexa, ut ad eam omnia referantur; et pro mea opinione, haec ipsa ad positionem omnium quae sunt, necessario consequatur. Ridebunt forte prudentiores insipientiam meam, qui Deum esse, ad existentiam omnium, sequi consentio; sed ab effectu causam inferri, uel probabiliter me Peripatetici docuerunt. Porro doctores fidei eam ex omnibus causam necessario inferunt, ex qua omnia, per quam omnia, et in qua sunt omnia, et sine qua factum est, aut subsistere, nihil potest. 13 Quod ergo aliquid fortunae uidemur ascribere, ei nequaquam praeiudicat. Sed quia nobis ad homines sermo est, hominum uerbis utimur, pingui, ut praediximus, Minerua agentes de singulis, de nullo subtilem reddentes rationem. Quod si hoc ipsum patienter admittitur, ea quae a philosophis gentium publicae utilitatis gratia scripta sunt, audiri quid prohibet? 14 "Quaecunque enim scipta sunt, inquit, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus". Dum enim pax abest filiis Adam, qui ad laborem nati sunt, parati ad flagella concepti in peccatis, editi in labore, non tam euntes quam currentes ad mortem, qua nihil tristius est, necessaria est patientia, utilis consolatio, quae de oleo laetitiae in conscientia et de immensitate clementiae Dei, praedestinatos ad uitam, spe futurorum fouet et roborat. 15 O custos hominum, inquit beatus Iob, humani generis calamitates in se exprimens, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi grauis? Nemo siquidem est qui, exigentibus culpis, in se ipso non inueniat causas materiamque doloris, cum ipsius philosophiae testimonio, unicuique contingat adesse, quod nollet, uel abesse, quod uellet. 16 Unde et fidelis anima, cui uerae beatitudinis gaudia differuntur, cum inferiori irriguo, irriguum superius petit. Ut ergo gentilium figmentis pium accommodemus auditum, rerum omnium tragicus finis est. Aut si nomen comoediae gratiosius est, non duco contentionis funem, dum constet inter nos, quod fere totus mundus, iuxta Petronium, exerceat histrionem. 17 Quod et quidam temporis nostri scriptor egregius, infidelium tamen uerbis, eleganter expressit: Ridiculos hominum uersat sors caeca labores, Saecula nostra iocus, ludibriumque deis. Huius itaque tam immensae, tam mirabilis et inenarrabilis tragoediae uel comoediae theatrum, quo peragi possit, ei mirabiliter coaequatur. 18 Tanta est area eius, quantus et orbis. Difficillimum est ut quisquam admittatur exclusus, uel emittatur inclusus, dum carnis gerit luteum indumentum. Eam quippe tanta subtilitate necesse est exui, ut per foramen acus possit sine omni attritione transiri. Alioquin integer nemo egreditur; forte ideo, quia capacem hanc aream «Styx nouies interfusa coercet. 19 » Vidi, inquit Ecclesiastes, cuncta sub sole, et ecce statim omnia uanitas, eo quod omnia, quae a solido ueritatis statu recenant, uanitati, quae nostram comoediam deceat, subiecta sunt. Vanitati enim subiecta est creatura non uolens. Licet enim nouem orbibus, siue globis potius sedium nostrarum habitatio tota claudatur, omnibus tamen quandoque egrediendum est, omnesque Charon ille inexorabilis uetusta sui temporis naue traiiciet. 20 Omnibus quoque succedent alii, et sic transiens homo manet in specie, quemadmodum aqua praetereunte, notus amnis manet in flumine. Ubi sunt, inquit, uiri potentes, ab initio scientes bellum, aut qui in auibus coeli ludunt, et thesaurizant sibi aurum, in quo confidunt homines, iungentes agrum agro, domum domui, usque ad terminos loci, et non est finis possessionis eorum. Statimque subiecit, quod usu et assiduitate iam omnibus persuasum est: Hi ad inferos descenderunt, et alii in locum illorum successerunt (ibid.). Verumtamen bene cum egredientibus agitur, qui non ab hoc fortunae ludo transferuntur, eiiciendi in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, et qui ab aquis niuium, quas sanctus Iob commemorat (cap. XXIV), ad calorem nimium minime transeunt. Bene cum illis agitur, qui suos exspectant Elysios, quos praesentia sua iustitiae sol uerus illustrat. 21 Sed quid est, quod Elysios campos a mutabilium rerum septis uerbis excludo? Certe pro parte inclusi sunt, patentes in latitudine bonarum mentium; quibus a Patre luminum datum est, ut in notitia et amore boni, toto sui agitatu uersentur. Unde ethicus inquieto extra se ineptam beatitudinem inquirenti: "Quod quaeris ubique est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus".