LIBER SECUNDUS. CAPUT I. Quod logica, eo quod uerum quaerit, ad totam proficit philosophiam. 1 Ut itaque nominis significatio contrahatur, logica est ratio disserendi, per quam totius prudentiae agitatio solidatur. Cum enim omnium expetibilium prima sit sapientia, ipsiusque fructus in amore boni et uirtutum cultu consistat, mentem necesse est in illius inuestigatione uersari, et res, plena inquisitione discutere, ut ei de singulis esse possit purum incorruptumque iudicium. 2 Constat ergo exercitatio eius in scrutinio ueritatis, quae, sicut Cic. in lib. De officiis auctor est, materia est uirtutis primitiuae, quam prudentiam uocant; reliquis enim tribus utilitates necessitatesque subiectae sunt. Prudentia uero tota consistit in perspicientia ueri et quadam solertia illud examinandi: porro iustitia illud amplectitur, fortitudo tuetur, temperantia uirtutum praecedentium exercitia moderatur. 3 Unde liquet prudentiam, uirtutum omnium esse radicem; quae si praecidatur, caeterae, uelut rami naturae beneficio destituti, marcida quadam ariditate euanescunt. Quis enim amplectetur aut colet quod ignorat? At ueritas, materia est prudentiae et uirtutum fons; quam, qui plene nouerit, sapiens est; qui amauerit, bonus, et beatus qui tenuerit eam. 4 Unde nostrorum doctissimus poetarum, uitae beatae monstrans originem, ait: Felix qui potuit rerum cognoscere causas: Atque metus omnes, et inexorabile fatum, Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari Et alius fide et notitia ueritatis praestantior: «Felix qui potuit boni fontem uisere lucidum, felix qui potuit grauis terrae soluere uincula,» ac si aliis uerbis dicant, sed eodem sensu: «felix cui rerum collata est intelligentia,» quia quo familiarius fluida et ad momentum transeuntia, innotescunt, eo amplius, apud mentem sui compotem, peritura uilescunt. 5 Nec iugo premitur uitiorum, quem de seruitute ueritas in libertatem uindicat et educit. «Impossibile enim est, ut diligat et colat uanitatem, quisquis ex toto corde quaerit et amplectitur ueritatem.» CAPUT II. De secta Peripateticorum, et ortu logices, et eius auctore. 1 Peripateticorum hinc orta est secta, quae in cognitione ueri, summum bonum uitae humanae esse constituit. Omnium ergo rerum naturas scrutati sunt, ut scirent, quid in omnibus rebus fugiendum, tanquam malum, quid contemnendum, tanquam non bonum, quid petendum, ut simpliciter bonum, quid praeferendum, ut magis bonum, qui ex casu boni nomen sortiatur, aut mali. 2 Natae sunt ergo duae partes philosophiae, naturalis et moralis, quae, aliis nominibus, physica et ethica appellantur. Sed quia per imperitiam disserendi, multa inconuenientia colligebant, sicuti Epicurus qui ex atomis et inani, mundum, sine auctore Deo, constituit, et stoici, qui materiam Deo fingebant coaeternam, et omnia peccata aequalia: necesse fuit inuestigari et promulgari scientiam, quae discretionem faceret uocum et intellectuum, et fallaciarum nubeculas dissiparet. 3 Et hic quidem, sicut Boetius in commento secundo super Porphyrium asserit, est ortus logicae disciplinae. Oportuit enim esse scientiam, quae uerum a falso discerneret et doceret quae ratiocinatio ueram teneat semitam disputandi, quae uerisimilem, et quae ficta sit, et quae debeat esse suspecta: alioquin ueritas, per ratiocinantis operam, non poterat inueniri. 4 Et licet Parmenides Aegyptius in rupe uitam egerit, ut rationes logices inueniret, tot et tantos studii habuit successores, ut ei inuentionis suae, totam fere praeripuerint gloriam. Tradunt ergo Apuleius, Augustinus et Isidorus, quod Plato philosophiam perfecisse laudatur, physicae, quam Pythagoras, et ethicae, quam Isocrates plene docuerat, adiiciens logicam, per quam discussis rerum morumque causis, uim penderet rationum, non tamen hanc in artis redegit peritiam, praeerat tamen usus et exercitatio, quae, sicut in aliis, ita et hic praecepta antecessit. Deinde Aristoteles artis regulas deprehendit et tradidit. 5 Hic est Peripateticorum princeps, quem ars ista praecipuum laudat auctorem, et qui alias disciplinas communes habet cum auctoribus suis, sed hanc suo iure uindicans, a possessione illius exclusit caeteros. Et licet alibi de eo plenius scripserim, nequaquam hic silendum credidi, quid de eo dicat Quintilianus: «Quid Aristotelem memorem, quem scientia rerum, dubito, an scriptorum copia, an eloquendi usu, an suauitate eloquii, an inuentionum acumine, an uarietate operum, clariorem putem? CAPUT III. Quod logica philosophantibus praelegenda est, et de differentia demonstratiuae, itemque probabilis, logicae, et sophisticae. 1 Videntes itaque Peripatetici, quod opus in usum, usus transire potest in artem, quod uagum fuerat et licentiosum, certis regulis subiecerunt: excludentes mendacia, supplentes imperfecta, resecantes superflua, et in omnibus praecepta congrua praescribentes. Profecta igitur hinc est, et sic perfecta, scientia disserendi, quae disputandi modos et rationes probationum aperit, procedentibus uiam parat, qua quid in dictis uerum, quid falsum, quid necessarium, quid impossibile sit, innotescit: aliis philosophicis disciplinis posterior tempore, sed ordine prima. 2 Inchoantibus enim philosophiam, praelegenda est, eo quod uocum et intellectuum interpres est, sine quibus nullus philosophiae articulus recte procedit in lucem. Qui uero sine logica philosophiam doceri putat, idem a sapientiae cultu, omnium rerum exterminet rationes, quia eis logica praesidet. Ut diuertamus ad fabulas, g-phronehsin sororem alethiae, nec sterilem, reputauit antiquitas, sed egregiam eius sobolem, castis Mercurii iunxit amplexibus, est enim soror ueritatis prudentia, et amorem rationis, et scientiae, per eloquentiam fecundat et illustrat. 3 Siquidem hoc est philologiam Mercurio copulari: pro eo namque logica dicta est, quod rationalis, id est rationum ministratoria et examinatrix est. Diuisit eam Plato in dialecticam et rhetoricam; sed qui efficaciam eius altius metiuntur, ei plura attribuunt. Siquidem ei demonstratiua, probabilis et sophistica subiiciuntur, uidelicet demonstratiua a disciplinalibus uiget principiis, et ad eorum consecutiua progreditur: necessitate gaudet, et quid cui uideatur, dum tamen ita esse oporteat, non multum attendit. 4 Decet hoc philosophicam recte docentium maiestatem, quae suo, citra auditorum assensum, roboratur arbitrio. Probabilis autem uersatur in his, quae uidentur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus: et his, uel omnibus, uel pluribus, uel maxime notis et probabilibus, aut consecutiuis eorum. Haec quidem dialecticam et rhetoricam continet, quoniam dialecticus et orator persuadere nitentes, alter aduersario, alter iudici, non multum referre arbitrantur, uera an falsa sint argumenta eorum, dummodo ueri similitudinem teneant. At sophistica, quae apparens et non assistens sapientia est, probabilitatis aut necessitatis affectat imaginem: parum curans quid sit hoc aut illud, dum phantasticis imaginibus et uelut umbris fallacibus, inuoluat eum, cum quo sermo conseritur. Profecto, quam, prae caeteris, omnes ambiunt, sed pauci, meo iudicio, assequuntur, dialectica est, quae nec ad docentium aspirat grauitatem, nec undis ciuilibus mergitur, nec seducit, fallaciis, sed prompta et mediocri probabilitate uerum examinat. CAPUT IV. Quid dialectica, et unde dicatur. 1 Est autem dialectica, ut Augustino placet, bene disputandi scientia: quod quidem ita accipiendum est, ut uis habeatur in uerbis; ne scilicet dialectici credantur, quos casus iuuat artis beneficio destitutos. Item non bene disputat, qui, id quod intendit, uere et probabiliter nequaquam probat. Pace dixerim demonstratoris et sophistae, quorum neuter bene procedit ad propositum dialectici, si altor probabilitatem non habet, alter deserit ueritatem: uterque tamen, si suum metiatur officium, bene probat, dum non omittit quidquam ex contingentibus suae facultatis. 2 Est autem disputare, aliquid eorum, quae dubia sunt, aut in contradictione posita, aut quae sic uel sic proponuntur, ratione supposita, probare uel improbare; quod quidem quisquis ex arte probabiliter facit, ad dialectici pertingit metam. Hoc autem ei nomen Aristoteles auctor suus imposuit, eo quod in ipsa, et per ipsam, de dictis disputatur: ut enim grammatica de dictionibus et in dictionibus, teste Remigio, sic ista, de dictis et in dictis est. 3 Illa uerba sensuum principaliter; sed haec examinat sensus uerborum; nam g-lekton, Graeco eloquio, sicut ait Isidorus, dictum appellatur. Siue autem dicatur a Graeco g-lexis, quod locutio interpretatur, sicut Quintiliano in praeexercitaminibus placet, siue a g-lekton, quod dictum nuncupatur, non multum refert: cum examinare locutionis uim, et eius, quod dicitur, ueritatem, et sensum, idem, aut fere idem, sit; uis enim uerbi, sensus est; quo si destituatur, sermo cassus et inutilis est, et, ut sic dixerim, mortuus: ut quodammodo, sicut corpus ad uitam uegetatur ab anima, sic ad uitam quamdam uerbi sensus proficiat. 4 Qui enim sine sensu sermonem profert, utique non loquitur, sed aerem uerberat. CAPUT V. De partibus dialecticae et fine logicorum. 1 Verum ut a specie redeamus ad genus, quoniam quaedam adhuc uidentur dicenda, communiter logicam diuiserunt auctores in scientiam inueniendi, et scientiam iudicandi; eamdemque totam in diuisionibus, definitionibus collectionibusque uersari docuerunt: siquidem inueniendi et iudicandi magistra est, et diuidendi, definiendique, et argumentandi peritum habet, imo facit opificem. 2 Inter caeteras itaque philosophiae partes, priuilegio duplici insignita est: quia et principalis membri decoratur honore, et in toto philosophiae corpore, efficacis instrumenti exercet officium. Physicus enim, et ethicus, in suis assertionibus non procedunt, nisi probationibus a logico mutuatis. Nemo eorum recte definit aut diuidit, nisi eis artis suae logicus gratiam faciat: alioquin successus eorum, non scientia, sed casus promouet. 3 Rationalis enim est, ut constet ex nomine, quis ei sit in philosophia processus, qui rationis expers est: licet enim quis perspicacem habeat rationem, animae uirtutem dico, in philosophiae tamen negotiis ad multa subsistit offendicula, si non habeat rationem propositi faciendi: quae quidem est methodus, id est ratio compendiaria, propositi pariens et expediens facultatem. 4 Versantur autem in his et quae dictae sunt pertinentes ad logicam disciplinae. Nam demonstratiua, et probabilis, et sophistica, omnes quidem consistunt in inuentione et iudicio, et itidem diuidentes, definientes et colligentes, domesticis rationibus utuntur, etsi materia, aut fine aut modo agendi, dissimiles sint. Cum uero ratio multipliciter dicatur, latissime patet hic officium nominis; neque enim coarctatur ad id duntaxat, quod ratio est, sed ad id protenditur etiam, quod uidetur. 5 Nam ut alias taceam nominis significationes, dicunt hoc nomen grammatici absolutum, quod ad intelligentiam sui, non indiget adiectione, ut Deus: nisi forte causa significantiae, ut cum dicitur Deus omnipotens, ad differentiam idolorum, quae nihil, aut daemoniorum, quae minimum possunt. Sic ratio necessaria aut uera, ad differentiam eius, quae casu potest, uel mendacio uitari. Est autem hic, ut opinor, ratio, quidquid adducitur, uel adduci potest, ad statuendam opinionem, uel sententiam roborandam. 6 Opinio enim plerumque labitur; et sententia semper assidet ueritati. Ita quidem, si recte sermonibus utimur; usurpatur tamen alterum pro altero. Ergo et sophistica sic rationalis est; et, quamuis fallat, sibi inter partes philosophiae locum uindicat. Suas enim rationes inducit, et nunc se demonstratiuam simulat, nunc dialecticam mentitur: nec se ipsam profitetur alicubi, sed ubique habitum induit alienum. Apparens namque sapientia est, et inducit ad statuendam opinionem plerumque, non quod uerum aut uerisimile, sed quod alterutrum uideatur. 7 Interdum autem utitur et iis; cauillatrix enim est, et saepe a ueris et manifestis per minutas interrogationes, aliasue doli sui insidias, ad dubia et falsa progreditur. Transfigurat enim se in ministram lucis, et Neptuni more quem in deuia abducit, aut periculis exponit, aut risui. Philosophus autem, demonstratiua utens, negotiatur ad ueritatem; dialecticus ad opinionem: siquidem probabilitate contentus est. 8 Sophistae autem sufficit, si uel uideatur esse probabile. Unde non facile dixerim, eam esse inutilem scitu, quae non mediocriter exercet ingenia, et ignaris rerum efficacius nocet, si sit ignota. Dolus enim scienti non infertur: sibique imputet, qui casum declinare noluit, quem praeuidit. Qui autem demonstratiuam et probabilem, non amplectitur, utique non diligit ueritatem; sed nec probabilium quaerit habere notitiam. 9 Plane nec uirtutem quis sine ueritate, assequitur; et qui probabilia contemnit, non probatur. CAPUT VI. Quod omnes logicam appetunt, sed non omnes assequuntur. 1 Ex praemissis itaque magnum aliquid uidetur logica polliceri, quae inuentionis et iudicii copiam praestat: diuidendi, definiendi et conuincendi, ministrat facultatem; et sic philosophiae pars insignis est, ut per omnia membra eius quadam spiritus uice discurrat; iners enim est omnis philosophia, quae ad logicam non disponitur. 2 Merito ergo ad eam tantus undique est cursus populorum, ut sola plures teneat occupatos, quam omnes aliae officinae illius, quae actus humanos disponit, et uerba, certe et cogitatus si recte processerunt. Philosophiam loquor, sine qua, quidquid est, insulsum et insipidum est, et plane erroneum, et bonis moribus displicens. 3 Clamant omnes ad inuicem, Occupet extremum scabies, et qui non accedit ad logicam, continuis et perennibus uersetur in sordibus. Ergo et mihi turpe relinqui est, probrosum et periculosum. Vellem uidere lumen, quod solis istis praeconibus reuelatum est: accedo, et humili supplicatione deposco, ut me doceant, et si fieri potest, similem sui faciant. 4 Promittunt grandia; sed interim Pythagoreorum silentium mihi indicunt, quod ad arcana Mineruae, quae sibi credita, esse iactitant. Permittunt tamen, imo et praecipiunt, ut congarriam eis: hoc siquidem talibus est disputare. Tandem, cum ex longa familiaritate benignius audior, diligentius insto, uehementius pulso, affectuosius peto, mihi ostium artis aperiri. A definitione ergo incipimus. Docet me paucis, quidquid uoluero definire; iubet enim ut eius, de quo agitur, genus praemittam, eique aggregem differentias substantiales, donec ad conuertentiam propositi coaequentur. 5 Suprema enim, quia genere, et infima quia differentiis carent, definiri non possunt. Eis tamen descriptio applicatur quae fit ex proprietatibus, quarum alibi non reperitur collectio. Substantialis enim definitio, sine genere propositi, et aliqua substantialium differentiarum, esse non potest. Ecce sic artem definiendi edoctus sum; iubetque me quodlibet propositorum commode definire, uel saltem describere. Progredimur ad diuidendi scientiam, et genus in species, aut per differentias, aut per affirmationem et negationem, sufficienter diuidere moneor. 6 Totum integrum in eas partes resoluendum est, ex quibus integraliter constat: uniuersale, in subiecta et in potentias uirtuales. Si uocis est diuisio facienda, aut significationes illius enumerentur, aut modi. Accidens in subiecta diuidere doceor admonitusque quae illius susceptibilia sint aperire, subiectum quoque in accidentia, cum eorum, quae ei accidunt, diuersitatem contingit assignare; sed et accidentis in coaccidentia; cum pro subiectorum uarietate, excedentia esse docentur, et excessa. 7 Compendiose itaque institutus sum, duas partes exercitii huius. Restat tertia quidem magis necessaria, si haberetur, et longe uerbosior, ut doceretur, ars scilicet colligendi: quae ad aduersarium conuincendum proficit, uel in philosophia, ad ueritatem demonstrandam, quidquid sentiant auditores. Eius itaque proponuntur pauca praecepta, et quae ego, compendii gratia, paucioribus disseram. 8 Est itaque diligenter obseruandum, ut ad faciendam fidem eius, de quo agitur, aliquid praemittamus, ex quo illud probabiliter inferri possit, aut necessario, quale est genus ad positionem speciei; aut uno contrariorum posito, reliquum tolli. Procedo itaque, quoniam homo obtusioris ingenii sum, et cui fides est ex auditu; et qui uix, et raro, intelligere possum audita, uel scripta. 9 Quoniam ergo regulae innotescunt, sollicito doctores, et qui nihil nescire dignantur, ut deductis exemplis librorum, me illarum doceant usum. Non enim magnum est ei, qui artem definiendi habet, si in definitionibus pridem scriptis, aliena inuenta recenseat. Siquidem, si logica definitiua est, eo quod aliquas habeat definitiones; et multae disciplinae, quia pluribus abundant definitionibus, magis definitiuae erunt. 10 Indignantur ergo puri philosophi, et qui omnia, praeter logicam dedignantur, aeque grammaticae, ut physicae expertes, et ethicae, et me improbum, obtusum et caudicem, aut lapidem criminantur. Sufficere enim debuerat, ad artis triplicem facultatem, quod praedictum est. Urgent etiam ad solutionem promissae mercedis. 11 Quod si excipio, iuxta illud ethicum: «Mercedem appellas, quid enim scio?» Continuo replicant, iuxta eumdem: «Culpa docentis scilicet arguitur, cum in laeua parte mamillae nil salit Arcadico iuueni.» Sic, sic, inquiunt, «nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo;» quia itaque uereor ingratitudinis notam, doctrinam pro doctrina, necessariam pro necessaria, eis rependo. 12 Regularum trado compendium, indicens eis, ut earum sibi comparent usum: et quia tres artes accepi, easque utiles, tres itidem doceo, sed utiliores. Sit ergo prima militaris, secunda medicinalis, tertia iuris ciuilis, et decretorum, et totius ethicae perfectionem absoluat. Quoties ergo cum hoste congrediendum est, caute prouideas ne te hostis laedat in aliquo; et tu in primo conflictu totus insurgas in eum, et illaesus uulneri uulnus infligas, donec ille aut te fateatur esse uictorem, aut exanimis, tibi iudicio publico uictoriam cedat. 13 In physica uero ante omnia causam aegritudinis praeuide: eamque cura, et amoue: et exinde tamdiu reparatiuis et conseruatiuis aegrum erige et foue, donec plenissime conualescat. Porro in ciuilibus, usquequaque iustitiam sequere, te amabilem omnibus facito, et iuxta comicum, sine inuidia laudem inuenias, et amicos pares. Quid multa? In omnibus indue charitatem; nam et mihi in promptu est usus horum, sicut eis exercitium praemissorum. 14 Eo ergo miserabiliores sunt, quo miseriam suam non agnoscunt; dum se ipsos fallunt, id agentes in studio ueritatis, ut nihil sciant; neque enim a fideli, nisi humilitatis uia, quaeritur ueritas. Sic Pilatus ueritatis audita mentione, quid esset interrogauit; sed infidelitas quaerentis egit, ut docentem ante tumidus declinaret auditor, quam sacrae responsionis instrueretur oraculo. CAPUT VII. Quoa nugiloquos uentilatores dedoceri oportet, ut sciant. 1 Non tamen, ut in logicam inuehar, haec propono (scientia enim iucunda est et fructuosa) sed ut illis eam liqueat non adesse, qui clamant in compitis et in triuiis docent, et in ea, quam solam profitentur, non decennium aut uicennium, sed totam consumpserunt aetatem. Nam et cum senectus ingruit, corpus eneruat, sensuum retundit acumina, et praecedentes comprimit uoluptates, sola haec in ore uoluitur, uersatur in manibus et aliis omnibus studiis praeripit locum. 2 Fiunt itaque in puerilibus Academici senes, omnem dictorum aut scriptorum excutiunt syllabam, imo et litteram; dubitantes ad omnia, quaerentes semper, sed nunquam ad scientiam peruenientes: et tandem conuertuntur ad uaniloquium, ac nescientes quid loquantur, aut de quibus asserant, errores condunt nouos, et antiquorum aut nesciunt, aut dedignantur sententias imitari. 3 Compilant omnium opiniones, et ea quae etiam a uilissimis dicta uel scripta sunt, ab inopia iudicii scribunt et referunt; proponunt enim omnia, quia nesciunt praeferre meliora. Tanta est opinionum oppositionumque congeries, ut uix suo nota esse possit auctori. Accidit hoc Didymo, quo nemo plura scripsit, ut cum historiae cuidam, tanquam uanae, repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat. 4 Sed nunc multos inuenies Didymos, quorum pleni, imo referti sunt commentarii, huiusmodi logicorum impedimentis. Recte autem dicuntur oppositiones, quia melioribus studiis opponuntur; obstant enim profectui. Sed nec Aristoteles, quem solum nugidici uentilatores isti dignantur agnoscere, auditur, dicens quidem fideliter, eleganter et uere; quia «quolibet contraria opinionibus proferente, sollicitum esse stultum est. 5 » Refert Quintilianus Timotheum quemdam, clarum in arte tibiarum, solitum exigere duplas mercedes ab his, quos alius instituisset, quam si traderentur rudes omnino. Duplex enim labor est: alter, in eluenda uitiosa doctrina, quam perceperant; alter, ut uera et recta fideliter imbuantur. Ad haec, qui iam artificis nomen uindicat, non potest leuiter humiliari, ut ad minora descendat; sine quibus tamen proficere nequit. 6 Timotheus utique sapiebat, quia Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem Testa diu: et quisque, sui iuris effectus, --- currit ad illam, Quam primum rupto praedam gustauerat ouo. CAPUT VIII. Quod eos Aristoteles compescuerat, si audiretur 1 Usus tamen aliquis interdum est in malo isto: scilicet, quod qui talibus assuescunt, si tamen modestia instituantur, uerborum copiam praeparant, uolubilitatem linguae, capacitatem memoriae. Ad hoc enim proficit frequens haec, et de omnibus concertatio; quae quartum quoque adiicit, subtilitatem ingenii: continuo siquidem proficit exercitio. 2 Si autem moderatio desit, omnia haec in contrarium cedunt; subtrahitur namque subtilitati utilitas. «Nihil» autem, ut in primo Declamationum ait Seneca, «odibilius subtilitate, ubi nihil aliud est quam subtilitas;» et ad Lucilium: «Nihil est acutius arista. Sed haec, ad quid utilis?» Tale utique est illud ingenium, quod sola subtilitate lasciuiens, nulla residet grauitate. 3 Hoc est quod in libro De institutione oratoris praecoquum dicitur, «et non temere peruenit ad frugem.» Laudatur in pueris, sed in senibus contemnitur, et culpatur; pueri enim ex hoc facile parua faciunt, et audacia prouecti, quidquid possunt, statim ostendunt; possunt autem id demum quod in proximo est. Verba concinnant, et continuant, «haec uultu interrito,» nulla tardati uerecundia proferunt. 4 Non multum praestant, sed cito, non subest uera uis, nec penitus immissis radicibus nititur. Ut quae solo summo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flauescunt; sic et ingenia, quae subtilitatem aut copiam affectant, deducta grauitate, placent haec annis comparata, deinde stat profectus, admiratio decrescit, sic et, in uisio Flauo, qui referente Seneca, apud Arellium declamabat, aliquid extra eloquentiam commendabat, in puero scilicet eloquentiam lenocinium erat ingenii aetas. 5 Sed nec uerborum copia perpetuo laudem habet, ut enim ait Sidonius: «Non est maior gloria dixisse quod noueris, quam siluisse quod nescias.» Sed et Cicero uerba redarguit, quae sine utilitate, aut uoluptate tam dicentis quam audientis inutiliter proferuntur. Obtinet enim illud poeticum: Aut prodesse uolunt, aut delectare poetae, Aut simul et iucunda, et idonea dicere uitae: Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. Et multiloquium peccata comitantur. 6 Linguae autem uolubilitas tunc demum prodest, si ad sapientiam disponatur; in udo enim est, et cito labitur. Licet autem sit membrum modicum, rotam humanae natiuitatis succendit, conturbat uitam, et totum hominem, nisi moderationis uinculo refrenetur agit in praeceps. Quid autem prodest illa in archiuis memoriae, recondisse, quorum nullus est usus? 7 Sicut enim de lana caprina contendere inofficiosum est, sic ea quae inutiliter proferuntur, commendare memoriae, ineptum et indiscretum est. Quis unquam inutilia folia, et aristas thesaurizans congessit, ut opibus abundet? Debuerat Aristoteles hanc compescuisse intemperiem eorum, qui indiscretam loquacitatem, dialecticae exercitium putant. 8 Et sane compescuerat, si audiretur. «Non oportet, inquit, omne problema, nec omnem positionem, considerare, sed quam dubitabit aliquis rationis egentium, et poenae, uel sensus. Nam qui dubitant utrum oporteat deos uereri, et parentes honorare, uel non, poenae indigent. Qui uero utrum nix alba est, uel non, sensus. 9 Neque uero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum ualde longe; nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem magis quam secundum exercitatiuam.» Haec ille. Sed illi, eo inconsulto, imo et prohibente, semper, ubique, et de omnibus aeque disputant; forte quia notitiam omnium aeque habent. CAPUT IX. Quod inefficax est dialectica, si aliarum disciplinarum destituatur subsidio. 1 Eloquentiam sine sapientia non prodesse, celebre est, et uerum: unde ipsam, ut prosit, a sapientia contrahere, manifestum est. Ergo et pro modulo sapientiae, quam quisque adeptus est, eloquentia prodest; nocet enim haec, si dissocietur ab illa. Ex quo liquet dialecticam, quae inter ministras eloquentiae expeditissima est et promptissima, unicuique prodesse ad mensuram scientiae suae. 2 Ei enim prodest plurimum, qui habet notitiam plurimorum; et ei, qui pauca nouit, minimum prodest. Nam sicut gladius Herculis in manu Pygmaei, aut pumilionis, inefficax est; et idem in manu Achillis aut Hectoris, ad modum fulminis uniuersa prosternit; sic dialectica, si aliarum disciplinarum uigore destituatur, quodammodo manca est et inutilis fere. Si aliarum robore uigeat, potens est omnem destruere falsitatem; et, ut minimum ei ascribam, sufficit de omnibus probabiliter disputare. 3 Neque enim magnum est, si, more nostrorum, iugiter in se rotetur, se circumeat, sua rimetur arcana; et in illis duntaxat uersetur, quae nec domi, nec militiae, nec in foro, nec in claustro, nec in curia, nec in Ecclesia, imo nusquam, nisi in schola, prosunt: ibi enim teneriori aetati plura indulgentur ad modum et modicum, quae mox magis serius philosophiae tractatus eliminat. 4 Siquidem hic, cum ad maturam scientiae uel uitae uenitur aetatem, non modo uerba puerilia, et licentioris indulgentiae, sed totos plerumque reiicit libros. Hoc est enim quod sub poetici nube figmenti, in Mercurii et Philologiae docemur nuptiis, deorum omnium auspicio contractis et utiliter hominibus amplectendis. Ibi namque Philologia, postquam coeli templa conscenderat, et purioris status nacta est libertatem, librorum copiam, quibus fecunda erat, euomuisse describitur. 5 Est autem cuique opifici facillimum de arte sua loqui; sed ex arte, quod artis est, facere, difficillimum est. Quis est enim medicus, qui non de elementis, et humoribus, et complexionibus, et morbis, et caeteris pertinentibus ad physicam, saepe loquatur, et multum? Sed qui ad hoc conualescit, magis poterat aegrotare. Quis ethicus morum regulis, dum in lingua uersatur, non abundat? 6 Sed plane longe difficilius est ut exprimantur in uita. Mechanici opifices, facile singuli loquuntur de artibus suis, sed nemo eorum tam leui opera architectum exercet, aut pugilem. Idem est in reliquis. Sic de definitione, aut argumentis, aut genere, et similibus loqui, facillimum est; sed eadem, ad artis explendum officium, in singulis facultatibus inuenire, longe difficilius. 7 Ergo qui disciplinarum inopia premitur, copiam quam dialectica pollicetur et praestat, non habebit. CAPUT X. Quorum auctoritate praecedentia, et sequentia, constent. 1 Cum primum, adolescens admodum, studiorum causa migrassem in Gallias, anno altero postquam illustris rex Anglorum Henricus, leo iustitiae, rebus excessit humanis, contuli me ad peripateticum palatinum, qui tunc in Monte Sanctae Genouefae clarus doctor, et admirabilis omnibus praesidebat. Ibi, ad pedes eius, prima artis huius rudimenta accepi, et pro modulo ingenioli mei, quidquid excidebat ab ore eius, tota mentis auiditate excipiebam. Deinde, post discessum eius, qui mihi praeproperus uisus est, adhaesi magistro Alberico, qui inter caeteros opinatissimus dialecticus enitebat, et erat reuera nominalis sectae acerrimus impugnator. Sic ferme toto biennio conuersatus in Monte, artis huius praeceptoribus usus sum Alberico, et magistro Roberto Meludensi; ut cognomine designetur, quod meruit in scholarum regimine (natione siquidem Angligena est); quorum alter ad omnia scrupulosus, locum quaestionis inueniebat ubique; ut, quamuis polita planities, offendiculo non careret, et, ut aiunt, scirpus ei non esset enodis. 2 Nam et ibi monstrabat quid oporteat enodari. Alter autem, in responsione promptissimus, subterfugii causa propositum nunquam declinauit articulum, quin alteram contradictionis partem eligeret, aut determinata multiplicitate sermonis, doceret unam non esse responsionem. Ille ergo in quaestionibus subtilis, et multus; iste in responsionibus perspicax, breuis et commodus. 3 Quae duo, pariter eis, si alicui omnium contigissent, parem utique disputatorem nostra aetate non esset inuenire. Ambo enim acuti erant ingenii et studii peruicacis; et, ut reor, magni praeclarique uiri in physicis studiis enituissent, si de magno litterarum niterentur fundamento, si tantum institissent uestigiis maiorum, quantum suis applaudebant inuentis. 4 Haec pro tempore, quo illis adhaesi. Nam postea unus eorum profectus Bononiam, dedidicit, quod docuerat: siquidem et reuersus dedocuit. An melius, iudicent qui eum ante et postea audierunt. Porro alter in diuinis proficiens litteris, etiam eminentioris philosophiae, et celebrioris nominis assecutus est gloriam. Apud hos, toto exercitatus biennio, sic locis assignandis assueui, et regulis, et aliis rudimentorum elementis, quibus pueriles animi imbuuntur, et in quibus praefati doctores potentissimi erant, et expeditissimi, ut haec omnia mihi uiderer nosse tanquam ungues digitosque meos. 5 Hoc enim plane didiceram, ut iuuenili leuitate pluris facerem scientiam meam, quam esset. Videbar mihi sciolus, eo quod in iis quae audieram, promptus eram. Deinde reuersus in me, et metiens uires meas, bona praeceptorum meorum gratia, consulto me ad grammaticum de Conchis transtuli, ipsumque triennio docentem audiui. Interim legi plura, nec me unquam poenitebit temporis eius. 6 Postmodum uero Ricardum, cognomento episcopum, hominem fere nullius disciplinae expertem, et qui plus pectoris habet quam oris, plus scientiae quam facundiae, ueritatis quam uanitatis, uirtutis quam ostentationis, secutus sum, et quae ab aliis audieram, ab eo cuncta relegi, et inaudita quaedam, ad quadriuium pertinentia, in quo aliquatenus Teutonicum praeaudieram Hardewinum, didici. 7 Relegi quoque rhetoricam, quam prius cum quibusdam aliis a magistro Theodorico tenuiter auditam, paululum intelligebam. Sed eam postea a Petro Helia plenius accepi. Et quia nobilium liberos, qui mihi, amicorum et cognatorum auxiliis destituto, paupertati meae solatiante Deo, alimenta praestabant, instruendos susceperam, ex necessitate officii et instantia iuuenum urgebar quod audieram, ad memoriam crebrius reuocare. Unde ad magistrum Adam, acutissimi uirum ingenii, et quidquid alii sentiant, multarum litterarum, qui Aristoteli prae caeteris incumbebat, familiaritatem contraxi ulteriorem; ut, licet eum doctorem non habuerim, mihi sua benigne communicaret, et se, quod aut nulli faciebat, aut paucis alienis, mihi patentius exponebat. 8 Putabatur enim inuidia laborare. Interim Willermum Suessionensem, qui ad expugnandam, ut aiunt sui, logicae uetustatem, et consequentias inopinabiles construendas, et antiquorum sententias diruendas, machinam postmodum fecit, prima logices docui elementa, et tandem iam dicto praeceptori apposui. Ibi forte didicit idem esse ex contradictione cum Aristoteles obloquatur, quia idem cum sit, et non sit, non necesse est idem esse. 9 Et item cum aliquid sit, non necesse est idem esse, et non esse. Nihil enim ex contradictione euenit, et contradictionem impossibile est ex aliquo euenire. Unde nec amici machina impellente urgeri potui, ut credam ex uno impossibili omnia impossibilia prouenire. Extraxerunt me hinc rei familiaris angustia, sociorum petitio, et consilium amicorum, ut officium docentis aggrederer. Parui. Reuersus itaque in fine triennit, reperi magistrum Gilbertum, ipsumque audiui in logicis et diuinis; sed nimis cito subtractus est. Successit Robertus Pullus, quem uita pariter et scientia commendabant. 10 Deinde me excepit Simon Pexiacensis, fidus lector, sed obtusior disputator. Sed hos duos in solis theologicis habui praeceptores. Sic fere duodecennium mihi elapsum est, diuersis studiis occupato. Iucundum itaque uisum est, ueteres quos reliqueram, et quos adhuc dialectica detinebat in Monte, reuisere socios, conferre cum eis super ambiguitatibus pristinis; ut nostrum inuicem, ex collatione mutua, commetiremur profectum. Inuenti sunt qui fuerant, et ubi; neque enim ad palmam uisi sunt processisse ad quaestiones pristinas dirimendas, neque propositiunculam unam adiecerant. 11 Quibus urgebant stimulis, eisdem et ipsi urgebantur, profecerant in uno duntaxat, dedicerant modum, modestiam nesciebant; adeo quidem ut de reparatione eorum posset desperari. Expertus itaque sum quod liquido colligi potest, quia sicut dialectica alias expedit disciplinas, sic, si sola fuerit, iacet exsanguis et sterilis, nec ad fructum philosophiae fecundat animam, si aliunde non concipit. CAPUT XI. Quid sola dialectica possit. 1 Est tamen quod solitaria pollicetur et praestat, solius grammaticae subnixa praesidio; propositas enim de se expedit quaestiones, sed ad alia non consurgit, quale est: an affirmare sit enuntiare, et an simul exstare possit contradictio. Hoc autem quid ad usum uitae conferat, si non est adminiculans alii, quisque diiudicet. 2 Caeterum an uoluptas bona sit, an praeeligenda uirtus, an in summo bonae habitudines, an sit in indigentia laborandum, purus et simplex dialecticus raro examinat; at in iis uiuendi, uel ad beatitudinem, uel ad incolumitatem, uersatur utilitas; licet enim logica se ipsam expediat, propter alia tamen magis inuenta est. Fere ergo, ut spiritus animalium ea disponit, et uegetat, et humores regit, et fouet ad uitam animalem, ab ipsis tamen humoribus nascitur, et subtilitate sua, et uigore, magnam molem agitat, et ad se disponit, «quantum non noxia tardant corpora;» sic logica ab aliis ducit originem, easque disponit, et mouet quantum inertiae et ignorantiae nocumento non retardatur. 3 Quod planum est iis, qui et artem disserendi nouerunt, et alias disciplinas. CAPUT XII. In quibus constet exercitium eius, et quo utatur instrumento. 1 Versatur exercitium dialecticae in omnibus disciplinis, siquidem quaestionem habet materiam; sed eam, quae hypothesis dicitur, id est quae circumstantiis implicatur, relinquit oratori. Sunt autem circumstantiae, quas Boetius in quarto Topicorum enumerat: «Quis, quid, ubi, quibus adminiculis, cur, quomodo, quando.» Thesim uero uindicat sibi, id est quaestionem, a praedictarum circumstantiarum nexibus absolutam. 2 Communiorem enim speculationem aggreditur, nec iure suo descendit ad singula: quod si quando euenit, hospitis more, bonis fruitur alienis. Porro instrumentum quo alterutra utitur, proposito suo deseruiens, oratio est. Illa enim quae iudicem mouet alium a confligentibus, continua utitur oratione, et inductione frequentius; eo quod ad plures est, et plerumque populum captat: haec autem intercisa oratione, et crebrius utitur syllogismis, quia de aduersarii pendet iudicio, et ad unum est, cui si fidem fecerit, finem propositi apprehendit. 3 Neque enim sermonem habet ad populum, nec arbitrium legis exspectat. Ipsa quoque ratio, quam oratio uestit, et adminiculo sermonis, ad animam, per aurem, ingrediens, ipsam mouet, itidem instrumentum est. Imo haec est, quae facit ut oratio sit instrumentum. Virtus enim orationis est mens atque sententia, sine qua nec uigere, nec mouere potest oratio. 4 Cum itaque quaestio sit materia, ratio uel oratio instrumentum, artis opera singulariter in eo uersatur, ut instrumenti copiam faciat, et doceat usum eius; materiam enim praestant communiter et aliae disciplinae: siquidem undique emergunt quaestiones, sed non undique absoluuntur. CAPUT XIII. Quantae utilitatis sit scientia probabilium, et quae simpliciter necessaria non facile innotescant. 1 Tres itaque facultates, naturalis, moralis, et rationalis, materiam praestant, quia singulae suas exponunt quaestiones. Quaerit enim ethica, parentibus magis, an legibus oporteat obedire, si forte dissentiant. Physica, an mundus aeternus sit, aut perpetuus aut initium habuerit, et sit finem habiturus in tempore, aut sit nihil horum. 2 Logica, an contrariorum sit eadem disciplina, quoniam eorum idem sensus. Quaerunt ergo singulae, et licet suis muniantur principiis, eis tamen logica methodos suas, compendii scilicet rationes, communiter subministrat, unde non modo ad exercitationem, sed ad obuiationes, et ad, secundum philosophiam, disciplinas utilissima est. Nam et de proposito methodum habens, facile argumentatur, et qui multorum opiniones sciens, non ab extraneis, sed a propriis loquitur documentis, commode obuiat, immutans quidquid non bene dictum uidetur; et qui circumstantes attendit rationes, in singulis uerum facilius discernit a falso, et habilior redditur ad intelligendum et docendum, quod philosophantis propositum expetit, et officium exigit. 3 Cum autem dialectica inquisitiua sit, ad omnium methodorum principia uiam habet; siquidem ars quaelibet suas habet methodos, quas nos figuraliter aduiationes uel aditus possumus interpretari, et inquisitioni succedit inuentio, nec apprehendit scientiae fructum, cui quaerendi displicet studium. Sed demonstratiua necessarias methodos quaerit, et quae illam rerum inhaerentiam docent, quam impossibile est dissolui: hoc enim duntaxat necessarium est, quod aliter esse impossibile est. 4 Caeterum quia uires naturae, aut nullus pene scrutatur, aut rarus, et numerum possibilium solus Deus nouit de necessariis plerumque non modo incertum, sed et temerarium iudicium est. Quis enim nouit penitus, quid esse possit aut non possit? Si peperit, cum aliquo concubuit, aut corrupta est, necessarium esse duxerunt saecula multa. 5 Sed tandem in fine temporum non necessarium esse, docuit integerrimae uirginis partus. Quod enim simpliciter necesse est, nullo modo aliter esse potest; mutari uero potest, quod a determinatione necesse est. Victorinus in Rhetoricis in explanatione necessarii hoc ipsum docet, et quod ad partum corruptio, non quidem necessario, sed probabiliter consequatur; Augustinus quoque rationes, quae necessariae sunt, esse asserit sempiternas, et nullo modo euacuari posse. 6 Probabilium uero rationes mutari posse palam est, nisi necessariae fuerint. Unde constat quam arduum sit demonstratoris propositum, qui semper necessitatem sequitur, et a ueritatis quam profitetur, principiis non recedit. Si enim ueritatem deprehendere, quae, ut aiunt academici nostri, tanquam in profundo putei latet, magnum est: quantae uiuacitatis est, non modo ueritatem, sed ipsius necessitatis penetrare arcana, siquidem existentium, quam possibilium, facilior est assignatio? 7 Vacillat itaque in naturalibus plerumque (corporalibus et mutabilibus dico) ratio demonstrandi, sed in mathematicis efficacissime conualescit. Quidquid enim in numeris, proportionibus, figuris, similibusque ab ea colligitur, indubitanter uerum est, et aliter esse non potest. Itaque ad demonstrandi scientiam non aspiret, cui probabilia nota non fuerint. 8 Demonstratiue ergo principia necessaria sunt, dialectice probabilia. Unde et dialecticus ab illis abstinebit, quae nulli uidentur, ne habeatur insanus; et a manifestis, ne palpare uideatur in tenebris; et iis duntaxat insistet, quae aut omnibus, aut pluribus, aut praecipuis, in unoquoque generum nota erunt. CAPUT XIV. Item de eodem. 1 Principia itaque dialecticae probabilia sunt, sicut demonstratiuae necessaria. Quod si quid probabile, et necessarium est, ad utraque poterit pertinere, sed aliunde ad alteram. Sola enim probabilitas dialectico sufficit. Unde Cicero, in secundo Tusculanarum: «Nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod uerisimile occurrit, progredi possumus et refellere sine iracundia, et refelli sine pertinacia parati sumus. 2 » Idem quoque alibi: «Hanc nobis dat Academia nostra licentiam, ut quidquid probabile occurrit, nostro iure liceat defendere.» Est autem probabile, quod habenti iudicium, etiam a superficie innotescit, sic quidem in omnibus, et semper, aut in paucissimis, et admodum raro, aliter existens. Quod enim semper sic, aut frequentissime, aut probabile est, aut uidetur probabile, etsi aliter esse possit. 3 Tanto autem probabilius, quanto habenti iudicium facilius et certius innotescit. Sunt enim quaedam tanta probabilitatis luce conspicua, ut etiam necessaria reputentur. Quaedam autem, eo quod opinioni minus familiaria sint, uix ascribuntur probabilibus. Siquidem si opinio tenuis, iudicio uacillat incerto; si uehemens, transit in fidem et ad iudicium certum aspirat. 4 Si autem adhuc eius uehementia inualescat, ut aut non protendi, aut parum possit, licet infra scientiam sit, tamen scientiae, quod ad certitudinem iudicii, coaequatur. Quod quidem palam est, auctore Aristotele, in his, quae sensu solo cognoscuntur, et aliter esse possunt. Ignotum enim erit, cum occiderit sol, si adhuc feratur super terram, an in nostrum sit hemisphaerium reuersurus: eo quod tunc cesset sensus, per quem lationis eius habebatur scientia. 5 Fides tamen lationis et reditus tanta est, ut aliquatenus uideatur aequis cum scientia passibus ambulare. Si uero sensus scientiam parit eius, quod aliter esse non potest, ut si quis lineam, uisu docente, longam sciat, aut superficiem coloratam, cessante uisu non euanescit quidem scientia, eo quod rem ita esse necesse est. 6 Ergo quod diuisim in omnibus, uel in pluribus alicuius generis, inuenitur, et uniuersaliter in omnibus statuendum est, aut ferenda instantia in quo non sic. Est autem instantia alicuius, talis obuia positio, collectae uniuersitati praeiudicans. Scientia itaque probabilium copiosa, expeditissimam ad omnia uiam parat. CAPUT XV. Quae propositio sit dialectica et quid problema. 1 Est autem dialectica propositio, contra quam sic in pluribus se habentem, non est instantia, id est argumentum ad positionem. Qui uero tales propositiones prae mente habet, et si quae sunt positionum instantiae, in omni genere controuersandi, ad alteram quidem copiosus erit, et etiam, si philosophice secum exerceatur, non modice felix. 2 Potens enim est de omni problemate, ethico scilicet, physico et logico probabiliter disputare. Est autem problema dialecticum, speculatio contendens uel ad electionem et fugam, uel ad ueritatem et scientiam, aut ipsum, aut ut adminiculans ad aliquid aliud huiusmodi, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie, plurimi sapientibus, aut sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem. 3 Auctorem definitionis indicat stylus, et Aristotelem faciunt uerba manifestum. Sed et sensus uerborum. Neque enim problema dialecticum censuit, quidquid inter affirmationem negationemque deducitur, nec artis suae opificem, in illius uentilatione credidit exercendum, quod nec per se, nec per aliud praedictarum disciplinarum alicui prodest. 4 «Nam quod, ait, contendens ad electionem uel fugam,» etsi sint qui ad ethicas duntaxat quaestiones referendum putant, ego etiam ad physicas arbitror pertinere. Sed ad logicas, aut nihil, aut minimum. Siquidem et ibi uirtus, et uitium, et similia electioni uel fugae materiam praestant: hic autem sanitas, aegritudo, causae, signa, et circumstantiae singulorum. 5 Porro ad scientiam et ueritatem trium disciplinarum quaestiones aeque contendunt. Utrum uoluptas eligenda sit, uel non, ethica speculatio, propter se utilis. Utrum mundus aeternus, uel non, speculatio quidem physica est, ad scientiam et ueritatem, et forte ad aliud prodest: ut scilicet cum creatus innotuerit, tanti operis ueneremur auctorem, cum transitoriis, uilescat moribus piis, eo quod uanitati subiectus est totus. 6 An contradictoriarum sit semper altera uera, uel non, logica speculatur, et ad aliud confert ueritatis huius habere scientiam. Qui igitur de lana caprina contendunt iugiter, dialectica quidem problemata non exercent, et tam ab artificis materia, quam ab officio remoti sunt: siquidem materia eius thesis, uel positio est. Est autem positio, opinio extranea alicuius notorum secundum philosophiam, ut quoniam omnia mouentur, quod Heraclitus, aut unum est ens, quod Melissus statuit. 7 Nullus enim qui mentem habeat, deducet in quaestionem, quod nulli uideatur, nec quod omnibus manifestum est, aut his, quorum iudicium obtinet. Nam haec non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Quocirca nullam liberalium disciplinarum utiliorem esse crediderim, quam istam, a qua in omnes philosophiae partes facilis et felix est processus; ad nullam enim scientiam inuenitur infirmus, cui probabilia innotescunt. CAPUT XVI. Quod omnes alii professores huius Aristoteli cedunt. 1 Unde quidem manifestae uidetur insaniae, illi detrahere disciplinae, quae omnes alias instruit, et sine cuius beneficio nullus recte inuestigationibus physicis procedit. Scripserunt de ea quamplures, et hi quidem sicut acutissimi, ita et diligentissimi philosophorum, quos omnes reprehendi palam est ab his, qui artem hanc criminantur. 2 Studii namque detractio, auctoris indubitata criminatio est. Unum scio quod Cornificium posteritas illis nequaquam praeferet, nam Aristoteles, Apuleius, Cicero, Porphyrius, Boetius, Augustinus, ut Eudemum, Alexandrum, Theophrastum, et alios expositores taceam (quorum tamen celebris gloria est) omnes artis huius, uelut triumphatricis, inter alias grandi praeconio erexere uexillum. 3 Sed cum singuli suis meritis splendeant, omnes se Aristotelis adorare uestigia gloriantur, adeo quidem ut commune omnium philosophorum nomen praeeminentia quadam sibi proprium fecerit. Nam et antonomatice, id est excellenter, philosophus appellatur. 4 Hic ergo probabilium rationes redegit in artem, et quasi ab elementis incipiens, usque ad propositi perfectionem euexit. Hoc autem planum est his, qui scrutantur et discutiunt opera eius; uoces enim primo significatiuas, id est sermones incomplexos, de grammatici manu accipiens, differentias et uires eorum diligenter exposuit, ut ad complexionem enuntiationum, et inueniendi iudicandique scientiam facilius accedant. 5 Sed quia ad hunc elementarem librum, magis elementarem quodam modo scripsit Porphyrius, eum ante Aristotelem esse credidit antiquitas praelegendum. Recte quidem si recte doceatur, id est ut tenebras non inducat erudiendis, nec consumat aetatem. Indignum enim est, si in quinque uoculis addiscendis quis uitam terat, ut ei desit spatium procedendi ad illa, quorum gratia debuerant haec praedoceri. 6 Unde quoniam ad alia introductorius est, nomine Isagogarum inscribitur. Itaque inscriptioni derogant, qui sic uersantur in hoc, ut locum principalibus non relinquant, quibus ignotis, non est quod introducentis operae gratia debeatur. CAPUT XVII. Quam perniciose doceatur, et quae fuerint de generibus et speciebus opiniones modernorum. 1 Nostri uero ad ostentationem scientiae suae, sic suos instituunt auditores, ut non intelligantur ab eis; et apices singulos secretis Mineruae grauidos opinantur. Quidquid unquam ab aliquo dictum aut factum est, excutiunt et teneris ingerunt auribus; ut uitio, quod a Cicerone arguitur, «saepe minus intellecti sint ob rerum multitudinem,» quam ob difficultatem. 2 Utile quidem est et obuiantibus, sicut ait Aristoteles, nosse opiniones multorum; ut ex earum conflictu ad inuicem, quidquid non bene dictum uidetur, refelli ualeat, aut mutari; «sed nunc non erat his locus,» cum oratio simplex, res breuis, et facilis quantum potest, debeatur introducendis. Adeo quidem, ut et multa in rebus difficilibus, facilius quam earum natura exigat, licentius proponantur: eo quod in puerilibus annis addiscuntur multa, quae serior philosophiae tractatus eliminat. 3 Naturam tamen uniuersalium hic omnes expediunt, et altissimum negotium, et maioris inquisitionis, contra mentem auctoris explicare nituntur. Alius ergo consistit in uocibus (licet haec opinio cum Rocelino suo fere omnino iam euanuerit:) alius sermones intuetur et ad illos detorquet, quidquid alicubi de uniuersalibus meminit scriptum. In hac autem opinione deprehensus est peripateticus palatinus Abaelardus noster, qui multos reliquit, et adhuc quidem aliquos habet professionis huius sectatores et testes. 4 Amici mei sunt, licet ita plerumque captiuatam detorqueant litteram, ut uel durior animus, miseratione illius mouetur. Rem de re praedicari monstrum ducunt, licet Aristoteles monstruositatis huius auctor sit, et rem de re saepissime asserat praedicari: quod palam est, nisi dissimulent, familiaribus eius. Alius uersatur in intellectibus, et eos duntaxat genera dicit esse, et species. 5 Sumunt enim occasionem a Cicerone et Boetio, qui Aristotelem laudant auctorem, quod haec credi et dici debeant notiones. Est autem, ut aiunt, notio ex ante percepta forma cuiusque rei cognitio, enodatione indigens. Et alibi: Notio est quidam intellectus, et simplex animi conceptio. Eo ergo deflectitur quidquid scriptum est, ut intellectus aut notio, uniuersalium uniuersitatem claudat. 6 Eorum uero, qui rebus inhaerent, multae sunt et diuersae opiniones, siquidem hic, ideo quod omne quod unum est, numero est, aut rem uniuersalem, aut unam numero esse, aut omnino non esse concludit. Sed quia impossibile substantialia non esse, existentibus his quorum sunt substantialia, denuo colligunt, uniuersalia singularibus, quod ad essentiam, unienda. 7 Partiuntur itaque status duce Gautero de Mauritania, et Platonem, in eo quod Plato est, dicunt indiuiduum; in eo quod homo, speciem: in eo quod animal, genus; sed subalternum: in eo quod substantia, generalissimum. 8 Habuit haec opinio aliquos assertores, sed pridem hanc nullus profitetur. Ille ideas ponit, Platonem aemulatus, et imitans Bernardum Carnotensem, et nihil praeter eas, genus dicit esse uel speciem. Est autem idea, sicut Seneca definit, eorum, quae natura fiunt exemplar aeternum. Et quoniam uniuersalia corruptioni non subiacent, nec motibus alterantur, quibus mouentur singularia, et quasi ad momentum, aliis succedentibus, alia defluunt, proprie et uere dicuntur esse uniuersalia. 9 Siquidem res singulae uerbi substantiui nuncupatione creduntur indignae, cum nequaquam stent et fugiant, nec exspectent appellationem; adeo namque uariantur qualitatibus, temporibus, locis et multimodis proprietatibus, ut totum esse eorum non status stabilis, sed mutabilis quidem transitus uideatur. Esse autem, inquit Boetius, ea dicimus, quae neque intensione crescunt, neque retractione minuuntur, sed semper suae naturae subnixa subsidiis sese custodiunt. Haec autem sunt quantitates, qualitates, relationes, loca, tempora, habitudines, et quidquid quodammodo adunatum corporibus inuenitur. 10 Quae quidem corporibus adiuncta mutari uidentur, sed in natura sui immutabilia permanent. Sic et rerum species transeuntibus indiuiduis permanent eaedem; quemadmodum praeterfluentibus undis, «motus amnis manet in flumine;» nam et idem dicitur. Unde illud apud Senecam, (alienum tamen) «bis in idem flumen descendimus, et non descendimus. 11 » Hae autem ideae, id est exemplares formae, rerum primaeuae omnium rationes sunt, quae nec diminutionem suscipiunt nec augmentum; stabiles et perpetuae; ut, etsi mundus totus corporalis pereat, nequeant interire. Rerum omnium corporalium numerus consistit in his; et, sicut in libro De libero arbitrio uidetur astruere Augustinus, quia hae semper sunt, etiamsi temporalia perire contingat, rerum numerus nec minuitur, nec augetur. 12 Magnum profecto est et notum philosophis, contemplantibus altiora, quod isti pollicentur; sed, sicut Boetius, et alii multi testantur auctores, a sententia Aristotelis penitus alienum est. Nam et ipse huic sententiae, sicut euidens est in libris eius, saepius aduersatur. Egerunt operosius Bernardus Carnotensis, et eius sectatores, ut componerent inter Aristotelem et Platonem, sed eos tarde uenisse arbitror, et laborasse in uanum ut reconciliarent mortuos qui, quandiu in uita licuit, dissenserunt. Porro alius, ut Aristotelem exprimat, cum Gilberto episcopo Pictauensi, uniuersalitatem formis natiuis attribuit, et in earum conformitate laborat. 13 Est autem forma natiua, originalis exemplum, et quae non in mente Dei consistit, sed rebus creatis inhaeret. Haec Graeco eloquio dicitur e?d??, habens se ad ideam, ut exemplum ad exemplar; sensibilis quidem in re sensibili, sed mente concipitur insensibilis; singularis quoque in singulis, sed in omnibus uniuersalis. 14 Est et alius qui, cum Gausleno Suessionensi episcopo, uniuersalitatem rebus in unum collectis attribuit, et singulis eamdem demit. Exinde, cum ad interpretandas auctoritates uentum est, laborat prae dolore, quia in locis pluribus «rictum litterae indignantis ferre non sustinet.» Est aliquis qui confugiat ad subsidium nouae linguae, quia Latinae peritiam non satis habet; nunc enim, cum genus audit, uel species, res quidem dicit intelligendas uniuersales, nunc rerum materiem interpretatur. Hoc autem nomen in quo auctorum inuenerit, uel hanc distinctionem, incertum habeo; nisi forte in glossematibus, aut modernorum linguis doctorum. 15 Sed et ibi quid significet non uideo, nisi rerum collectionem cum Gausleno, aut rem uniuersalem, quod tamen fugit materiem dici, nam ad utrumque potest ab interpretatione nomen referri: eo quod materies, rerum numerus aut status, dici potest, in quo talis permanet res. Nec deest qui rerum status attendat, et eos genera dicit esse, et species. CAPUT XVIII. Quod posteriores semper priorum opiniones immutant. 1 Longum erit, et a proposito penitus alienum, si singulorum opiniones posuero, uel errores; cum, ut uerbo comici utar: «Fere quot homines, tot sententiae.» Nam de magistris aut nullus, aut rarus est, qui doctoris sui uelit inhaerere uestigiis. Ut sibi faciat nomen, quisque proprium cudit errorem, sicque fit, ut dum se doctorem corrigere promittit, se ipsum corrigendum, aut reprehendendum, tam discipulis quam posteris praebeat. 2 Ego ipse mihi legem hanc non ambigo imminere, ut dum ab aliis dissentio, et dissensum scripto profiteor, me obiicio reprehensionibus plurimorum. Qui enim loquitur iudicatur ab uno, uel a paucis, sed qui scribit, omnium sententias excipit, et totius orbis, et omnis aetatis se exponit iudicio. Ut autem cum doctoribus mitius agam, saepius ad nomen quam ad rem, uidentur plurimi disputare. 3 Nihil tamen est quod artis huius minus deceat professorem, quoniam modus hic uiro graui inconuenientissimus est. Ut enim ait Aristoteles, omnino uerendum dialecticis huiusmodi ad nomen disputare, nisi quis aliter non possit de proposito disputare. Sane in articulis, ubi plurimum dissidere uidentur, alter alterius interpretationem admittit, etsi eam contendat esse ineptam. 4 Itaque uicissim ducunt in crimine sermonem, non sensum alienum. CAPUT XIX. In quo non sit parcendum doctoribus huiusmodi. 1 Sit ergo quod sententiis parcam, in quibus nec ipsi, si interpretationes inuicem supponere liceat, dissident, pauca tamen sunt in quibus eis non arbitror ignoscendum. Primum quod onera importabilia teneris auditorum humeris imponunt. Deinde, quod docendi ordine praetermisso, diligentissime cauent, ne Singula quaeque locum teneant, sortita decenter, finem enim artis, ut sic dixerim, legunt in titulo, et non modo Topicorum, sed Analyticorum et Elenchorum uim Porphyrius praedocet. 2 Postremo quod quasi ab aduerso petentes, ueniunt contra mentem auctoris, et ut Aristoteles planior sit, Platonis sententiam docent, aut erroneam opinionem, quae aequo errore deuiat a sententia Aristotelis et Platonis. Siquidem omnes Aristotelem profitentur. CAPUT XX. Sententia Aristotelis de generibus et speciebus circumuallata rationibus multis, et multarum testimonio scripturarum. 1 Porro hic, genera et species non esse, sed intelligi tantum asseruit. Quid ergo ad rem attinet quaerere, quid genus sit, si illud omnino non esse constiterit? In eo enim, quod non est, inepte quaeritur, quid, quantum, aut quale est: si enim substantiam tuleris cuique, nihil ei relinquitur aliorum. Ergo si Aristoteles uerus est, qui eis esse tollit, inanis est opera praecedentis inuestigationis, in inquisitione substantiae, quantitatis, aut qualitatis, aut causae; cum illius quod non est substantia, aut quantitas, aut qualitas nequeat assignari; aut causa propter quam, quod non est, hoc aut illud sit, aut tantum aut tale. 2 Quare ab Aristotele recedendum est, concedendo ut uniuersalia sint, aut refragandum opinionibus, quae eadem uocibus, sermonibus, sensibilibus rebus, ideis, formis, naturis, collectionibus aggregant, cum singula horum esse non dubitentur. Qui autem ea esse statuit, Aristoteli aduersatur. Nec uerendum ut cassus sit intellectus, qui ea perceperit seorsum a singularibus, cum tamen a singularibus seorsum esse non possint. 3 Intellectus enim quandoque rem simpliciter intuetur, uelut si hominem per se intueatur, aut lapidem, et ob hoc simplex est: quandoque gradatim suis incedit passibus, ut si hominem albere, uel equum currere contempletur. Et hic quidem dicitur esse compositus. Porro simplex rem interdum inspicit ut est, ut si Platonem attendat: interdum alio modo; nunc enim componendo, quae non sunt composita, nunc abstrahendo, quae non possunt esse disiuncta. 4 Qui enim hircoceruum cogitat, aut centaurum, ignotam, naturae hominis ad bestiam, aut bestiae ad bestiam, compositionem opinatur. At qui ineam, aut superficiem attendit sine corpore, formam utique contemplationis oculo a materia disiungit, cum tamen sine materia forma esse non possit. Non tamen forma sine materia esse abstrahens hic concipit intellectus (compositus enim esset,) sed simpliciter alterum sine altero, cum tamen sine altero esse non possit, intuetur. Nec hoc quidem simplicitati eius praeiudicat, sed eo simplicior est, quo simpliciora, sine aliorum admistione, perspicit singulatim. 5 Hoc autem naturae rerum non aduersatur, quae ad sui inuestigationem hanc potestatem contulit intellectui, ut possit coniuncta disiungere, et disiuncta coniungere. 6 Caeterum componens, qui disiuncta coniungit, inanis est; abstrahens uero fidelis, et quasi quaedam officina omnium artium. Et quidem rebus existendi unus est modus, quem scilicet natura contulit, sed easdem intelligendi aut significandi, non unus est modus. Licet enim esse nequeat homo, qui non sit iste, uel alius homo, intelligi tamen potest et significari: ita quod nec intelligatur, nec significetur iste, uel alius. 7 Ergo ad significationem incomplexorum, per abstrahentem intellectum genera concipiantur, et species; quae tamen, si quis in rerum natura, diligentius a sensibilibus remota, quaerat, nihil aget et frustra laborabit; nihil enim tale natura peperit. Ratio autem ea deprehendit, substantialem similitudinem rerum differentium pertractans apud se, desinitque, sicut Boetius ait, generale conceptum suum, quod de hominum conformitate perpendit, sic: «Animal rationale mortale. 8 » Quod utique, nisi in singularibus, esse non potest. Sunt itaque genera et species non quidem res a singularibus actu et naturaliter alienae, sed quaedam naturalium et actualium phantasiae renitentes intellectui, de similitudine actualium, tanquam in speculo natiuae puritatis ipsius animae, quas Graeci g-ennoias siue g-eikonophanas appellant, hoc est rerum imagines in mente apparentes. 9 Anima enim quasi reuerberata acie contemplationis suae, in se ipsa reperit, quod definit; nam et eius exemplar in ipsa est, exemplum uero in actualibus. Sicut enim cum in grammatica dicitur: «Nomina quae sic desinunt, feminina uel neutra sunt,» generalis quaedam praescribitur ratio, quae quasi multorum declinabilium exemplar est, exempla uero in omnibus illius terminationis dictionibus manifesta sunt; sic quaedam exemplaria concipiuntur in mente, quorum exempla natura formauit, et sensibus obiecit. 10 Illa itaque exemplaria, cogitabilia quidem sunt, et sunt quasi phantasiae et umbrae existentium, secundum Aristotelem; quas si quis apprehendere nititur per existentiam, quam habent a singularibus separatam, uelut somnia elabuntur. Monstra enim sunt, et soli intellectui patent. Quod autem uniuersalia dicuntur esse substantialia singularibus, ad causam cognitionis referendum est, singulariumque naturam: hoc enim in singulis patet, siquidem inferiora, sine superioribus, nec esse, nec intelligi possunt. Homo namque non est, nisi sit animal. 11 Sed nec intelligitur homo, quin cointelligatur animal, quoniam homo est animal tale. Sic in Platone, homo quoniam Plato et est, et intelligitur talis, aut iste homo. Ad hoc autem ut sit homo, exigitur esse animal, nec conuertitur, ut animal esse non possit, aut intelligi, si non sit, aut non intelligatur homo; nam in ratione hominis, est animal, sed non in animalis ratione est homo. 12 Quia ergo tale exigit tale, et non exigitur a tali, tam ad essentiam quam ad notitiam: ideo hoc illi substantiale dicitur esse. Idem est in indiuiduis, quae exigunt species, et genera, sed nequaquam exiguntur ab eis. Hoc enim nec substantiam habebit, nec in notitiam ueniet, nisi sit species aut genus, id est nisi quid sit, aut innotescat tale uel tale. 13 Uniuersalia tamen et res dicuntur esse, et plerumque simpliciter esse, sed non ob hoc, aut moles corporum, aut subtilitas spirituum, aut singularium discreta essentia in eis attendenda est. Nam et ea, quae iacent sub affirmatione et negatione, res dicuntur, et uera saepissime dicuntur esse; nec tamen substantiis uel accidentibus aggregantur, aut nomen suscipiunt Creatoris aut creaturae. 14 Siquidem, ut ait Ulgerius uenerabilis Andegauorum episcopus in Venalitio disciplinarum, «gratiosum ad inuicem debet esse uerbi commercium,» nam in philosophantium foro exuberat bonitas, et uerba distrahuntur ad gratiam. Itaque detur ut sint uniuersalia, aut etiam ut res sint, si hoc pertinacibus placet, non tamen ob hoc uerum erit, rerum numerum augeri uel minui pro eo quod ista non sunt in numero rerum. 15 Si quis autem uniuersalia seorsim recenseat, numero quidem inueniet esse subiecta, sed cui singularium numerus non aggregatur. Sicut enim collegiis aut corporibus non connumerantur capita, aut capitibus corpora, sic nec uniuersalia singularibus, nec singularia numeri accessione uniuersalibus accrescunt; numerus enim duntaxat illa complectitur, quae eiusdem rationis sunt, et quae in singulis rerum generibus natura discreuit. 16 Nihil autem uniuersale est, nisi quod in singularibus inuenitur. Seorsum tamen a multis quaesitum est, sed tandem nihil inuenerunt omnes in manibus suis; quoniam seorsum a singularibus, nihil est, nisi forte qualia sunt uera, aut similia complexorum significata sermonum. Nec moueat quod singularia et corporea, exempla sunt uniuersalium et incorporalium, cum omnis ratio gerendi, ut ait Augustinus, incorporea sit et insensibilis, illud tamen quod geritur, et actus, quo geritur, plerumque sensibilis sit. 17 Ergo quod mens communiter intelligit, et ad singularia multa aeque pertinet: quod uox communiter significat, et aeque de multis uerum est, indubitanter uniuersale est. Sed et hoc ipsum, scilicet quod intelligitur, quod significatur, benignius interpretandum est, ut nequaquam ad disputandi decurratur angustias, et artis grammaticae subtilitatem, quae ex sui natura, nisi uenia licentiae impetrata, demonstratiuas dictiones, infinitas esse non patitur; sed nec relatiuas, uagas esse permittit, quin earum significatio, aut determinatione personae, aut actus, aut actiuis alterius coarctetur. Siquidem relatiua dictio est, quae significat rem, ut de qua praecessit sermo, uel cogitatio. 18 Itaque cum dicitur sapiens est et felix, qui bona nouit, et ea fideliter exercet, relatiuae dictiones, scilicet qui et ea, etiamsi personam non exprimant, actus cognoscendi determinatione, a sua quodammodo infinitate arctantur. Necesse tamen est aliquem unum dictionibus subesse, qui et bona nouerit, et exerceat, et ex eo sit felix. 19 Nam, ut nihil certum et finitum sit, in quod cadat relatio, non contingit, sine uitio aut figura. Unde si equus promittatur in genere, et dicat stipulator, equus qui mihi promissus est, sanus aut aeger est, cum omnis equus sit aut sanus aut aeger, arguitur nugari, eo quod non est equus, qui sit ei promissus. Non dico, non est, eo quod non existat, nam et illud quod non existit, ut partus Arethusae, in certissimam deducitur obligationem, sed quia species, id est res discreta, obligationem generis non attingit. 20 Cum enim dico, quod promittitur, quod significatur, quod intelligitur, et similia, discretum aliquid promissioni, aut significationi subiectum est si tamen propria est ipsa relatio, fiunt tamen relationes in genere quae, saluo intellectu ueri, nequeunt reuocari ad speciem. Ut cum dicitur: «Mulier quae saluauit, damnauit. 21 Lignum quod mortis et uitae causam dedit, et quas boreas aufert, reuehit mitis zephyrus frondes.» Sic et in iis, quae praedixi, relatiuas dictiones accipiendas arbitror, ut non decurrant ad speciem, id est ad definitum aliquod, quod discernant, sed subsistant in genere. Puta quod significatur hoc nomine homo, species est, quoniam et homo significatur, et homo animalium species est. 22 Quod significatur hoc nomine animal, est genus, nam et animal significatur, et animal genus rerum est: est enim significatum uocis, in quod descendit, aut quod animus rationabiliter concipit ex uoce audita. Itaque qui audit hanc uocem homo, nec omnes percurrit homines (quoniam hoc infinitum, et uires excedit) nec tenetur in uno, quoniam hoc imperfectum, et ad doctrinam parum. Sic et qui definit animal esse substantiam animatam atque sensibilem, non unum aliquid, nec imperfectum, nec omne definit, ne laboret in infinitum. Singulum enim horum non simpliciter quid significat, aut definit, sed potius quale quid, non enim simpliciter hoc, sed potius quid tale. 23 Simile est quod Galenus in t????? medicinam dicit «scientiam sanorum, aegrorum, et neutrorum.» Non inquit, omnium, quoniam hoc infinitum; non quorumdam, quoniam hoc ad artem imperfectum, sed potius quorum qualium. 24 Item Aristoteles: Genera, inquit, et species, circa substantiam, qualitatem determinant: non enim simpliciter quid, sed quodam modo quale quid determinant. Item in Elenchis: Homo et omne commune, non hoc aliquid, sed quale quid, uel ad aliquid aliquo modo, uel huiusmodi quid significat. Et post pauca: Manifestum quoniam non dandum hoc aliquid esse, quod communiter praedicatur de omnibus, sed aut quale, aut ad aliquid, aut quantum, aut talium quid, significare. 25 Profecto quod non est hoc aliquid, significatione expressa non potest explanari quid sit. Existentium enim a natura certus est finis, et singula suis ab inuicem propriebitibus discreta sunt, sed eorumdem est plerumque minus finita cognitio et quodammodo conceptio uaga. Nec istis praeiudicat, quod fere in omnium ore celebre est, aliud scilicet esse quod appellatiua significant, et aliud esse quod nominant. Nominantur singularia, sed uniuersalia significantur. Plane si relationem simplicem, quae fit in genere, quis attendat, praecedentibus nihil obest; si uero discretionem quaerit, forte non palam est; quod discernat. 26 Regulariter proditum est, quia demonstratio, primam, relatio, secundam facit cognitionem. Porro cognitio rem, quatenus nouit, sibi, quadam mentis capacitate definiens circumscribit. Ut nec prima, nec secunda possit procedere cognitio, si res usquequaque occurrat animo infinita. Omnis enim scientia, siue notitia creaturae finita est, solius autem Dei, quoniam infinitus est, scientia infinita; suo tamen fine scilicet infinito, quamlibet infinita, certissime definit, et immensitatis suae scientia, et sapientia, cuius numerus aut finis non est, circumscribit. 27 Sed nos modulum humanum prosequimur, qui non primam, non secundam, non tertiam, sed nec aliquam rei infinitae, nisi quatenus ignota aut infinita est, sibi scientiae gloriam uindicat. Omnis itaque dictio, quae demonstratiue aut relatiue significat, aut non satis proprie ponitur, aut certo, et sua ratione definito, innititur subiecto, alioquin suo priuabuntur officio, cum ratio cognitionis certitudinis finem quaerat aut teneat. 28 Frequens tamen est usurpatio, et illicitorum ex causa commoditatis, plerumque multus est usus. Admittitur itaque non modo ad cauillationem eorum, quibus de quauis materia satis est oggarrire, sed etiam ad statuendam in auditoribus bonae fidei, ueri intelligentiam, «quia omnis homo diligit se.» 29 Quod si ex relatiuae dictionis proprietate discutias, incongrue dictum forte causaberis, et falsum: siquidem «nec omnis omnem diligit,» nec aliquis est qui diligatur ab omni, ut siue collectiue, siue distributiue accipiatur, quod dictum est, omnis, pronomen relatiuum se, quod subiungitur, nec uniuersitati singulorum, nec alicui omnium ueraciter aptetur. 30 Est itaque licentiosa relatio, et quasi legis suae uenia impetrata, fidem uniuersalis de singularium ueritate conuincit. Quoniam enim in singulis uerum est, quia quisque diligat se, et distributiua ratione quadam, de uniuersis in commune affirmatur, «quod omnis homo diligit se,» benignius quidem accepta relatione intelligitur, quam ut, ex angustia grammaticae, uel uniuersitatem colligat, uel aliquod singulorum, ab uniuersitate singulatim excerpat. 31 Unde ex sententia eorum, qui angustiis et subtilitatibus semper insistunt, nec bonae fidei rationem in colloquiis aut lectionibus curant, haec potius enuntiationis forma est, quam regularis formae enuntiatio. Idem quoque asserunt, quoties pronominis fit ad nomen appellatiuum relatio, eo quod pronomen, quod semper demonstratiuum aut relatiuum est, proprii nominis expleat uicem; si tamen primae inuentionis causae recte respondeat, nam interdum ex indulgentia latius euagatur. 32 Itaque cum dicitur, «si aliquid est homo, illud est animal,» non tam hypotheticae dictionis consequentia est, quam, in hypothetice dicendis, consequentiae forma. Illud enim quod dicitur, nec refertur ad hominem ex angustia disputandi, nec alio patet certum quid, quo referatur. Unde et importunitates multae, ab his qui rerum ignaros, aut benignioris ingenii homines uexant, cum ipsi inquieti obiurgatores, et peruicaci instantiae insistentes, aut ex ignorantia, aut ex proteruitate laborent, aut auiditate comproficiendi. 33 Ergo sicut cognitio certitudinem quaerit, sic demonstratiua, et relatiua, quae aut primam, aut alteram faciunt cognitionem, certo et definito innituntur subiecto, et illud, si proprie fuerint posita, animo singulariter ostendunt. Sed esto, ut statum aliquem generalem, appellatiua significent (non enim contentionibus delector, qui me in his, quae sunt dubitabilia sapienti, academicum esse pridem professus sum,) status ille quid sit, in quo singula uniuntur, et nihil singulorum est, et si aliquo modo somniare possim; tamen quomodo sententiae Aristotelis coaptetur, qui uniuersalia non esse contendit, non perspicuum habeo. Sed et nomina, quae praemisi, incorporeum, et insensibile, uniuersalibus conuenire, priuatiua in eis duntaxat sunt, nec proprietates aliquas, quibus natura uniuersalium, discernatur, illis attribuunt: siquidem nihil incorporeum, aut insensibile, uniuersale est. 34 Nam quidquid incorporeum est, aut spiritus est, aut proprietas corporis, aut spiritus. Quod si in rem uniuersalem non cadit, utique non recte incorporei suscipit nomen. Quid est autem incorporeum, quod non sit substantia creata a Deo, uel ipsi concretum? Ita, si uniuersalia incorporea sunt, aut sunt substantiae, corpora scilicet, aut spiritus, aut concreta his, et ex causa suae existentiae, et quodam substantiae contactu, sunt obnoxia Creatori. 35 Valeant autem, imo dispereant uniuersalia, si ei obnoxia non sunt. Omnia per ipsum facta sunt : «Utique tam subiecta formarum, quam formae subiectorum;» ut sint, quod a suis qualitatibus, uel a suis affectibus dicuntur. Ut substantia ab eo substantia sit, sit quanta, sit qualis, sit ad aliquid, sit alicubi, sit aliquando, et aliquid habeat, aut faciat, aut patiatur, illo auctore, per quem est omnis substantia, omnis proprietas substantiae, et omnis pars, omnis quoque compago partium. Formae quoque tam substantiales quam accidentales, habent ab ipso ut sint et suos in subiectis operentur effectus. 36 Quod itaque ei obnoxium non est, omnino nihil est. Licet enim Stoici Deo ponant materiam coaeternam, et formae dicant nullum exstitisse principium, tria ponentes principia, materiam, formam, et Deum, non Creatorem quidem, sed praedictorum conciliatorem: et alii quidam professione, et affectu philosophi, sed nequaquam ad plenum ueri notitiam assequentes, plura mentiantur principia: rerum omnium unum principium est, a quo quidquid uero nomine censetur aliquid. 37 Ut enim, ait Augustinus, formatam creauit Deus materiam: siquidem, etsi alicubi dicatur informis, nunquam omnino exstitit sine formis. Inuestigationi ergo ratio, non actui seruit, quoniam ????, quae informis nec est, nec esse, sed nec plene intelligi potest, deductis quodammodo exuuiis usque ad quamdam nuditatem sui propiumque defectum intellectus prosequitur. 38 Vires enim rationis quodammodo circa rerum principia euanescunt. 39 Inde est quod Boetius, in libro contra Nestorium et Eutychem, naturam definiens, ait illam esse earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. Exponens autem uim definitionis, quoquo modo, hoc uerbum propter Deum et materiam dicit appositum: quia in eorum scrutinio humanus deficit intellectus. 40 Porro materiam Deus fecit ex nihilo ipsique materiae concreta est forma, eo quod simul aeque de nihilo creata; ita tamen, ut sicut discretionis formae, ita priuilegium existendi materiae relinquatur. Quodam enim modo, per materiam existit forma, sicut discernitur materia ipsa per formam. Nam nec forma, res per se existens est; nec materia sine formae beneficio, discreta est. 41 Cbaos erit, aut potius mundus sensibilis nihil erit, nisi rerum effigies, formis adhibitis natura componat. Eo spectat illud Boetii in primo De Trinitate: «Omne esse ex forma est,» quod et subiectis declarat exemplis. Statua enim, inquit, non habere, quod materia eius est statua, dicitur; sed ab Hectorea uel Achillea forma, quae aeri impressae sunt. 42 Item aes, non a terra, quae eius materia est, aes dicitur, sed a formis quas a natura accepit. Terra quoque ipsa, non ?p? t?? ????, quae materia eius est, dicitur terra, sed a siccitate et grauitate, quae formae sunt. Cuilibet ergo, esse quod est, aut quale, aut quantum est, a forma est. 43 Sed, sicut materia habet ut possit hoc esse, aut tantum, aut tale, sic et formae habent a conditore ut possint uel hoc, uel aliquid facere, puta animal, aut lignum, aut tantum, aut tale. Caeterum, etsi mathesis, quae doctrinaliter in abstractionibus uersatur, et subtilitate sua, naturaliter coniuncta, disiungit, haec uicissim separatimque discutiat, ut natura compositorum fidelius et expressius teneatur; tamen alterum sine altero esse non potest, ut uel materia sit informis, uel forma sine subiecto sit maius. . . . . Alterius sic Altera poscit opem res, et coniurat amice. Unde ab initio creata memorantur coelum et terra, deinde ornatus tam eorum quam illorum quae interiecta sunt media, inter ignem et aquam, quae quasi prima mundani corporis fundamenta iecit Deus: et in ipsa expressione rerum habita est mentio specierum. 44 Non illarum dico, quas logici fingunt non obnoxias Creatori; sed formarum, in quibus res prodierunt primo in essentiam suam, et in humanum intellectum demum; nam hoc ipsum quod aliquid coelum, aut terra dicitur, formae effectus est. Item produxit, inquit, terra herbam uirentem, et lignum tale uel tale : ut materiae formas doceret esse concretas, et Deum, sicut herbae, ita et uiroris auctorem. 45 Nam sine eo factum est nihil; sed profecto quidquid ab uno principio est, unum numero est, ipsumque bonum, imo et ualde bonum, quoniam ab optimo est. Voluit enim Deus cuncta similia sui effici, prout natura cuiusque, ex diuinae dispositionis decreto, capax bonitatis esse poterat: et sic facta sunt, approbante Deo, opifice rerum, cuncta quae fecerat, ualde bona. Ergo si genera et species a Deo non sunt, omnino nihil sunt. 46 Quod si unumquodque eorum ab ipso est, unum plane, et idem bonum est. Si autem quid unum numero est, protinus et singulare est. Nam quod quidam unum aliquid dicunt, non quod in se, sed quod multa uiuat expressa plurium conformitate, articulo praesenti non derogant: illud enim nec statim nec satis unum est, aut utique singulare est. 47 Quantumlibet conformia sint opera Dei, omnia singularia sunt uicissimque discreta, «illo sic disponente, qui omnia creauit in numero, ad distinctionem, et pondere, ad generis dignitatem,» et mensura ad modum quantitatis certae, infinitam sibi reseruans in omnibus auctoritatem. Caetera enim omnia finita sunt. Omnis namque substantia, accidentium pluralitate, numero subest. 48 Accidens autem omne, et forma quaelibet, itidem numero subiacet; sed non accidentium aut formarum participatione, sed singularitate subiecti. Habet itidem pondus suum, uel pro ueneratione formae, si substantia est, uel pro dignitate effectus, si sit forma. Hinc est quod hominem, in substantiis, ex formae reuerentia, brutis praeferimus; quoniam rationalis est: et rationalitatem praeponimus colori, eo quod facit rationale. 49 Mensura uero in eo consistit, quod res omnis certa quantitatis lege finitur: ut nec accidens siue forma, rem subiectam; nec res subiecta, accidentis, aut formae modum excedat. Nam et color in toto diffunditur corpore, eiusque termino limitatur; et corpus ad coloris disponitur quantitatem, nec excedit, nec infra subsistit. Sic et quodlibet accidens, in toto sui subiecto est totaliter, sed totius partialiter, si pro parte. Et quodlibet subiectum accidentis sui limitibus coaequatur. 50 Hoc idem de generibus et speciebus protestari non uereor. Quin mundo reclamante dicam, «quoniam a Deo sunt,» aut omnino nihil sunt. Clamat mecum et Dionysius Areopagita, et numerum, quo discernuntur, pondus quo statuuntur, mensuram, qua diffiniuntur omnia, Dei dicit imaginem: «Siquidem Deus sine numero numerus est, pondus sine pondere, sine quantitate mensura. In quo solo creata sunt omnia, quae facta sunt, in numero, pondere et mensura. 51 » Unde Augustinus: «Inuisibiles differentias inuisibilium, solus illo ponderare potuit, qui omnia in numero, pondere et mensura disposuit, id est in se ipso, qui est mensura, omni rei modum praefigens; et numerus, omni rei speciem praebens; et pondus, omnem rem ad stabilitatem trahens,» id est terminans, et formans, et ordinans omnia. 52 In operibus sex dierum in genere suo bona singula creata memorantur, nec tamen creationis uniuersalium mentio aliqua facta est; nec oportuit quidem, si essentialiter singularibus unita sunt, aut si Platonicum dogma obtineat. Alioquin unde esse habeant aut quando coeperint, nusquam memini me legisse. Ergo duntaxat intelliguntur, secundum Aristotelem, uniuersalia; sed in actu rerum nihil est quod sit uniuersale. A modo enim intelligendi figuralia haec, et licenter quidem, et doctrinaliter, nomina indita sunt. Nam omne quod homo est, iste uel ille est, id est res singularis est; sed quia intelligi potest homo, ita quod nec iste intelligatur, nec ille, nec aliquid singularitate essentiae unum; et secundum intellectum illud deliberari potest de re subiecta, id est actualiter exemplificari, ob intellectus communitatem, et tres quae sic intelligi potest, etsi a nullo intelligatur, dicitur esse communis; res enim sibi conformes sunt, ipsamque conformitatem deducta rerum cogitatione, perpendit intellectus. 53 Siquidem homo homini conformis est, in eo quod uterque est homo, etsi personalibus proprietatibus differant. Habet autem commune cum equo (a quo tota specie, id est uniuersa naturae suae forma, et, ut sic dixerim, tota facie dissidet) quod uiuunt et sentiunt, scilicet quod animalia sunt. Illud itaque in quo conueniunt homines, naturae forma similes, et solo numero (quod hic scilicet unus, et ille alter) differentes, speciei censetur nomine. 54 Quod autem diuersarum formarum quasi communis imago est, generis suscepit nomen. Ergo, ex sententia Aristotelis, genera et species, non omnino quid sit, sed quale quid quodammodo concipiuntur; et quasi quaedam sunt figmenta rationis, se ipsam, in rerum inquisitione et doctrina, subtilius exercentis. Et hoc quidem fideliter quia, quoties opus est, agitationis suae manifestum in rebus producit exemplum. Sic et ius ciuile sua figmenta nouit: et disciplina quaelibet ea, per quae ipsius procedat usus, excogitare non erubescit, sed propriis quodammodo figmentis gaudet. 55 Gaudeant, inquit Aristoteles, species; monstra enim sunt; uel, secundum nouam translationem, cicadationes enim sunt; aut si sunt, nihil ad rationem. 56 Quod etsi de Platonicis ideis possit intelligi, habita tamen ratione aequiuocationis, qua ens, uel esse distinguitur, pro diuersitate subiectorum, species et genera utrumque non sine ratione, esse dicuntur. Persuadet enim ratio, ut ea dicantur esse, quorum exempla conspiciuntur in singularibus, quae nullus ambigit esse. Non autem sic dicuntur genera et species exemplaria singularium, ut, iuxta Platonici dogmatis sensum, formae sint exemplares, quae in mente diuina intelligibiliter constiterint, antequam prodirent in corpora · sed quoniam, si quis eius, quod communiter concipitur, audito hoc nomine, homo, aut quod definitur, cum dicitur homo esse animal rationale mortale, quaerat exemplum, statim ei Plato aliusue hominum singulorum ostenditur, ut communiter significantis aut definientis ratio solidetur. 57 Possunt et monstra dici, quoniam inuicem res singulas monstrant, et monstrantur ab eis, fit enim nunc per priora, nunc per posteriora rerum manifestatio. Quae autem communiora sunt, et priora quidem simpliciter, nam et in aliis intelliguntur; quae uero singularia, posteriora. Sed plerumque quae naturaliter priora sunt, et notitia simpliciter ignotiora sunt nobis. Namque solida, magis familiariora sunt sensibus; quae uero subtiliora, longius absunt. 58 Ut enim, ait Aristoteles, punctum prius est linea, et simpliciter euidentius, sic et linea superficie, superficies soliditate, unitas numero, quoniam eius principium est: littera quoque, quam syllaba, et sic in aliis. Nobis tamen econtrario quandoque accidit; nam haec quidem, id est posteriora, magis quolibet: illa autem priora, magis subtili, et abundanti intellectu comprehendere est. 59 Unde, licet per priora melius fiat assignatio posteriorum et disciplinabilius sit hoc ubique tentare; urgente tamen necessitate, ob impotentiam sensuum, priorum saepe fit per posteriora explanatio; ut, cum dicitur punctum lineae, linea superficiei, superficies soliditatis, terminus esse. Item unitas principium numeri, momentum temporis, orationis elementum. 60 Sunt itaque genera et species exemplaria singulorum; sed hoc quidem magis ad rationem doctrinae (si Aristoteles uerus est) quam ad causam essentiae; procedit et haec monstruosa (ut licentius loquar,) figmentorum speculatio usque ad uentilationem singularium. Et cum quaelibet substantiarum ex proprietatibus constet, quarum collectio eadem non reperitur in alio abstrahentis intellectus opera, per se rem quamlibet contemplatur. 61 Cum enim Plato esse non possit informis, et expers loci, aut temporis, eum ratio quasi nudum, deducio respectu quantitatis, et qualitatis, aliorumque accidentium, simpliciter intuetur, et indiuiduum nominat. Sed et hoc utique doctrinalis instantiae, et subtilioris agitationis figmentum est. Nihil enim tale in rebus occurrit, tale quid tamen fideliter intelligitur. Hinc forte est illud in analyticis: «Aristomenes intelligibilis semper est, Aristomenes autem non semper,» quoniam corruptilis est. 62 Et hoc quidem est singulariter indiuiduum, quod solum quidam aiunt posse de aliquo praedicari. Plato enim Aristidis filius; nec quantitate ut atomus, nec soliditate ut adamas, sed nec praedicatione, ut dicunt, indiuiduum est. Ego quidem opinionem hanc uehementer nec impugno, nec propugno; nec enim multum referre arbitror, ob hoc quod illam amplector indifferentiam in uicissitudine sermonum, sine qua non credo quempiam ad mentem auctorum fideliter peruenire. 63 Quid obest si, quemadmodum genus de specie uerum est, ita et Plato iste sensibilis de filio Aristidis uerus sit, si ei solus Plato est filius? Sicut enim homo animal, et ille est Plato. Hoc enim, ex opinione quorumdam, sensisse uisus est, Aristoteles in Analyticis, dicens: «Omnium quae sunt, haec quidem sunt talia, ut de nullo alio praedicentur uere uniuersaliter,» ut Cleon et Callias, et quod «singulare et sensibile, de his autem alia; nam et homo et animal uterque eorum est. 64 Illa uero, ipsa quidem, de aliis praedicantur, de his» autem, alia priora non praedicantur. «Alia autem et ipsa de aliis, et de his alia: ut homo de Callia, et de homine animal.» Quoniam ergo quaedam eorum quae sunt, de nullo nata sunt dici palam, (nam sensibilium pene unumquodque est huiusmodi, ut de nullo praedicetur, nisi secundum accidens; dicimus enim quandoque album illud Socratem esse, et ueniens, Calliam) sane inepta uidetur haec distributio, nisi sensibile contingat praedicari, non tamen de alio, nisi secundum accidens. 65 Si enim nec de se, nec de alio, ut secundum accidens, praedicatur, nec dicti ueritas, nec ratio constat exempli. Quod si nec subiici res sensibilis potest, Aristotelem nullus esse mentitum ambigit aut nugatum. Itaque hic, sicut et alibi, exsecutus est, quod decet liberalium artium praeceptorem, agens, ut dici solet, Minerua pinguiori, ut intelligeretur; nec in generibus et speciebus hanc statuit difficultatem, quam ipsi doctores nequeunt intelligere, nedum sufficiant aliis explanare. 66 Ex hac Mineruae pinguedine, dictum est illud in Topicis: Differentiae omnes, aut species, aut indiuidua erunt, siquidem sunt animalia; nam unumquodque animalium, aut species est, aut indiuiduum. Similiter et illud Boetii: «Omnis species est suum genus.» Nam omnis homo animal, omnis albedo color. Quid ergo prohibet, iuxta hanc licentiae rationem, ea quae sunt sensibilia, uel praedicari uel subiici? 67 Nec opinor auctores hanc uim imposuisse sermoni, ut alligatus sit ad unam, in iuncturis omnibus, significationem, sed doctrinaliter sic esse locutos, ut ubique seruiant intellectui, qui commodissimus est, et quem ibi haberi prae caeteris ratio exigit. Hoc ipsum ergo quod dicitur praedicari, ab adiunctis, plures significandi contrahit modos. 68 Poterit tamen forte ubique aliquam quodammodo conuenientiam uel inhaerentiam designare. 69 Nam, cum sermo de sermone iungibilitatem quamdam terminorum uerae affirmationis innuit, cum de re sermo dicitur praedicari, ostenditur, quod ei talis nuncupatio aptatur. Rem uero de re praedicari interdum notat, quoniam hoc est hoc, puta Plato homo; interdum quoniam hoc participat hoc, utpote subiectum accidente. 70 Nec erubesco confiteri quod res de re praedicetur in propositione, etsi res in propositione non sit; cum hoc in mente mihi uersetur, quod res significetur praedicato termino uerae affirmationis, cuius subiecto aliqua de re agitur, aut res aliqua significatur. Itaque non aduersandum litterae arbitror, sed amicandum, eique mos gerendus est, in admittenda licentioris uerbi indifferentia, nec ad omnem translationem, aut usurpationem dyscolae, ut creditur, dictionis, lectorem, uel auditorem decet dentem exercere caninum. Quod male fers, assuesce, feres. 71 Et plane ingratus est, et tam impudentis quam imprudentis ingenii, qui ad omnia, se docentis, uerba mouetur, et ei in aliquo obtemperare detrectat. Sequamur ergo figuras auctorum, et «singula dicta pensemus ex causis dicendi;» inde enim fidelis sumenda est intelligentia. Sed et rei nomen latius pateat, ut possit uniuersalibus conuenire, quae sic, auctore Aristotele, intelliguntur abstracta a singularibus, ut tamen esse non habeant, deductis singularibus: hoc enim, sicut ait, illa asserunt, qui genus unum numero esse dicunt. 72 Id autem faciunt, qui formas solas ponunt; ideas scilicet, quas cum auctore suo Platone, quoties datur occasio, uehementer impugnat. Unde, licet Plato coetum philosophorum grandem, et tam Augustinum quam alios plures nostrorum, in statuendis ideis habeat assertores; ipsius tamen dogma in scrutinio uniuersalium nequaquam sequimur: eo quod hic Peripateticorum principem Aristotelem, dogmatis huius principem profitemur. Magnum quidem est, et quod Boetius in secundo commento super Porphyrium, minus arduum fatetur, tantorum uirorum diiudicare sententias; sed ei qui Peripateticorum libros aggreditur, magis Aristotelis sententia sequenda est; forte non quia uerior, sed plane quia his disciplinis magis accommoda est. 73 Ab hac autem longissime uidentur abscedere, tam illi, qui genera et species, uoces esse constituunt, aut sermones, quam alii, qui praemissis de rerum inuestigatione opinionibus, distrahuntur. Et quidem omnes ab Aristotele puerilius aut stolidius euagantur, quam Platonici, cuius sententiam agnoscere dedignantur. 74 Haec opinor debere sufficere, quod nec fideliter cum Porphyrio, nec utiliter cum introducendis uersentur, qui omnium, de generibus et speciebus, recensent opiniones, omnibus obuiant, ut tandem suae inuentionis erigant titulum: cum hoc a proposito auctoris omnino dissideat, et «retundat ingenia auditorum,» et aliis articulis, aeque necessarius scitu, locum inquisitionis esse non sinat.