[1,11] Caput XI. 1 Varro autem, curiosissimus inter philosophos, quatuor species diuinationis ab elementis mutuatus est, pyromantiam scilicet, aeromantiam, hydromantiam, et geomantiam, multasque species uidebis ex his capitibus pullulare, siue arte, siue furore diuinatio peragatur, quarum nomina, exempli causa, uel pauca subiiciam. [1,12] Caput XII. 1 Incantatores quidem sunt, qui artem uerbis exercent. Arioli, qui circa aras nefandas preces, aut exsecrata sacrificia faciunt, in quorum ceruicibus est manus Domini, dicente propheta: "Ariolos et magos non patieris uiuere". Aruspices sunt inspectores horarum, praescribentes quid qua hora fieri expediat, quorum errorem damnauit Apostolus dicens: "Timeo ne frustra laborauerim in uobis; obseruatis enim dies et annos, et menses et tempora, cum felicitas operis non a tempore, sed a nomine Domini debeat exspectari". Aruspicium quoque in extorum inspectione uiget, quam artem Tages quidam dicitur inuenisse. 2 Unde Lucanus : "Fibris sit nulla fides, sed conditor artis Finxerit ista Tages". Extorum uero nomine censentur omnia, quae cutis extremitate teguntur. Ex quo liquet eos esse aruspices, qui uaticinantur in ossibus animalium, siue sanguine, siue futura praenuntient, siue praesentia pronuntient, uel praeterita. 3 Vaticinium siquidem est, quo, cum intelligentia ueri, abscondita proferuntur: cum et prophetiam non modo de futuris constet esse, sed de praesentibus, et futuris, et praeteritis. Si uero adhibeatur sanguis, ad necromantiam iam accedit; quae inde dicitur, quod tota in mortuorum inquisitione uersatur. Cuiusuis ea esse uidetur, ut ad interpretationem ueri, mortuos ualeat suscitare. 4 Ea namque ludificantium daemonum, et humanae perfidiae illudentium fallacia est. Pythii sunt quos spiritus Pythonicus replet, et frequentius in uirginibus exercetur, ut magis ludificet; ac si immundissimo spiritui placeat integritas mentis aut corporis. Vultiuoli sunt qui ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte uel limo, eorum quos peruertere nituntur effigies exprimunt, cuius illusionis in Pharmaceutria Virgilius meminit: "Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore". 5 Naso quoque in libro Heroidum: "Deuouet absentes, simulacraque cerea fingit, Et miserum tenues in iecur urget acus". Horum uero malitia, etiam cum plurimum nocent, artificio leui dissoluitur, si uidelicet qui suspecti sunt conuenti ab aliquo crimen suum inficientur: aut si confessi fuerint, cogantur maleficium reuocare. Imaginarii sunt, qui imagines quas faciunt, quasi in possessionem praesidentium spirituum mittunt, ut ab eis de rebus dubiis doceantur. 6 Hos idololatras esse sacra Scriptura conuincit, et diuinae maiestatis iudicio condemnatos. Coniectores sunt qui artificio quodam, sibi uindicant somniorum interpretationem. Chiromantici sunt, qui a manuum inspectione, rerum uaticinantur abscondita. Specularios uocant, qui in corporibus leuigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelues, cyathi, speculorumque diuersa genera diuinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt, quam et Ioseph exercuisse, aut potius simulasse describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueuerat augurari. 7 Mathematici sunt, licet appellatio generaliter omnia complectatur, qui a positione stellarum, situque firmamenti, et planetarum motu, quae sint uentura coniiciunt, ut est illud: "Nostra uel aequali suspendit tempora libra Parca tenax ueri, seu nata fidelibus hora. Diuidit in Geminos concordia facta duorum, Saturnumque grauem nostro Ioue frangimus una, Nescio quod certe est, quod te mihi temperat astrum". 8 Ac si stellarum choreas applicationesque unius ad alteram constet rebus, quae ex arbitrii libertate proueniunt, quamdam necessitatis praestare originem, quorum et genethliaci, qui geneses, id est natalitias horas attendunt, imitantur errorem. Unde satyricus: "Nota mathematicis genesis tua". Iidem uero horoscopi nominantur. 9 Unde rursus: "Geminos, horoscope Varo, Producis genio". Viguit autem ista scientia et forte eam aliquatenus licuit exerceri, donec Deum natum nuntiauit stella de coelo, magosque non reprobos primitias fidei ad eum adorandum nouo et inaudito ducatu perduxit. Exinde uero penitus interdicta est. 10 Salissatores qui ex saltu membrorum, aut inopinato corporis motu, prosperum aliquid futurum autumant, uel aduersum. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis superstiosa quadam obseruatione, rerum pollicentur euentus, quod genus sortes apostolorum et prophetarum, et diuidentium, et inspectio tabulae, quae Pythagorica appellatur, obseruatio quoque cuiusque casus in rei de qua quaeritur, significatione. 11 Augurium uero quod est in auium obseruatione, Phryges inuenisse traduntur, quod in uoce traditur aut uolatu. Est autem secundum traditionem eorum, uolatus tam alarum quam pedum: uola siquidem est pars interior palmae uel pedis. Unde apud Maronem in sexto, uolantes pro gradientibus columbae describuntur. Hoc etenim ad hominis pertinet felicitatem, si columbae gradientes dum tamen in pastu itinerantes praecedant.