[2,0] II. Magistro Zawissio, plebano Prachaticensi. Salus a domino Iesu Christo. Magister reuerende! Peruenit ad me, quod dixeritis expresse me haereticum. Si ita est, rogo, rescribatis mihi, et tunc uidebitis cum dei gratia, quod fidem, quam teneo, publice confitebor et defendam, non in angulis detrahendo, sed sicut decet uerum Christianum. Et utinam agnosceretis uosmetipsum, quomodo forte a triginta annis uel citra tondetis oues in Prachatic, et ubi residentia? ubi labor? ubi pastus ouium? Non meministis uerbi Domini: "Vae pastoribus, qui pascunt se ipsos, oues autem non pascebant!" Ubi rogo illud Christi euangelium in uobis impletur: "Bonus pastor ante oues uadit, et oues eum sequuntur", quia sciant uocem eius? Rogo. quomodo transitis ante oues, et quomodo uos sequuntur aut audiunt, cum in multis annis raro uos conspiciunt? Veniet dies, in quo reddetis rationem de ouibus, et de beneficiis pluribus, de quibus legitis in iuribus uestris, quod, qui potest de uno competenter uiuere, non potest aliud sine peccato mortali retinere. Ista debetis in mente reuoluere, non proximum haereticare. Vel si sciretis eum esse haereticum, deberetis secundum regulam Apostoli primo et secundo admonere, et si non caperet monitionem, tunc tamquam haereticum deuitare, et praesertim cum sitis magister et doctor, qui potestis, imo debetis cathedram magistralem publice pro ueritate tuenda ascendere. Haec scribo uobis, monendo uos fraterne secundum regulam Christi, quae dicit: "Si peccauerit frater tuus in te, corripe eum inter te et ipsum". Ergo, frater, accipite, et si de me estis taliter loquutus, respondete, et dum probaueritis, quod sum haereticus, emendabor humiliter, et uos accipietis praemium, hominem reducendo ab errore. Spero tamen de omnipotentis dei gratia, quod tantam fidem teneo Iesu Christi domini, quantam uos, et tam bene, paratus pro ea in spe humiliter mortem pati.