[3,7] Caput VII. 1 Ecce uir sapientissimus in filio erudiens uniuersos, assentatorum gratiam omnibus suspectam reddit, omnesque deterret, et hoc quidem in initio, eo forte quod recte gradientem primus adulatorum congressus impugnat. Haec fortasse meretrix est, cuius indicit fugam. Fauus, inquit, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. 2 Nouissima autem eius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant, per semitam uitae non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Haec etsi ad sectam haereticorum censeantur praecipue referenda, ab adulationis fraude non aliena sunt. 3 Si ergo ad fores domus eius non licet accedere, nunquid admittenda est in praecordia pectoris? Caeterum cum multiplex sit uitium adulandi, aliis uultu, aliis uerbo, aliis opere uel munere assentantibus, efficacissima est adulationis fraus, cum simulationem confirment munera, aut ei difficilius obsequium contestatur. 4 "Si aliter credis - - - quam te tua tempora fallunt, Qui stipe mel sumpta dulcius esse putas". Probatio siquidem uerae dilectionis est sub huius tempestatis corruptione, frequentatio muneris. Ars artium est, si placere uis, frequenter dato. "- - - Si calidum scis ponere sumen, Scis comitem horridulum trita donare lacerna", alter Mercurius eris ei, et si uis amplius, es Apollo: Phoeboque pulchrior, et sorore Phoebi. 5 Nec est quod de suffragio ipsius desperes, quem muneribus pascis. Alimenta siquidem umbratilis gratiae, et nominis prostituti munuscula sunt, et nisi fuerint frequentata, amicitiae nomen interimunt. Frustra, de muneris quantitate praesumitur, nisi animam cupiditatis igne succensam, crebrae uisitationis refrigerio temperes, et auaritiae iugem esuriem frequenti beneficiorum interpolatione demulceas. Aquilarum dicitur esse natura, ut cum stomachum pleniori refectione ingurgitauerint, in quintum decimum diem, uel, ut aliis placet, in quadragesimum suspendant esuriem, oblatorumque ciborum copiam aspernentur, una saturitate contentae. Sane longe alia conditio diuitum, imo eorum qui uenalem prostituunt gratiam. 6 Magis enim aliquatenus accedunt ad homines, qui necesse habent, quia crebro esuriunt, crebro refici. Vix possunt collectam esuriem in diem quadragesimum protelare. quin indignentur amicis, si non auaritiae hiatum oppleuerint. Solebant antiquitus Gratiarum simulacra effigiari nuda, eo quod soliditas amicitiae, et ueritas fidei, sine qua nec gratiae quidem nomen subsistit, nullo simulationis fuco ualeat obumbrari. 7 Sed iam cum ad homines uentum sit, qui non amicos, sed se ipsos in singulis amant, multiplicitatis fucus ut placeat necessarius est. Apud istos enim gratia, quia gratis non est, iam non gratia, sed lucri inescatorium est. Facies siquidem meretricis facta est ei, nec quodcunque uitium erubescit, dum lucri tendit ad quaestum. 8 Vetus querela est sapientis, indignum amicitiae lugentis occasum: "Illud amicitiae quondam uenerabile nomen Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet". Quod ex eo constat, quod si cesset utilitas, rarus aut nullus est, qui propter se uirtutem amicitiae colat. 9 In tot circulis saeculorum, in tanto aetatum lapsu, in tanta multitudine et differentia personarum, uix, ut ait Laelius, tria inueniuntur, aut quatuor paria in amore. Hoc ipsum arbiter noster ingemiscit, etsi alterius uideatur induisse personam. Ait enim: Nomen amicitiae si, quatenus expedit, haeret, Calculus in tabula mobile ducit opus. 10 "Cum fortuna manet, uultum seruatis amici, Cum cecidit, turpi uertitis ora fuga. Grex agit in scena mimum, pater ille uocatur, Filius hic, nomen diuitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, Vera redit facies, dissimulata perit". (PETR., sat. 76.)