[0,0] Martinus Lutheris hoc Scriptum infine Literarum Ioannis Hus, Anno MDXXXVII editarum, addidit, ut Theologi ad quodcunque Papistarum Concilium accessuri, tyrannide Iudicum Constantiensis Concilii ad moniti, cautiores sint. [0,1] Non dubium mihi est, quin quisquis has literas uel ipse lecturus, uel ab aliis auditurus est, si modo sana mente praeditus sit, suaeque erga Deum conscientiae rationem habeat, palam de Ioan. Hus confessurus sit magnis eum et excellentibus Spiritus sancti donis fuisse ornatum. Videlicet, qui scriptis dictisque suis doctrinae Christianae adeo consentir, et tam fortiter aduersus dolores mortis dimicauit, tam patienti et humili animo omnia pertulit, denique tanta animi magnitudine turpissimam mortem pro assertione ueritatis tolerauit. Atque haec omnia solus, in tanta summorum amplissimorumque hominum, qui ex omnibus nationibus confluxerant, frequentia, non aliter atque ouis inter medios Leones et Lupos. Si hic pro haeretico habendus est, haud facile quisquam omnium quos unquam Sol uidit uere Christianus haberi poterit. Ex quibus enim fructibus uere agnoscetur, si hi non sunt ueri fructus, quibus Ioannes Hus ornatus fuit? [0,2] Ioan. Hus enim peccatum atrocius nullum commisit, quam quod professus est, Pontificem Rom. impiae uitae non esse caput Ecclesiae Catholicae. Concedit quidem, cum esse caput Ecclesiae, sed non Ecclesiae Catholicae. Ut enim minister uerbi impius, minister quidem est, sed non membrum uere sanctorum in Ecclesia sua; ita et Ioannes Hus, Pontificem sceleratum et impium, negauit esse bonum, licet ad gubernacula Ecclesiae sedeat. Perinde ac si tu uel ego diceremus, Iudam proditorem et furem, non esse probum, licet ad muneris Apostolici functionem sit uocatus. Verum sic dixisse oportebat: Pontifex Rom. quamuis sccleratus et nefarius sit, tamen sanctitate uenerandus est, nec errat, omniaque tum dicta, tum facta eius sancta sunt, et pro articulis fidei accipienda et colenda. Huic uoci aures suas arrigebant boni illi Viri in Concilio Constantiensi, qui etiam si tres Pontifices sceleris damnatos ab officio summo uissent, tamen non licebat cuiquam ad ignem eos rapere. Sed cum eadem Ioannes Hus loqueretur, ad supplicium tractus est. Toti autem negotio huic fores aperuerunt indulgentiae, quas Pont. Rom. in totum orbem terrarum profuderat et annus Iubilaeus, quem D. Petri Basilicam aedificaturus, Romae instituerat. Nam inter caetera Romana et Pontifice digna commenta, hoc quoque in Bullis suis confirmauerat; Animas eorum, qui Romam iter facientes, in uia morerentur, e uestigio in cœlum subuolare, satis imperiose, tanquam Deus terrenus, et Vicarius Dei, Angelis praecipiens, ut dictum factum, citis (ut aiunt) quadrigis, animas defunctorum ad cœlum eueherent. Eodem plane modo, quo et Tetzelius Episcopi Moguntini indulgentias circumferens, docuerat, animas e purgatorio repente in cœlum sursum ferri, dum adhuc tinnitus numismatis in Gazophylacio audiretur. Sed ille os impudicum suum pudefactus mox comprimebat. [0,3] His tam horrendis blasphemiis, quas nullus neque asinus, neque porcus ferret: si saltem exigua scintillula humani, nedum Christiani animi in ipsis micaret, Ioannes Hus eo tempore Pragae in Capella Bethlehemitica uerbi diuini praedicator, sese opposuit, easque refutans, negauit tantam potestatem Pontifici Romano datam esse, et tum in his tum in aliis multis eum errare libere adferens. Cum igitur docendo tantam libertatem sibi assumpsisset, ut Pontificem Romanum errare posse doceret, (quae haeresis tunc multo tetrior erat, quam Christum ipsum abnegare) ui compulsus est ad confirmandum dictum: Papa impius, non est pius. Ibi omnes aprorum more fremere, setas a tergo erigere, frontem corrugare, dentesque acuere cœperunt, donec impetu in eum facto sceleste atque nefarie ipsum exusserunt. [0,4] Hic enim id aetatis in primis ferebatur articulis: Pontifex Romanus non potest errare. Et congruit sententia Iurisperitorum Curiae Romanae. Non praesumitur tantae Celsitudinis apex errare. Sed faciunt nae praesumendo, ut nimis praesumant. Magnum uero animum huic addidit ineptissima eorum tantae rei administratio, et manifestissima euidentissimaque iniuria, isti sine ullo pudore illata. Mens enim in Dei hominumque conspectu nullius culpae sibi confera, egregiam consolationem homini adfert: si uero propter nomen et gloriam Dei iniuria accipitur , praesto adest Spiritus sanctus, adflictorum paracletus, opem ferens aduersus mundum uniuersum et omnes Diabolos. Sicut Christus ipse promittit Matth. : Non uos estis,qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui in uobis loquitur. Item Lucae : Ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes aduersarii uestri. [0,5] A side dignis hominibus percepi: Imperatorem Maximilianum de Ioanne Hus dicere solitum. He, he, fecerunt bono illi Viro iniuriam. Et Erasmus Roterodamus in primis libellis (quos typis excuses adhuc mecum habeo) manifeste scribit: Ioannem Hus exustum quidem, sed non conuictum esse. Tale omni tempore bonorum uirorum iudicium suit, quod illata ei sit uis et iniuria. Recitabo hoc loco, quod Doctor Staupitius mihi commemorauit de colloquio suo habito cum Andrea Prole, nobili et praestanti Viro, antecessore suo, de rosa Doctoris Ioannis Zachariae. Hic enim Zacharias passim in Monasteriis pingebatur, gestans in pileo rosam, quae ordini illi ornamento, Ioanni Hus uero dedecori esset, et ignominiae. Hanc effigiem intuens Proles: Ego sane nollem, inquit, hanc rosam hoc honore gestare. Interroganti uero Staupitio: Quid ita? hoc responsam dedit: In Concilio Constantiensi, cum contra Ioannem Hus disputaretur: Pontificem Romanum a nemine neque debere, neque posse argui: Zacharias allegabat dictum Ezechielis :Ecce ego ipse super pastores, et non populus. Cum uero Ioannes Hus negaret eo loco scriptum reperiri, non populus, nitebatur Zacharias testimonio Bibliorum ipsius Ioannis Hus,quae ex Bohemia secum attulerat. Nam Zacharias, ut allii multi, causa persuadendi, saepe eum ante adierat, et forte fortuna in hunc locum inciderat. Allata igitur illa in medium, fidem faciebant uerbis Zachariae. Hic quanquam Ioannes Hus contendebat, Biblia ista mendosa esse, neque aliorum lectionem huic congruere, tamen aduersariorum uociferationibus oppressus, causa cadebat. Zacharias uero ad aeternam Rei gestae memoriam hac rosa a Concilio donabatur. Certum est autem, aiebat Proles, hoc uerbum in nullis emendatis Bibliis, neque typis excusis, neque manu scriptis reperiri, sed omnia contra Zachariam testificari. Haec proles. [0,6] Et uere huius loci lectio, in omnibus Bibliis, siue Germanicis siue Latinis, seu Graecis, seu Hebraeis, non est alia ac Ioannes Hus eam allegauit. Sed Constantiae alia accipere nolebant. Alioqui enim Zacharias rosam istam non meruisset, nec gestandi ius habuisset. Quanquam ne id quidem magnum ei adiumentum attulisset ad salutem quod Pontificem sceleratum pro pio habere recusaret. Quod ne aduersarios quidem suos fecisse, Ioan. Hus in his ipsis literis testatur. Ex quo perspicuum est, etiam P. Andream Prolem in ea fuisse sententia, quod Ioannes Hus adfectus sit iniuria, et quod Zacharias, nisi egerit pœnitentiam, in aeternas pœnas corruerit, quamuis magnae sanctitatis fuco pingatur. Cui iudicio Doctor Staupitius quoque suffragatus est, et ego sane suffragor. [0,7] Porro in confesso est, attestantibus etiam aduersariis (quorum ipse nonnullos, eosque magnos Theologos audiui ante annos triginta) fuisse eum excellenter doctum, et eruditione atque doctrina ante celluisse omnibus Doctoribus in toto Concilio. Cuius laudis illustre testimonium ei perhibent scripta ipsius, ut de Ecclesia et Sermones eius. Ego olim Erfordiae studii Theologiae tyro, in Bibliotheca Monasterii incidens in librum sermonum Ioannis Hus, cum foris inscriptum legerem titulum: Sermones Ioannis Hus; prae curiositate quadam incendebat desiderio cognoscendi, quaenam dogmata Haeresiarcha ille spartisset, cum hic liber in publica Bibliotheca ab incendio seruatus esset. Ibi certe inter legendum obstupefactus, admiratione adficiebat prope incredibili, quam ob causam tandem exustus esset uir tantus, in explicanda ac tractanda scriptura tam dexter, et grauis. Verum quia nomen Hus ita abominandum erat, ut honorifice illius mentione facta, cœlum ruiturum, et Soli lumen de futurum putarem, occluso libro, saucio corde abibam, consolabar tamen me ipsum his cogitationibus: Fortassis haec scripsit priusquam in haeresim prolapsus est. Eram enim adhuc nescius rerum in Concilio Constantiensi gestarum. [0,8] Quod reliquum est, omnium maxime facit ad amplificandas laudes Ioannis Hus. Nam et aduersarii eius praeclara quidem illi, uerum inconsiderata testimonia perhibent, ad quorum memoriam, si caecutientibus oculis cernere eis datum esset, merito erubescerent. Author enim actorum Concilii,quae Germanica lingua conscripta multis insignibus ornata sunt, quanquam magno studio in illud incumbit, ut causam Ioannis Hus odiosam reddat, tamen scribit, eum, cum omni dignitate sua priuaretur, forti praesentique animo arrisisse. Abducto ad ignem semper in ore fuisse illud: Iesu fili Dei miserere mei. Ad conspectum uero stipitis, ad quem alligatus cremaretur prolapsum ad genua exclamasse: Iesu fili Dei, qui passus es pro nobis, miserere mei. Conspicatum etiam rusticum quendam ligna ad portantem blande arrisisse, et iniecisse haec uerba S. Hierorymi: Sancta simplicitas. Nec non Sacerdoti accedenti ad ipsum, et quaerenti, uelletne confiteri? Respondisse Ioannem Hus: se id quidem percupere. Urgente uero Sacerdote necessitatem reuocandi, Ioannem Hus negasse, se id facturum. Nullius enim peccati mortalis sibi conscium esse. Cum autem totus iam igne consumptus esset, Insulam ex papyro factam, et contumeliae causa ei impositam in qua utrinque depicti erant Diaboli, cum inscriptione Haeresiarcha, permansisse incolumem, eamque arreptam a carnifice, seorsim denique in ignem coniectam esse. Haec ipsi literis prodiderunt, quae, quando quidem nuper denuo in lucem edita sunt, cuiuis legere liberum erit. Sed ipsi fingunt insulam a Diabolo sic ex igne seruatam esse, propter pestilentissimam Hussii haeresim, prorsus eodem modo, quo et Iudaei miracula Christi Beelzebub adscribebant. Verum qui tam praesenti animo, in agone mortis, Iesum Filium Dei, passum pro nobis inuocat, et ob talem causam tanta fiducia ac constantia in ignem sese coniicit, si is non magnanimum et fortem Christi Martyrem sese praebet, haud facile quisquam saluus erit. Ipse enim inquit : Qui me confessus fuerit coram hominibus hunc et ego confitebor etc. Quid multis? Pontifex Romanus multos in Concilio sanctorum collocat, qui utrum cum superis, an uero cum inferis sint, adhuc dubitatur. Hunc abiecit ad inferos, cui extra controuersiam in cœlo parata sedes est. Sint igitur in numero sanctorum tuorum Diaboli, et tu uicissim in ipsorum, mi Pontifex Romane. [0,9] Haec iterum dixi, ut commone facerem Theologos nostros, qui fortassis in futuro Concilio conuenient. Nam si similes erunt illorum, qui in Concilio Constantiensi congregati fuerunt, plane eis eueniet, quod et illis accidit: ut facinora eorum, quae ipsi tegi et celari praecipient, in lucem prodita, ubique publice praedicentur. Nam et Constantienses certo sibi persuasum habebant, neminem unquam fore, qui ipsos uel uerbis uel scriptis criminari multo minus Ioannem Hus pro sancto colere, ipsos uero damnare auderet, praesertim cum id summa cum seueritate prohibuissent. Sed aliud erat uaticinium Ioannis Hus, cui partim per me, partim per alios euentus respondit. Verum ipsi automate sua freti, secure cogitant nihil fore periculi. Esto sane. Tantum ualeat autoritas corum, quantum tempore Ioannis Hus ualuit. Qui enim tunc pro tribunali sedebat, is et nunc sedet, cui ipsi locum concedere necesse habebunt, remoto procul omni dubio. Amen.