[2,8] Caput VIII. 1 Ecclesia uero quae fuerat Hierosolymis congregata, diuinitus transire iussa est trans Iordanem, ad oppidum quoddam nomine Pellam, quo ablatis ex urbe cultoribus Dei, coelestis uindictae fieret locus, quae in urbem gentemque sacrilegam fuerat exercenda. Quod et Eusebius Caesariensis in ecclesiastica Historia plenius exponit. [2,9] Caput IX. 1 Et quidem haec omnia rectissime passi sunt, qui in Filium Dei manus sacrilegas extendere praesumpserunt, cum testimoniis Scripturarum, et uirtute mirabilium operum ipsum Christum Deum esse constaret. Unde Iosephus: «Fuit autem iisdem temporibus Iesus sapiens uir, si tamen uirum eum appellare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum, qui libenter quae uera sunt audiunt, et multos quidem Iudaeorum, multos etiam ex gentibus sibi adiunxit. 2 » Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis uirorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt eum hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit autem die eis tertia iterum uiuus, secundum quod diuinitus inspirati prophetae, uel haec, uel alia de eo innumera miracula futura esse praedixerant. 3 Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab eo nuncupati sunt, et nomen perseuerat et genus. [2,10] Caput X. 1 Vespasianum quoque Iudaeae uastatorem, patremque Titi, Hierosolymorum piissimi euersoris, ut quibusdam scriptoribus placuit, miraculorum, signis ad faciendam uindictam in nationibus, Dei digitus excitauit. Ipsum namque necdum imperatorem; quidam e plebe luminibus orbatus, itemque alius claudus crure debilis, sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem ualetudini, eo quod sibi foret in quiete monstratum, oculos restituendos, si eos ille inspiceret, et crus debili roborandum, si illud dignaretur calce contingere. 2 Orantibus amicis, inuitus licet, utrumque tentauit; nec defuit euentus. Imperium quoque eius et interitus Vitellii et Othonis, qui foedo Neroni successerant, pluribus coelestium signis praenuntiatum est, et pro parte stupendis. [2,11] Caput XI. 1 Quae uero huiusmodi stupore digna in his contingunt, plerumque signa esse non ambigit, quisquis euangelicae promissionis fideliter meminit, cum scriptum sit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, etc.. Ea tamen quae hic praenuntiantur, sine praeiudicio sententiae melioris, ea intelligenda arbitror, quae in his contra naturam fiunt; quale est quod in passione Domini sol obscuratus est, uelum scissum, petrae ruptae, aperta monumenta, et sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. 2 Naturalis etenim eclipsis esse non potuit, quae lunaris corporis obiectu contingit, cum constet pridie lunam XIV exstitisse, nisi forte quis de Iudaica perfidia incredulitatis suae solatium mutuetur; asserens cum eis Venerem tunc in ecliptica linea soli fuisse oppositam, quae quidem magna est, et ut astrologi tradunt, sola de quinque sideribus de nocte umbram de se emittit, ut luna. 3 Quod quia nec ratio probat, nec auctoritas, aut fides approbat, repudiatur ut futile. Si enim adeo luminosum est Veneris corpus, quomodo tantas parit tenebras? Dionysius Areopagita in Epistola ad Polycarpum scribit, se et plures alios philosophantes tunc uidisse lunam soli incidentem. Et quidem contra naturam, non enim erat coitus tempus. 4 Quod ei postmodum Paulo praedicante, conuersionis dedit occasionem. Scio tamen plures aliter tunc locutos; sed Dionysium praefero uniuersis, quia quod uidit, scripsit; alii proprias sequuntur opiniones. Sunt autem signa plerumque non modo uniuersalia, sed et generalia, sicut illud quod, Deo moriente, tenebrae factae sunt per uniuersam terram, ab hora sexta usque ad nonam, et quod in eis particulare est, aut minus uniuersale, capacitatem generis, temporis perpetuitate compensat. 5 Mors etenim illa, Moysi faciem detexit uniuersis, perpetuam duritiam scidit, et resurrectionis primitias in aeternam laetitiam introduxit. Illa quoque quae diem iudicii praeuenire dicuntur, per dies XV, si tamen futura sunt, quoniam de Scriptura Canonica firmamentum non habent, naturae legibus minime subiacebunt, dum tamen naturam hic, ut in locis quam pluribus, dicamus solitum cursum rerum, aut causas occultas euentuum quarum ratio reddi potest.