[2,15] Caput XV. 1 Sunt autem multae species somniorum, et multiplices causae, et uariae figurae, et significationes. Aut enim insomnium, aut phantasma, aut somnium, aut oraculum, aut uisio est. Porro insomnia ex ebrietate, uel crapula, aut uariis passionibus corporis affectuumque tumultibus, et reliquiis cogitationum frequentissime oriuntur. Unde et male sanis amantium mentibus insomnia nunquam desunt. 2 Quod prudenter innuit Maro: "Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?" "Multa uiri uirtus animo, multusque recursat Gentis honos, haerent infixi pectore uultus, Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem." Haec quoque dolentium aut gaudentium, aut quos timoris uexat angustia, aut immoderatae cupidinis ardor accendit, non praetereunt passionem. 3 Phantasma, cum rerum ignotae uidentur species, qualitate uel quantitate, aut partium modo uel numero a natura discrepantes, ut si forte «nec pes nec caput uni reddatur formae,» "... ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne". Has quidem species ex infirmitate mentis et corporis, tradunt physici prouenire, earumque causas magis attendunt, quam ex eis aliquas significationes. In quo genere et ephialtem, quo quis uariis pressuris quodam quasi interuigilio, sed somno potius inquieto, opinans se uigilare cum dormiat, putatur ab aliquo interim praegrauari, connumerandum arbitrantur. 4 Quae quidem omnia medicorum potius indigent cura, quam uentilatione nostra; praesertim cum nihil in eis uerum appareat, nisi quod uerissimae sunt et molestissimae passiones. Somnium uero cuius appellatio communis est, licet in specie propria censeatur, per quaedam inuolucra rerum gerit imagines, in quibus coniectorum praecipue disciplina uersatur, et nunc suum cuiusque est, nunc alienum, nunc commune, interdum publicum, aut generale est. 5 In his uero omnibus qualitas personarum, rerum et temporum diligentissime obseruatur. Ut enim ait Nestor, de statu publico regis credatur somnio, aut eius qui magistratum gerit, uel re quidem uel rei uicina praedestinatione, {aut si publicae fortunae signum ostensum est multis, ut in eo quod pluribus Romanis ciuibus, secundum quosdam Sibylla interprete de mysterio incarnationis, reuelatum scribitur. 6 Et quidem non modo incarnationis, sed passionis, ascensionis post resurrectionem, aduentus quoque secundi interpres, docente et dictante Spiritu, patefecit arcana, sicut in uersibus Sibyllinis manifeste reperies. Quorum istud, sicut in plerisque Patrum scripturis inuenitur, initium est: Iudicii signum, tellus sudore madescet. Si uero apices capitales singulorum uersuum ex ordine coniungantur, ad confundendam perfidiam Iudaeorum hoc inuenitur expressum: Iesus Christus Θεός Σωτήρ: nisi quod in lingua Latina Graecarum litterarum proprietas ad plenum non potuit obseruari. Ipsos uero uersus, ut opinor, apud beatum Augustinum in libro De ciuitate Dei inuenies. 7 Est ergo mysticae uisionis eius caput et summa intentio, Iesum qui praefigurabatur, indubitanter esse Filium Dei uiui, hominem uerum, iudicem omnium, regem aeternum, remuneratorem sperantium in se, auctorem uitae, et aeternae beatitudinis ex gratia largitorem.} Re quidem uel rei uicina praedestinatione, ideo dictum est, quia magistratus nunc praesens intelligitur, nunc futurus. 8 Excidium quippe Numantiae iuniori innotuit Africano, dum esset adhuc pene miles. Dum autumnus adultus est aut praeruptus, somnia frequentius euanescunt. Arborum namque labentibus foliis, insomniorum uanitas dominatur: quod et Virgilius, in libro in quo totius philosophiae rimatur arcana, sensisse uisus est, dum labentia folia apud inferos, uariis somniis ornauit. 9 Locorum quoque diuersitas uarias figuras quietis admittit, ut alia aliis, nunc horum nunc illorum somniorum, uberiora sint. Locus namque palustris aut desertus eminentiori aut celebriori phantasticarum imaginum fecundior est. Res quoque interdum manifestius, interdum obscurius aperitur, et nunc se ipsam animo ingerit, nunc intimante alio declaratur: cum uero luce immediata se ipsam infundit, uisio est, ex eo quod plena et uera specie sui, oculis uideatur esse subiecta; quale est, quod Cassandrum omnino non uisum, a quo Alexander hausto ueneno perimendus erat, agnouit, quia eum quies ei repraesentauerat. 10 Porro uisionum alia manifestior est, ut quae clara rei occurrit imagine; alia profundiorem desiderat intellectum, ut cum rem admista species figurarum obnubilat; sicut est, quod C. Caesare transito Rubicone bellum patriae inferente, ad designandum terrorem ciuium, qui erant per conciuis iniuriam opprimendi, "Ingens uisa duci, patriae trepidantis imago", duci suo denuntians, ne conciues armis ciuilibus impugnaret. 11 Publici namque imago imperii, publici metus, et Caesareo nomine prostratae urbis erat indicio. Quod si imperii nullam in ueritate, quae sic appareret, credidit quis fuisse imaginem, historiarum fide certiorabitur. Cum enim maiestatem urbis principes uisibili specie censuerunt honorandam, exquisito artificio muliebrem formam, quae orbem dextra contineret, in aeris materia fieri studuerunt. Ea uero perfecta in forma egregia, uenusta quantitate, apta partium dispositione, membris quoque condecentibus, et sibi inuicem congruentibus uniuersis, cum non tam populi examinationem, quam admirationem, plena sui commendatione deposceret, quidam solas tibias tantae moli perferendae inhabiles esse causati sunt. 12 Quibus faber respondit eas usquequaque sufficere, donec uirgo pareret, omnino credens impossibilem uirginis partum. Quod et Christo nato impletum est, ea corruente et fracta, quia humanum contrahitur, ubi diuinum imperium dilatatur. Cum uero res per quietem alio nuntiante clarescit, si tamen enuntiantis honesta cuique persona sit et uenerabilis, in oraculorum speciem cadit. 13 «Est enim oraculum, ut ait quidam, diuina uoluntas ore hominis enuntiata.» Hominis uero appellatione censetur, quidquid in specie hominis uidetur, homo, angelus sit, an Deus, an quaeuis alia creatura. Persona autem cuiusque honesta est et uenerabilis, aut natura, ut parentis; aut conditione, ut domini; aut moribus, ut religiosi; aut fortuna, ut magistratus; aut religione, ut Dei, angeli, hominisue, sacris et caeremoniis diuinis consecrati. 14 Ex quo apparet, etsi non simpliciter, tamen secundum quid personas arte coniectoria non modo honestas, sed et detestabiles uenerabilium nomine claudi. Sicut enim Catholicae religionis uiri, uero Deo, eisque quae munere eius sacra sunt, piam uenerationem impendunt, ita haereticae et superstitiosae religionis homines, fictis numinibus, imo potius ueris daemonibus, et exsecrabilibus sacris eorum, non debitam reuerentiam, quae nulla est, sed turpissimum exhibent famulatum. Quod latius ex gentilium libris colligitur. 15 Aeneas oraculorum indicio, promissam et quaesitam inuenit Italiam, et in ea non tam numinum, quam daemonum nutu, sedem statuit, et sementem Romani generis, in horto qui eis complacuerat, seminauit. Quid enim aliud agit in somnis pater Anchises, quid Iupiter, quid Apollo, quid alii, quos longum est recitare? Unde, si de semine illo genus oritur toxicatum, impium in Deum, crudele in homines, persecutioni sanctorum inuigilans, fide rara, solemni perfidia, seruile moribus, fastu regale, foedum auaritia, cupiditatibus insigne, superbia tumidum, omnimoda nequitia non ferendum, miraculis non debet ascribi: cum auctor eorum homicida fuerit ab initio, et a ueritate deficiens, inuidiae spiculo orbi terrarum infixerit mortem. 16 Qui ergo ex eo patre sunt, etsi eius nequeant implere mensuram, solent tamen illius imitari malitiam: licet in horto illo nonnullas planetas, quae uirtutis fructum irrigatione apostolica faciunt, manu Domini constet esse insertas. Sed si quis ab initio urbis conditae totam reuoluat historiam, eos ambitione et auarita prae caeteris gentibus inueniet laborasse, et uariis seditionibus et plagis totum concussisse orbem. 17 Ipsi quoque tyrannidis et seditionum suarum, tam crebra damna senserunt, ut uix quisquam principum eorum ad exitum uitae, natura ducente, peruenerit. Unde et illud satyricum, illis aptissime facit: "Ad generum Cereris, sine caede et sanguine, pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni". In Scripturis quoque canonicis inueniuntur plurima oracula, ut cum Ioseph in somnis ab angelo saepius eruditur; magis interdicitur, ne redeant ad Herodem; docetur Petrus in reptilium linteamine, plenitudinem gentium colligendam. 18 Et cum uisitato ab apostolis Constantino, crucis erectum est in imperii arce uexillum, et pace ecclesiis restituta, maiestas orbis publica uoce scriniariorum, aduocatorum et iudicum, omnem uictoriam, regnum et imperium Christi esse personuit. Verum quia duae primae species omnino uanae sunt, et in postremis quasi uisibili specie ueritas menti occurrit, mediam, quae corpori ueritatis quasi uelum figurarum oppandit, diligentius exsequimur.