[2,27] Caput XXVII. 1 Quid de necromanticis dicam, quorum impietas, Deo auctore, per se ipsam ubique iam uiluit, nisi quod morte digni sunt, qui a morte conantur scientiam mutuare? Nam de auspicibus, auguribus, salissatoribus, ariolis, pythonicis, aruspicibus, et aliis, quorum, prae multitudine, taediosa est enumeratio, productiorem sermonem texere, cum nemo istorum iam progrediatur in lucem, sed in latibulis, si quis est, exerceat opera tenebrarum, superuacuum est. 2 Quaedam tamen eorum certis de causis aliquatenus tangenda sunt. Et, si lateant, supersunt adhuc malo suo aruspices. Hos pro parte in extis animalium diuinare praedictum est. Extorum quidem censentur nomine, omnia, quae cutis extremitate teguntur. Unde et illos, qui in humerulis arietum, uel quorumcunque ossibus animalium uaticinantur, eis connumerandos esse manifestum est. 3 Chiromantici quoque uera, quae in rugis manuum latent, se nosse gloriantur. Quorum errorem quia ratione non nititur, non necesse est rationibus impugnare, licet eo ipso illos expugnet ratio, quod deficiunt ratione. Unum tamen est quod a te, si me patienter audias, attentissime quaero. Quid nugatores isti, quoniam eos tibi notos esse non ambigo, quando de dubiis interrogati sunt, proferunt? Cum aduersus Niuicollinos Britones regia esset expeditio producenda, in quo te consultus aruspex praemonuit? 4 Quamuis ab eo ueritatis arcanum non fuerit inquirendum, qui excubiali obsequio concinnator potius mendacii credendus erat, quam occultae ueritatis interpres. Vulgo siquidem eum quis mentiendi nota inuritur, dici solet, quia quouis excubo, uigiliue mendacior est. Item chironomanticus adhibitus, et consultus quid contulit? 5 Nam sub eo articulo uterque, quisquis hoc egerit, consultus est. Tu quidem paucis diebus elapsis, quasi stellam matutinam generis tui non praemonitus perdidisti. Caetera, quae melius nosti, scienter taceo; cum isti uanitate sua meruerint ne ulterius consulantur. Pythonicorum uero eo perniciosior est consultatio, quo fallacia malignorum spirituum in his manifestior est, qui siue mentiantur, siue non, in proposito semper habent ut noceant. 6 Fallunt autem interdum studio fallendi, interdum caecitatis suae errore decepti: id tamen agunt assidue, ut futurorum conscii per omnia uideantur. Inde est quod ambiguitate uerborum obnubilare student oracula, ut cum mendaces, aut fallaces inuenti fuerint, aliquo rationis uelamento suam quaerant tueri fallaciam. Sic utique fallere non desistunt, donec auditores suos praecipitent in ruinam. Cui enim a saeculo uatum profuere responsa? Cresone, an Pyrrho, aut praecedentium aut subsequentium cuiquam? 7 Dux Thebanus dum de oraculo sperat uictoriam, fratris mucrone perfoditur. Et tamen auus Laius successus belli uisus est polliceri. Quid enim aliud significaret, quod post multas ambages intulit: "- - - Certa est uictoria Thebis?" Caeterum ne, interempto duce, mendacii arguatur, ut fallaciam ambigua ueritatis nota obduceret, quo malitiam tueatur, subiecit: "Hei mihi per gladios uicit pater". 8 Sic ergo dum quasi fatorum consilio securus ad parricidium inuitatur, laqueo impietatis trahitur ad occasum. Patris quoque parricidae desiderium adimpletur, dum fratres impii, quibus imprecatus optauerat, ut ferro generis consortia dissilirent, mutuis uulneribus pereunt, et alternis gladiis prosternuntur. Cresus maxima regna, si Halyn transgrediatur, de oraculorum fide sibi subiectum iri confidit. 9 Sed cum res in contrarium cesserit, fallax Apollo se unius uerbuli aequiuocatione, absoluit ab inuidia mentiendi. Quid Pyrrhus? Romanis uictis, quos saepe in acie uirtute fuderat, beneficio Phoebi sibi promittit imperium, sed irreparabiliter stratus, in se ipsum retorsit culpam, qui amphibologiam oraculi minus utiliter intellexit. 10 Ad notiores transeatur historias. Appius cum unica et singularis ciuilis belli tempestas orbem concuteret, docente Phoebo in sinu Euboico quietem quaerit, et mortem inuenit. Oraculum quidem auctore Lucano celebre est: Effugis ingentes tanti discriminis expers Bellorum, Romane, minas, solusque quietem Euboici lateris media conualle tenebis". 11 Sed ne falsitatis nota in historias non oracula refundatur, canonica, et cui fides incolumis acquiescit, discutiatur historia. Saul in tyrannum uersus ex principe, cum exigentibus culpis esset a Domino derelictus, et aduersus populum Domini, eo duce inualesceret manus hostilis, sollicitus fractis rebus exitum inquirebat. 12 Consuluit ergo Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. Hoc tamen ei ante denuntiauerat Samuel, quia Dominum poenitebat, quod eum constituerat regem, eo quod non impleuerat uerbum Domini, suadente auaritia, parcens Agag regi pinguissimo, et opimis gregibus ouium et armentorum, et uestibus, et arietibus, et uniuersis, quae pulchra erant in oculis populi. 13 Quidquid uero uile fuit, et reprobum, hoc mandante Domino demoliti sunt, et cum nulli ducum nisi de manu Domini exercituum contingat uictoria, auctori bonorum non referens gloriam, uiribus suis in facie populi de collato munere applaudebat. Sic enim scriptum est: "Factum est uerbum Domini ad Samuelem: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et uerba mea opere non impleuit". 14 Contristatus est Samuel, et clamauit ad Dominum tota nocte. Cumque de nocte surrexisset ut iret ad Saulem, mane nuntiatum est Samueli, quod uenisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reuersus fuisset, descendissetque in Galgala. Deinde ad increpationes Samuelis crimen inobedientiae sub praetextu religionis maluit excusare, quam delere per poenitentiam; quae secunda tabula post naufragium relicta est peccatori. 15 "Ait enim: Imo audiui uocem Domini, et ambulaui in uia per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oues et boues primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis". Ecce quomodo se ipsum excusat, et quidquid culpae est, aut extenuat, aut refundit in populum. 16 Ait ergo Samuel: "Nunquid uult Dominus holocausta et uictimas, et non potius ut obediatur uoci Domini? Melior est enim obedientia quam uictimae; et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex". Ego quidem similiter arbitror euenire omnibus, qui in sublimitate constituti abeunt post concupiscentias suas, et principatum ac dominium simulantes, tumorem suum exercent in subditos, coaequantes libito licitum, ac si colla eorum iugo diuinae legis subiecta non sint, et nulla necessitate urgeantur ad implendam iustitiam Dei. 17 Sed nunquid uel sic, ad tantum tonitruum comminationis diuinae, g-sklehrotehs pectoris indurati, aut tumor, qui tyrannidis iniquitate in corde Saulis uiuacius coaluerat, potuit emolliri? Nequaquam. "Dixit enim Saul ad Samuelem: Peccaui, quia praeuaricatus sum sermonem Domini, et uerba tua, timens populum, et obediens uoci eorum. 18 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et reuertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel: Non reuertar, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel". Videsne quam difficile sit malitiam, cum superbiae fomento coaluerit, uerbis et exhortatione curari? 19 Peccaui, inquit, timens populum, et obediens uoci eorum. Nonne sic fatetur culpam, ut potius inuoluat alios, qui, si princeps esset, fuerant relaxandi, quam se ipsum expediat? Nunquid sic audierat fecisse Moysen, cum ira Dei saeuiret in populum, dixissetque ei Dominus: "Dimitte me, ut irascatur furor meus in populo, et deleam eum, et faciam te crescere in gentem magnam". Quid ergo fecit dux idemque fidelis princeps in beneplacito suo, constitutus a Domino? 20 Aut dimitte eis, inquit, hanc noxam, aut dele me de libro tuo. Sed nunquid in tantae charitatis affectu propriam quaerebat gloriam? Inquit enim mansuetissimus princeps, pius pater, disertus orator, potens in opere, et sermone, dux praeambulus in iustitia mandatorum Dei: "Dicent Aegyptii: Callide duxit eos Dominus de Aegypto, ut prosterneret in deserto". 21 Sic ergo etiam sui ipsius dispendio, Domini gloriam praeoptabat, et populi, cuius ducatum ministrabat, liberationem. Dauid quoque cum culpa eius Dominum ad iracundiam prouocasset, et principalis culpae subiectus populus portaret poenam, uidit angelum Dei caedentem populum. Fudit itaque preces de intimis praecordiis, et adiecit: "Ego sum qui peccaui, ego inique egi, isti qui oues sunt, quid fecerunt?" Verus utique rex, et iustus princeps, et dignus, qui Altissimi frangeret iram, qui dum se pro populo flagellanti Deo opposuit, indignationis eius flagellum amouit. 22 Eum siquidem nulla excusatio flectit, nisi cum quis proprio iudicio accusatur. Nihil mouet ad ueniam, nisi cum nocens nudam detegit culpam. Misericordiam nihil admonet, nisi cum animus charitate succensus, in se ipso conteritur. Nihil persuadet propitiandum esse, nisi cum mens manum operis extendit ad satisfaciendum. 23 Si quis enim fatetur culpam, inutilis est confessio, nisi satisfactionis animo currat ad ueniam. "Peccaui, inquit Iudas, tradens sanguinem iustum". Fuit itaque uera usquequaque confessio; sed inutilis, quia potius cucurrit ad laqueum quem meruerat, quam ad fontem misericordiae quam demeruerat, et obstinationis suae duritia praecluserat sibi. 24 Eum tamen poenituit fecisse, quod fecerat, sed non eo deuotionis affectu, qui lapidem adiutorii sufficeret emollire. Poenitentia siquidem ductus laqueo se suspendit. Vitam ergo digno finiuit supplicio; sed quia malitiam non correxit, ueniam sibi nullo salutis procurauit remedio. Sic enim et apud inferos scribitur esse stimulus poenitudinis, licet nulla sit correctio prauae uoluntatis. Sic ergo Saul procul dubio peccatum suum imponere nititur humeris alienis, et dum simulat quod a poena uelit per preces Samuelis eximi, se ipsum grauius oneratum, fortioribus laqueis inuoluit, et irreparabili sententia damnationis astringit. Sequitur enim: "Et conuersus est Samuel ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae scissa est. 25 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te". Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. At ille ait: Peccaui. Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et reuertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Ecce quanta elationis insania. Se deiectum audit a Domino, et tamen quasi eo inuito regnare contendit. 26 Regnum meliori traditum esse non ambigit, et priuatus per sententiam irretractabilem regni gloriam fraudulenter usurpat. Corruit itaque dum in uetitum molitur ascendere, et fit se ipso deterior, dum meliori, reclamante Domino, uult praeferri. Fatetur equidem culpam, sed poenam portare dedignatur; hoc est enim quod ait: Peccaui, sed nunc honora me; ac si dicat: Cum criminis culpa, elationis fastu, tyranni nequitia iuste deiectus contemni meruerim, me patientia tua in conspectu eorum qui non nouerunt consilium Domini, faciat gloriosum. 27 Reuertere ergo mecum, ut tuo incedam fastigiatus obsequio, et tanto stipatus comitatu, tanta uenerabilis auctoritate, adorem Dominum Deum tuum, quoniam meum ultra dicere non audeo, qui ab eo per inobedientiam discessi, et adhuc per contumaciam recedo. Adeo siquidem intumuerat spiritus eius, ut se non modo homini, sed et ipsi Deo se ipsum quodammodo propriae impietatis ausu praeferret. 28 Quem enim Dominus praetulerat, quanto maiori gratia uidebat praeditum, tanto acriori inuidia ei occultas tendebat insidias, tam manifestas quam iniquas exercens inimicitias: et quo manifestius eum Dominus extollebat, eo auidius, non tam deprimere, quam exstinguere properabat ipsique Deo se e regione ponit oppositum, dum ei subripere aut eripere nititur iura regnorum. Dignum ergo fuit ut non maneret in eo Spiritus Domini, qui cor suum non modo habitaculum, sed et tantae nequitiae fecerat fundamentum. 29 "Exagitauit eum itaque spiritus nequam a Domino", et ex illo retro fluere, et in dies labi, minui regni uires coeperunt, salus populi fluctuare, hostium crebrior, maior, clariorque uictoria, tam regis quam populi ualidius animos fregit. Ipse tamen eum cui Dominus regnum firmauerat, exterminatum habebat a finibus suis. Quid ergo tandem cepit consilii? Non utique ut regnum traderet meliori se, ut dispositioni diuinae, quae ei innotuerat, acquiesceret, ut poenitentiam anteactae uitae ageret fructuosam. 30 Sed qui aduersus Dominum calcaneum tumoris extulerat, populum in montes Gelboe, ubi puniendus et occidendus erat, eduxit in praelium. Occidi siquidem in monte debuit, qui non nisi alta in se ipso respexit. Quia ergo eum ueritas ipsa deseruit, ad fontem mendacii falsus et iniquus princeps confugit. Dixit itaque seruis suis: "Quaerite mihi mulierem, habentem Pythonem, et uadam ad eam, et sciscitabor per illam". Quid aliud dixisset gentilis, idemque perfidus? 31 Nonne idem est ac si dicat: "Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo?" aut fidelioribus uerbis, et insaniori perfidia: Si mihi Deus notitiam subtrahit ueritatis, eam tamen per patrem mendacii, eo inuito, cognoscam, et uelit nolit arcanum consilii eius per potestates aduersarias explorabo? 32 Et dixerunt serui eius ad eum: "Est mulier habens Pythonem in Endor". Indignus enim erat consultatione uirili, quem in tantum desperatio fregerat, ut etiam ab infirmis et infirmissimis creaturis ad tuendum sibi regnum, quod Dominus auferebat, aduersus omnipotentiam eius, auxilium imploraret. Mutauit ergo habitum suum, uestitusque est aliis uestimentis, et abiit ipse et duo uiri cum eo, ueneruntque ad mulierem nocte. Recte quidem omnia, quia rectus est, etiam apud peruersos Spiritus sanctus. 33 Regio namque habitu debuit spoliari, qui ad seruiendum daemonibus, et non Deo, infaustum arripuerat iter. Qui uestem abiecerat innocentiae, qui iustitiae mutauerat indumentum, uestibus honoris et gloriae non debuit insigniri. Et abiit utique post eum, qui non stetit in ueritate, et duo uiri cum eo, equidem innominati et innominabiles, qui uel regem ad tantam perfidiam non reluctante fide prosequi potuerunt. 34 Duorumque rex decenter stipatur comitatu, dum a summa et uera unitate recederet. Veneruntque ad mulierem nocte, apto utique tempore, de morte regum, de strage populi, de luctu publico cum tenebrarum principe tractaturi. Sic et Salomon nocte dicitur sapientiam accepisse, qui amore mulierum allectus et corruptus, a Domino erat recessurus. Petrus quoque dum calore fidei destitutus, calefaceret se ad prunas de nocte, lapsus est in perfidiam, et eam crimine periurii fecit insignem. 35 Alii etiam discipuli timore prostrati, tempore nocturno fugerunt. Et ait Saul ad mulierem (mulieres enim frequentius spiritus Pythonicus implet): "Diuina mihi in Pythone, et suscita mihi quem dixero tibi". Lege libros, reuolue historias, scrutare omnes angulos Scripturarum, nusquam fere in bona significatione diuinationem inuenies. 36 Unde prophetas reprobos diuinatores non prophetas esse, Scriptura commemorat, quales fuerunt prophetae Achab, qui eum, Domino permittente, exigentibus meritis uariis ludificationibus seducebant. Denique iuxta uerbum Domini egressus est spiritus mendax, et factus est in ore omnium prophetarum Achab ascensuro in Ramoth Galaad, ad prospera promittendum, solo Michea Morastite reclamante, qui conscius diuini consilii, Israel quem dispersum in montibus uiderat, praemuniuit, caesus ob amatae ueritatis iudicium ab eo, qui assumptis cornibus ferreis dixerat: His rex cornibus Syriam uentilabis. Praeterea diuinatio fere sine munere non fiebat, utpote quae in auaritiae et nequitiae spiritu exercetur. Hinc est quod Hierusalem ruiturae Spiritus sanctus improperat: "Principes tui in muneribus iudicabant, sacerdotes in mercede docebant, et prophetae in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Nunquid non Dominus est in medio nostrum? Non uenient supra nos mala. 37 Propterea dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomoerii erit". Qui ergo in pecunia diuinabant, etsi prophetarum insultant nomine, saepe mendaces, semper mendosi, alieni sunt a uirtute et prophetiae ueritate. In Pythone, inquit; quasi dicat: "Quia recessit Spiritus Domini", uel Pythonicus patrocinetur mihi. 38 "Et suscita mihi quem dixero tibi". Utique fallacia fallaciam trudit. Datus rex in sensum reprobum, qui sibi persuaserat Pythonem scientiae praesulem, praescium futurorum, arcani consilii conscium, ueritatis interpretem, sibi quoque persuasit, eumdem tanta praeditum potestate, ut posset etiam mortuos suscitare, et tantae benignitatis, ut etiam in eo, quod rarissimum est et difficillimum, familiaribus suis morem gereret. 39 Procul dubio elapsum erat a memoria eius, aut inutiliter tenebatur canticum fidelis animae, "quia Dominus est qui mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit, pauperem facit et ditat, humiliat et subleuat", et quod in ipso impletum uiderat Saul, "suscitat de puluere egenum, ut sedeat cum principibus" et solium gloriae teneat. Et qui haec facit, procul dubio scientiarum Dominus est. 40 Et ait mulier ad eum: "Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris animae meae ut occidar? Et iurauit ei Saul in Domino, dicens: Viuit Dominus quia non eueniet tibi quidquam mali propter rem". Verum quidem est, quia qui uersatur in sordibus, sordescit amplius; et quem gratia deserit, fiunt semper nouissima illius deteriora prioribus. 41 Sacrilegii igitur Pythonissa conscia expauescit, et potestas a Domino constituta ad sacrilegia euellenda alias quidem timida, cum negotia populi, cum domini bella geruntur, idololatris praestat audaciam, et sacrilegiis regiam accommodat auctoritatem. Ariolos, inquit Dominus, et magos ne patiaris uiuere. At ille ad quem sermo Dei dirigitur, et qui gladium portat ad uindictam malefactorum, bonorum gloriam, non modo talibus securitatem dat, sed promissam pacem iuramenti religione confirmat. 42 Et sic euenit ut in proprio periculo discat, quam perplexi sint nerui testiculorum Leuiathan, cum sibi tetenderit laqueum proprii operis, a quo sine salutis dispendio non euadit. Ei iam arcta complexio, et cornutus quidam imminet syllogismus: Si Pythonissae parcitur, Domini uiolatur imperium, praecipientis ut maleficia huiusmodi de terra eradantur; si non parcitur, iuramenti religio uitiatur. 43 Quocunque se uertat impius, comprehenditur in operibus suis. "Dixit ergo mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem". Omnium temporum una est fides, Deum esse, eumdemque iustum, et bonum, et remuneratorem sperantium in se, omnium plene meritis respondentem, ante legem, sub lege, sub gratia: nemini rectum sapienti, uenit istud in dubium. 44 Sine ista nemo unquam ingressus est ad salutem. Verum qui errat in minimis, paulatim ad maiora prolabitur. Sic iste primo negligens, deinde inobediens, postmodum contumax, exinde obstinatus, postremo ad eam prolapsus est caecitatem, ut nec praedictum articulum fidei sibi seruet incolumem. Deum etenim iustum usquequaque non credidit, opinans etiam in sanctos post exitum uitae huius, malignis spiritibus concessam potestatem. 45 Nouerat enim sanctum Samuelem Pythonicis non obtemperasse dum uiueret, nec aliquod cum eis initae familiaritatis habuisse commercium. Nunc uero eum ad Pythonis imperium, sibi sperat et petit excitari. Vult etiam ad hoc cogi defunctum, ad quod uiuus impelli non potuit. Regi siquidem noluit indicare dum uiueret, nisi quod indicandum Dominus inspirabat. Cum autem audisset mulier Samuelem, exclamauit uoce magna, et dixit ad Saulem: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul. Se utique deceptam credidit, et etiam post praestitum iuramentum, notitia et praesentia principis oneratam. "Dixitque ei rex: Noli timere, quid uidisti? 46 Et ait mulier ad Saulem: Deos uidi ascendentes de terra". Pythonissae potuerat ab incoepto, uel tenuis fidei uirum deteruisse responsio. Deorum siquidem pluralitatem inducit, et eorum habitationem sub terra, et in tenebris esse significat. "Dixit ergo Saul: Qualis est forma eius? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. 47 Intellexit itaque Saul quod Samuel esset, et inclinauit se super faciem suam in terram, et adorauit". Formam illius qui apparebat diligenter inquirit, forte errore gentilium deceptus, eamdem habitus et negotiorum formam singulis apud inferos credens, qua superstites fuerant insigniti. 48 Unde illud: Quae gratia curruum Armorumque fuit uiuis, quae cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Sed nonne potuerat sancti uiri clarior esse gloria, aut post mortem uiuentis habitus immutari? Et quidem prouide, et fideliter non dicit Scriptura Samuelem Pythonis imperio suscitatum, sed caecitatem impii sensus prudenter expressit. 49 Ait enim: Audita forma uiri et habitu, intellexit Saul quod Samuel esset. Deceptus utique intellexit; quod et ex eo probatur quod subiungit: Et inclinauit se, et adorauit. Si enim fuisset Samuel, nequaquam se permisisset ab homine adorari, qui secundum legem crediderat, et docuerat unum Deum et Dominum adorandum. 50 Praeterea sanctae animae a potestate malignorum spirituum exemptae sunt. Postremo decepti hominis non fouisset errorem, quod eum ex subsequentibus fecisse colligitur. "Dixit autem Samuel ad Saulem: Quare inquietasti me ut suscitarer"? Haec est enim fraudulentia malignorum spirituum, ut quod ultro faciunt, et dictant hominibus faciendum, operose dissimulent, ut hoc facere uideantur inuiti. 51 Simulant se coactos, et quasi exorcismorum uirtute extractos fingunt; et quo minus caueantur, exorcismos quasi in nomine Domini, aut in fide trinitatis, aut incarnationis, et passionis uirtute conceptos componunt, eosdemque hominibus tradunt, exercentibus eos obtemperant, donec eos secum crimine sacrilegii, et poena damnationis inuoluant. 52 Transfigurant etiam se interdum in angelos lucis, honesta sola praecipiunt, illicita prohibent, munditiam consectantur, utilitatibus prouident, ut quasi boni et propitii familiarius admittantur, audiantur benignius, amentur arctius, facilius exaudiantur: habitum quoque induunt uenerabilium personarum, ut eis maior et promptior reuerentia impendatur. Et ait Saul: "Coarctor nimis. Siquidem Philisthiim pugnant aduersum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia". 53 Vocaui ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Ac si aperte dicat: In desperationis abyssum praecipitatus sum. Impugnant homines, deserit Deus, et ego ad te, qui in ueritate utrisque inimicaris confugio, ut quasi doctor discipulum doceas, quid me in tanta angustia oporteat facere. Licet enim eum qui loquebatur crederet Samuelem, tamen in ueritate erat angelus Satanae. 54 Nec potuit ei ignorantia suffragari, cum nemini liceat ignorare creaturam, quae se appetit adorari, infidelem et peruersae uoluntatis esse. Sciebat etiam illicitum esse ariolos et magos inquirere, et de futuris sollicitare Pythonem. Quod si eum ignorantia personae excusat, melioris conditionis erunt stulti quam periti, et peruersi quam recti. Et ait Samuel (non equidem uerus sed umbratilis et fictitius, et quo dignus est, impius et reprobus consultator): "Quid me interrogas, cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum?" Responsionis initium, fidei consentaneum est, et accommodum rationi. Quid enim conferet creatura illi, quem deserit Deus, et cui deripit spolia? 55 Sed sensim ad id quod suum est, hostis et fidei inimicus diuertit, immiscens falsa ueris, et mendacia fide ueritatis obnubilans. Sequitur enim: "Faciet tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo Dauid, quia non obedisti uoci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. 56 Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie, et dabit Dominus, etiam tecum Israel in manu Philistinorum. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. Sed et castra Israel tradet Dominus in manum Philisthiim". Exitum quidem belli, fideliter infidelis exposuit, sed tamen uerborum tendiculis infidelem et infelicem animam fraudulenter decepit. Deuiantis siquidem confirmat errorem, et impoenitenti, post exitum, quietem repromittit. 57 Cum enim dicit Dominum impleturum quae locutus est in manu mea, se procul dubio simulat Samuelem, per quem Sauli, quae denuntiat, locutus erat Dominus. Cum autem subiungit: Cras tu et filii tui mecum eritis, uerum quidem sed fraudulenter enuntiat. Erat enim die sequenti sibi manum ex desperatione iniiciens, ad inferos transiturus, habiturus partem cum eo, quem auaritia, fastu, obstinatione mentis, fuerat insecutus. 59 Sed falso blanditur, ingerens spem quietis, dum se gestu et uerbis mentitur Samuelem, cui certum est, collatam esse in quiete sedem a Domino, inter eos qui inuocant nomen eius. Quid ergo Sauli Samuelis sui, uel potius Pythonis, profuere responsa? Potuerat forte non praemonitus sperare meliora, et saltem dum alieno confoderetur gladio exspectare. Oraculi uero uanitate certioratus gladio suo incubuit, et in extremis agens, dum propriae gloriae consulebat, qui fortius mori potuisset in praelio, auram uerborum pertimuit, et infirmi et prostrati animi consilio, corporis et animae mortem asciuit. Glorientur gentes in fortitudine sua, auctores earum dicant, unusquisque quod sentit, dum heroum suorum titulos praedicant, dum magnorum uirorum fortitudinem praeconantur. 60 Bibat illis auctoribus Cato uenenum, Vulteius dextras et mentes sociorum armet ad uoluntariam mortem. Per mamillas ad cor uenenum aspidum insanabile Cleopatra traiiciat. Lucretia alienam impudicitiam sanguinis sui effusione condemnet. Ego euenire posse non arbitror, ut cuiuscunque difficultatis articulo, liceat propria auctoritate homini, sibi mortem inferre, nec etiam ubi castitas periclitatur. 61 Licet hunc casum uideatur excipere doctor ille doctorum, cui in sacrario litterarum uix aliquem audeo comparare. Haec mors omnino desperatorum est, et eorum, qui licet corpore uiuant, iam mentis morte praemortui, animo uiuere desierunt. Utique non uiuorum, sed iam mortuorum mors est. Infidelium regum percurre seriem, Ieroboam, Achab, Iezabel, Nabuchodonosor, Sennacherib, et alii quorum errores non sufficio enarrare, quid lucrati sint in uatibus suis, qui uidebant eis falsa et stulta, nec aperiebant eis iniquitatem eorum, ut eos ad poenitentiam prouocarent? 62 Omnes utique euanuerunt post principem uanitatis, et dum scire quod non licet, uel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nihilum redacti sunt. Reges uero Israel infidelibus sociaui, quia cum regum Iuda alii boni, alii mali fuerint, reges Israel omnes reprobi exstiterunt. "Linque arcana Dei, coelumque inquirere, quid sit", ait Cato, quia quod destinauit de te, et statuit Deus, citra tuam sollicitudinem potest expedire. 63 Egregie quidem ethicus: "Omnem crede diem tibi diluxisse supremum, Grata superueniet quae non sperabitur hora". Veritas autem sibi ubique consona est, nec a se, licet a mendacii habitaculo proferatur, quandoque discordat. Sicut nec munditia, dum sui integritate uiget, quarumcunque sordium uicinitate polluitur. Ipsa mortem indicit non timeri, et ad eam excipiendam, nos horis omnibus praecipit praeparari, ut quo minus de diuturnitate uitae praesumitur, in cultum honestatis uirtutum gradibus auidius curratur. Mors siquidem necessarium munus est, naturae iam corruptae. 64 Corruptio namque mortis origo est. Tolle corruptionem, sectare integritatem munditiae et uirtutis, iam immortalitatis uiam ingressus es; et quamdam diuinitatis tuae arcam apprehendisti. Apprehendisti, inquam, an accepisti? Sed, ut fidelius loquamur, et accepisti et apprehendisti. "Non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei". Quis scit quando ueniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? 65 Ut enim, ait ille: «Nihil morte certius est, nihil hora incertius.» Quae utique non timenda est quasi malum, sed quasi malorum finis, cum uenerit, gratanter amplectenda. Unum est quod totis mentis et corporis uiribus fugiendum est. Quid illud sit quaeris? Turpitudo, et totius species inhonesti. Haec enim faciunt, mortem terminum non esse malorum, sed antecedentium et succedentium copulam. 66 Ad hanc fugiendam non oracula uatum, non Pythonis consultatio necessaria est: fidelius et utilius ad hoc ratio data consulit. Cato in Libya extremae difficultatis angustia coarctatus, Ammonem Iouem dedignatus est consultare; ratus sibi rationem sufficere ut persuaderet seruandam libertatem, et non modo dominationis Caesareae iugum, sed omnem notam turpitudinis fugiendam. 67 Licet in eo errauerit quod auctoritate propria uitae munus abiecit: quod non modo fidelium institutis, sed constitutionibus gentium, et sapientissimorum edictis constat esse prohibitum. Veteris quidem philosophiae principes Pythagoras et Plotinus prohibitionis huius non tam auctores sunt quam praecones, omnino illicitum esse dicentes, quempiam militiae seruientem a praesidio et commissa sibi statione discedere, citra ducis uel principis iussionem. 68 Plane eleganti exemplo usi sunt, eo quod militia est uita hominis super terram. Quid si contra iubeant oracula uatum, uel responsa Pythonis? Procul dubio minime audienti sunt, quia cum periculo innocentiae, nemo cuiquam debet fidem. Si mihi non credis, Numam Romanorum imperatorem fere innocentissimum praeter Titum, si placet, attende. 69 Dum inuitaretur ad homicidium, petito capite ad sacrificia, censuit cepam esse caedendam, reflectens ad innocentiam etiam peruersi numinis uoluntatem. At cum hominis adiiceretur a numine, capillos se pollicitus est oblaturum. Cum uero spiritus immundus sitiret et sanguinem, piscem immolandum esse respondit. Sic itaque cum ratio eius circumueniri non posset, ut traheretur ad culpam, immundorum spirituum testimonio, colloquio deorum pronuntiatus est esse dignissimus. 70 Nec est quod sub exorcismorum praetextu, suum quis tueatur errorem, qui ad minuendam daemonum potestatem, et ad distrahendum, quod habent cum homine, familiaritatis commercium instituti sunt, carentque propriae uirtutis effectu, nisi in digito Dei conualescant. Porro Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum; et corpus peccatis subditum, sui esse habitaculum dedignatur. Quidquid uero huiusmodi agatur, fictitium est et phantasticum, et ueritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus inuocatur, et effectu petitionum persequente, sacrilegum errantis animae desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui, eos quos perfidia tanta exagitat, uariis ludificationibus daemonum, trahi sustineat ad gehennam. 71 Se siquidem ad huiusmodi flagitia prohibuit inuitari publica uoce Ecclesiae, aduersus quam nec portae inferni praeualebunt. Cum ergo Spiritus sancti gratia, auctoritas Ecclesiae, improbatis subtrahitur exorcismis, qui eis non tam utuntur quam abutuntur, offendunt in spiritum, quo recedente, eius sibi nituntur uirtutem et efficaciam retinere.