[2,0] POLYCRATICUS. LIBER SECUNDUS. PROLOGUS. 1 Omnia cedunt in usum sapientis, habentque materiam uirtutis exercendae, quaecunque dicuntur aut fiunt. Nam et otia eius negotia sunt, et dum rationis libramine rerum omnium uires pensat, prouida dispensatione quidquid ad beatitudinem proficit, quadam quasi manu uirtutis apprehendit. Tunc ergo diuinae sapientiae tuae argumento ualidissimo dupliciter fidem facis, dum et in tuis actibus rectus incedis, et philosopharis in nugis alienis. 2 Alacres itaque exeant nugae nostrae, quas serenitas tua prodire iubet in publicum, ut coniectores, mathematicos, cum quibusdam aliis nugatoribus introducant; quia quibus dedisti egrediendi audaciam, securitatis quoque fiduciam praestabis. Connectantur ergo inferiora superioribus, et si quid in alterutris uitiosum, aut deforme apparuerit, benignitatis tuae prudentia corrigatur. [2,1] Caput I. 1 Rusticanum et forte Offelli prouerbium est: «Qui somniis et auguriis credit, nunquam fore securum.» Ego sententiam et uerissimam et fidelissimam puto. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutauerit? Quid si oscitauerit? Quid denique si undecunque sonum emiserit? Haec tamen ex causis quas physici nouerunt, aliquatenus ad eum pertinent circa quem fiunt. 2 Esto, dum aliena opera impedire, aut promouere non queant. Sicut nec inania carmina, aut superstitiosae quaedam ligaturae, quae tota medicorum secta condemnat, licet haec ipsa a quibusdam eminentiori quodam nomine physica soleant appellari. Physicum etenim dicunt, cuius occultissima ratio est, ut humano sensu nequeat comprehendi. 3 Nihil etenim est, uel fit, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedant: et ut alius ait: «Nihil fit in terra sine causa.» Constat itaque quia artificis naturae manum nihil euadit. Ex quo consequenter patet ad physicam omnia pertinere. Ego quidem quocunque modo ista se habeant, indubitanter credo illa sola non esse respuenda, quae ex fide proueniunt, et referuntur ad gloriam omnipotentis Dei; cum scriptum nouerim, "omnia quaecunque in opere, uel uerbo feceritis, in nomine Domini facite, in quo sola uia hominis prosperatur". 4 Sic omnium sanctorum turba praecessit. Guthbertus signifer quidam gentis nostrae in lege Domini Euangelium Ioannis superponebat infirmis, et curabantur. Beati Stephani tunica superposita mortuum suscitauit. Symbolum apostolorum daemoniacum, a quo gestabatur, curauit. Oratio Dominica herbis, dum legebantur aut dabantur ex fide dicta, saepissime contulit optatum salutis effectum. 5 Beatus Benedictus signo crucis uas mortiferum fregit, ac si pro signo lapidem intorsisset. Capitula Euangelii gestata, uel audita, uel dicta, inueniuntur profuisse quamplurimis. Haec equidem et similia non modo licita, sed et utilissima sunt. Alia uero non tam contemnenda quam fugienda. Certum siquidem est, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Infideles autem et reprobos, aut etiam haesitantes in fide, multis permittit Deus ludificationibus subiacere. 6 Omina tamen omnia tantum possunt, quantum excipientis fides permittit. Unde et Iulius Caesar nullo augurio, nullaue superstitione, a quocunque incoepto potuit absterreri. Contigit enim ut quandoque in Africam nauigio proficiscens in egressu nauis prolaberetur: uerso itaque ad melius omine: «Teneo te, inquit, Africa:» eamque obtinuit. Praeterea Calphurnia uxor eius ea nocte, quam is in terra ultimam gessit, uidit eum multis uulneribus confectum in sinu suo iacere, rogansque ut die sequenti a curia abstineret, non obtinuit, ne ille in uita sua aliquid timidum, quocunque auspicio egisse uideretur. 7 In excidio Massiliensium, lucum qui diis sacratus habebatur, primus ausus est caedere, probans se ab omni superstitione alienum. Beatus quoque Marcus euangelizandi causa Alexandriam proficiscens, cum nauem egressus rupisset calceum, gratias agens, iter suum expeditum esse protestatus est. Si quis reuocatur inter eundum, non ob hoc, si quid in nomine Domini fuerat inchoatum, praetermittat, nisi forte omnem reuocationem ominosam esse corui persuadetur exemplo, qui coloris amisit uenustatem, dum reuocatus a cornice, progredi maluit quam manere. 8 His uero mens nugis incauta seducitur, sed fidelis nequaquam acquiescit. [2,2] Caput II. 1 Non tamen, licet omnia uana esse, fidemque auguriis asseram non habendam, ideo signorum, quae a dispositione diuina ad erudiendam creaturam concessa sunt, fidem et fructum euacuo. Multifarie siquidem, multisque modis suam Deus instruit creaturam, et nunc elementorum uocibus, nunc sensibilium aut insensibilium rerum indiciis, prout electis nouerit expedire, quae uentura sunt manifestat. Futuras itaque tempestates, aut serenitates, signa quaedam antecedentia praeloquuntur, ut homo qui ad laborem natus est, ex his possit sua exercitia temperare. 2 Hinc agricolae, hinc nautae familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat colligunt, qualitatem temporis futuri ex eo quod praeteriit metientes. In qua re nec aues, de quibus sermo praecessit, parentis naturae beneficio arbitror destitutas. Mergus, alcyones, cygnus, arcana naturae frequenter aperiunt. Cum etenim circa medium hiemis, alcyones nidificare, ouaque fouere conspexeris, de decem et quinque dierum gratissima serenitate ne dubites, eosque nautae solent diligentius obseruare, dicunturque dies alcyonitae, quibus uix uel tenuis flatus aura sentitur. 3 Hos ad procreationem pullorum suorum, sibi a natura concessos, uerisimiliter opinaberis. Cum uero fluuialium auium corpora in aquis auidius mergi conspicies, imbres exspecta. Cum clamorem cornicis audieris matutinum, pluuiam petit. Haud ideo credo, quia sit diuinitus illis ingenium, aut rerum fato prudentia maior, Sed quia morantes in aere motus illius citius in se ipsis sentiunt, et inde hilaritatem concipiunt, aut moerorem. 4 Nec mirum, cum et grauiora animalium corpora ad exteriorum motus frequentissime disponantur, et arcano quodam naturae consilio, gerant elementis necessarium morem. Quae enim animalium corporibus bona uel mala immineant si se temporaliter uel extemporaliter reddiderint tempora, ars physicorum regulis suis satis probabiliter comprehendit. 5 Futuram etiam sanitatem, aut aegritudinem, aut statum, quem dicunt neutralitatem, fatalitatem quoque ipsam, ex praecedentibus signis agnoscunt, et interdum, si causas nouerint, efficacissime curant. Si uero (ut uerbo eorum utar) causas ignorant, quomodo curant? Non utique artis beneficio, sed fortunae. Iudicium uero, quod ex signorum cognitione proferunt, etsi difficile, saepe uerissimum est. 6 Multis quoque signis tranquillitas, et uariae tempestatum formae procellarumque produntur, quae uelut in specula lunae orbis insinuat. Ostendit namque rubicundus color uentos, caeruleus pluuias, ex utroque commistus nimbos indicat, furentesque procellas. Laetus ortus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat uultu, praecipue si quarto ortu, is enim auctor certissimus est, neque obtusis cornibus rutila, neque infuso fuerit humore fuscata. 7 Tunc enim "Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo, Exactum ad mensem uento pluuiaque carebunt". Sol quoque candens interest utrum aequalibus gaudeat radiis, an obiecta nube rutilet, utrum solito splendore fulgidus, an uentis urgentibus igneus, niue sit pallidus, an pluuia sit impendente maculosus. Aer uero, et mare ipsum nubiumque magnitudo, uel species plurimum afferunt instructionis. 8 Sed et aues, et pisces, futurorum certissima produnt signa, quae Virgilius et Lucanus diuino comprehendunt ingenio; sed et Varro in libris naualibus, dum sollicitos instruit nautas. [2,3] Caput III. 1 Quae uero in sole et luna secundum naturam signa contigerint, certissima sunt, et auctorum multorum testimonio comprobata. «Solem quis dicere falsum audeat?» Quoties ergo sol in coelo geminari uidebitur, inundationem aquarum subiectus orbis exspectet. Et licet a raritate sui, miraculis uideatur accedere, opus tamen naturae est, quae quidem solem non geminat, sed nubem simillimam facit, uocaturque parhelion. 2 Est enim parhelion nubes simillima soli, signum quidem commune multis, etsi non generale. Signorum siquidem alia particularia, alia uniuersalia. Particularia uero faciunt singulis, uniuersalia multis aut uniuersis. Utraque autem, modo ex elementis, dispositione Creatoris, modo ex natura rerum, modo ex malitia daemonum, homines, Domino permittente, ludificantium, prouenire dicuntur. 3 Sed quae, et quomodo, quaue de causa, iudicium quidem difficile est, et frequenter incertum, et saepe altius quam ut ab homine ualeat expediri. Eis tamen licentiori uanitate mathematicorum referti sunt libri. Aeneas Matre dea monstrante uiam, data fata secutum se asserit, eo quod egredienti Lucifer, qui et Venus, donec ad Italiam perueniret, apparuit auspicanti. Defectus solis uarios, lunaeque labores, rerum euentibus curiositas humana coaptat. [2,4] Caput IV. 1 Vetus refert historia (sic dicta quod est auctor eius incertus, et uetera refert) quod, imminente Hierosolymorum excidio, eclipsis lunae per duodecim noctes continuas etiam in remotissimis locis protracta est, forte significans Iudaicae perfidiae et superstitiosi erroris euersionem, quae, Christo per praedicationem apostolicam mundo illucescente, rectissime contigit. 2 Scriptum est enim: "Stultus mutatur ut luna, sapiens uero cum sole permanet". Alia quoque quam plurima, diuino super incredulos imminente iudicio, acciderunt, quae si per singula, prout ab auctoribus digesta sunt, coepero enarrare, uel sola haec proprium tempus desiderabunt, et otium. Pauca tamen auctore Iosepho compendioso sermone percurram, eo quod ad roborandam fidem nostram proficiunt, et ad retundendam obstinatam Iudaeorum perfidiam. 3 Quadraginta namque, post admissum piaculum, continuis protracta annis, impiorum poena differtur. In quibus et apostoli omnes, praecipue tamen Iacobus, qui dicebatur frater Domini, Hierosolymis episcopus constitutus, indesinenter populum commissae impietatis, et feralis ausi, de scelere commonebant, si forte possent commissi poenitudinem gerere: si possent flere pro scelere, et ultrices poenarum flammas lacrymarum libertate restringere. 4 Ostendebat namque eis Deus per suam patientiam, quod ipsorum quaereret poenitentiam; quia non uult tantum Deus mortem peccatoris, quantum ut conuertatur et uiuat. Mollire autem adhuc mentis eorum duritiam nitebatur diuina maiestas, signis et prodigiis coelitus datis, terroresque simul et minacem dexteram ostendendo potius quam inferendo. De quibus supradicti historiographi fides, ut in certis, etiam in hoc sufficiens erit. 5 Relegamus ergo quid in sexto historiarum suarum libro, de his ipse signauerit Iosephus. «Sed infelicem, inquit, plebem teterrimi quidam homines, et deceptores falsa uaticinantes, suadebant ut euidentibus signis et indiciis iracundiae et indignationis diuinae non crederent, quibus aperte futurum et urbis et gentis praesagiebatur excidium. 6 Sed uelut afflati et amentes, et qui neque oculos neque animas in se haberent, spernebant omnia quae coelitus nuntiabantur. Etenim stella praefulgens gladio per omnia similis, imminere desuper ciuitati, et cometes praeterea exitialibus flammis uisa est ardere per totum annum. Sed et ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum conuenirent, octauo die mensis Xanthici, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horae dimidiae. 7 Quod imperitis quidem et ignaris prosperum uidebatur; sed legisperitos, et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festiuitate uitula sacrificiis admota, et aris assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam. Sed et ianua interioris aedis, quae respiciebat ad orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae uix uiginti uiris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque uectibus et seris munita, ac pessulis in altum demissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta, prima et uicesima die mensis apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo, post aliquot dies, prima et uicesima die mensis Artemisii, qui apud nos Maius uocatur, prodigiosus apparuit uisus, et fidem pene excedens. 8 Quod uere falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset, malorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum, uisi sunt currus et quadrigae in omni regione per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improuisis. In alio item die festo, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum, ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde uoces subitas audiunt dicentes: «Migremus hinc, migremus ex sedibus istis. 9 » Additur his etiam aliud terribilius: «Etenim quidam Ananiae filius Iesus nomine, uir plebeius et rusticus, et ante quartum belli annum, cum ciuitas in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare coepit: «Vox ab oriente, uox ab occidente, uox a quatuor uentis, uox super Hierosolymam et templum, uox super sponsos et super sponsas, uox super populum. 10 » Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens haec clamabat: usquequo quidam primores ex populo uiri, uelut infausti praesagii indignatione commoti, correptum hominem multis uerberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem, qui circumsteterant deprecans, easdem uoces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, numinis esse in uiro motus, perducunt eum ad iudicem Romanorum, apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces neque lacrymas fudit; sed eamdem uocem miserabiliter, et cum quodam eiulatu emittens, per singula pene uerbera proferebat, addens etiam hoc: «Vae, Vae Hierosolymis! 11 » Prosequitur et aliud idem historiographus, maiore gestum miraculo, dicens oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus uirum designaret ex eorum regione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cuius oraculi praesagium, idem historiographus Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis, quam illis solis gentibus quae Romano imperio uidebantur subditae, dominatus est. 12 Unde iustius ad Christum haec responsa referuntur, ad quem dixit Pater: "Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae". Et cuius per idem tempus, per apostolos suos: In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. [2,5] Caput V. 1 At ne tot et tanta mediocris plagae aut perfunctoriae indignationis Dei, aduersus impoenitentiam Iudaeorum, signorum praecessisse uideantur indicia, calamitatem intolerabilem, excidium irreparabile, reprobatae et excaecatae gentis inauditam et cunctis saeculis incognitam seruitutem, succinctus sermo percurrat. 2 Quantis ergo malis tunc uniuersa multitudo tacta sit, utque ipsa Iudaeae terra bello, fame, igni caedibusque uastata sit, quanta populorum millia, patres simul cum coniugibus, ac paruulis liberis, absque numero, et absque discretione trucidati sint, quae etiam diuersarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificae et famosissimae ciuitatis Hierusalem quanta uastitas, et quanta fuerit diuersarum mortium strages, quis per haec singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetae dixerant, abominatio desolationis in ipso quondam. 3 Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, si quis plenius nosse uult, historiam Iosephi relegat. Nos uero ex his ea tantum, quae ad explanationem suscepti operis sufficiunt, assumemus: in quibus refert, quod ex omni Iudaea populi, in die solemni Paschae Hierosolymam, uelut exitiali quadam manu cogente, conuenerant. 4 Quos tricies centena millia dicit hominum fuisse, iusto scilicet Dei iudicio, tempore hoc ultionis electo, ut quod in diebus Paschae Saluatorem Christum Domini, cruentis manibus, et sacrilegis uocibus uiolarunt, in ipsis diebus uelut in unum carcerem, omnis multitudo conclusa, feralis poenae exitium, quod merebatur, exciperet. 5 Praeteribo sane quae in eos uel gladii caede, uel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo, quae dirae famis inedia pertulerunt, supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes haec intelligant quantum piaculi sit, audere aliquid in Christum, et quam grauibus ausa suppliciis expientur. Age itaque, quintus Iosephi historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. «Diuitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. 6 » Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine obiecto, quasi de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas uero famis factiosorum extollebat arrogantiam, et utrumque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat, sed irruentes urbis praedones perscrutabantur domos, et si quid inuenissent, tanquam de his qui fefellerant, poenas sumebant; si uero non inuenissent, nihilominus tanquam eos qui occultius et diligentius absconderant, cruciabant. 7 Indicium uero ab eis haberi pabula capiebant hoc ipso, quod adhuc uiuerent, et subsistere corporibus uidebantur, tanquam qui profecto iam interiissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie uidissent, hos cum uenia praeteribant, superfluum putantes perimere, quos paulo post absumeret fames. 8 Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si diuites frumenti, et hordei si inferiores fuerunt, et concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panes confectas fruges edebant: alii uero in quantum uel necessitas, uel metus permitteret, excoquebant. Et mensam quidem nullus exspectabat apponi, sed ex ipso semiusta igni rapientes, propria, uelut furtiua, deuorabant; et erat infelicis illius cibi spectaculum miserabile, cum ualidiores quique inuenta diriperent; imbecillibus uero nihil praeter luctum superesset ac lacrymas: et omnium licet acerbitates rerum superaret fames, nihil tamen ita subruit atque subuertit, sicut uerecundiam. 9 Quidquid enim saluis rebus pudore dignum est, id in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de uirorum manibus, et filii de parentum, et quod est infelicius, matres cibos de paruulorum manibus atque ore rapiebant, et cum dulcissimi liberi, in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua uitae subsidia a dentibus ipsis eximere nemo parcebat. 10 Verum ne ipsos quidem infelices, et perexiguos sumentes latebant cibos: sed continuo aderat praedonum quis, et statim ut clausas cuiuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse, quod intrinsecus positi ederent; et repente despicatis foribus, praecipites irruebant, atque ab ipsis, ut ita dicam, faucibus exprimentes, si quid forte insumptum iam fuerat, reuocabant. Verberantur senes, si cibum uindicare tentassent, sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes, si quid forte deprehensum fuisset in manibus. 11 Nulla senibus reuerentia, nulla erga paruulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento paruulos inhaerentes, et ex ipso cui inhaeserant suspensos, elidebant in terram. In eum uero, qui raptores cibo praeuenisset assumpto, crudelius saeuiebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus: aliis uero praeacutas sudes per eadem uerenda adigentes. 12 Horresco quae gesta sunt referens. Ad confectionem post haec unius panis, aut cyathi farinae miseros perurgebant. Nam ipsi tortores non patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius si haec compulsi inedia facere uiderentur. Sed ut uel praepararent sibi inposterum cibos, uel ut crudelitas exercitio conualesceret, in his etiam, si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erupissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quidquid attulerant. Supplicantibus autem et terribile quoddam sibi nomen Dei inuocantibus ut uel partem aliquam ex his quae secum mortis periculo quaesiuerant, indulgerent, nihil prorsus praebebant; sed hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum uiuum licuisset euadere. 13 His autem post aliquanta adiungit, dicens: «Iudaeis uero cum egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis, et inualescens acerbitas famis, domos simul et familias gentemque uastabat; ita ut in penetralibus strata iacerent mulierum paruulorumque cadauera, per plateas uero infelicium senum corpora, fame magis quam aetate consumpta. Iuuenes uero atque omnis aetas robustior, uelut simulacra quaedam in uiis et egressibus oberrabant, corruentes, quocunque loci gressum subripuisset inedia. 14 Sepelire autem cadauera mortuorum proximorum, nec defunctorum multitudo, nec uirium debilitas permittebat; simul et per suae uitae incerta unusquisque uerebatur. Denique aliquanti super eos quos sepeliebant, animas emisere; multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum ueniretur, efflabant. Et, ut nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum uindicauerat fames; sic nec ariditas inediae humorem aliquem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant ciuitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. 15 Quibus malis omnibus grauiores soli uigebant praedones, qui ne sepulcra quidem diripere et spoliare cadauera illicitum ducebant, non tam praedam petentes, quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in cadauerum obtruncatione probantes. Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes, mucro examinandus agebatur, quod alii semineces cum uiderent, supplices dextras praetendebant, ut in se quoque beneficii loco, conuerterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis uelocius absoluerentur; sed nouo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant. 16 Cum tamen unusquisque deficientium cum gemitu retorqueret oculos ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate praedonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu publico, sepelire mortuos iusserant, fetoris intolerantia. Ut uero omnem sumptum coepit uincere multitudo morientium, de muro cadauera praecipitabant. At cum Titus circumiens peruidisset repletas mortuorum cadaueribus ualles, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu, eleuatis ad coelum manibus: «Deum inuocat testem, hoc sui causa non prouenire, sed se ista sustinere inuitum. 17 » Et post aliquanta iterum Iosephus talia quaedam prosequitur: «Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam, si aduersus impios ciues, Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terrae, aut aquae diluuio, aut Sodomitanis ignibus, et fulminibus coelitus tortis, supplicium ciuitas dependisset, quae multo infaustiorem illis, qui haec perpessi sunt, et nequiorem uirorum praesentem hanc protulisset aetatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur exstingui. 18 » Sed in sexto libro de eisdem talia scribit: «Et eorum, inquit, qui per totam ciuitatem famis inedia corrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos, sicubi aliquid fuisset cibi repertum, bella continuo, et caedes inter charos, ipsosque parentes ac liberos nascebantur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus inuicem cibum rapere certabant. 19 Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi, cum iam spiritum exhalarent, perscrutabantur a praedonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid desideret. Alii etiam per inediam hiantes, uelut rabidi canes, huc atque huc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati, in easdem domos, sub momento temporis, iterum ac saepius irruebant. 20 Omnia tamen necessitas uertebat in cibum, etiam illa quae ne mutis quidem animalibus edere usus fuit. Ad ultimum ne loris quidem, uel cingulis, aut ipsis calceamentis abstinuere. Scutorum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni ueteris festucas edebant, sed et de quisquiliis collectis paruissimum pondus, drachmis quatuor distrahebant. [2,6] Caput VI. 1 «Sed quid opus est per haec pondus famis illius explicare; cum gestum sit ibi facinus, quod neque apud Graecos, neque apud barbaros, ullus accepit auditus? horrendum quidem dictu, auditu uero incredibile. Equidem libenter tam immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriae nostrae uiros testes commissi sceleris habuissem. 2 Porro uero ne aliquid meae patriae praestare me arbitrer, si subtraham eorum uerba, quorum pertulit facta. Mulier quaedam ex his, quae ultra Iordanis alueum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de uico Hebezobra, quod interpretatur domus Ysopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine, quae confluxerat, Hierosolymis reperta, communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. 3 Huius reliquas quidem facultates, quas domo in urbem conuexerat, tyranni inuasere, si quid uero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus uictum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta praedonum satellites rapiebant. Pro quibus ingens mulier uelut insana, iam quadam ex indignatione fatigabatur, ita ut interdum praedones maledictis in necem sui, et conuiciis instigaret. 4 Verum cum neque irritatus quisquam, neque miseratus, eam opprimeret, et si quid forte cibi fuisset ab ea quaesitum, id ab aliis quaereretur, nec iam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira uisceribus ipsis insisteret ac medullis; et ad furorem perurgeret iam inedia, fame et ira, pessimis usa consultoribus, contra ipsa iam armatur iura naturae. 5 Erat namque ei sub uberibus paruulus filius: hunc ante oculos ferens: «Infelicis, inquit, matris o infelicior fili, in bello, fame et direptione praedonum, cui te reseruabo Nam etsi uita sperari posset et iugo Romanae seruitutis urgemur; sed nunc etiam ipsam seruitutem praeuenit fames. Praedones uero utraque ui grauiores perurgent. 6 Veni ergo nunc, o mi nate: esto matri cibus, praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola deerat cladibus Iudaeorum.» Et cum haec dixisset, simul filium iugulat. Tum deinde igni superpositum torret, et medium quippe edendo consumit, medium uero reseruat obtectum. Et ecce confestim praedones irruunt, ambustae carnis nidore concepto, mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos senserant, demonstraret. 7 Tunc illa: «Equidem partem, inquit, optimam uobis reseruaui:» et continuo, quae superfuerant membra, retexit infantis. At illos repente ingens horror inuasit, et crudeles quamuis animi, diriguere: uox faucibus interclusa est. Illa uero truci uultu, et ipsis etiam praedonibus truculentior: «Meus, inquit, filius est, meus est partus, et facinus meum est. 8 Edite, nam et ego prior comedi, quae genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores: quod si uos pietas uincit, et exsecramini cibos meos, ego quae iam talibus pasta sum, ego his iterum pascar.» Post haec, illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus suis miserae matri reliquerant cibum. 9 Repleta est autem confestim uniuersa ciuitas nefarii sceleris nuntio, et unusquisque ante oculos facinus, quod perpetratum fuerat, adducens, tanquam si ipse hoc perpetrasset, horrebat. Omnes autem, quos famis necessitas perurgebat, festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos quibus contigit interiisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu. 10 » Haec quidem Iosephus. [2,7] Caput VII. 1 Quem uero tanta calamitas inuenerit exitum, eodem auctore perpaucis adnectam. Colligens enim supradictus historiographus, omnem numerum peremptorum uel fame, uel siti, uel ferro, undecies centena millia designauit. Caeteros uero latrones, uel sicarios, ac praedones, post urbis excidium, mutuis declarauit interisse uulneribus. 2 Electos autem quosque iuuenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse reseruatos, reliquos autem qui supra XVII annos agebant aetatis, uinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, uel per caeteras prouincias esse dispersos. Alii quidem ut ad ludos gladiatorios, alii ut ad bestias traderentur. Si qui uero ultra septimum et decimum aetatis reperti sunt annum, per diuersas prouincias in seruitutem distrahi iussi sunt, quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. 3 Haec uero omnia gesta sunt secundo anno Vespasiani imperii, iuxta ea quae ipse Dominus et Saluator noster Iesus Christus praedixerat: quippe cum ea, quae gerenda erant, praesentia uideret. Tunc cum secundum euangeliorum fidem uidens ciuitatem, fleuit super eam et uelut in auribus eius prolocutus est haec uerba: "Si cognouisses, inquit, et tu, et quidem in hac die quae ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad solum prosternent te, et filios tuos in te". In hunc modum quam plurima diuinae comminationis tonitrua publice induratis auribus resonabant, quousque sanguis iustorum, sed et ipsius iusti singularis et unici, qui ab impiis inique effusus est, iusto Dei iudicio quaereretur. 4 Attriti sunt ergo plagis, bellis strati, et a patriis sedibus diuinae indignationis excisi turbine, ut in urbe gloriosissima, nec lapis super lapidem remaneret, fuitque populi indurati, et quouis lapide durioris tribulatio tanta, quanta non fuit ex quo gentes esse coeperunt, usque ad diem hanc. [2,8] Caput VIII. 1 Ecclesia uero quae fuerat Hierosolymis congregata, diuinitus transire iussa est trans Iordanem, ad oppidum quoddam nomine Pellam, quo ablatis ex urbe cultoribus Dei, coelestis uindictae fieret locus, quae in urbem gentemque sacrilegam fuerat exercenda. Quod et Eusebius Caesariensis in ecclesiastica Historia plenius exponit. [2,9] Caput IX. 1 Et quidem haec omnia rectissime passi sunt, qui in Filium Dei manus sacrilegas extendere praesumpserunt, cum testimoniis Scripturarum, et uirtute mirabilium operum ipsum Christum Deum esse constaret. Unde Iosephus: «Fuit autem iisdem temporibus Iesus sapiens uir, si tamen uirum eum appellare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum, qui libenter quae uera sunt audiunt, et multos quidem Iudaeorum, multos etiam ex gentibus sibi adiunxit. 2 » Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis uirorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt eum hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit autem die eis tertia iterum uiuus, secundum quod diuinitus inspirati prophetae, uel haec, uel alia de eo innumera miracula futura esse praedixerant. 3 Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab eo nuncupati sunt, et nomen perseuerat et genus. [2,10] Caput X. 1 Vespasianum quoque Iudaeae uastatorem, patremque Titi, Hierosolymorum piissimi euersoris, ut quibusdam scriptoribus placuit, miraculorum, signis ad faciendam uindictam in nationibus, Dei digitus excitauit. Ipsum namque necdum imperatorem; quidam e plebe luminibus orbatus, itemque alius claudus crure debilis, sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem ualetudini, eo quod sibi foret in quiete monstratum, oculos restituendos, si eos ille inspiceret, et crus debili roborandum, si illud dignaretur calce contingere. 2 Orantibus amicis, inuitus licet, utrumque tentauit; nec defuit euentus. Imperium quoque eius et interitus Vitellii et Othonis, qui foedo Neroni successerant, pluribus coelestium signis praenuntiatum est, et pro parte stupendis. [2,11] Caput XI. 1 Quae uero huiusmodi stupore digna in his contingunt, plerumque signa esse non ambigit, quisquis euangelicae promissionis fideliter meminit, cum scriptum sit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, etc.. Ea tamen quae hic praenuntiantur, sine praeiudicio sententiae melioris, ea intelligenda arbitror, quae in his contra naturam fiunt; quale est quod in passione Domini sol obscuratus est, uelum scissum, petrae ruptae, aperta monumenta, et sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. 2 Naturalis etenim eclipsis esse non potuit, quae lunaris corporis obiectu contingit, cum constet pridie lunam XIV exstitisse, nisi forte quis de Iudaica perfidia incredulitatis suae solatium mutuetur; asserens cum eis Venerem tunc in ecliptica linea soli fuisse oppositam, quae quidem magna est, et ut astrologi tradunt, sola de quinque sideribus de nocte umbram de se emittit, ut luna. 3 Quod quia nec ratio probat, nec auctoritas, aut fides approbat, repudiatur ut futile. Si enim adeo luminosum est Veneris corpus, quomodo tantas parit tenebras? Dionysius Areopagita in Epistola ad Polycarpum scribit, se et plures alios philosophantes tunc uidisse lunam soli incidentem. Et quidem contra naturam, non enim erat coitus tempus. 4 Quod ei postmodum Paulo praedicante, conuersionis dedit occasionem. Scio tamen plures aliter tunc locutos; sed Dionysium praefero uniuersis, quia quod uidit, scripsit; alii proprias sequuntur opiniones. Sunt autem signa plerumque non modo uniuersalia, sed et generalia, sicut illud quod, Deo moriente, tenebrae factae sunt per uniuersam terram, ab hora sexta usque ad nonam, et quod in eis particulare est, aut minus uniuersale, capacitatem generis, temporis perpetuitate compensat. 5 Mors etenim illa, Moysi faciem detexit uniuersis, perpetuam duritiam scidit, et resurrectionis primitias in aeternam laetitiam introduxit. Illa quoque quae diem iudicii praeuenire dicuntur, per dies XV, si tamen futura sunt, quoniam de Scriptura Canonica firmamentum non habent, naturae legibus minime subiacebunt, dum tamen naturam hic, ut in locis quam pluribus, dicamus solitum cursum rerum, aut causas occultas euentuum quarum ratio reddi potest. [2,12] Caput XII. 1 Si uero Platonem sequimur qui asserit naturam esse Dei uoluntatem, profecto nihil istorum euenit contra naturam, cum ille omnia quaecunque uoluit fecerit. Ille quidem dum rerum causas exsequitur, finem omnium diuinam astruit bonitatem. «Optimus est,» inquit. Porro ab optimo longe relegata est omnis inuidia. 2 Itaque consequenter cuncta sui similia, prout natura cuiusque beatitudinis capax esse poterat, effici uoluit, quam quidem Dei uoluntatem, certissimam rerum originem esse, si quis ponat, recte eum putare consentiam. Et quidem sapientia Dei et bonitas, quae rebus omnibus originem praebet, natura rectissime appellatur: contra quam utique nihil fit, quia dispositionem Dei nihil euacuat, aut causas quae in mente illius, qui fecit coelos intellectu, ab aeterno constiterunt, suo priuat effectu. Insunt itaque rebus seminales euentuum causae et originariae rationes, quae praeordinato tempore in suos procedunt effectus, ex eo quidem mirabiles, non quod nullas, sed quod occultissimas habeant rationes. 3 Humor siquidem de intimis terrae uisceribus, ab arborum uel uinearum radicibus, appetitiua quadam uirtute attrahitur, deinde quadam distributione naturae, digeritur per plantarum membra, et cum de sua decoctione profecerit, turgescit in surculos, et quo ad sustentationem sui non indiget, in folia et fructus emittit, qui cum maturuerint, in musta despumant, et sic per interualla temporum consueto usu uina parturiunt. 4 Si uero occulta dispositione Dei, quibusdam naturae cuniculis, digestus et maturatus humor absque temporis interstitio, inopinatum uertatur in uinum, miraculum quidem est, quia altitudo diuinae dispensationis nostrum transcendit intellectum. «Sed, ut ait Sapiens, cadat inscitiae nubilus error, cessent profecto mira uideri.» Non tamen mirabilium Dei fidem uel auctoritatem infringo; sed altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae suae, plena humilitate ueneror et admiror, sciens quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. 5 In multis etenim labi, humana infirmitas est, sicut in nullo aliter sentire, quam res se habeat, angelica uel diuina perfectio. [2,13] Caput XIII. 1 Hoc quoque diuinae miserationis est, quod signorum suorum indicio ignorantiam nostram quandoque praemunit. Cometa siquidem apparente, creduntur imminere comitia. "An ignoras terris mutantem regna cometem?" Italiae quoque imminente excidio, quae signa contigerint, non nescit quisquis aliquatenus rerum publicarum historias attigit. 2 Historicorum uolumina, quae de rebus memorabilibus scribuntur, prodigiis plena sunt et ostentis. Denique sub Elia et Eliseo multa fidei et uirtutis signa praecessisse non ambigis. Niniuitae quoque signorum indiciis, poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Infidelitas namque signorum argumentis exigitur, et fides tenera eisdem roboratur. 3 Unde illud: Quod signum ostendis nobis? Et: Iudaei signa quaerunt, Graeci sapientiam. [2,14] Caput XIV. 1 Hic uero intelliguntur signa, quaecunque quouis indicio diuinam homini innuunt uoluntatem. Signum siquidem est, quod se ipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Quaedam tamen signa sunt, quae nulli corporalium sensuum aliquid ostendunt, sed animo cuiuscunque rei specie mediante, aut citra medii difficultatem, uerum falsumue frequenter ingerunt. 2 Signa etenim interdum uera, interdum falsa sunt. Quis nescit somniorum uarias esse significationes, quas et usus approbat, et maiorum confirmat auctoritas? In eis utique quoniam somnus est, animales uirtutes, scilicet sensus, qui dicuntur corporis et sunt animae, quiescunt; sed naturales intenduntur. 3 Contingit interim ut animus corporis exercitio releuatus, in se ipsum liberius redeat, et ueritatem nunc per figuras et aenigmata, nunc immediata facie licentius contempletur. Quod et illum non latuit, qui somni depingens portas, alteram eburneam, alteram corneam finxit. Cum et cornu sit peruium uisui, qui non frequenter errat, et ebur naturae densioris, et usque ad extremam tenuitatem rasum, nullo uisus acumine penetretur. 4 Hoc quidem dentibus, illud oculis uerioribus similius est. "Hinc uera somnia, hinc falsa, ad coelum mittunt insomnia Manes". [2,15] Caput XV. 1 Sunt autem multae species somniorum, et multiplices causae, et uariae figurae, et significationes. Aut enim insomnium, aut phantasma, aut somnium, aut oraculum, aut uisio est. Porro insomnia ex ebrietate, uel crapula, aut uariis passionibus corporis affectuumque tumultibus, et reliquiis cogitationum frequentissime oriuntur. Unde et male sanis amantium mentibus insomnia nunquam desunt. 2 Quod prudenter innuit Maro: "Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?" "Multa uiri uirtus animo, multusque recursat Gentis honos, haerent infixi pectore uultus, Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem." Haec quoque dolentium aut gaudentium, aut quos timoris uexat angustia, aut immoderatae cupidinis ardor accendit, non praetereunt passionem. 3 Phantasma, cum rerum ignotae uidentur species, qualitate uel quantitate, aut partium modo uel numero a natura discrepantes, ut si forte «nec pes nec caput uni reddatur formae,» "... ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne". Has quidem species ex infirmitate mentis et corporis, tradunt physici prouenire, earumque causas magis attendunt, quam ex eis aliquas significationes. In quo genere et ephialtem, quo quis uariis pressuris quodam quasi interuigilio, sed somno potius inquieto, opinans se uigilare cum dormiat, putatur ab aliquo interim praegrauari, connumerandum arbitrantur. 4 Quae quidem omnia medicorum potius indigent cura, quam uentilatione nostra; praesertim cum nihil in eis uerum appareat, nisi quod uerissimae sunt et molestissimae passiones. Somnium uero cuius appellatio communis est, licet in specie propria censeatur, per quaedam inuolucra rerum gerit imagines, in quibus coniectorum praecipue disciplina uersatur, et nunc suum cuiusque est, nunc alienum, nunc commune, interdum publicum, aut generale est. 5 In his uero omnibus qualitas personarum, rerum et temporum diligentissime obseruatur. Ut enim ait Nestor, de statu publico regis credatur somnio, aut eius qui magistratum gerit, uel re quidem uel rei uicina praedestinatione, {aut si publicae fortunae signum ostensum est multis, ut in eo quod pluribus Romanis ciuibus, secundum quosdam Sibylla interprete de mysterio incarnationis, reuelatum scribitur. 6 Et quidem non modo incarnationis, sed passionis, ascensionis post resurrectionem, aduentus quoque secundi interpres, docente et dictante Spiritu, patefecit arcana, sicut in uersibus Sibyllinis manifeste reperies. Quorum istud, sicut in plerisque Patrum scripturis inuenitur, initium est: Iudicii signum, tellus sudore madescet. Si uero apices capitales singulorum uersuum ex ordine coniungantur, ad confundendam perfidiam Iudaeorum hoc inuenitur expressum: Iesus Christus Θεός Σωτήρ: nisi quod in lingua Latina Graecarum litterarum proprietas ad plenum non potuit obseruari. Ipsos uero uersus, ut opinor, apud beatum Augustinum in libro De ciuitate Dei inuenies. 7 Est ergo mysticae uisionis eius caput et summa intentio, Iesum qui praefigurabatur, indubitanter esse Filium Dei uiui, hominem uerum, iudicem omnium, regem aeternum, remuneratorem sperantium in se, auctorem uitae, et aeternae beatitudinis ex gratia largitorem.} Re quidem uel rei uicina praedestinatione, ideo dictum est, quia magistratus nunc praesens intelligitur, nunc futurus. 8 Excidium quippe Numantiae iuniori innotuit Africano, dum esset adhuc pene miles. Dum autumnus adultus est aut praeruptus, somnia frequentius euanescunt. Arborum namque labentibus foliis, insomniorum uanitas dominatur: quod et Virgilius, in libro in quo totius philosophiae rimatur arcana, sensisse uisus est, dum labentia folia apud inferos, uariis somniis ornauit. 9 Locorum quoque diuersitas uarias figuras quietis admittit, ut alia aliis, nunc horum nunc illorum somniorum, uberiora sint. Locus namque palustris aut desertus eminentiori aut celebriori phantasticarum imaginum fecundior est. Res quoque interdum manifestius, interdum obscurius aperitur, et nunc se ipsam animo ingerit, nunc intimante alio declaratur: cum uero luce immediata se ipsam infundit, uisio est, ex eo quod plena et uera specie sui, oculis uideatur esse subiecta; quale est, quod Cassandrum omnino non uisum, a quo Alexander hausto ueneno perimendus erat, agnouit, quia eum quies ei repraesentauerat. 10 Porro uisionum alia manifestior est, ut quae clara rei occurrit imagine; alia profundiorem desiderat intellectum, ut cum rem admista species figurarum obnubilat; sicut est, quod C. Caesare transito Rubicone bellum patriae inferente, ad designandum terrorem ciuium, qui erant per conciuis iniuriam opprimendi, "Ingens uisa duci, patriae trepidantis imago", duci suo denuntians, ne conciues armis ciuilibus impugnaret. 11 Publici namque imago imperii, publici metus, et Caesareo nomine prostratae urbis erat indicio. Quod si imperii nullam in ueritate, quae sic appareret, credidit quis fuisse imaginem, historiarum fide certiorabitur. Cum enim maiestatem urbis principes uisibili specie censuerunt honorandam, exquisito artificio muliebrem formam, quae orbem dextra contineret, in aeris materia fieri studuerunt. Ea uero perfecta in forma egregia, uenusta quantitate, apta partium dispositione, membris quoque condecentibus, et sibi inuicem congruentibus uniuersis, cum non tam populi examinationem, quam admirationem, plena sui commendatione deposceret, quidam solas tibias tantae moli perferendae inhabiles esse causati sunt. 12 Quibus faber respondit eas usquequaque sufficere, donec uirgo pareret, omnino credens impossibilem uirginis partum. Quod et Christo nato impletum est, ea corruente et fracta, quia humanum contrahitur, ubi diuinum imperium dilatatur. Cum uero res per quietem alio nuntiante clarescit, si tamen enuntiantis honesta cuique persona sit et uenerabilis, in oraculorum speciem cadit. 13 «Est enim oraculum, ut ait quidam, diuina uoluntas ore hominis enuntiata.» Hominis uero appellatione censetur, quidquid in specie hominis uidetur, homo, angelus sit, an Deus, an quaeuis alia creatura. Persona autem cuiusque honesta est et uenerabilis, aut natura, ut parentis; aut conditione, ut domini; aut moribus, ut religiosi; aut fortuna, ut magistratus; aut religione, ut Dei, angeli, hominisue, sacris et caeremoniis diuinis consecrati. 14 Ex quo apparet, etsi non simpliciter, tamen secundum quid personas arte coniectoria non modo honestas, sed et detestabiles uenerabilium nomine claudi. Sicut enim Catholicae religionis uiri, uero Deo, eisque quae munere eius sacra sunt, piam uenerationem impendunt, ita haereticae et superstitiosae religionis homines, fictis numinibus, imo potius ueris daemonibus, et exsecrabilibus sacris eorum, non debitam reuerentiam, quae nulla est, sed turpissimum exhibent famulatum. Quod latius ex gentilium libris colligitur. 15 Aeneas oraculorum indicio, promissam et quaesitam inuenit Italiam, et in ea non tam numinum, quam daemonum nutu, sedem statuit, et sementem Romani generis, in horto qui eis complacuerat, seminauit. Quid enim aliud agit in somnis pater Anchises, quid Iupiter, quid Apollo, quid alii, quos longum est recitare? Unde, si de semine illo genus oritur toxicatum, impium in Deum, crudele in homines, persecutioni sanctorum inuigilans, fide rara, solemni perfidia, seruile moribus, fastu regale, foedum auaritia, cupiditatibus insigne, superbia tumidum, omnimoda nequitia non ferendum, miraculis non debet ascribi: cum auctor eorum homicida fuerit ab initio, et a ueritate deficiens, inuidiae spiculo orbi terrarum infixerit mortem. 16 Qui ergo ex eo patre sunt, etsi eius nequeant implere mensuram, solent tamen illius imitari malitiam: licet in horto illo nonnullas planetas, quae uirtutis fructum irrigatione apostolica faciunt, manu Domini constet esse insertas. Sed si quis ab initio urbis conditae totam reuoluat historiam, eos ambitione et auarita prae caeteris gentibus inueniet laborasse, et uariis seditionibus et plagis totum concussisse orbem. 17 Ipsi quoque tyrannidis et seditionum suarum, tam crebra damna senserunt, ut uix quisquam principum eorum ad exitum uitae, natura ducente, peruenerit. Unde et illud satyricum, illis aptissime facit: "Ad generum Cereris, sine caede et sanguine, pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni". In Scripturis quoque canonicis inueniuntur plurima oracula, ut cum Ioseph in somnis ab angelo saepius eruditur; magis interdicitur, ne redeant ad Herodem; docetur Petrus in reptilium linteamine, plenitudinem gentium colligendam. 18 Et cum uisitato ab apostolis Constantino, crucis erectum est in imperii arce uexillum, et pace ecclesiis restituta, maiestas orbis publica uoce scriniariorum, aduocatorum et iudicum, omnem uictoriam, regnum et imperium Christi esse personuit. Verum quia duae primae species omnino uanae sunt, et in postremis quasi uisibili specie ueritas menti occurrit, mediam, quae corpori ueritatis quasi uelum figurarum oppandit, diligentius exsequimur. [2,16] Caput XVI. 1 Est itaque tam ad interpretationem somniorum, quam ad reuelationem aenigmatum et figurarum, solerter attendenda rerum significatio, quae tanto multiplicior est quam uocum, quanto ab operibus naturae, opera uincuntur artificis imitantis naturam. Si quis enim sermo tres aut quatuor habet significationes, statim πολύσημος est, id est multarum significationum. 2 Omnis uero res, quot habet aliarum similitudines, tot gerit earumdem significationes; ita tamen, ut maior nunquam minoris sit signum. Signa siquidem semper minora sunt. Inde est quod hominem substantia quaeuis significat, utpote aliquid commune cum omnibus habentem, quod et in figura reptilium Petri, et in pluribus locis Scripturarum manifestum est. 3 Porro, quo similitudo expressior, eo magis cognata et familiarior est significatio. Similitudo uero aut substantialis est, ut quae ex genere, aut specie: aut accidentalis, aut ex quantitate, aut qualitate, aut uariis accidentium formis: aut imitationis est, ut cum quis alii quouis motu operis conformatur. Et hoc quidem modo potest Creatori creatura esse consimilis, cum tamen nullo substantiali uel accidentali participent. 4 Causae quoque suus conformatur effectus, et reciproce causa, si tamen minor est, effectui suo dicitur esse consimilis. Caeterum similium rerum sicut idem iudicium, ita et eadem nota est. Et quia signa frequenter eadem, in eo uel maxime ars coniectoris apparet, si sub identitate signorum, diuersitatem rerum cauta discretione distinguit. 5 Haec quidem generalia sunt. Quae uero sunt specialia singulorum, latius patent. Non tamen praetereundum est, signorum uim, pro qualitate personarum, saeuiorem aut mitiorem esse. Pecuniae siquidem contrectatio, aliis laetum, tristem aliis euentum denuntiat. Sic ex non apparentibus causis inopina Veneris praesentia amaritudinem fortunae frequentius ingerit. 6 Unde illud Hypsipyles Archemorum lugentis exstinctum : "... Nunquam impune per umbras Attonitae mihi uisa Venus". Si enim ex reliquiis cogitationum, aut Cereris Bacchiue stimulis incitata Venus occurrat, insomniorum uanitati rectius applicabitur, quae omnia coniectorum disciplina, quasi uana contemnit, iuxta illud uiri sapientis: "Somnia ne cures, nam mens humana, quod optat, Dum uigilat, sperat, per somnum cernit id ipsum". 7 Interdum tamen et per antithesin rerum, sequenda sunt ueritatis uestigia, sicut cum magno Pompeio ruina immineret, contraria uisis uaticinata quies, laetitiamque urbis, populi tripudiantis praeconia, plausumque theatri sui, quasi re totius imperii bene gesta, fortuna perituri ducis oculis ingerebat. Res quoque quae turpis et obscena est in superficie, honestissimae ueritatis quandoque substantiam tegit. C. Caesar in minori aetate in somnis sibi uisus est matris incestare cubicula, et turpitudine soporis attonitus, cum rem ad mathematicos retulisset, uniuersam terram ditioni eius subiiciendam responderunt. Sic itaque magnanimi uiri spes ad occupandum imperium erecta est. 8 Denique ad speciem facti quis Uria iustior? quis Dauid nequior aut crudelior, quem decor Bethsabeae ad proditionem, homicidium et adulterium inuitauit. Quae quidem omnia contrarium faciunt intellectum, cum Urias diabolus, Dauid Christus, Bethsabee peccatorum labe deformis, Ecclesia figuretur. Frequens tamen et quasi regulare ius est, ut a similibus ad similia recurrat interpretatio. 9 Verum hanc uisionum, quas quies inducit, diuisionem per opposita non fieri certum est; cum eadem pro parte sit uisio, aliunde oraculum, et propter rerum figuras possit somniis aggregari, et uniuersas eorum species quandoque contingat: quod et studiosis Scripturarum planum est. Visio Africani, Apocalypsis apostoli, Danielis et Ezechielis oracula: somnia Pharaonis et Ioseph, eorum quae dicta sunt faciunt fidem. 10 Personis quoque quibusdam ueritas frequentius illucescit, utpote compositum habentibus animum, alias frequentior error inuoluit. Augustus Caesar, cum aduersus Antonium dimicaturus esset, aegritudine graui laborans, in quiete mandatum accepit, ut ad uictoriam consequenti die praelio interesset. Paruit itaque lectica deuectus in praelium, et uicit. 11 Socrates sibi ex ara Veneris, quae academiae erat, uidit offerri cygnum collum inserentem coelo, rostro tangentem sidera, regionem quae Aplane dicitur, penetrantem et transcendentem aspectus omnium, et tanta uocis sonoritate et laetitia canentem, ut totum mulceret orbem. Sequenti die, Aristides ab academia paruulum filium Platonem Socrati obtulit, litteris et moribus imbuendum. 12 Quo uiso, mentis uiribus ex corporis dispositione conceptis: «Hic est, inquit, cygnus, quem nostro Apollini Venus academica consecrauit.» Plato litterarum, quas persequebatur, causa proficiscens in Aegyptum, se a piratis capi inter eundum et uenundari uidit. Quod et dum iret, contigit. [2,17] Caput XVII. 1 Sed dum has coniectorum traditiones exsequimur, uereor ne merito non tam coniectoriam exsequi quae aut nulla, aut inanis ars est, quam dormitare uideamur. Quisquis enim somniorum sequitur uanitatem, parum in lege Dei uigilans est, et dum fidei facit dispendium, perniciosissime dormit. Veritas siquidem ab eo longe facta est, nec eam tam facile potest apprehendere, quam urionem expungere, uel puncto curare cartineam, quae caligantibus oculis in meridie palpat. 2 Et licet haec somnolentia perfidiae sit fidei stimulis excitanda et maleficii potius, quam artificii impugnanda illusio, diuinae tamen gratiae dispositionis suae non obstruimus uias, non praecludimus semitas, quin Spiritus ubi uult spiret, et pro arbitrio suo subiectis mentibus infundat ueritatem. Verum quisquis credulitatem suam significationibus alligat somniorum, planum est, quia tam a sinceritate fidei, quam a tramite rationis exorbitat. 3 Plane si sermo proferatur ambiguus, et cuius multae sint significationes, nonne merito parum doctus uidebitur, quisquis ex eo citra discussionem sensuum sibi aliquid pertinacius suadebit? Profecto rerum omnium, ut praedictum est, multiplex est, et uaria significatio. Multiplicium uero distinctio diligens habenda est, ne forte dum unam diligentius sequeris, in aliam deterius prolabaris. 4 Unde patet coniectorium, qui nomine Danielis inscribitur, auctoritatis et ueritatis robore destitutum, cum res singulas singulis significationibus arcet. De quibus non uidetur latius exsequendum, cum tota huiusmodi sit inepta traditio, et uagus coniectorum liber, per curiosorum manus impudenter discurrat. Habuit sane Daniel gratiam interpretandi uisiones et somnia, quam ei Dominus inspirabat; sed absit, ut uanitatem hanc in artem redegerit uir sanctus, qui lege Moysi prohibitum esse nouerat, ne fidelium quis somnia sequeretur! 5 sciens utique satellitem Satanae, ad subuersionem hominum, in angelum lucis transfigurari, et immissiones fieri per angelos malos. Ioseph quoque coniectandi gratia Aegypti principatum obtinuit, et quem fratres quasi de inuidia somniorum uenditum Ismaelitis, obnoxium fecerant seruituti, digitus Domini non minus iucundo, quam salubri mysterio, reuelata facie futurorum, quae se regi quiescenti ingesserant, quasi quodam somniorum uehiculo, de squalore carceris in regni fastigium sublimauit, ut non modo liber de seruo, sed nobilium et procerum primus, uno tantum regni scilicet solio praecederetur a rege. 6 Quod utique si de humanae sapientiae artificio contingere potuisset, aliquem decessorum suorum ante cum meruisse crediderim, uel scientiam promerendi uirum sanctum, et pietatis affectu plenum, si non humano generi in commune, quod tamen aequitatis esset, fratribus et filiis facile putauerim reliquisse. Ad haec Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum hanc artem aut nesciuit aut spreuit, cum eam, impietatis errorem detestatus, a populo Dei exterminare curauerit. 7 Praeterea sanctus Daniel disciplinas et sapientiam didicit Chaldaeorum; quod utique sanctus uir non fecisset, si gentilium disciplinis instrui, credidisset peccatis ascribendum. Habuitque eruditionis participes, quos legis et iustitiae Dei se gaudebat habere consortes. Simul etenim discebant Ananias, Azarias, Misael, quidquid poterat docere Chaldaeus: simul a mensa et a regalibus epulis abstinebant, quod inspirabat Deus. 8 Acceptis leguminibus pariter reficiebantur, eisdem contenti erant militiae suae stipendiis, regi una famulabantur. Sed ecce priuilegium quod homo conferre non potuit, singillatim datum est Danieli, ut in lucem proderet aenigmata somniorum, et Domino dictante umbras discuteret figurarum. Ut uero familiaritas diuinae gratiae euidentius illucescat, quid rex in strato cubans praecogitaret agnouit, et meditationi uisa connectens, mysterium salutis, quod umbra obnubilabat, et in fine saeculorum completum est, aut complendum, prudenter exposuit. 9 Siccine solent coniectores etiam cogitationes excutere, et umbras exinanire, explicare inuolucra, et illustrare tenebras figurarum? Si quis est qui pari gratiae priuilegio gaudeat, accedat ad Danielem, et Ioseph, et similiter cum eis Domino gratuletur. Quem uero ueritatis spiritus non illustrat, de arte somnolenta frustra confidit, cum ars omnis habeat a natura originem, ab usu et ratione processum. 10 Ratio uero in his tantum defectum patitur, ut quo se uertat, quid iudicet, plerumque omnino non habeat. Quod quidem cum frequenter eueniat, facillime ex paucis colligitur. Sollicitus quidam, nomen etenim a memoria excidit, etsi narrationis auctorem magnum teneam Augustinum, in re dubia sensum alterius cui rem nouerat esse notam, magna instantia sibi postulabat exponi. 11 Cum uero alter petentis desiderium promissionibus protraxisset, et unius instantia deluderetur calliditate alterius, accidit ut eadem nocte pariter somniarent, alter quod rem quaesitam petenti exponeret, alter quod ei a doctiore diligentissime exponeretur. Factumque est ut, cum umbra quietis euanesceret, se miraretur ille ad scientiam, quam diu quaesierat, sine doctoris beneficio, nulloque sui exercitio peruenisse. 12 Deinde cum more solito apud doctiorem ageret, ut sibi promissum solueretur, iam, inquit doctior, factum est quod petisti, cum ea nocte ut docerem accesserim. Quis huius facti explicet rationem, nisi quod boni spiritus uel maligni exigentibus hominum meritis, eos erudiunt uel illudunt? Nouit enim, Hieronymo referente, catholica mater Ecclesia, quomodo ad tribunal iudicis Dei raptus, eo quod libris gentilium uehementius inhaereret, ibidem coactus est profiteri se ultra gentilium libros non modo non lecturum, sed nec etiam habiturum. 13 Ante siquidem professionem interrogatus, cum se diceret Christianum, ei a iudice probrose obiectum est quod non suus erat, sed Ciceronianus. Hoc tamen non audacter somnii affirmauerim censendum nomine, cum idem ueracissimus et prudentissimus doctor umbram somnii non fuisse, sed rem secum ueraciter agi, Domino uisitante, etiam iurisiurandi religione confirmet. Et ut plenam assertionis suae faciat fidem, liuorem uerberum in cute, uulnerum cicatrices expergefactus ostendit in corpore. 14 Sed cum haec a spiritibus circa homines fiant, eam solam rerum imaginem fidelis anima non aspernatur, quae innocentiam relinquit incolumem. Quod si materiam uitiis afferat, libidinem forte accendens, aut auaritiam, aut dominandi ingerens appetitum, aut quidquid huiusmodi est ad subuersionem animae, procul dubio aut caro aut spiritus malignus immittit. 15 Qui in quosdam exigentibus culpis, Domino permittente, tanta malitiae suae licentia debacchatur, ut quod in spiritu patiuntur, miserrime et mendacissime credant in corporibus euenire. Quale est quod nocticulam quamdam uel Herodiadem, uel praesidem noctis dominam concilia et conuentus de nocte asserunt conuocare, uaria celebrari conuiuia, ministeriorum species diuersis occupationibus exerceri, et nunc istos ad poenam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. 16 Praeterea infantes exponi lamiis, et nunc frustratim discerptos, edaci ingluuie in uentrem traiectos congeri, nunc praesidentis miseratione reiectos in cunas reponi. Quis uel caecus hoc ludificantium daemonum non uideat esse nequitiam? Quod uel ex eo patet, quod mulierculis et uiris simplicioribus et infirmioribus in fide ista proueniunt. 17 Si uero quisquam eorum qui hac illusione laborabat, ab aliquo constanter, et ex signis aliquibus arguatur, daemonium statim aut superatur, aut cedit, et, ut dicitur, ex quo quis in luce arguitur, cessant opera tenebrarum. Huius autem pestis cura efficacissima est, ut fidem quis amplexus, his mendaciis subtrahat mentis auditum, et nequaquam respiciat ad huiusmodi uanitates et insanias falsas. [2,18] Caput XVIII. 1 Possit utinam tam facile mathematicorum error a praestantioribus animis amoueri, quam leuiter in conspectu uerae fidei et sanae conscientiae istarum illusionum daemonia conquiescunt. Verumtamen eo periculosius errant, quo in soliditate naturae et uigore rationis, suum fundare uidentur errorem. Temerarium siquidem uidetur uniuersis in legem naturae praeuaricari, et stultum, gratis dissentire ab eo quod ratio persuasit. 2 A ueris ergo sumunt initium, ut per uera diutius gradientes, se et sequipedas suos praecipitent in laqueum, et foueam falsitatis. Mathesim ergo probabilem, quae penultima breui enuntiatur, quam et natura inducit, ratio probat, et utilitatis experientia approbat, quasi quoddam doctrinae suae iaciunt fundamentum, ut exinde opinionum suarum lubrico quasi quadam imagine rationis, in mathesin reprobam, quae profertur extensa penultima, perniciosissime prolabantur. Primo namque res quas natura creauit discutiunt, easque multipliciter inuestigant, nunc quomodo ex partibus suis, nunc quomodo ex materia et forma constant inquirentes. 3 Quod ut facilius possint, sensuum uires pensant, et intellectus efficaciam metiuntur. Et quia sensuum hebetudo rerum corporearum naturam non transgreditur, paulatim aliorum beneficio ad subtiliora consurgunt. Visus etenim in solo corpore, eoque praesente, colores tantum et quantitates examinat, et figuras. Sonus solus contingit auditum. Gustus de saporibus iudicat. Olfaciendi uis in odoribus tota uersatur. 4 Quid durum, quid molle sit, quid lene, quid asperum, quid ponderosum, quid leue, quid calidum aut frigidum, quid humidum sit aut siccum, tactus discernit. Est interdum figurae explorator, et quantitatis et ponderis conscius. Dolorem quoque percipit et uoluptatem. Isque per omnes fere sensati corporis partes diffunditur, adeoque animae cohaerens est, ut eo discedente uideatur et tota corporis uita discedere. 5 Si uero corporum absentium praefatas proprietates inquiris, eis tibi, tracta similitudine ab his quas sensus agnouit, poterit imaginatio praesentare, quae tanto erit fidelior, quanto expressior fuerit similitudo. Unde et Tityrus apud Maronem, non assecutae similitudinis uitio lapsam sibi queritur imaginationem: "Urbem quam dicunt Romam, Melibaee, putaui Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ouium teneros depellere fetus: Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter uiburna cupressi". 6 Sin autem familiarius expresserit rei similitudinem, fidelis et uera est imaginatio, quali utitur Andromache apud Virgilium: "O mihi sola mei super Astyanactis imago, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat, Et nunc aequali tecum pubesceret aeuo". Verum si ad incorporea diuertendum est, ratione opus est et intellectu, cum absque intelligentia haec non ualeant comprehendi, et uerum non possit esse de his sine ratione iudicium. 7 Intellectus itaque aliis deficientibus, exerit uires suas, et quasi in arce animae constitutus omnia inferiora complectitur, cum ab inferioribus superiora nequeant comprehendi. Et nunc quidem res ut sunt, nunc aliter intuetur, nunc simpliciter, nunc composite, nunc distincta coniungit, nunc coniuncta distrahit, et disiungit. Simpliciter ergo incedit intellectus, dum rem quamlibet contemplatur, puta hominem, equumue concipiens. 8 Cum uero res plures gradatim complectitur, compositioni obnoxius est. Puta hoc intellectum, hominem album equumue currere mente complectens. Disiuncta coniungit, ut si "Humano capiti ceruicem iungat equinam uarias inducens undique plumas", ut, iuxta poetam: "Turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne". 9 Hunc uero ad auditores suos uerbo traiiciunt poetae, cum hircoceruum, centaurum describunt, et chimaeram. Coniuncta uero disiungit, ut si formam teneat absque materia, cum tamen sine ea forma omnino esse non possit, nisi forma essendi, et ei adhaerentes formae formarum, ex quibus illae fluxerunt, quae in materia sunt et corpus efficiunt. 10 Porro cum res aliter quam sint, componendo inspicit, eo quod cassus est, et a rerum ueritate deficiens, ad opinionis errorem uergit, et si esse asserit, uelle non esse, pleno nomine opinio est. Sed licet aliter quam sint, dum tamen simpliciter coniuncta disiungat, non inanis erit conceptio, quae totius inuestigationis sapientiae expeditissimam parit uiam. 11 Hic est enim totius philosophiae instrumentum, quod et mentem mira subtilitate exacuit, et res singulas a se inuicem naturae suae proprietate distinguit. Si abstrahentem tuleris intellectum, liberalium artium officina peribit, cum citra ipsius operam nulla earum rite haberi ualeat, aut doceri. Hic itaque sicut formam sine materia, sic et materiam aggreditur sine forma; et quod propriae uirtutis potentia tenere non sufficit, suo quodam defectu interdum comprehendit, ut si uideantur tenebrae non uidendo, et non audiendo silentium audiatur. 12 Ecce non est homo qui non sit albus, aut niger, aut medii coloris particeps, nec potest esse homo, qui non statim sit aliquis homo, cum idem sit alicui esse et unum numero esse. Verumtamen sic hominem intellectus attingit, ut ad neminem hominem aspectus illius descendat, generaliter intuens quod non nisi singulariter esse potest. 13 Sicut enim dicendi et significandi, sic et intelligendi diuersitas, subsistendi modos sui numerositate transcendit, et homo qui non potest nisi singulariter esse, uniuersali clauditur mentis conceptione. Diffinit ergo ratio quod concipit intellectus, animal rationale mortale, quod in solos subditos cadere, nemini recte sapientium ambiguum est. 14 Dum itaque rerum similitudines et dissimilitudines colligit, dum differentium conuenientias, et conuenientium differentias altius perscrutatur, dum quid singula cum pluribus, quid cum paucioribus commune habeant, diligentius inuestigat, quaeue rebus singulis adesse necesse sit, quae abesse non possint, perspicacius contemplatur, multos apud se rerum inuenit status, alios quidem uniuersales, alios singulares. 15 Quos pro arbitrio suo definiens et multifariam diuidens, ad ipsius arcana naturae, mentis transmittit aspectum ut nihil naturalium plene absconditum sit ab oculis eius. Et primo substantiam, quae omnibus subest, acutius intuetur, in qua manus naturae probatur artificis, dum eam uariis proprietatibus, et formis quasi suis quibusdam uestibus induit, et suis sensuum perceptibilibus informat, quo possit aptius humano ingenio comprehendi. 16 Quod igitur sensus percipit, formisque subiectum est, singularis et prima substantia est. Id uero, sine quo illa nec esse, nec intelligi potest, ei substantiale est, et plerumque secunda substantia nominatur. Hoc autem quod adest quidem substantiae, et ea manente abesse potest, accidentibus aggregatur. Singulare quidem si unus tantum sit: uniuersale, si, licet non natura, conformitate tamen, sit commune multorum. Quod forte facilius in intellectu, quam in natura rerum poterit inueniri, in quo genera et species, differentias, propria, et accidentia, quae uniuersaliter dicuntur, planum est inuenire, cum in actu rerum substantiam uniuersalium quaerere exiguus fructus sit, et labor infinitus, in mente uero utiliter et facillime reperiuntur. 17 Si enim solo rerum numero differentium substantialem similitudinem quis mente pertractet, speciem tenet; si uero etiam specie differentium conuenientia menti occurrat, generis latitudo mente diffunditur. Denique dum rerum, quas natura substantialiter uel accidentaliter assimilauit, conformitatem percipit intellectus, uniuersalium comprehensione mouetur: cum uero similium differentias agitat, quanto expressius, tanto ad opera naturae, quae singularia sunt, familiarius accedit, si substantiam suis uestitam proprietatibus inspicit, a naturae conditione non diuertit. 18 Sin autem detracta specie, eam quasi formarum exuit uestimento, acumen quidem suum exercet, et rerum naturam, quid scilicet in se, quid in aliis sint, liberius et fidelius contemplatur, dum rerum substantiam, quantitatem ad aliquid, qualitatem, situm, esse, ubi, quando, habere, facere, pati, singillatim discutit et discernit. Quae etsi singillatim esse non possint, singillatim tamen inuestigari queant: et ad totius philosophiae compendium, utilissima est haec speculatio, in qua magnitudinis et multitudinis, quae duo totum orbem complectuntur et ambiunt, natura discutitur. 19 Nunquid abstrahens intellectus, dum haec agit, otiosus est, aut inutilis, per quem animus honestarum artium gradibus, ad thronum consummatae philosophiae conscendit? Multitudinem ergo quae potentia sui in infinitum crescit, sicut econtra magnitudo decrescit in infinitum, bimembri diuisione partitur, dum eam nunc simpliciter et per se, nunc ad aliud relatam contuetur, alteram demandans arithmeticae, alteram musicae pleno iure reseruans. 20 Magnitudinem quoque secat in duas species, alteram immobilem, subiiciens geometris; alteram scilicet mobilem, his qui astrorum et coelestium scientiam profitentur. In his uero quatuor speciebus, mathesis, id est doctrinalis tota consistit, et quasi quatuor philosophiae limitibus, mundanae sapientiae perfectionem assequitur. 21 Primus itaque gradus est ab arithmetica numerorum uirtutem mutuare. Secundus proportionum gratiam a musica trahere, tertius obtinere scientiam a geometrica mensurarum. Quartus, idemque nouissimus, ueram positionem siderum assequitur, et uim coelestium perscrutatur. Eorum uero, qui scientiam profitentur astrorum, alii opinionis errore prolabuntur ad fabulas, in quo deprehenditur et Hyginus, alii sola imaginationis uirtute contenti sunt, quid uerum sit doctiorum iudicio reseruantes, satis agentes sibi, dummodo ueri similitudinem teneant. 22 Utrosque alterutra astrologia eruditionis suae recipit professores. Sunt alii, qui in professione astrorum ueritati quidem inuigilant, eo solo contenti, si positionem ueram, motumque siderum, rationemque signorum uiuaciter assequuntur. [2,19] Caput XIX. 1 Verum, quia probabile est coelestium aliquam esse uirtutem, cum et in terra non credatur aliquid gigni, quod a manu opificis Dei, bonum aliquem non sortiatur effectum. Qui curiosiores sunt, coelestium potentiam inuestigant, et de singulis, quae in sublunari globo proueniunt, astronomiae suae regulis nituntur reddere rationem. Est autem astronomiae nobilis et gloriosa scientia, si clientelam suam, intra moderationis metas cohibeat, quam si licentiori uanitate excedit, non tam philosophiae species, quam impietatis decipula est. 2 Et quidem multa sunt mathesi doctrinali, et diuinatoriae mathesi communia, sed dum diuinatio sobrietatis mensuram excedit, toto dissidens fine non instruit, sed suum dedocet professorem. Quod enim zonas partiuntur, parallelos disterminant, cum singulis suis obliquant zodiacum, quod orbem fere totum coluris cingunt, quod laborem metiuntur planetarum, quod Aplanem nullius erroris participem faciunt, quod a polo arctico, ad antarcticum axem ducunt, quod signa per gradus et puncta diuidunt, quod orientium et occidentium signorum et siderum proportionem tenent, utrique commune est. 3 Utraque tamen in eo physicis acquiescit, quod teneritudinem subtilium corporum, in quasdam sectas uias, et circulorum intracapedines non aestimat dissipari. Asserunt quoque communiter solem caloris auctorem esse, humorumque augmentum, et defectum, quoniam id sensus probat, motui lunari accommodant, et in hunc modum plurima. 4 Caeterum mathesis, quae futurorum pollicetur iudicium, ab elementis philosophiae, ut praedictum est, trahens originem, ultra progreditur, et elationis suae temeritate, in praerogatiuam eius prorumpit, qui stellas numerat, quarum ipse nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora nouit. Quoniam hoc ipsum astronomiae suae beneficio, sibi astrologus repromittit. 5 Tantoque longius a scientia ueritatis aberrant, quanto ad eam tumidius irrumpere moliuntur. Signorum ergo naturam reuoluentes, prout eam forte nouerant, dum in stellis comparibus fluctuarent, alia dicunt masculini generis, alia feminini, essentque forsitan multiplicata per sobolem, nisi quia dissociata locis in coitu conuenire non possunt. 6 Planetarum quoque consilia, quoniam et orbis moderatores eos habent, diligenter explorant, quod ex affectione eorum, et motu, et applicatione unius ad alterum, choreisque stellarum facile est inuenire. Saturnus ergo, quia frigidus est et senex, grauis est et nociuus, et de natura malitiam, morositatem contrahit ab aetate. 7 Omnibus igitur inimicus, uix etiam suis scholasticis parcit. Succedit ei Iupiter, econtra propitius et saluber, tantaeque benignitatis in omnes, ut nec de malitia patris, nec matris ferocitate subiecti quemquam offendat, nisi forte et ipse in orbis subiecti dispendia stationarius factus sit, retrogradusue, aut adustionem miserabilem patiatur. Mars ferox, naturaque indomitus, omnes praeter scholasticos suos persequitur. 8 Mitigatur tamen interdum Iouis accessu, uel Veneris, quoniam et ipsa propitia est et benigna. Mercurius uero talis est, qualem uicini planetae permiserunt, cum et ipse conuertibilis naturae sit, potentioribusque cohaereat. Unde plerique eum praesulem eloquentiae opinantur, eo quod illa iuncta sapientiae plurimum prosit, malitiae sociata noceat plurimum. 9 Haec quidem etsi non docuit, sectam tamen erroris attigit Lucanus, cum timorem urbis describeret; bellumque ciuile necessariis astronomiae argumentis ineuitabiliter appropinquante Caesare futurum denuntiaret. Innuit enim poeta doctissimus, si tamen poeta dicendus est, qui uera narratione rerum ad historicos magis accedit, illius malitiam irrefragabiliter adimplendam, qui solus in throno sui domicilii residebat. Et licet figulus Parcarum consilia discutiat, mentemque stellarum, corporum tamen quae uidentur, nondum plenam notitiam tradidit, cum in tota mathematicorum domo, adhuc non sit quaestio expedita, an ex elementis sidera constent, an ex quinta essentia, quam Aristoteles introducit. 10 Nam quod eis obiiciunt pueri, mollia sint, an dura, et si quid huiusmodi est, etiam audire dedignantur, quamuis aliquos famosos, et suo iudicio sapientes, in talibus uiderim miserrime laborare. Expediunt tamen, et suis rationibus probant quid fata deliberent, et deprehensa uoluntas siderum, quem in sublunari globo sortiatur effectum. 11 Et forte sententia numinis irrita est, quam non mathematicus profert; ait ergo: "Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saeuitiam? extremi multorum tempus in unum Conuenere dies: summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus. 12 Si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe Leonem, Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether. Hi cessant ignes: tu qui flagrante minantem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto Iupiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus habet, motuque celer Cyllenius haeret; Et coelum Mars solus habet. Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur: Ensiferi nimium fulget latus Orionis? Imminet armorum rabies, ferrique potestas Confundet ius omne manu, scelerique nefando Nomen erit uirtus, multosque exibit in annos". Ecce ex qualitate planetarum, et positione signorum, et concursu causarum, quam manifestus belli ineuitabilis sequatur euentus. 14 Hoc etenim ad artis traditionem plurimum spectat, ut de naturali uel causali constet domicilio planetarum. Omnes siquidem praeter solem et lunam, qui soli singulis contenti sunt, duobus domiciliis gaudent, naturali scilicet et accidentali. Naturale quidem cuique domicilium est, in quo quisque creationis suae principium habuit, si tamen genethliaci consentiunt eos a Domino esse creatos. 15 Lunae ergo domicilium cancer est, leo solis, Mercurii uirgo, libra Veneris. scorpio Martis, sagittarius Iouis, Saturni capricornus, et hoc naturaliter. Casualiter uero Saturno cedit aquarius, pisces Ioui, aries Marti, Veneri taurus, in Mercurii sortem gemini cedunt; luna uero commoda est, quam cum aliis stellis, quidquid illi garriant, creauit Deus ut praeesset nocti. 16 Quid enim de sole dicam qui dux et princeps est, et moderator luminum reliquorum? eum utique reclamantibus omnibus his planetariis, non timeo bonum et necessarium profiteri: cum et diem uidentibus cunctis illustret, temperet orbem, anni tempora diuidat, inducat rerum uicissitudines, et alia plurima, quae nunc longum est enarrare. 17 Sed licet multarum utilitatum in eo et in caeteris causae resideant, ipsorum tamen et omnium quae recte sunt, una est et prima causa, quae mundum fecit propriae maiestatis potentia, eumque sapientiae suae uirtute et immensitate formauit, et firmauit, et, ut ei tam substantiam quam formam conferret, sola inducta est bonitate. 18 Verum mathematici uel planetarii, dum professionis suae potentiam dilatare nituntur, in erroris et impietatis mendacia perniciosissime corruunt. Nec cuiuscunque artis regula seruatur illaesa, nisi dum infra proprii generis ambitum cohibetur, praesertim cum iuxta sapientem, frequens sit aliquid extra regulam inueniri. Omnis etenim regula alicui generi rerum accommodata est. 19 Si uero traducatur ad aliud, statim in ueritatem impingit obnoxiam falsitati. Si ergo mathematici probabilis matheseos, id est doctrinalis essent fine contenti, et ueram possent assequi positionem stellarum, et ex signis suis sobria eruditione secundum quod naturaliter proueniunt qualitatem praescire temporum, et speculationis suae iucundissimum carpere fructum. 20 "Cum uero dilatant phylacteria sua et magnificant fimbrias", dum constellationibus et planetis nimium uirtutis ascribunt, eis nescio quam auctoritatem operum ascribentes, in Creatoris prorumpunt iniuriam; et dum coelestia quae tractant ad sobrietatem non sapiunt, iuxta Apostolum stulti sunt. Vide in quantam erroris abyssum, ab ipsis coelestibus cadant. 21 Constellationibus suis ascribunt omnia. Tu uideris an fiat ei iniuria, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt. Deinde eam constellatio rebus necessitatem indicit, ut arbitrii perimat libertatem. An et hoc recte, tecum delibera. Ad tantam denique quidam peruenere uesaniam, ut ex diuersis stellarum positionibus dicant imaginem ab homine posse formari, quae si per interualla temporum, et quadam ratione proportionum in constellatione seruata formetur, stellarum nutu recipiet spiritum uitae, et consulentibus occultae ueritatis manifestabit arcana. 22 Et licet quandoque, quae honesta uel recta sunt, ut se in loco mundo uelle seruari, uel solum Deum, quando aliquid quaeritur precibus, et muneribus inuocandum praecipiat, maligni tamen spiritus hanc esse fallaciam certissimum est, qui ut minus caueatur, innocentiae uel iustitiae praecepta plerumque uidetur afferre. 23 Hanc quidem idololatriae speciem esse fidelium nullus ignorat. Longe uero commodius in coelum ascendunt astrologi, qui academicorum more, quidquid eis occurrerit probabile, suo iure defendunt. Itaque quidam eorum motu quodam irrationali, planetas aduersus Aplanem niti contendunt; alii, auctore Aristotele, eosdem cum firmamento ferri profitentur, quorum neutrum teste Mineio astrologiae regulis inuenitur aduersum. 24 At genethliaci dum ad diuinationem scientiae coelestium nimis insistunt, tam ipsorum coelestium, quam Dei notitiam perdiderunt. Qui tamen inter eos suum commodius excusare uidentur errorem, cum Plotino, auctoritatem operum non detrahunt Creatori, sed semel et simul ab eo legem asserunt institutam; quam nullus unquam conatus euacuat, cum omnia quae disposuit futura sint ut praeuidit. 25 Quod forte Papinius intellexit, cum diceret: "Incipit ex alto, graue et immutabile sanctis Pondus adest uerbis, et uocem facta sequuntur". Ab eo ergo sua potestas attributa est singulis creaturis, in quibus non oportuit coelestia locum tenere nouissimum, et quae digniora sunt aliis, habere minimum potestatis. 26 Eis itaque quantum uoluit contulit, qui etsi sibi retinuerit operis principatum, signorum illis ad minus indixit obsequium. Unde etsi non saepe faciant opera signorum, tamen, auctore Deo, exhibent ministeria. Hinc forte illud: "Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum". Nec mirum, cum et aues, et alia plurima institutione Dei, et naturae beneficio, quaedam futura signis praeueniunt. Si igitur coelestia signa sunt rerum, quae procul dubio uenturae sunt necessario, cum eas immutabilis dispositio ordinauerit, quid prohibet ea quae coelestium praenuntiantur indicio sciri ab homine et homini inuicem indicari? 27 Signa siquidem hominibus data sunt ad eruditionem, non illis, qui coelestium conscii secretorum nullis indigent signis. [2,20] Caput XX. 1 Probabilia quidem sunt haec, quae proponunt, sed tamen uenenum hic sub melle latet. Fatalem etenim quamdam necessitatem rebus imponunt sub praetextu humilitatis et reuerentiae Dei, timentes ne forte ipsius euacuetur dispositio, nisi rerum euentus necessitas comitetur. Praeterea priuilegium diuinae maiestatis irrumpunt, scientiam uindicantes, qua tempora praeuideant et momenta, quae Filii testimonio, Patris reseruata sunt potestati, adeo quidem ut abscondita sint ab oculis eorum quibus Dei Filius quaecunque audierat a Patre patefecit. Deinde mentes hominum tumore elationis extollunt, aut desperationis pusillanimitate prosternunt, dum uel uitam diuturnam, aut mundi prospera deiiciendis promittunt, uel econtra imminentia fata, aut saeculi aduersa minantur erigendis. 2 Certe superiorem timoris, uel inferiorem spei molam, quibus fidelis anima in area mundi teritur, tollere prohibentur. Tollunt tamen tam in suam, et clientelae suae perniciem, quam in contumeliam prohibentis. Verum sicut series rerum Dei prouidentiam non immutat, sic et aeterna dispositio rerum naturam non perimit. 3 Neque enim homo non peccare non poterat, quia eum Deus praenouerat peccaturum, aut quia ille non peccare poterat, eum peccaturum Dominus ignorabat. Neque non mori posse nesciebat, eo quod erat peccati merito moriturus. Neque eum mori necesse erat, quoniam hoc Dominus praesciebat. Factus est igitur quodammodo immortalis, moriturus procul dubio, et mortem culpa attulit, quam naturae conditio non inuexit. 4 Essetque ab ea immortalitate qua non mori poterat, in eam qua mori non posset, transferendus; nisi culpa inobedientiae, praecisa iustitiae semita, tantae gloriae aditum pro tempore praeclusisset. Itaque peccare et non peccare potuit mera praeditus libertate arbitrii, qui nulla dispositionis uiolentia, nullo fatorum impulsu, nullo conditionis stimulo, nullo adhuc naturae defectu urgebatur ad culpam, quae indubitata parens pene hominem sponte lapsum impegit in mortem. Verum quia in iniustitia frena laxauit arbitrii, sic in ea oppressus et obrutus iacet, ut iusto Dei iudicio, quia tunc noluit a peccato abstinere cum potuit, modo nequeat abstinere cum uelit. 5 In eo tamen solo adhuc ei liberum uiget arbitrium, ut sibi ad opus iniquitatis sufficiat, etsi ad bonum non nisi a gratia praeuentus et adiutus assurgat. Sic iustitiam per se deserens, traductus est in regnum peccati, et mortis, ut iugo seruitutis pressus necessitati delinquendi et moriendi subiaceat, quamuis hoc non fatorum series, sed praeuaricationis meritum introducat. 6 Alioquin hominem nulla iustitia condemnabit, cum culpa non in eum, sed in ipsius retorqueatur auctorem. Possibilia itaque sunt, quae nunquam futura sunt; quae si, quia non erunt, euenire non possent, nequaquam possibilia dicerentur. Nauale siquidem bellum fieri, itemque non fieri possibile est, alterum tamen praecise et determinate uerum est et praescitum. [2,21] Caput XXI. 1 Sed esse iam alterius difficultatis succrescunt cornua, et quocunque me uertam, in errorem uideor inuolutus. Si enim quae non sunt, nec erunt, esse possunt, profecto et Deus potest scire quod non scit, aut eo ignorante potest aliquid euenire. Bellum namque nauale quod non erit, sicut et geri, sic et a gerentibus sciri potest. Quod utique et esse et sciri potest ab homine, nunquid sciri a Deo non potest? 2 Si ergo potest Deus scire quod non scit, potest utique et non scire quod scit, eo quod contraiacentium simul nulla possit esse scientia, cum alterum eorum semper, eo quod ueritatis substantia careat, sit obnoxium falsitati. Porro mendaciorum nulla est scientia. Quomodo ergo scientia immutabilis est, cui decessus rerum potest fieri et accessus, quae potest ignorare quod non scit, aut scire quod nescit? 3 Quod si eam uariabilem esse recipimus, Iacobo reclamante, iam apud eum est uariatio, et uicissitudinis obumbratio, et Pater luminum esse desistit, si elabitur quod praenouit. Hoc equidem nec gentilium error circa sua non tam numina, quam daemonia dignabatur admittere, qui Stygiam paludem diis peruiam esse negabant, dicentes eam omnibus uenerandam, et usquequaque illicitam a coelestibus praeteriri. 4 Mentes namque coelestium obliuio non contingit. Nunquid ergo fides recipiet quod de Deo uel ipsa perfidia abhorret? Constat autem apud omnes, quia Deus scit illud non esse futurum, etsi plerique non recipiant illum posse scire, aut non posse scire hoc esse futurum, ne ei mutabilitatis uel impotentiae notam inurere uideantur. Sed esto ut Deus, quoniam hoc plerique recipiunt, possit, dum tamen si fieri potest positione, aut coniunctione non pecces, scire quod non scit, non ob hoc eum esse mutabilem quis conuincit, cuius scientiae non decedit aliquid uel accedit, cum illud solum in rerum natura uerum esse contingat, quod ille ab initio stabilitatis suae puncto praefixit. Dum tamen hoc recipitur, exactissima diligentia praecauendum est, ne cognatio modorum uerbi quam Apollonius inducit, quidquam perfidiae ingerat aut falsitatis. 5 Haec ipsa quoque possibilitas eueniendi, non leuitati ipsius, qui non mouetur, sed rerum facilitati, quae natura non indignante moueri possunt, conuenienter ascribitur. Manet itaque usquequaque immobilis integritas scientiae Dei, et si quid uarietatis alicui inest, non tam scientis quam scitorum mutabilitas est. Licet enim quae scientia Dei complectitur, mutabilitati subiaceant, ipsa tamen alterationis uices ignorat, et uno singulari aspectu et indiuiduo, omnium quae dici, aut quocunque sensu excogitari possunt, uniuersitatem claudit, et continet: adeo quidem sine motu ut localia sine loco, nascentia sine initio, decedentia sine fine, fluctuantia sine alteratione, temporalia sine mutabilitate, et mora, sic uniformiter comprehendit, ut ei nec praeterita transeant, nec futura succedant. 6 Nec mirum hoc in aeternitatis statu, nisi quia quidquid ibi est, mirabile est, cum et in nobis mutabilium motum et festinantium cursum aliquatenus quiescens comprehendat aspectus. Intellectus quoque rem magnam sine distensione, et sine contractione sui rem modicam contemplatur, nec loco indiget ut localia claudat, aut spatiorum interstitiis ut distantia complectatur, in eoque Patrem luminum sequitur, sed non passibus aequis, cum hic multis, ille uero omnino nulli motui obnoxius sit. 7 Cum uero diuinae simplicitatis aspectus innumerabilia claudat, una tantum est, et indiuidua substantia praescientis, eique essentialiter una, cum sibi sit idem esse, et sapientem esse. Alioquin fingat qui potest, quis haec diuersa coniunxerit, nec prima rerum omnium causa erit, quae ut sit, coniunctionis adminiculo eget. Creaturae uero scientia, longe disparis conditionis est. 8 Spiritui siquidem et animae non est idem esse, et scientem esse, cum anima disponatur ad cognitionem rerum, eaque si radicata fuerit, ut, primo affectionis motu inualescens, aut omnino, aut sine iniuria naturae conuelli non possit, habitu suo informat animam, faciatque scientem. Hic ergo habitus, rectissime scientia appellatur, licet et res subiectae interdum scientiae nomine censeantur. 9 Unde et uicissim nominibus mutuatis, quod unius est, transit ad alterum. Sic utique et scientia dicitur multa, cum tamen multitudo, rerum potius quam scientiae sit. Si ergo sapientiae Dei immensitas et simplicitas attendatur, una est simplex et indiuidua. Si subiacentium multitudo, multiplex est et multiformis. Sic etiam si substantiam uolentis aut potentis qua uult, aut potest, attendas, una est uoluntas et potestas. 10 Si quae uult et quae potest, infinitus omnium numerus est; iuxta illud propheticum: Magnus Dominus et magna uirtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Itemque: Magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius. Et illud: Quis loquetur potentias Domini? Haec autem res uniformis et uaria, licet totius uarietatis ignara sit, uariis tamen nominibus appellatur, sed ex uariis causis. 11 Scientia siquidem et praescientia, dispositio, prouidentia, et praedestinatio nominantur. Sed scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, prouidentia gubernandorum, praedestinatio saluandorum est. Et est praedestinatio ab aeterno gratiae praeparatio, per quam unusquisque uocatur ad uitam, sicut ait Apostolus: Quos praedestinauit, hos et uocauit; et quos uocauit, hos et iustificauit; quos autem iustificauit, hos et magnificauit. Et alius: Apud te est, inquit, fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen. Ut ergo reuerenti quadam audacia scientia Dei quae finem nescit, uel sermone finem inueniat: scientia Dei est omnium quae sunt, fuerunt, et futura sunt, uera comprehensio, et plena notitia. 12 Omnia siquidem uera nouit, et sola, nullamque dignatur agnoscere falsitatem. Eam tamen diiudicat et condemnat. Est igitur necessario infinita, quae uniuersa uera complectitur, quorum utique non est numerus, aut adeo infinitus, ut finem non inueniat, nisi in sapientia Dei, quae sola se ipsam quanta sit, nouit. Nihil igitur eorum quae nouit, quoniam uera sunt, euanescit, omniumque dispositorum, praesentia sint; praeterea, an futura, initium et causa ueritas est. 13 Psalmista siquidem ait: Principium uerborum tuorum ueritas, quae nullo defectu sui transibunt. Transibunt tamen coelum et terra, quoniam et hoc de uerbis ueritatis est: tunc utique cum deformitate mundi purgata, reformabitur coelum nouum et terra noua. Sentiat unusquisque quod Dei fides uel ratio persuadet; ego sine praeiudicio sententiae melioris, uera modis in omnibus arbitror infinita: cum in omnibus quae sunt et quae non sunt, ab initio esse necesse sit, uel non esse; et eorum quae contradictoriae opponuntur, alterum semper ex necessitate sit uerum. 14 Tanta ergo numerositate semel et simul uerorum excreuit, aut potius exstitit numerus, ut omnino minui nequeat uel augeri, et usquequaque in aeuum maneat infinitus, nisi apud infinitam sapientiam Dei. Indeficiens ergo scientia est, cui nihil eorum elabitur, et omnino augmentum non recipit, quae ea omnia comprehendit. Rationem uero eorum, quae Deus ab aeterno in sapientia, id est in unigenito uerbo disposuit, creans ibi omnia simul, quam postmodum consequenter producit in opera, secundum prouisum ordinem singula traducens a generatione, qua incipiunt esse per sortem, qua fluctuare uidentur casibus ad corruptionem, quae quasi existendi filum praescindens, retrudit ad non esse, Parcas uel Fata, antiquis placuit appellari, eo quod constitutiones prouidentiae Dei, quin effectui mancipentur, nemini parcant, et a uerbo Dei, quo aeternaliter omnia dixit, et facta sunt, exsecutionis firmamentum accipiant. Unde stoicus omnia necessaria credit, timens euacuari posse scientiam immutabilem. 15 Econtra Epicurus, eorum quae eueniunt nihil prouidentiae ratione dispositum, ne forte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Pari ergo errore desipiunt, cum alter casui, alter necessitati uniuersa subiiciat. Mutabilium igitur rerum dispositio immutabilis est; et aeternae prouidentiae immutabilis status, omnium mutabilium continet cursum. 16 Cum uero ipsa ab aeternitatis suae statu moueri non possit, contingentium seriem ab omni nexu necessitatis absoluit. Et licet lux inacessibilis sapientiae Dei humanae scientiae tenebras incomparabiliter antecedat, est tamen in quo claritati illius, caliginis nostrae oculus quoad aliquid coaequatur. Sicut enim quod uideo imminere, nulla ex eo quia uidetur, necessitate proueniet, sic et quod illius oculus contemplatur, non est necessarium euenire. 17 Scio equidem lapidem uel sagittam, quam in nubes iaculatus sum, exigente natura recasuram in terram, in quam feruntur omnia nutu suo pondera, nec tamen simpliciter recidere in terram, aut quia noui, recidere necesse est. Potest enim recidere et non recidere. Alterum tamen, etsi non necessario, uerum tamen est. 18 Illud utique quod scio futurum: si enim futurum non est, etsi fore putetur, non scitur tamen, quoniam illius quod non est, non scientia, sed opinio est. Caeterum etsi non esse possit, nihil impedit esse scientiam, quae non necessariorum tantum, sed quorumlibet existentium est, nisi forte et tu cum stoicis existentia censeas necessariis comparanda. 19 Sic et quae ille praenouit, omnia procul dubio implebuntur. Contingentia tamen omnia et non euenire possibile est. Adeo quidem ut ad eueniendum res, quas cum eo futuras praenouimus, non magis ipsius, quam noster uisus abstringat, licet ab illius dispositione subsistendi formam omnia sortiantur, quatenus bona sunt. 20 Alias autem non formae existendi imaginem gerunt, sed defectum illius, enormitatis suae uitio protestantur. Praescientia ergo rebus causa eueniendi non est, aut euentus rerum ei causa est praesciendi, ne aut temporalium motus aeternae prouidentiae causa sit, aut a purissimo fonte bonitatis malorum profluant riuuli. Deus uero bonorum duntaxat auctor est. 21 Quod uero in topicis uulgo obiicitur, quia necessario, si quid praescitur eueniet, nullo ueritatis robore subnixum est, nisi forte rebus ab omni necessitate absolutis, modum complexioni quis tribuat, ut potius necessitate consequendi, quam consequentis propositae enuntiationis ueritas constet. Nec me arctabis, ut licet dispositarum rerum, mutabilem fatear esse naturam, scientiam disponentis ob hoc dicam esse mutabilem; cum secundum ipsius ueritatis arcanum (Ioannem filium tonitrui loquor) fidei constet, quia quantacunque sit labilitas subiectorum; quod factum est in eo uita erat, per quem facta sunt uniuersa. 22 Eius itaque dispositio tanta suae stabilitatis incolumitate uiget et uiuit, ut nullo rerum motu concuti, nulla possit temporis, aut casus mutabilitate conuelli. [2,22] Caput XXII. 1 Instas tamen dicens, nisi euenerit aliquid quod praeuidit, illud certa significatione complectens, forte lapidem recasurum in terram, fallitur dispositio. Quia ergo lapis non recidere potest, iubes me de duobus eligere, quorum neutrum communiter approbatur, ut uel fatear prouidentiam posse falli, quod fides abhorret, uel, quod absonum est, ex possibili impossibile consecutione uera consentiam euenire. Angustiae quidem sunt undique. 2 Hinc, ne diuinam minuam maiestatem; inde, ne multorum clamoribus et sententiae, quae iam fere omnibus persuasa est, contradicam. Sed quia melius est incidere in linguas hominum, quam impie uersari in Deum, si utrumque uitare non possum, absonus malo uideri, quam perfidus. Nondum etenim omnibus persuasum est, quod ex possibili impossibile non sequatur. 3 Nam hoc nonnulli recipiunt; sed an recte, uiderint ipsi et iudicent. At ut ex uero falsum sequatur, nemo sapiens acquiescit. Verum siquidem ex falso sequitur et uero, sed ex uero, non nisi uerum. Ex possibili quoque et impossibili, interdum possibile sequitur: non tamen ex quouis impossibili omnia impossibilia. Nisi forte aliud tibi persuaserint illi, quorum si omnia uera sunt, ex uno impossibili, sequuntur omnia impossibilia, et ex quouis falso, quaelibet falsa. 4 Si uero obtinuisses ex uero falsum, iure et ex sententia omnium quererer me a semita ueritatis abductum. Non tamen his importunitatibus eatenus premor, ut quod inopinabile est, licet inueniam consortes erroris, propria temeritate tueri contendam. Malo cum academicis, si tamen alia uia non pateat, de singulis dubitare, quam perniciosa simulatione scientiae, quod ignotum uel absconditum est, temere diffinire, praesertim in quo assertioni meae fere totus aduersabitur mundus. Eoque libentius academicos audio, quod eorum quae noui, nihil auferunt, et in multis faciunt cautiorem, magnorum uirorum auctoritate suffulti; cum ad eos etiam in senectute transierit ille, in quo Latinitas nostra solo inuenit, quidquid insolenti Graeciae eleganter opponit, aut praefert, Ciceronem loquor, Romani auctorem eloquii, quem ad eos, quasi in calce uitae, diuertisse, liber De natura deorum inscriptus, docet. 5 Efferant stoici inopinabiles sententias suas, quas paradoxas uocant, ueras quidem, praeclaras, et admirabiles: nos pingui, ut dicitur, Minerua agentes, nihil eorum approbamus, quae omnibus, aut pluribus, aut sapientibus singulis in facultate sua probabilioribus falsa esse uidentur. Nec si Cicero ipse, aut Aristoteles, impossibile ex possibili producant, acquiescendum censeo, me potius, aliqua fallaciae nube deceptum, uerosimiliter opinabor. 6 Hac ergo uia tendiculas tuas egredior, ut dicam prouidentiam falli non posse, rem tamen quae prouisa est, posse non euenire. Sed quid inferre consueueris, scio. Ergo possibile est, eam non esse praeuisam. Esto, inquam. Quo ultra progredieris? Ergo, inquis, reclamante philosophia, et quod est non esse, et quod fuit possibile est non fuisse, et quae iam praeterierunt, reuocari possunt ne fuerint. Et quidem infinitam potentiam Dei, scientiolae et ratiunculae meae legibus non coarcto; nec ei finem, quae non habet, impono. 7 Scio enim quia omnia potest; sed tamen quia mendose colligis patenter uideo. Primo quia diuinae maiestatis immensitatem, paruitatis humanae modulo circumscribis, et aeternitatis immutabilem statum, labentium rerum imagine, et succedentium sibi temporum uarietate distinguis. Sed longe secus esse hic, atque in his ex praecedentibus oportuit concipi, cum aeternitatis statum nullus omnino motus attingat, et creatura quaelibet accessu, uel decessu accidentium moueatur. Homo siquidem si quid prouidet futurorum, statim mentem eius quidam motus aggreditur, ut animus quadam applicatione sui, ad aliud apud se futuri operis speciem praefiguret, eamdemque plerumque nunc quasi in archiuis memoriae depositam, reponit, nunc quasi in speculo natiuae puritatis replicat et reuoluit. 8 Facilius enim est motum hunc ab animo omnino deficere, quam contemplatione iugi animo inhaerere. Et quidem hic motus, si non prouidentia est, aut prouidentiam parit, aut ei cuiuscunque foederis notitia uicinatur. Cum uero motus praecedens, et ex ea concepta species, futuri operis sequela frustratur, inanis est agitatio mentis, et quasi umbra in somnis, sine ueritatis corpore euanescit. Motus tamen, quia reipsa fuit in anima, non potest non fuisse in anima, et anima quae motus agitatione mota est, non mota non fuisse non potest. Porro diuinae simplicitatis status, longe alia conditio est. 9 Ea siquidem uno simplici et indiuiduo aspectu, ut praedictum est, quae sunt, quae fuerunt, et quae uentura sunt, omnia contemplatur, nulloque rerum mutabilium lapsu mouetur: sed in se ipsa semel et simul contuens uniuersa, subsistit inuariabilis, . . . Stabilisque manens dat cuncta moueri. Et licet interdum ei praeteriti temporis aut futuri uerba aptentur, non ei quidquam ex hoc subtrahi uel impendere, sed rerum subiectarum mutabilitas, si quid proprie dicitur, ueraciter indicatur. 10 Cum ergo ipsum aliquid praenouisse audimus, minime intelligimus fluxu temporis eius praeteriisse scientiam; sed si uerborum naturam sequimur, praecessisse tempus, quo ueraciter credatur, eius, quod futurum erat, habuisse notitiam. Sic utique eum ab aeterno certum est omnia praeuidisse, non quod uisui eius motu suo quidquam subtrahat tempus, sed, quia qui uniuerso tempore natura prior est, suus omnia semper comprehendat aspectus. 11 Eius ergo prouidentia in sui dispositione non fallitur, quia eam semper sequela operis comitatur. Sed nec falli potest, qui nec ex mutabilitate rerum, nec ex temporis fuga, aut uersibilitate, potest aliquid absconditum esse ab oculis eius. Hominis uero falli potest, et fallitur dispositio, quia res, cuius apud se praefigurauit speciem, processu temporis aut omnino non euenit, aut in alia specie in publicum procedit. Nec tamen quaecunque praeteriti uerbi significatione clauduntur, rebus sunt aggreganda praeteritis. 12 Nec si me uixisse profitear, florente peripatetico Palatino, ideo mihi uitam elapsam, aut praeteritam esse confiteor. Aut si ab Arianis, Eugenio praesidente, dissensi, non ob praeteriti temporis gratiam a fidei et confessionis illius integritate diuerti. Caeterum, quia quandoque uerum fuit dicere: Nunc uiuo, sic sentio, eleganter et uere fateor in sequentibus, quia tunc uixi, et sic sensi, nec tamen uitam praeteriisse uel sensum. 13 Scio tamen quis dixerit, "quia in hoc erramus, quod mortem non prospicimus. Magna pars eius iam praeteriit. Quidquid aetatis retro est, mors tenet". Sed certe si ei semel fuisset uita elapsa, aut hoc omnino non diceret, aut diceret rediuiuus. Non est ergo necesse praeteriisse quidquid praeteriti temporis significatur uerbo, et licet praedestinati sint multi, non ideo quia electi sunt, praeteriit praedestinatio. 14 Et quamuis non praedestinati esse possint, poterit aliquid quod praeteritum sit, ne praeterierit reuocari. Nota siquidem praedestinationis, quocunque uerbi casu utaris, quantum in eo est, futurum quam praeteritum potius signat, et eum de quo dicitur, nisi iam fore euaserit, indicat esse saluandum. Est enim, ut dici solet, uerbum fecundum, et in se semper uerbi alterius intelligentiam claudit. 15 Non itaque motum aliquem praedestinati ingerit, sed ei qui saluandus est, primitiua disponentis Dei gratia, patere asserit ostium salutis, et ianuam misericordiae, qua procedente tempore possit saluari, imo saluabitur, licet possit et non saluari. Nec mihi illud Aristotelis tui obiicias, "quia fuisse quod fuit, et esse quod est", quoniam est, necesse est ut colligas enuntiationes, quae praeteriti temporis habent copulam, ueras esse praecise, uel praecise et ex necessitate falsas. 16 Minime namque hac obiectione iuuaberis, cum et ipsa Aristotelis uerba faciant quaestionem, et articulo discutiendo nullum, aut paruum ferant suffragium. Regulae siquidem integritatem subuertunt enuntiationes, quae praeteritis uim futuri contingentis adiungunt; puta uerum fuit heri te cras esse lecturum, aut te Plato quandoque sciuit dormiturum. 17 In quibus ex adiunctione futuri, praeteriti temporis uacillat fides. Dum enim tu poteris non dormire, et hoc Plato poterit nesciuisse, non quod motus, qui in anima eius fuit, non fuisse possit, sed quod quae fuit scientia, mutabilitate rerum, et temporis lubrico in opinionem poterit deuocari. Si tamen contingentium futurorum ulla potest esse scientia, quamuis sit indubitata opinio, quae scientiam probabiliter imitatur: item quod heri uerum fuisse praediximus, non fuisse poterit uerum, non quod res praeterita reuocetur, quae in eo nulla praeteriit, sed quod res futura exspectatur, quae ab insidiis fortunae pendet, ut sit. 19 Deinde tu ipse potes prouidisse bonum aliquod, quod forte futurum est bonum, et potest non fore bonum; et idem potes non prouidisse bonum, non quia possis non prouidisse, quod prouidisti, sed quia potest non bonum esse, quod prouidisti. Item potes quid promisisse uel stipulatus esse utiliter, idemque potes non promisisse, aut non stipulatus esse utiliter; quod tamen promisisti uel stipulatus es, non promisisse, aut non stipulatus esse non potes. 20 Praeterea, tu in fundum Sempronianum, illum qui te sequitur, praecessisti; et si alium praecessisti, te alius aut secutus est, aut sequitur, aut sequetur. Cum ergo consequentis euacuari possit euentus, antecedentis quoque ueritas potest infirmari, ut et tu qui praecesseras, non praecessisse possis. Quo tamen ingressus es, non potes non fuisse ingressus, neque quod factum est connumerari potest infectis, neque quod praeteriit, ne fuerit, poterit reuocari. 21 In his enim omnibus quae mente concepta, uel uerbis expressa, uel actu completa transierunt, non possunt, nec poterunt exinde non fuisse, etsi qualia futura erant, dum eadem sui natura certus non fixit euentus, ualeant non fuisse. Talium uero clauduntur ambitu omnia, quae cuiuscunque generis imminentis appellatione clauduntur, licet familiarius ad quantitatem, aut ad aliquid, aut ad quodlibet aliorum naturaliter applicentur. Quid ergo mirum, si ille qui omnia potest, et quae praeuidit, non praeuidisse potest; cum constet fidei quod ea quae praeuisa sunt non euenire possunt, et quae non praeuisa sunt, possunt euenire, nec tamen citra conspectum prouidentiae ualeant euenire. 22 Ait enim Isaias: "Si uolueritis ambulare in praeceptis meis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam concitaueritis, gladius deuorabit uos, quia os Domini locutum est". Ecce quia liberum hic seruatur arbitrium, dum si uolueritis, et si nolueritis dicens in utramque partem, non ex iudicio irretractabili fatoue Dei, sed ex merito singulorum omnibus poenam uel praemium repromittit. 23 Esset utique in uoluntatem collata conditio promerendi inutilis, si faciendi uel non faciendi necessitas, esset prouidentiae uel fatorum nexibus illigata. Quod si istud non sufficit contentiosis, an non ex euangelico testimonio poterat in passione Filius rogare Patrem suum, ut exhiberet ei plus quam duodecim legiones angelorum, cum tamen liqueat ex post facto, non hoc, sed oppositum eius, quod contigit, fuisse prouisum. 24 Nec perspicacioris ingenii moueat sensum, si in tantae maiestatis scrutinio exemplis deficimus, nec rationibus abundamus, cum admirationem ratio tollat, et exemplorum inductio singularitatem excludat. Ipsa uero ineffabili singularitate mirabilis, et mirabili immensitate singularis, omnem sensum exsuperat, non modo hominum sed angelorum. Scio equidem quia scrutator maiestatis opprimetur a gloria, et ex edicto Altissimi, bestiam, si montem tetigerit, lapidibus obruendam. 25 Unde quae in talibus praeponuntur, sine praeiudicio meliorum, inuestigantis animo potius dicta sunt, quam temeraria contentione, ad impugnationem ueri aliquid statuentis. Sed nec illud me scire confiteor, cur hoc reprobato alium praeelegerit, nisi quod cum patribus sentio in illo occultam Dei iustitiam uenerandam, in hoc manifestam gratiae misericordiam amplectendam. 26 Nam et ille, qui raptus ad tertium coelum audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui, huius difficultatis articulum non tam discutiens quam admirans, altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae Dei confessione humili ueneratus, iudicia eius incomprehensibilia, et uias imperuestigabiles esse pronuntiat. Incerta et occulta sapientiae Dei, qui sibi manifestata esse congratulatur, opera eius supra sensum hominis magnificata asserit, et dum scrutatur omnia, cogitationes Altissimi nimis profundas agnoscit. 27 Huic ueritati consonat, quod in Ecclesiaste sanctus Salomon in auditu fidelium concionatur: "Est homo qui diebus et noctibus non capit oculis somnum, et intellexi quod omnium operum Dei, nullam inuenire possit homo rationem eorum quae sunt sub sole. Et quanto plus laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire". Si ergo inueniri non potest ratio subsolarium, quis plene suprasolarium redditurus est rationem? Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Constat itaque sic rationem omnium ueritatis ardore quaerendam, ut pia intentio suam infirmitatem agnoscat, et ex omnibus rebus proficiat, dum sibi persuaserit diuinam maiestatem fideliter honorandam, et misericordiae indeficientis abyssum iugiter amplectendam. Denique apud philosophos cautum est, talia manere praedicata, qualia subiecta permiserint, omniumque praedicamentalium uim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eamdemque, cum ad culmen theologiae ascenditur, quasi natiuo colore destitutam, et robore, alterari. 28 Plane deficit uis uerborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi diuinae discutitur immensitas maiestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet quae rerum numerum augent uel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse; aut non praeteriisse, quod praeteriit, dum tamen quod uerum fuit, secum forte lecturum, nihilominus uerum non fuisse possit. 29 Quod itaque praeteritum est, reuocari non potest ne fuerit, et aeque quod ex insidiis fortunae pendet, dum tamen ex facilitate naturae utriuslibet sortis exspectat euentum, nulla eueniendi sibi necessitas subiicit. Sic forte dum prouidentiae non impletur effectus, quod futurum est, et non euenire potest, potest etiam non fuisse praeuisum. 30 Non tamen, ut praedictum est, inuestigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati eius quamcunque praescribo mensuram. Hoc autem cum multis sentio, quia si quid Deus praeuidit, eueniet; et si non euenerit, non praeuidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non euenire, potest etiam non fuisse praeuisum. 31 Quid enim ex quo ueraciter consequatur, ipsa ueritas nouit, iuncturamque rationum plene et perfecte primitiua ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quidquid unicuique probabile occurrit, suo iure defendat. Solebat nostri temporis peripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obuiare, ubi non sequentis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria ponit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam uelint, etsi nonnullae sola, dum tamen magna, sint probabilitate contentae. 32 Sicut enim scientiae assistit euidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem praeferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Euangelii, ubi de multis mansionibus, quae in domo Patris sunt, a Saluatore fit mentio, ait: "Si quo minus dixissem uobis, quia uado parare uobis locum, id est si non essent praedestinati, dixissem, ibo et praedestinabo. Diuersitatem etenim mansionum quae in domo Patris coelestis praeparatae sunt, diuinae praedestinationi coaptat, quae saluandis pro beneplacito disponentis parit diuersa charismata gratiarum et munerum. Cum uero tantus Pater hunc apprehenderit interpretationis sensum, ut dixerit, si non essent praedestinati, dixissem uobis, ibo et praedestinabo, credibile est dum rerum pendet euentus, si omnipotenti placeat, eos qui nondum praedestinati sunt, posse praedestinari ad uitam, et qui iam scripti sunt in libro uitae, exigentibus meritis ab eodem posse deleri". 33 Hinc est forte: Deleantur de libro uiuentium, et cum iustis non scribantur. Itemque: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Qui natus est, inquit Euangelista, ex Deo, non peccat, quoniam generatio coelestis seruat eum. Generatio utique coelestis est aeterna praedestinatio, cuius omnes filii ingrediuntur ad uitam, etsi possibile sit eosdem praeuaricationis merito a iustitia, quae uia uitae est, aberrare. Si mihi non credis, audi uel illum, cui si angelus de coelo contradixerit, dignissimo anathemate condemnabitur. Pater, inquit, ex eis quos dedisti mihi, non perdidi quemquam, sed serua eos. Nonne, quaeso, iam illos perdiderat, qui retrorsum abierant? 34 Nonne etiam quodammodo iam Iudam perdiderat? Sed certe non acceptauerat eum in arcano consilii Filius, nec Pater seruandum inter conscriptos Filio dederat illum, qui non fuerat praedestinatus ad uitam. Si uero alii praeordinati erant, si labi non poterant, quare pro eis tanta sedulitate Filius intercedit? Saluandi ergo erant: et tamen dum peregrinabantur a Domino mortem poterant promereri, ad uitam nulla necessitate praedestinationis arctati. 35 Gloriatur quis quod eum nihil separabit a charitate Christi, et tamen castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne forte cum aliis praedicauerit, ipse reprobus inueniatur. In Apocalypsi quoque monentur angeli ecclesiarum nunc agere poenitentiam et prima opera facere, ne moueatur candelabrum eorum, nunc tenere locum suum, ne eumdem alteri cedant. 36 Cur ita, si quae futura erant, mutari non poterant? Haec quoque sententia nec gentilium philosophos latuit, qui fatorum seriem dicunt immobilem, non quia moueri non possit, sed quia moueri omnino non contingit. Hinc est illud: "Exire a mediis potuit Pharsalia fatis". Itemque poeticum, quo senex Carnotensis in angustiis fortunae frequentius utebatur: "Fata uiam inuenient, etc. 37 Quae uero elapsa sunt, et secundo dispositionis effectu completa, naturaliter quidem non possunt non fuisse; licet nihil asserere in alterutro audeam in iniuriam disponentis. Ait tamen doctorum doctissimus (Hieronymum loquor): "Audenter loquar, licet Deus omnia possit, uirginem tamen post ruinam suscitare non potest". 38 Potest tamen post coronare corruptam. Et quidem diffinitionem uirginis, eodem interpretante, Apostolus ponit, ut sit uirgo quae sancta est corpore et spiritu. Sed procul dubio Deus et sanctificare animam uirtutibus, et carnem potest redintegrare corruptam, ut tota substantia sui uideri possit, quae ceciderat, suscitata. Quod si, oratorio tropo usus, intellexit quae fuerunt non posse non fuisse, non necesse fuit ad uirginem prostratam recurrere, cum in praeteritis omnibus simili sententia uel errore, hoc idem potuerit inueniri. Sententiam uero ab errore scienter diuido, eo quod sententia semper habere debet ueritatis significationem. Sicut apud sanctum Iob inuenis: Quis est iste inuoluens sententias sermonibus imperitis? Sed forte uirginitatis aliquis gradus est, quem impossibile est a quacunque corrupta apprehendi. 39 Quod autem possibile dicitur, interdum ad facilitatem, quae singulis inest, uel ex fortunae calculo, uel ex aptitudine dispositionis, refertur, quandoque ad ipsam rerum naturam respicit, nunc ad fontem omnium, diuinam reflectitur maiestatem, a qua omnis non modo personarum potentatus, sed rerum omnium quae uideri uel cogitari possunt, potestas est. 40 Hinc illud Salomonis: Omnis potestas a Domino Deo est. Aduersus hanc nulla me unquam contumacia erigam, certus quia ipsa sola est, quae potest animam et corpus mittere in gehennam. [2,23] Caput XXIII. 1 Restat tibi illius stoici tui quaestio, quem in Apulia diutius morantem uidi, ut post multas uigilias, longa ieiunia, labores plurimos et sudores, tanto infelicis et inutilis exsilii quaesitu, in Gallias Virgilii ossa potius, quam sensum reprotaret. Quaerebat enim Ludouicus ille, an posses aliquid facere eorum, quae minime facturus es. 2 Quod cum admisisses, mille tibi aureos offerebat, dum illud efficeres. Quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari iubebat, ut quod leuiter fieri potest efficias. Tandem impudenti et impudico soluebatur cachinno, uim coniunctionis oppositorum non intelligens aut contemnens, et te ridiculum assistentibus digito ostendebat, qui gratis tantam pecuniam contempsisses. 3 Congeris in hunc modum quamplurima. Non tamen his stimulis urgeor, ut omnia necessaria credam quia sciuntur, aut nihil contingentium sciri, quia necessaria non sunt. Plane sciolus paululum mihi cum peripateticis prae illo uideor, qui huius difficultatis angustia in Atticis noctibus confessus est, se nescire se non esse cicadam. [2,24] Caput XXIV. 1 Illi quoque, licet dissentiamus in plurimis, mecum fatentur, se omnia non nescire, cum quibus astra loquuntur, et qui quasi de ipso coelestium sinu extrahunt ueritatem. Qui uero eorum modestissimi sunt nec sideribus rerum pollicentur effectus, nec eas necessitati lege dispositionis astringunt, sed quia uenturae sunt, certisque pronuntiantur indiciis, praedicere non uerentur. 2 Sed si futurorum potest ordo mutari, temerarium est rem sui natura incertam, certo diffinire iudicio. Sin autem mutari non potest, quid prodest tanta curiositate scrutari, quod nulla potest diligentia declinari? Sed forte etsi aliter esse possit, res incerta non est, temeritatemque iudicii excusat ratio indubitata signorum. Licet enim sit possibile rem aliter esse, eam tamen ita futuram esse, manifesta signa praenuntiant. 3 Nec mea, inquit astrorum secretarius, interest, an aliter esse possit, dum id de quo agitur, ita futurum esse non dubitem. Sed quaenam est haec certitudo signorum? Nempe rerum plerumque experimentum fallax, iudicium difficile, ipsorumque signorum uaria est et multiplex significatio. Porro uarietas ambiguitatem inducit; in ambiguis autem omnis diffinitio periculosa est. 4 Sed esto quod signa uniformia sint, unde illa una significatio innotescit, aut quid perhibet eam esse falsam? Natura, inquis? Illane quae in rebus, an quae in diuina uoluntati, consistit? Porro, diuinae non obloquor uoluntati, sciens quia omnia, quaecunque uoluit, fecit. Si ea tibi innotuit, bene est. Potes utique in lumine illo uidere lumen, et uera indubitata de libro proferre, qui aliis signatus, tibi apertus est, in quo sunt omnes sapientiae et scientiae thesauri absconditi, quem nemini aperire licitum esse audieram, nisi Agno qui occisus est, et mortem uirtute propria interemit. 5 Noli amodo cum Apostolo mirari altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, cum tibi comprehensibilia sint iudicia eius, et astrorum ducatu peruestigabiles uiae eius, tibique uadabilis sit iudiciorum eius abyssus multa. Si de ea natura niteris quae in rebus, id est frequenti rerum cursu, uersatur, frustra tibi de siderum familiaritate blandiris, cum a solito rerum cursu multa diuertant, et eo maiori admiratione feriant sensus hominum, quo non modo insueta, sed ipsi naturae uidentur aduersa: ut, cum solis defectus plenilunio contingit, aut si circa synodum, aut circa plenilunium, uel ultra, luminis sui luna patiatur eclipsim. Qui enim sideribus legem dedit, qui curricula temporum uoluntatis suae freno moderatur, qui rerum momenta temporibus suis accommodat, quando uult, et quo modo uult, nouum stupente natura, aut rarum potest producere effectum ex causis concurrentibus, quae aliter parere consueuerant. Quis enim consiliarius eius fuit, aut dicet ei: Cur ita facis? Utique Dominus est: quod beneplacitum est in oculis suis faciet. Dispositioni ergo aptare tempora, et rerum momenta uariare temporibus, solus ille qui disposuit, potest: et cum multorum notitiam, secundum beneplaciti sui mensuram, concesserit creaturae, hoc sibi Trinitas singulariter reseruauit. 6 Quando itaque, et quandiu quid futurum sit nouit, et partes temporum ille dispensat, per quem ipsa tempora facta sunt. Ipsa quoque tempora motu et uariatione rerum, quasi quibusdam coloribus pingit, et uolubilem temporis rotam, iugali quodam nexu rerum quo teneatur, illaqueat, et ut rem incomprehensibilem ingerat intellectui, eamdem mirabiliter rerum proprietatibus, quasi suis informat. 7 Non est, inquit uerbum Altissimi, uestrum, nosse tempora, aut plene sciatis quando et quandiu quid facturum sit; uel momenta, ut possitis modos, et uarietates eorum, quae futura sunt, comprehendere. Ecce quare temerarium sit, futura certo subiugare iudicio. In Patris siquidem potestate sunt posita, non in necessitate eueniendi. 8 Porro quae in potestate posita sunt, sic, et non sic, esse possunt. Nam quae in necessitate, sic esse necesse est. [2,25] Caput XXV. 1 Sed forte familiaribus Veritas loquens: Non est uestrum, ait, ut tantam praerogatiuam alienis, puta mathematicis, reseruaret. Esto, si tamen fidelis animus acquiescit. Sed quanta, ut praedictum est, est haec certitudo signorum? Nempe cum - "Signa meatus Deseruere suos", nouum aliquid creditur imminere. 2 Non enim eousque contendo, ut res magnas nullis unquam credam indiciis praeueniri, cum in sole, et luna, et ipsis elementis, et ornatu eorum, uim significatiuam a Domino esse didicerim. Caeterum artem esse, qua quis de futuris, ad omnia interrogata uerum respondeat, aut omnino non esse, aut nondum innotuisse hominibus, mihi multorum auctoritate, et ratione, persuasum est. 3 Quod si tibi persuadere non possum, obstantibus his, quae mihi de prouidentia, et fato, indesinenter opponis, mihique repugnantibus exemplis, quae de uariis affers historiis; persuasi tamen mihi, huic non acquiescere uanitati. Non equidem signorum signatorumque eam cohaerentiam arbitror, ut alterum ex altero necessario consequatur. 4 Cur ita crediderim, nisi te curialium nugae detinent, audi. Rex Ezechias aegrotauit ad mortem. Annon credis regem Iuda medicum inuenisse, qui urinae, et pulsus, et multiplicium praegnosticorum indicio, morbi deprehenderet quantitatem? Deinde responsum mortis forte acceperat in corpore suo, qui eousque perductus est, ut se uicturum ulterius non speraret. 5 Postremo Spiritus sanctus mortem nuntiabat astare prae foribus. Quod signum certius quaeris? Quid certum est, ut de aliis taceam, si de testimonio dubitas Spiritus sancti? An negabis Isaiam dixisse: "In spiritu morieris et non uiues?" Vixit tamen et non mortuus est, adiectis ei annis quindecim, per misericordiam eius, qui futurorum euentus in sua posuit potestate. 7 Et forte mortem, quam natura uitaliumque defectus intentabant, quia ille per poenitentiam mortuus est in culpa, ulterior comminantis Dei absorbuit misericordia. Achab quoque rex impiissimus, cum Iezabel non tam coniugio, quam crudelitate coniuncta, cum uineam sancti Nabothae cruore possedisset, mortem imminentem, praenuntiante Domino, exspectabat. 8 Si mihi non credis, quod eam Deus ipse praenuntiauerit, audi Eliam. Ait enim: Haec dicit Dominus: "Occidisti et possedisti" Itemque: "In quo loco linxerunt canes sanguinem Naboth, ibi lingent sanguinem tuum, et Iezabel canes comedent ante muros Iezrael". Quod cum audisset Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunauitque et dormiuit in cilicio. 9 Factusque est sermo Domini ad Eliam dicens: Quia reueritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus eius. Ecce poena quae debebatur Achab, quia poenitentiam egit, differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseuerans praesenti iudicio condemnatur. Una eademque fuit sententia, quae sanguinem Achab et Iezabel canibus exponebat. Et tamen pro parte mutatur, et pro parte manet immobilis, auctore temporum sic omnia dispensante. 10 Sic et Niniuitae, a praesenti excidio liberati, Domini flexere sententiam, ex edicto regis et principum, agentes poenitentiam ad praedicationem Ionae. Nunquid tibi uidetur uerior et fidelior sententia Iouis et Martis, quam sententia Creatoris? Non utique Plauti consilio acquiesces, si istud uirium planetis ascripseris. 11 Cum enim Sycophanta Mandrogerum percunctaretur, an illi sint planetae placandi, "qui numeris totum rotant": eos Mandrogerus nec nostro uisu faciles, nec dictu affabiles esse respondet, adiiciens quod atomos in ore uoluunt, stellas numerant, sola mutare non possunt sua. Sic itaque a dispositione siderum euentuum necessitatem ingerit, ut illos sale satis urbano eleganter irrideat, qui uisum exercent in contemplatione eorum, qui uisum fugiunt, et interpellant eos, qui loqui dedignantur: et cum atomos in ore uoluant, uerendum est, ne si atomos genethliaco forte intercidat, in excipienda sententia coelestium labatur. 12 Sit ergo eorum insignis auctoritas, dum stabilis et inconuulsa maneat Creatoris. Certe quidquid tibi Mars tuus, aut Iupiter suggerant, Deus uerax est, et tu dum illis plus quam Deo credis, perniciosissime mendax. Astra quidem mendacia sunt in conspectu eius, sed et in angelis suis reperit prauitatem. Ut tamen uerum fatear, tibi astra non mentiuntur, sed tu ipse. 13 Quod deciperis tibi imputa. Quis enim te cogit falsum putare? Deus ea, quae praeeuntibus signis uentura coniectas, immutabilia esse persuasit. An falleris eo quod Figulus sibilans, aut hic mundus ait: "Nulla sine lege per aeuum Errat, et incerto uoluuntur sidera motu. Aut si fata mouent, urbi, generique paratur Humano matura lues?" 14 Idemque manifestius subiicit: "Et superos quid prodest poscere finem? Cum domino pax ista uenit: duc Roma malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Protrahe, ciuili tantum iam libera bello. Sed procul dubio multi dii tui, futurum bellum amouere non poterant, quia multi, imo potius nulli sunt". 15 Hoc tamen unus et Deus et Dominus omnium potuisset. Nouit enim ille mutare sententiam, si tu beneficio eius maleficium finias. Unde et Nabuchodonosor consilio Danielis peccata eleemosynis redimens, et iniquitates in misericordiis pauperum; sententiam Domini imminentem, ad tempus effugit, donec in aula Babylonis glorians diceret: "Nonne haec est Babylon ciuitas magna, quam ego aedificaui in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria nominis mei?" Sic ergo elationis uoce, in se ipsum iam fugientem Dei sententiam reuocauit. [2,26] Caput XXVI. 1 Cum itaque immutabilis Dei possit moueri sententia, errantium et discurrentium siderum sermo manebit immobilis? Sed quocunque modo sententia moueatur, consilium Domini manet in aeternum. Quod autem consilii et uoluntatis Dei signum certius est, praeceptione aut prohibitione diuina? Annon recte uidebitur uelle, quod praecipit? 2 Plane patriarcham praecepit unigenitum promissionis filium immolare. Recte, ne patriarcha mandanti acquieuit? Recte quidem per omnia, eo quod mandatum uoluntatis, quae prima omnium causa est, et nunquam suo fraudatur effectu, certissimum indicium sit. Adeo quidem prima est, ut si quaeratur de aliquo, cur ita sit, rectissime dicatur, quoniam ille sic uoluit, qui omnia quaecunque uoluit, fecit. Si uero cur uoluerit inquiratur, inepta quaestio est, quoniam primae causae, uoluntatis scilicet, quaeritur causa, cuius nulla est omnino causa. 3 Equidem dici solet, et uerum est, quia in manu principis est, ut possit mitius iudicare quam leges, cum et qui legem tulit, derogandae, uel abrogandae illius, habeat potestatem. Legi ergo, quam figulus tuus coelo imponit, auctor coeli contradicere non audebit? Interpositam inter ius et aequitatem interpretationem, soli principi et oportet, et licet inspicere. 4 Ubi aliud ius suadet, aliud aequitas, quae in publica utilitate uersatur, principis quaerenda est interpretatio, quae generalis est, et necessaria. Ubi de scripto, et sententia dubitatur, mens est inquirenda auctoris. Quis ergo te coelestium fecit interpretem? Unde, quid expediat, nosti? Qua temeritate aliena opera, tuis, imo Dei stellis, ascribis? 5 Teneo enim tuum illud subtilissimum argumentum : "Tu qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum Gradiue paras?" Sed mendacii pater, qui te hoc docuit coelestibus ascribendum, fraudulenter sic agit tecum, ut cum his notis resperserit creaturam, ipsum creaturae sic infamet auctorem. 6 Postremo animulas miserorum fraude deceptas, ineuitabilium uaticinio futurorum in elationis tumorem suspendere, uel desperationis abyssum praecipitare, dementia est. Porro hunc fructum mathesis suae horoscopi afferunt, et planetis suis magis erronei, dum a scientia pietatis exorbitant, longa peruestigatione signorum, cum eo, qui quasi Lucifer matutinus oriebatur, descendunt cendunt in infernum uiuentes, aliosque ruinae suae participes efficiunt. 7 Sed dum tibi talia proponuntur, uel opponuntur, quid facis? Rides equidem, et nimis uncis naribus indulges, ludibrio habens simplicitatem fidei, recurrisque ad prouidentiae sinum, et te in abyssum inscrutabilem quasi Antus alter totus immergis. Lucem inaccessibilem posuisti refugium tuum, et inde fidei rusticitatem impugnas, ac si fons ueritatis propugnaculum sit erroris. Sed esto, ueterem hanc prouidentiae querelam sopire non possum, et nodos omnium quaestionum soluere non sufficio. 8 Quis enim adeo sapiens est, ut omnibus cuiusuis imperiti, nedum tuis, quaestionibus satisfaciat? Totius denique ueteris philosophiae princeps Plato, leuem (ut fertur), quod tamen de Homero uerius diceretur, nescio quam nautarum quaestionem explicare non potuit. Unde cum ab eisdem impudentius, et protractius derideretur, ut erat uir uerecundi ingenii, quasi toxicato confusionis iaculo perfossus ad mortem, spiritum nouissimum exhalauit. 9 Puduerat enim quod quasi totius academiae improperio, exprobrauerant principem philosophorum Graeciae, etiam minima ignorare. Hoc autem asserit Flauianus in libro, qui De uestigiis philosophorum inscribitur, Xenophontinos faciente inuidia, aduersus Platonis gloriam impudenter finxisse. Licet quamplurimi eum ob sacramentum numeri asserant ultro animam posuisse illo aetatis suae anno expleto, quem nouenarius in se ipsum ductus effecerat, eo quod exinde non accedit humanitati nisi labor et dolor. 10 Fateor equidem me paucula scire, et cum multis plurima ignorare, nec tamen uitae munus quasi Homerus pudore uictus abiicio. Si ergo prouidentiae, et liberi arbitrii litem componere non sufficio, si fatorum et facilitatis naturae repugnantiam nequeo concordare, nunquid ideo minus uerum est ista esse? Sicut in iure ciuili reus frequentissime fauorabilior est, ita quaedam sunt inuestigationibus philosophicis, ubi plerumque potior pars uidetur actoris. 11 Hoc autem ex defectu nostro arbitror euenire. Intellectus enim circa rerum prima principia deficit. In his scrutinium prouidentiae, inuestigationemque materiae, et fidei nostrae multos articulos aptissime censeo numerari. Dum in prouidentia unius quaerelae molestiam perimis, uelut hydrae praeciso capite, plurium succrescunt capita quaestionum. 12 Si in materiae siluam progredimur, illico patimur quod somniantes, inter aliquam et nullam substantiam constituti. Animae quaesita origine, traducem nobis intellectus opponit. Postremo in diuina substantia trinitatem recipere personarum, nisi in fidei uirtute, quomodo Arii laqueos declinabis? Diuinitatis unam simplicem et indiuiduam admitte substantiam, quomodo Sabellii, nisi fidei ratione, manus effugies? 13 Haec tamen non minus uera sunt, quia multis possunt quaestionibus impugnari. Et licet sapientia Dei se Incarnationis mysterio nobis uisibilem fecerit, non tamen eousque se intellectui nostro fecit palpabilem, ut cum ea possimus usquequaque discurrere, scientes rerum omnium quanta sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. 14 Si uero mathematicorum uia esset usquequaque laudabilis, non tantopere poenituisset magnum Augustinum se eorum consultationibus inclinasse. Ad haec doctor sanctissimus ille Gregorius qui melleo praedicationis imbre totam rigauit et inebriauit Ecclesiam, non modo mathesin iussit ab aula recedere, sed ut traditur a maioribus, incendio dedit probatae lectionis Scripta, "Palatinus quaecunque tenebat Apollo". In quibus erant praecipua, quae coelestium mentem, et superiorum oracula uidebantur hominibus reuelare. Quid multa? Nonne satis est quod hanc uanitatem catholica et uniuersalis Ecclesia detestatur, et eos, qui eam ulterius exercere praesumpserint, legitimis poenis mulctat? Sed ne planetariorum non tam persequi, quam sequi uideamur errorem, iam ad reliqua progrediatur oratio. 16 Qui enim huic curiositati inseruiunt, non magis ueraces esse possunt quam humiles et sobrii, qui primos recubitus in coenis appetunt, et epulantur quotidie splendide. Postremo plurimos eorum audiui, noui multos, sed neminem in hoc errore diutius fuisse recolo, in quo manus Domini condignam non exercuerit ultionem. [2,27] Caput XXVII. 1 Quid de necromanticis dicam, quorum impietas, Deo auctore, per se ipsam ubique iam uiluit, nisi quod morte digni sunt, qui a morte conantur scientiam mutuare? Nam de auspicibus, auguribus, salissatoribus, ariolis, pythonicis, aruspicibus, et aliis, quorum, prae multitudine, taediosa est enumeratio, productiorem sermonem texere, cum nemo istorum iam progrediatur in lucem, sed in latibulis, si quis est, exerceat opera tenebrarum, superuacuum est. 2 Quaedam tamen eorum certis de causis aliquatenus tangenda sunt. Et, si lateant, supersunt adhuc malo suo aruspices. Hos pro parte in extis animalium diuinare praedictum est. Extorum quidem censentur nomine, omnia, quae cutis extremitate teguntur. Unde et illos, qui in humerulis arietum, uel quorumcunque ossibus animalium uaticinantur, eis connumerandos esse manifestum est. 3 Chiromantici quoque uera, quae in rugis manuum latent, se nosse gloriantur. Quorum errorem quia ratione non nititur, non necesse est rationibus impugnare, licet eo ipso illos expugnet ratio, quod deficiunt ratione. Unum tamen est quod a te, si me patienter audias, attentissime quaero. Quid nugatores isti, quoniam eos tibi notos esse non ambigo, quando de dubiis interrogati sunt, proferunt? Cum aduersus Niuicollinos Britones regia esset expeditio producenda, in quo te consultus aruspex praemonuit? 4 Quamuis ab eo ueritatis arcanum non fuerit inquirendum, qui excubiali obsequio concinnator potius mendacii credendus erat, quam occultae ueritatis interpres. Vulgo siquidem eum quis mentiendi nota inuritur, dici solet, quia quouis excubo, uigiliue mendacior est. Item chironomanticus adhibitus, et consultus quid contulit? 5 Nam sub eo articulo uterque, quisquis hoc egerit, consultus est. Tu quidem paucis diebus elapsis, quasi stellam matutinam generis tui non praemonitus perdidisti. Caetera, quae melius nosti, scienter taceo; cum isti uanitate sua meruerint ne ulterius consulantur. Pythonicorum uero eo perniciosior est consultatio, quo fallacia malignorum spirituum in his manifestior est, qui siue mentiantur, siue non, in proposito semper habent ut noceant. 6 Fallunt autem interdum studio fallendi, interdum caecitatis suae errore decepti: id tamen agunt assidue, ut futurorum conscii per omnia uideantur. Inde est quod ambiguitate uerborum obnubilare student oracula, ut cum mendaces, aut fallaces inuenti fuerint, aliquo rationis uelamento suam quaerant tueri fallaciam. Sic utique fallere non desistunt, donec auditores suos praecipitent in ruinam. Cui enim a saeculo uatum profuere responsa? Cresone, an Pyrrho, aut praecedentium aut subsequentium cuiquam? 7 Dux Thebanus dum de oraculo sperat uictoriam, fratris mucrone perfoditur. Et tamen auus Laius successus belli uisus est polliceri. Quid enim aliud significaret, quod post multas ambages intulit: "- - - Certa est uictoria Thebis?" Caeterum ne, interempto duce, mendacii arguatur, ut fallaciam ambigua ueritatis nota obduceret, quo malitiam tueatur, subiecit: "Hei mihi per gladios uicit pater". 8 Sic ergo dum quasi fatorum consilio securus ad parricidium inuitatur, laqueo impietatis trahitur ad occasum. Patris quoque parricidae desiderium adimpletur, dum fratres impii, quibus imprecatus optauerat, ut ferro generis consortia dissilirent, mutuis uulneribus pereunt, et alternis gladiis prosternuntur. Cresus maxima regna, si Halyn transgrediatur, de oraculorum fide sibi subiectum iri confidit. 9 Sed cum res in contrarium cesserit, fallax Apollo se unius uerbuli aequiuocatione, absoluit ab inuidia mentiendi. Quid Pyrrhus? Romanis uictis, quos saepe in acie uirtute fuderat, beneficio Phoebi sibi promittit imperium, sed irreparabiliter stratus, in se ipsum retorsit culpam, qui amphibologiam oraculi minus utiliter intellexit. 10 Ad notiores transeatur historias. Appius cum unica et singularis ciuilis belli tempestas orbem concuteret, docente Phoebo in sinu Euboico quietem quaerit, et mortem inuenit. Oraculum quidem auctore Lucano celebre est: Effugis ingentes tanti discriminis expers Bellorum, Romane, minas, solusque quietem Euboici lateris media conualle tenebis". 11 Sed ne falsitatis nota in historias non oracula refundatur, canonica, et cui fides incolumis acquiescit, discutiatur historia. Saul in tyrannum uersus ex principe, cum exigentibus culpis esset a Domino derelictus, et aduersus populum Domini, eo duce inualesceret manus hostilis, sollicitus fractis rebus exitum inquirebat. 12 Consuluit ergo Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. Hoc tamen ei ante denuntiauerat Samuel, quia Dominum poenitebat, quod eum constituerat regem, eo quod non impleuerat uerbum Domini, suadente auaritia, parcens Agag regi pinguissimo, et opimis gregibus ouium et armentorum, et uestibus, et arietibus, et uniuersis, quae pulchra erant in oculis populi. 13 Quidquid uero uile fuit, et reprobum, hoc mandante Domino demoliti sunt, et cum nulli ducum nisi de manu Domini exercituum contingat uictoria, auctori bonorum non referens gloriam, uiribus suis in facie populi de collato munere applaudebat. Sic enim scriptum est: "Factum est uerbum Domini ad Samuelem: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et uerba mea opere non impleuit". 14 Contristatus est Samuel, et clamauit ad Dominum tota nocte. Cumque de nocte surrexisset ut iret ad Saulem, mane nuntiatum est Samueli, quod uenisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reuersus fuisset, descendissetque in Galgala. Deinde ad increpationes Samuelis crimen inobedientiae sub praetextu religionis maluit excusare, quam delere per poenitentiam; quae secunda tabula post naufragium relicta est peccatori. 15 "Ait enim: Imo audiui uocem Domini, et ambulaui in uia per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oues et boues primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis". Ecce quomodo se ipsum excusat, et quidquid culpae est, aut extenuat, aut refundit in populum. 16 Ait ergo Samuel: "Nunquid uult Dominus holocausta et uictimas, et non potius ut obediatur uoci Domini? Melior est enim obedientia quam uictimae; et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex". Ego quidem similiter arbitror euenire omnibus, qui in sublimitate constituti abeunt post concupiscentias suas, et principatum ac dominium simulantes, tumorem suum exercent in subditos, coaequantes libito licitum, ac si colla eorum iugo diuinae legis subiecta non sint, et nulla necessitate urgeantur ad implendam iustitiam Dei. 17 Sed nunquid uel sic, ad tantum tonitruum comminationis diuinae, g-sklehrotehs pectoris indurati, aut tumor, qui tyrannidis iniquitate in corde Saulis uiuacius coaluerat, potuit emolliri? Nequaquam. "Dixit enim Saul ad Samuelem: Peccaui, quia praeuaricatus sum sermonem Domini, et uerba tua, timens populum, et obediens uoci eorum. 18 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et reuertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel: Non reuertar, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel". Videsne quam difficile sit malitiam, cum superbiae fomento coaluerit, uerbis et exhortatione curari? 19 Peccaui, inquit, timens populum, et obediens uoci eorum. Nonne sic fatetur culpam, ut potius inuoluat alios, qui, si princeps esset, fuerant relaxandi, quam se ipsum expediat? Nunquid sic audierat fecisse Moysen, cum ira Dei saeuiret in populum, dixissetque ei Dominus: "Dimitte me, ut irascatur furor meus in populo, et deleam eum, et faciam te crescere in gentem magnam". Quid ergo fecit dux idemque fidelis princeps in beneplacito suo, constitutus a Domino? 20 Aut dimitte eis, inquit, hanc noxam, aut dele me de libro tuo. Sed nunquid in tantae charitatis affectu propriam quaerebat gloriam? Inquit enim mansuetissimus princeps, pius pater, disertus orator, potens in opere, et sermone, dux praeambulus in iustitia mandatorum Dei: "Dicent Aegyptii: Callide duxit eos Dominus de Aegypto, ut prosterneret in deserto". 21 Sic ergo etiam sui ipsius dispendio, Domini gloriam praeoptabat, et populi, cuius ducatum ministrabat, liberationem. Dauid quoque cum culpa eius Dominum ad iracundiam prouocasset, et principalis culpae subiectus populus portaret poenam, uidit angelum Dei caedentem populum. Fudit itaque preces de intimis praecordiis, et adiecit: "Ego sum qui peccaui, ego inique egi, isti qui oues sunt, quid fecerunt?" Verus utique rex, et iustus princeps, et dignus, qui Altissimi frangeret iram, qui dum se pro populo flagellanti Deo opposuit, indignationis eius flagellum amouit. 22 Eum siquidem nulla excusatio flectit, nisi cum quis proprio iudicio accusatur. Nihil mouet ad ueniam, nisi cum nocens nudam detegit culpam. Misericordiam nihil admonet, nisi cum animus charitate succensus, in se ipso conteritur. Nihil persuadet propitiandum esse, nisi cum mens manum operis extendit ad satisfaciendum. 23 Si quis enim fatetur culpam, inutilis est confessio, nisi satisfactionis animo currat ad ueniam. "Peccaui, inquit Iudas, tradens sanguinem iustum". Fuit itaque uera usquequaque confessio; sed inutilis, quia potius cucurrit ad laqueum quem meruerat, quam ad fontem misericordiae quam demeruerat, et obstinationis suae duritia praecluserat sibi. 24 Eum tamen poenituit fecisse, quod fecerat, sed non eo deuotionis affectu, qui lapidem adiutorii sufficeret emollire. Poenitentia siquidem ductus laqueo se suspendit. Vitam ergo digno finiuit supplicio; sed quia malitiam non correxit, ueniam sibi nullo salutis procurauit remedio. Sic enim et apud inferos scribitur esse stimulus poenitudinis, licet nulla sit correctio prauae uoluntatis. Sic ergo Saul procul dubio peccatum suum imponere nititur humeris alienis, et dum simulat quod a poena uelit per preces Samuelis eximi, se ipsum grauius oneratum, fortioribus laqueis inuoluit, et irreparabili sententia damnationis astringit. Sequitur enim: "Et conuersus est Samuel ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae scissa est. 25 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te". Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. At ille ait: Peccaui. Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et reuertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Ecce quanta elationis insania. Se deiectum audit a Domino, et tamen quasi eo inuito regnare contendit. 26 Regnum meliori traditum esse non ambigit, et priuatus per sententiam irretractabilem regni gloriam fraudulenter usurpat. Corruit itaque dum in uetitum molitur ascendere, et fit se ipso deterior, dum meliori, reclamante Domino, uult praeferri. Fatetur equidem culpam, sed poenam portare dedignatur; hoc est enim quod ait: Peccaui, sed nunc honora me; ac si dicat: Cum criminis culpa, elationis fastu, tyranni nequitia iuste deiectus contemni meruerim, me patientia tua in conspectu eorum qui non nouerunt consilium Domini, faciat gloriosum. 27 Reuertere ergo mecum, ut tuo incedam fastigiatus obsequio, et tanto stipatus comitatu, tanta uenerabilis auctoritate, adorem Dominum Deum tuum, quoniam meum ultra dicere non audeo, qui ab eo per inobedientiam discessi, et adhuc per contumaciam recedo. Adeo siquidem intumuerat spiritus eius, ut se non modo homini, sed et ipsi Deo se ipsum quodammodo propriae impietatis ausu praeferret. 28 Quem enim Dominus praetulerat, quanto maiori gratia uidebat praeditum, tanto acriori inuidia ei occultas tendebat insidias, tam manifestas quam iniquas exercens inimicitias: et quo manifestius eum Dominus extollebat, eo auidius, non tam deprimere, quam exstinguere properabat ipsique Deo se e regione ponit oppositum, dum ei subripere aut eripere nititur iura regnorum. Dignum ergo fuit ut non maneret in eo Spiritus Domini, qui cor suum non modo habitaculum, sed et tantae nequitiae fecerat fundamentum. 29 "Exagitauit eum itaque spiritus nequam a Domino", et ex illo retro fluere, et in dies labi, minui regni uires coeperunt, salus populi fluctuare, hostium crebrior, maior, clariorque uictoria, tam regis quam populi ualidius animos fregit. Ipse tamen eum cui Dominus regnum firmauerat, exterminatum habebat a finibus suis. Quid ergo tandem cepit consilii? Non utique ut regnum traderet meliori se, ut dispositioni diuinae, quae ei innotuerat, acquiesceret, ut poenitentiam anteactae uitae ageret fructuosam. 30 Sed qui aduersus Dominum calcaneum tumoris extulerat, populum in montes Gelboe, ubi puniendus et occidendus erat, eduxit in praelium. Occidi siquidem in monte debuit, qui non nisi alta in se ipso respexit. Quia ergo eum ueritas ipsa deseruit, ad fontem mendacii falsus et iniquus princeps confugit. Dixit itaque seruis suis: "Quaerite mihi mulierem, habentem Pythonem, et uadam ad eam, et sciscitabor per illam". Quid aliud dixisset gentilis, idemque perfidus? 31 Nonne idem est ac si dicat: "Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo?" aut fidelioribus uerbis, et insaniori perfidia: Si mihi Deus notitiam subtrahit ueritatis, eam tamen per patrem mendacii, eo inuito, cognoscam, et uelit nolit arcanum consilii eius per potestates aduersarias explorabo? 32 Et dixerunt serui eius ad eum: "Est mulier habens Pythonem in Endor". Indignus enim erat consultatione uirili, quem in tantum desperatio fregerat, ut etiam ab infirmis et infirmissimis creaturis ad tuendum sibi regnum, quod Dominus auferebat, aduersus omnipotentiam eius, auxilium imploraret. Mutauit ergo habitum suum, uestitusque est aliis uestimentis, et abiit ipse et duo uiri cum eo, ueneruntque ad mulierem nocte. Recte quidem omnia, quia rectus est, etiam apud peruersos Spiritus sanctus. 33 Regio namque habitu debuit spoliari, qui ad seruiendum daemonibus, et non Deo, infaustum arripuerat iter. Qui uestem abiecerat innocentiae, qui iustitiae mutauerat indumentum, uestibus honoris et gloriae non debuit insigniri. Et abiit utique post eum, qui non stetit in ueritate, et duo uiri cum eo, equidem innominati et innominabiles, qui uel regem ad tantam perfidiam non reluctante fide prosequi potuerunt. 34 Duorumque rex decenter stipatur comitatu, dum a summa et uera unitate recederet. Veneruntque ad mulierem nocte, apto utique tempore, de morte regum, de strage populi, de luctu publico cum tenebrarum principe tractaturi. Sic et Salomon nocte dicitur sapientiam accepisse, qui amore mulierum allectus et corruptus, a Domino erat recessurus. Petrus quoque dum calore fidei destitutus, calefaceret se ad prunas de nocte, lapsus est in perfidiam, et eam crimine periurii fecit insignem. 35 Alii etiam discipuli timore prostrati, tempore nocturno fugerunt. Et ait Saul ad mulierem (mulieres enim frequentius spiritus Pythonicus implet): "Diuina mihi in Pythone, et suscita mihi quem dixero tibi". Lege libros, reuolue historias, scrutare omnes angulos Scripturarum, nusquam fere in bona significatione diuinationem inuenies. 36 Unde prophetas reprobos diuinatores non prophetas esse, Scriptura commemorat, quales fuerunt prophetae Achab, qui eum, Domino permittente, exigentibus meritis uariis ludificationibus seducebant. Denique iuxta uerbum Domini egressus est spiritus mendax, et factus est in ore omnium prophetarum Achab ascensuro in Ramoth Galaad, ad prospera promittendum, solo Michea Morastite reclamante, qui conscius diuini consilii, Israel quem dispersum in montibus uiderat, praemuniuit, caesus ob amatae ueritatis iudicium ab eo, qui assumptis cornibus ferreis dixerat: His rex cornibus Syriam uentilabis. Praeterea diuinatio fere sine munere non fiebat, utpote quae in auaritiae et nequitiae spiritu exercetur. Hinc est quod Hierusalem ruiturae Spiritus sanctus improperat: "Principes tui in muneribus iudicabant, sacerdotes in mercede docebant, et prophetae in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Nunquid non Dominus est in medio nostrum? Non uenient supra nos mala. 37 Propterea dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomoerii erit". Qui ergo in pecunia diuinabant, etsi prophetarum insultant nomine, saepe mendaces, semper mendosi, alieni sunt a uirtute et prophetiae ueritate. In Pythone, inquit; quasi dicat: "Quia recessit Spiritus Domini", uel Pythonicus patrocinetur mihi. 38 "Et suscita mihi quem dixero tibi". Utique fallacia fallaciam trudit. Datus rex in sensum reprobum, qui sibi persuaserat Pythonem scientiae praesulem, praescium futurorum, arcani consilii conscium, ueritatis interpretem, sibi quoque persuasit, eumdem tanta praeditum potestate, ut posset etiam mortuos suscitare, et tantae benignitatis, ut etiam in eo, quod rarissimum est et difficillimum, familiaribus suis morem gereret. 39 Procul dubio elapsum erat a memoria eius, aut inutiliter tenebatur canticum fidelis animae, "quia Dominus est qui mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit, pauperem facit et ditat, humiliat et subleuat", et quod in ipso impletum uiderat Saul, "suscitat de puluere egenum, ut sedeat cum principibus" et solium gloriae teneat. Et qui haec facit, procul dubio scientiarum Dominus est. 40 Et ait mulier ad eum: "Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris animae meae ut occidar? Et iurauit ei Saul in Domino, dicens: Viuit Dominus quia non eueniet tibi quidquam mali propter rem". Verum quidem est, quia qui uersatur in sordibus, sordescit amplius; et quem gratia deserit, fiunt semper nouissima illius deteriora prioribus. 41 Sacrilegii igitur Pythonissa conscia expauescit, et potestas a Domino constituta ad sacrilegia euellenda alias quidem timida, cum negotia populi, cum domini bella geruntur, idololatris praestat audaciam, et sacrilegiis regiam accommodat auctoritatem. Ariolos, inquit Dominus, et magos ne patiaris uiuere. At ille ad quem sermo Dei dirigitur, et qui gladium portat ad uindictam malefactorum, bonorum gloriam, non modo talibus securitatem dat, sed promissam pacem iuramenti religione confirmat. 42 Et sic euenit ut in proprio periculo discat, quam perplexi sint nerui testiculorum Leuiathan, cum sibi tetenderit laqueum proprii operis, a quo sine salutis dispendio non euadit. Ei iam arcta complexio, et cornutus quidam imminet syllogismus: Si Pythonissae parcitur, Domini uiolatur imperium, praecipientis ut maleficia huiusmodi de terra eradantur; si non parcitur, iuramenti religio uitiatur. 43 Quocunque se uertat impius, comprehenditur in operibus suis. "Dixit ergo mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem". Omnium temporum una est fides, Deum esse, eumdemque iustum, et bonum, et remuneratorem sperantium in se, omnium plene meritis respondentem, ante legem, sub lege, sub gratia: nemini rectum sapienti, uenit istud in dubium. 44 Sine ista nemo unquam ingressus est ad salutem. Verum qui errat in minimis, paulatim ad maiora prolabitur. Sic iste primo negligens, deinde inobediens, postmodum contumax, exinde obstinatus, postremo ad eam prolapsus est caecitatem, ut nec praedictum articulum fidei sibi seruet incolumem. Deum etenim iustum usquequaque non credidit, opinans etiam in sanctos post exitum uitae huius, malignis spiritibus concessam potestatem. 45 Nouerat enim sanctum Samuelem Pythonicis non obtemperasse dum uiueret, nec aliquod cum eis initae familiaritatis habuisse commercium. Nunc uero eum ad Pythonis imperium, sibi sperat et petit excitari. Vult etiam ad hoc cogi defunctum, ad quod uiuus impelli non potuit. Regi siquidem noluit indicare dum uiueret, nisi quod indicandum Dominus inspirabat. Cum autem audisset mulier Samuelem, exclamauit uoce magna, et dixit ad Saulem: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul. Se utique deceptam credidit, et etiam post praestitum iuramentum, notitia et praesentia principis oneratam. "Dixitque ei rex: Noli timere, quid uidisti? 46 Et ait mulier ad Saulem: Deos uidi ascendentes de terra". Pythonissae potuerat ab incoepto, uel tenuis fidei uirum deteruisse responsio. Deorum siquidem pluralitatem inducit, et eorum habitationem sub terra, et in tenebris esse significat. "Dixit ergo Saul: Qualis est forma eius? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. 47 Intellexit itaque Saul quod Samuel esset, et inclinauit se super faciem suam in terram, et adorauit". Formam illius qui apparebat diligenter inquirit, forte errore gentilium deceptus, eamdem habitus et negotiorum formam singulis apud inferos credens, qua superstites fuerant insigniti. 48 Unde illud: Quae gratia curruum Armorumque fuit uiuis, quae cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Sed nonne potuerat sancti uiri clarior esse gloria, aut post mortem uiuentis habitus immutari? Et quidem prouide, et fideliter non dicit Scriptura Samuelem Pythonis imperio suscitatum, sed caecitatem impii sensus prudenter expressit. 49 Ait enim: Audita forma uiri et habitu, intellexit Saul quod Samuel esset. Deceptus utique intellexit; quod et ex eo probatur quod subiungit: Et inclinauit se, et adorauit. Si enim fuisset Samuel, nequaquam se permisisset ab homine adorari, qui secundum legem crediderat, et docuerat unum Deum et Dominum adorandum. 50 Praeterea sanctae animae a potestate malignorum spirituum exemptae sunt. Postremo decepti hominis non fouisset errorem, quod eum ex subsequentibus fecisse colligitur. "Dixit autem Samuel ad Saulem: Quare inquietasti me ut suscitarer"? Haec est enim fraudulentia malignorum spirituum, ut quod ultro faciunt, et dictant hominibus faciendum, operose dissimulent, ut hoc facere uideantur inuiti. 51 Simulant se coactos, et quasi exorcismorum uirtute extractos fingunt; et quo minus caueantur, exorcismos quasi in nomine Domini, aut in fide trinitatis, aut incarnationis, et passionis uirtute conceptos componunt, eosdemque hominibus tradunt, exercentibus eos obtemperant, donec eos secum crimine sacrilegii, et poena damnationis inuoluant. 52 Transfigurant etiam se interdum in angelos lucis, honesta sola praecipiunt, illicita prohibent, munditiam consectantur, utilitatibus prouident, ut quasi boni et propitii familiarius admittantur, audiantur benignius, amentur arctius, facilius exaudiantur: habitum quoque induunt uenerabilium personarum, ut eis maior et promptior reuerentia impendatur. Et ait Saul: "Coarctor nimis. Siquidem Philisthiim pugnant aduersum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia". 53 Vocaui ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Ac si aperte dicat: In desperationis abyssum praecipitatus sum. Impugnant homines, deserit Deus, et ego ad te, qui in ueritate utrisque inimicaris confugio, ut quasi doctor discipulum doceas, quid me in tanta angustia oporteat facere. Licet enim eum qui loquebatur crederet Samuelem, tamen in ueritate erat angelus Satanae. 54 Nec potuit ei ignorantia suffragari, cum nemini liceat ignorare creaturam, quae se appetit adorari, infidelem et peruersae uoluntatis esse. Sciebat etiam illicitum esse ariolos et magos inquirere, et de futuris sollicitare Pythonem. Quod si eum ignorantia personae excusat, melioris conditionis erunt stulti quam periti, et peruersi quam recti. Et ait Samuel (non equidem uerus sed umbratilis et fictitius, et quo dignus est, impius et reprobus consultator): "Quid me interrogas, cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum?" Responsionis initium, fidei consentaneum est, et accommodum rationi. Quid enim conferet creatura illi, quem deserit Deus, et cui deripit spolia? 55 Sed sensim ad id quod suum est, hostis et fidei inimicus diuertit, immiscens falsa ueris, et mendacia fide ueritatis obnubilans. Sequitur enim: "Faciet tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo Dauid, quia non obedisti uoci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. 56 Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie, et dabit Dominus, etiam tecum Israel in manu Philistinorum. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. Sed et castra Israel tradet Dominus in manum Philisthiim". Exitum quidem belli, fideliter infidelis exposuit, sed tamen uerborum tendiculis infidelem et infelicem animam fraudulenter decepit. Deuiantis siquidem confirmat errorem, et impoenitenti, post exitum, quietem repromittit. 57 Cum enim dicit Dominum impleturum quae locutus est in manu mea, se procul dubio simulat Samuelem, per quem Sauli, quae denuntiat, locutus erat Dominus. Cum autem subiungit: Cras tu et filii tui mecum eritis, uerum quidem sed fraudulenter enuntiat. Erat enim die sequenti sibi manum ex desperatione iniiciens, ad inferos transiturus, habiturus partem cum eo, quem auaritia, fastu, obstinatione mentis, fuerat insecutus. 59 Sed falso blanditur, ingerens spem quietis, dum se gestu et uerbis mentitur Samuelem, cui certum est, collatam esse in quiete sedem a Domino, inter eos qui inuocant nomen eius. Quid ergo Sauli Samuelis sui, uel potius Pythonis, profuere responsa? Potuerat forte non praemonitus sperare meliora, et saltem dum alieno confoderetur gladio exspectare. Oraculi uero uanitate certioratus gladio suo incubuit, et in extremis agens, dum propriae gloriae consulebat, qui fortius mori potuisset in praelio, auram uerborum pertimuit, et infirmi et prostrati animi consilio, corporis et animae mortem asciuit. Glorientur gentes in fortitudine sua, auctores earum dicant, unusquisque quod sentit, dum heroum suorum titulos praedicant, dum magnorum uirorum fortitudinem praeconantur. 60 Bibat illis auctoribus Cato uenenum, Vulteius dextras et mentes sociorum armet ad uoluntariam mortem. Per mamillas ad cor uenenum aspidum insanabile Cleopatra traiiciat. Lucretia alienam impudicitiam sanguinis sui effusione condemnet. Ego euenire posse non arbitror, ut cuiuscunque difficultatis articulo, liceat propria auctoritate homini, sibi mortem inferre, nec etiam ubi castitas periclitatur. 61 Licet hunc casum uideatur excipere doctor ille doctorum, cui in sacrario litterarum uix aliquem audeo comparare. Haec mors omnino desperatorum est, et eorum, qui licet corpore uiuant, iam mentis morte praemortui, animo uiuere desierunt. Utique non uiuorum, sed iam mortuorum mors est. Infidelium regum percurre seriem, Ieroboam, Achab, Iezabel, Nabuchodonosor, Sennacherib, et alii quorum errores non sufficio enarrare, quid lucrati sint in uatibus suis, qui uidebant eis falsa et stulta, nec aperiebant eis iniquitatem eorum, ut eos ad poenitentiam prouocarent? 62 Omnes utique euanuerunt post principem uanitatis, et dum scire quod non licet, uel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nihilum redacti sunt. Reges uero Israel infidelibus sociaui, quia cum regum Iuda alii boni, alii mali fuerint, reges Israel omnes reprobi exstiterunt. "Linque arcana Dei, coelumque inquirere, quid sit", ait Cato, quia quod destinauit de te, et statuit Deus, citra tuam sollicitudinem potest expedire. 63 Egregie quidem ethicus: "Omnem crede diem tibi diluxisse supremum, Grata superueniet quae non sperabitur hora". Veritas autem sibi ubique consona est, nec a se, licet a mendacii habitaculo proferatur, quandoque discordat. Sicut nec munditia, dum sui integritate uiget, quarumcunque sordium uicinitate polluitur. Ipsa mortem indicit non timeri, et ad eam excipiendam, nos horis omnibus praecipit praeparari, ut quo minus de diuturnitate uitae praesumitur, in cultum honestatis uirtutum gradibus auidius curratur. Mors siquidem necessarium munus est, naturae iam corruptae. 64 Corruptio namque mortis origo est. Tolle corruptionem, sectare integritatem munditiae et uirtutis, iam immortalitatis uiam ingressus es; et quamdam diuinitatis tuae arcam apprehendisti. Apprehendisti, inquam, an accepisti? Sed, ut fidelius loquamur, et accepisti et apprehendisti. "Non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei". Quis scit quando ueniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? 65 Ut enim, ait ille: «Nihil morte certius est, nihil hora incertius.» Quae utique non timenda est quasi malum, sed quasi malorum finis, cum uenerit, gratanter amplectenda. Unum est quod totis mentis et corporis uiribus fugiendum est. Quid illud sit quaeris? Turpitudo, et totius species inhonesti. Haec enim faciunt, mortem terminum non esse malorum, sed antecedentium et succedentium copulam. 66 Ad hanc fugiendam non oracula uatum, non Pythonis consultatio necessaria est: fidelius et utilius ad hoc ratio data consulit. Cato in Libya extremae difficultatis angustia coarctatus, Ammonem Iouem dedignatus est consultare; ratus sibi rationem sufficere ut persuaderet seruandam libertatem, et non modo dominationis Caesareae iugum, sed omnem notam turpitudinis fugiendam. 67 Licet in eo errauerit quod auctoritate propria uitae munus abiecit: quod non modo fidelium institutis, sed constitutionibus gentium, et sapientissimorum edictis constat esse prohibitum. Veteris quidem philosophiae principes Pythagoras et Plotinus prohibitionis huius non tam auctores sunt quam praecones, omnino illicitum esse dicentes, quempiam militiae seruientem a praesidio et commissa sibi statione discedere, citra ducis uel principis iussionem. 68 Plane eleganti exemplo usi sunt, eo quod militia est uita hominis super terram. Quid si contra iubeant oracula uatum, uel responsa Pythonis? Procul dubio minime audienti sunt, quia cum periculo innocentiae, nemo cuiquam debet fidem. Si mihi non credis, Numam Romanorum imperatorem fere innocentissimum praeter Titum, si placet, attende. 69 Dum inuitaretur ad homicidium, petito capite ad sacrificia, censuit cepam esse caedendam, reflectens ad innocentiam etiam peruersi numinis uoluntatem. At cum hominis adiiceretur a numine, capillos se pollicitus est oblaturum. Cum uero spiritus immundus sitiret et sanguinem, piscem immolandum esse respondit. Sic itaque cum ratio eius circumueniri non posset, ut traheretur ad culpam, immundorum spirituum testimonio, colloquio deorum pronuntiatus est esse dignissimus. 70 Nec est quod sub exorcismorum praetextu, suum quis tueatur errorem, qui ad minuendam daemonum potestatem, et ad distrahendum, quod habent cum homine, familiaritatis commercium instituti sunt, carentque propriae uirtutis effectu, nisi in digito Dei conualescant. Porro Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum; et corpus peccatis subditum, sui esse habitaculum dedignatur. Quidquid uero huiusmodi agatur, fictitium est et phantasticum, et ueritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus inuocatur, et effectu petitionum persequente, sacrilegum errantis animae desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui, eos quos perfidia tanta exagitat, uariis ludificationibus daemonum, trahi sustineat ad gehennam. 71 Se siquidem ad huiusmodi flagitia prohibuit inuitari publica uoce Ecclesiae, aduersus quam nec portae inferni praeualebunt. Cum ergo Spiritus sancti gratia, auctoritas Ecclesiae, improbatis subtrahitur exorcismis, qui eis non tam utuntur quam abutuntur, offendunt in spiritum, quo recedente, eius sibi nituntur uirtutem et efficaciam retinere. [2,28] Caput XXVIII. 1 Frustra sibi specularii blandiuntur, quod nihil immolant, nulli nocent, saepius prosunt dum furta detegunt, maleficiis purgant orbem, et solam utilem aut necessariam appetunt ueritatem. Non sic impii, non sic. Qui non colligit, inquit, mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est. Dum haec Domino prohibente, exercent impii, quid aliud faciunt, quam calcaneum erigere aduersus prohibentem? 2 Certe nimis est quod immolat, qui, eiecto Spiritu sancto, idololatriae mentem prostituit. Nimium est quod immolat, qui pollutas aures daemoniorum sollicitat uoce Domino consecrata. Nimium est quod immolat, qui motum corporis accommodat ad detestabile sacrilegium peragendum. Quid retinuit Creatori, qui mentem, linguam, corpus, daemonibus obtulit? 3 Annon ueritati fecit iniuriam, qui integritatem eius in tanta corruptione quaesiuit? Plane nemo in talibus per ignorantiam excusatur. Omnes enim in commune sciunt, aut scire debent, hanc ignominiam fidei anathematis opprobrio condemnatam. Non utique hic sacramento miles excipitur, pusillus aetate, mulier infirmitate sexus, rusticus munere agriculturae, qua publicae utilitati inuigilat. 4 Licet enim in dispendiis rerum, subueniatur eis per ignorantiam iuris, in subuersione tamen fidei nullum ab ignorantia remedium est: obtinente eo ut qui ignorat ignoretur, et insipiens in culpa, erudiatur in poena, et sapienter puniatur, qui noluit intelligere ut bene ageret. Quis enim potuit discere, ut sine labore a tanto labore cessaret, dum illud laboriose addisceret ut laboriose et pestilenter erraret? 5 Non potest in fide sine labore quiescere, qui potens est sollicitudine mentis et exercitio corporis a fide deuiare? Qui enim his nugis obsequitur, fidem negauit, et infideli deterior est; et licet uerbis Deum confiteatur, ei peruersis operibus contradicit. Nec facilius est hominem huiusmodi esse fidelem, quam iudicem incorruptum, qui diligit munera, et sequitur retributiones. 6 Caeterum quod simpliciorum animos mouet, scilicet per huiusmodi consultationem abscondita futurorum manifestari non posse, nisi per manum eius in cuius potestate sunt tempora et momenta, nodum non ingerit quaestionis. Licet enim futurorum sit unus arbiter, qui et Deus et Dominus omnium est, tamen ex signis interdum hominibus innotescunt. 7 Quid ergo mirum, si ea quandoque praenoscant, quae et subtilitate naturae uigent, et experientia temporis longiore, et reuelatione superiorum potestatum de plurimis admonentur? Si ergo spiritus corporis mole grauati, quos luteum carnis retardat indumentum, quorum acumen turbati sensus corruptio hebetat, ex praecedentibus aut quarumcunque rerum indiciis, quae sint uentura coniiciunt, quid prohibet spiritus ab omni nexu corporis absolutos, quos noxia moles non tardat, rerum imminentium, aut in plurima tempora succedentium praemetiri euentum? 8 Sed qui fere pridie natus est, post dies pauculos decessurus, medio tempore ex similibus similia colligit, et de causis sibi interim notis ratiocinatur in posterum. Nonne hoc facilius potest non modo antiquus, sed inueteratus dierum, qui ab initio conditus est plenus sapientia et perfectione decorus? Quis adeo hebes est et tarditatis egregiae, qui tanto temporis tractu, pro parte ad ea coniicienda quae futura sunt, non assurgat? 9 Praeterea propitiae potestates, quae charitatis cultu et deuotione obediendi Domino assidue famulantur, eis quidem possunt, et interdum creduntur occulta reuelare. Nec tamen statim uerum est, quod reprobi sentiunt, aut praedicunt, sed quandoque quae suspicantur aut timent, ut uideantur conscii secretorum, properant nuntiare. 10 Quale est quod Domino nascituro in templis Aegypti desolationem eorum, et discessum suum, daemones templorum praesides praedicebant. Unde illud apud Trismegistum de exterminio religionis idololatriae: «Aegypte, inquit, Aegypte, erit cum religionis tuae solae supererunt fabulae.» Et saepe quod ex necessitate faciunt, et coacti, se sponte facere simulant, quasi hominibus indignantes, quibus se fingunt infensos. 12 Saepe etiam mentiuntur aut decipientes aut decepti. Sed licet uera duntaxat enuntient, nihilominus aut compescendi sunt, aut fugiendi. Unde in Deuteronomio: Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui dixerit se somnium uidisse, et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et seruiamus eis, non audias uerba prophetae illius, aut somniatoris, quia tentat uos Dominus Deus uester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Unde plane intelligitur, quia etsi contingant, quae a diuinantibus non secundum Deum dicuntur, non sic accipienda sunt, ut fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. 13 Sec nec apostolus in Actis apostolorum, immundo spiritui pepercit, quia in muliere uentriloqua, apostolis et praedicationi eorum testimonium perhibuit ueritatis. Nihil uero aduersus pestem istam salubrius est, quam si quis huiusmodi uanitati omnino aurem subtrahat. Gratias ago Deo, qui mihi etiam in teneriori aetate, aduersus has maligni hostis insidias, beneplaciti sui scutum opposuit. Dum enim puer, ut Psalmos addiscerem, sacerdoti traditus essem, qui forte speculariam magicam exercebat, contigit ut me, et paulo grandiusculum puerum, praemissis quibusdam maleficiis, pro pedibus suis sedentes, ad speculariae sacrilegium applicaret, ut in unguibus sacro nescio oleo, aut chrismate delibutis, uel in exterso et leuigato corpore peluis, quod quaerebat, nostro manifestaretur indicio. 14 Cum itaque praedictis nominibus, quae ipso horrore licet, puerulus essem, daemonum uidebantur, et praemissis adiurationibus, quas, Deo auctore, nescio, socius meus se, nescio quas imagines, tenues tamen et nubilosas uidere iudicasset, ego quidem ad illud ita caecus exstiti, ut nihil mihi appareret, nisi ungues aut peluis, et caetera quae ante noueram. 15 Exinde ergo ad huiusmodi inutilis iudicatus sum, et quasi qui sacrilega haec impedirem, ne ad talia accederem condemnatus, et quoties rem hanc exercere decreuerant, ego quasi totius diuinationis impedimentum arcebar. Sic mihi in ea aetate propitiatus est Dominus. Cum uero paululum processissem, flagitium hoc magis et magis exhorrui, et eo fortius confirmatus est horror meus, quod cum specularios multos tunc nouerim, omnes antequam deficerent, aut defectu naturae, aut manu hostili, beneficio luminis orbatos uidi, ut caetera incommoda taceam, quibus in conspectu meo a Domino, aut prostrati, aut perturbati sunt, exceptis duobus, sacerdote uidelicet, quem praemisi, et diacono quodam, qui speculariorum uidentes plagam, effugerunt, alter ad sinum Canonicae, alter ad portum cellulae Cluniacensis, sacris uestibus insigniti. 16 Eosdem tamen prae caeteris in congregationibus suis aduersa plurima postmodum perpessos esse, misertus sum. Sane ei ad impugnandum hunc errorem, concursus rationum, et catholicae matris Ecclesiae auctoritas non suppeteret, uel exempla malorum eum sufficiunt exstirpare. Sicut autem nemo potest bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum, aut duobus dominis seruire, Deo et mammonae; sic gratiam Dei, et huius malitiae exercitium, nullus assequitur. 17 Sed ecce quare punctim, et quasi subula, sententiam prosequor, fidei et morum inimicam, cum eam caesim Spiritus mucrone, capulo tenus transuerberare sufficiam? Feriatur ergo semel in manu forti, et brachio illius, qui ad submersionem Aegyptiorum, diuisit mare Rubrum in diuisiones, et secundo opus non erit. Non est enim qui de manu illius possit eruere. 18 Educat ergo gladium Moyses et prosternat Aegyptias abominationes, et abscondat eas, ne appareant in conspectu fidelium, in sabulo sterilitatis suae. Loquatur uerbum, sententiam proferat in condemnationem errorum, quos diutius a domo tua abigere procurauimus. Verbum siquidem gladius est bis acutus, uiuus et efficax, penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad diuisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, discretor etiam cogitationum. 19 Insensatus est, qui hoc gladio imminente non timet. Et ecce in facie Ecclesiae, in conspectu omnium imminet. Denique et in omnes dirigitur. Inquit enim: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, caue ne imitari uelis abominationes illarum gentium: nec inueniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam suam, ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, aut obseruet somnia aut auguria, ne sit maleficus, nec incantator, neque Pythones consulat aut diuinos, et quaerat a mortuis ueritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 20 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et diuinos audiunt. Tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. Quis ergo dubitet haec criminalia, et non modo languorum, sed fidei exterminium esse, quod tanta diligentia propheticus, imo Spiritus sancti sermo eradit? 21 Abominationes sunt, dicente Domino: Et homo se supra hominem fieri opinatur, cum istorum assecutus est disciplinam. Propter istiusmodi scelera deletae sunt gentes, et humana temeritas se in his multiplicari confidit. [2,29] Caput XXIX. 1 Licet tamen ut de futuris aliquis consulatur, ita quidem, si aut spiritu polleat prophetiae, aut ex naturalibus signis, quid in corporibus animalium eueniat, physica docente cognouit: aut si qualitatem temporis imminentis, experimentorum indiciis colligit. Dum tamen his posterioribus nequaquam quis ita aurem accommodet, ut fidei, aut religioni praeiudicet. 2 Sed nec primi audiendi sunt, nisi in eo quod loquuntur a Domino, quod nunquam religionem impugnat, quia uerum uero nequit esse contrarium, nec bonum bono. At physici dum naturae nimium auctoritatis attribuunt, in auctorem naturae, aduersando fidei, plerumque impingunt. Non enim omnes erroris arguo, licet plurimos audierim, de anima, de uirtutibus et operibus eius, de augmento corporis et diminutione, de resurrectione eiusdem, de creatione rerum, aliter quam fides habeat, disputantes. 3 De ipso quoque Deo interdum ita loquuntur, "Ut si terrigenae tentarent astra gigantes", et inani conatu cum Encelado, ut eis Aetnae onus ignifluum imponatur, cupiant promereri. Sed in his facile labi possunt, quia quanticunque ingenii uires, citra profunditatem difficultatis, quae in his uertitur, subsistunt. 4 Ubi uero deficit intellectus, fidei ratione deducta, quae media est, restat sola opinio. Cum uero de inferioribus quaeritur, puta de complexione animalis, de causa et cura aegritudinis, eis omnino nihil deest, praeter effectum operis, si is desideratur. Et quidem theorici, quidquid suum est, faciunt, et forte pro amore tuo amplius erogabunt, et ab eis singularum rerum causas et naturas accipies; sanitatis, aegritudinis, et neutralitatis, censores sunt. Dant sanitatem uerbo tenus, et conseruant. Neutralitatem iubent istuc diuertere. Aegritudinis praeuident et docent causas, indicunt ei initium, augmentum, statum, et declinationem. Quid multa? 5 Cum eos audio, uidentur mihi posse mortuos suscitare, nec Aesculapio Mercurioue creduntur inferiores. Verumtamen in eo magna mentis admiratione distrahor et perturbor, quod a se ipsis tanto uerborum conflictu, et collisione rationum dissiliunt, et discordant. Unum profecto scio, contraria simul uera esse non posse. Quid de medicis practicis dicam? 6 Absit ut de his quidquam peruersum loquar. In manus enim eorum exigentibus peccatis meis, nimis frequenter incido. Non sunt exasperandi uerbis, sed potius demulcendi obsequio. Nolo me tractent durius, nec etiam sentire audeo, quod omnes clamant. Dicam ergo cum sancto Salomone: "Quia medicina a Domino Deo est; et uir sapiens non contemnet eam". 7 Nemo siquidem magis necessarius est aut utilior medico, dummodo sit fidelis et prudens. Quis enim praeconia illius declamare sufficiat, qui salutis artifex, et procreator uitae, in eo Dominum imitatur, et uices eius agit, quod salutem, quam ille operatur, et quasi Dominus et princeps donat, iste oeconomus et minister procurat et dispensat? 8 Nec ad rem attinet, si qui pseudogratiam uendunt, et qui iustiores uideri uolunt, dum nihil accipiant, antequam aeger conualescat, in eo iniquiores sunt, quod beneficium temporis, imo munus Dei, manibus suis ascribunt, cum ille quem Deus erigit et uigor naturae conualescentis, citra operam eius fuerat erigendus. Quamuis istud iam paucorum sit, sibi inuicem suadentibus et replicantibus medicis: «Dum dolet, accipe. 9 » Nec moueor si opera eorum in se compugnent, cum sciam contrariorum plerumque esse eumdem effectum. Sed cum inter manus eorum quis in fata collapsus est, tunc necessarias producent rationes, quibus apparebit, quod uita eius non fuerat ulterius protendenda. Et ut dicitur, quos longa afflixerunt inedia, iam mortuis sorbitiunculas faciunt et inutiles, et delicatos praeparant cibos. 10 Exspectas forte, ut dicam, quod dicit populus, quia hi sunt qui homines officiosissime occidunt. Sed frustra. Absit enim, ut hanc contumeliam proferam, quam si forte audire uolueris, Senecam, Plinium adeas, et Sidonium, qui hoc in auribus tuis clamore ualido replicabunt.