[41] Quod regnum, et cum regno relligionem ipsam inextricabili proculdubio inuoluisset exitio, nisi tu, DOMINE, insperato Dei nostrae saluti inuigilantis beneficio in haec tempora reseruatus, stantis columnae instar, labantem rempublicam fulcisses, et praecipitem publicae calamitatis obuia cuncta obterentis rotam uirtute tua sufflaminasses: perillustri interim exemplo per teipsum edito, cetera legibus humanis subiici, relligionem solam, quod iam dixi, nec cogi, nec imperari posse. [42] Nam tot aduersitatibus inter bella ciuilia a puero conflictatus, a compluribus eodem tempore exercitibus circumuentus, post tot cladeis partim acceptas partim datas, uinci quippe et uincere perinde tunc calamitosum erat, cum in priore proposito, quasi in uestigio pugnans semper antea perseuerasses, ad spes aeque ac terrores infractus, tandem ubi cuncta uirtuti tuae cedere sensisti, supplicibus tuorum uotis exoratus ultro cessisti, et in ipso uictoriarum cursu te uinci passus, adspirante Dei gratia, maiorum relligioni nomen dedisti. [43] Eandem postea aequitatem, qua moderatione animi es, quam tibi fructuosam fuisse expertus eras, erga tuos seruasti, reuocatis, quae contra Protestanteis atque adeo contra te praeter decessoris tui uoluntatem publicata fuerant, edictis, et post pacem non solum cum tuis, sed cum externis principibus magna cum nominis tui laude factam, unum atque alterum edictum in Protestantium gratiam conditum, tertio confirmasti, quo eos bonis ac laribus, necnon famae et honoribus restituisti, plerosque etiam ex iis primariis dignitatibus ornasti; ratus futurum, ut detumescentibus sensim odiis, concordia edictis sancita inter infestos commodius sarciretur, et per eam serenitate mentibus reddita, quid in relligione optimum, hoc est, quid antiquissimum, summotis affectibus, quasi discussa nube, facilius dignosceretur. [44] Hanc nimirum agendi uiam boni illi Patres, cum iis qui opinione praua aut aliqua simultate superbientes a regula et communione ecclesiae deerrauerant, sibi insistendam semper arbitrati sunt, ut caritate potius quam uincendi studio se duci ostenderent. Sic B. Augustinus ubique Pelagianos, sic Optatus Mileuitanus ei coaeuus Donatistas fratres uocant: sic ante eos B. Cyprianus optare se et consulere pariter ac suadere ait, ut si fieri potest, nemo de fratribus pereat, et consentienteis populi corpus unum gremio suo mater gaudens includat. [45] Plerique siquidem inter eos, quibus cum dissidium nobis est, reperiuntur, quibus, ut ipsius Augustini uerbis utar, in occulto propositum est sedatis remeare turbinibus; ac si eadem perseuerante tempestate prohibeantur, metuantue, ne suo reditu talis uel saeuior oriatur, uoluntatem infirmis consulendi retinent, sine ulla conuenticulorum segregatione ad mortem usque defendentes et testimonio suo adiuuantes eam fidem, quam in ecclesia catholica praedicari sciunt, contumelias et iniurias utrinque inflictas pro pace ecclesiae patientissime ferentes, exemploque suo docentes, quo affectu ac caritatis sinceritate Deo seruiendum sit. [46] Hac ratione cum et experimento doctus et exemplo tuo confirmatus paci ecclesiae consulendum ducem, ab omni insectatione abstinui, et Protestanteis, praecipue eos, qui in litteris excelluerunt, honorifice semper appellaui; nec nostrorum uitia tacui, quippe qui sic cum uiris optimis sentiam, longe falli eos, qui putant haeresibus quae multiplices totum fere orbem hodie uexant, plus uirium ac roboris in suorum sectariorum malis animis ac uersutiis, quam in nostris uitiis ac sceleribus inesse. [47] Utrique autem malo, et dissidentium errori, et nostrorum uitiis, optime meo quidem iudicio prospicietur, si sublatis ex ecclesia et republica nundinationibus, uirtuti praemia reddantur, et praestantes pietate, doctrina, morum grauitate uiri qui iam prudentiae ac moderationis suae experimentum fecerint, sacris praeficiantur: si non noui homines, sed integritatis perspectae, qui Deum timeant, et auaritiam odio habeant, non gratia aut pretio, sed uirtutis folius commendatione ad honores prouehantur alioqui ubi nullo discrimine boni malique admittuntur, haut diu duraturam pacem apparet, easque ciuitates interire necesse est, quibus qui praesunt, probos ab improbis discernere non possunt, et quae, quod prouerbio dici solet, apibus capienda sunt, a fucis intercipi patiuntur. [48] Fidei, quam Deo, et secundum Deum tibi tuoque imperio subditis populis debemus, quicunque magistratum aliquamue praefecturam inregno gerimus, nihil aeque obesse potest, quam foedi lucri spes; a quo si capessendi magistratus initium fecerimus, uerendum sane est, ne ad illud deinceps cunctas cogitationes nostras tanquam ad cynosuram dirigamus, et tandem auaritia caeci, omnique honesti cura abiecta fidem utrique datam fallamus. Auaritia bellua fera et immanis et intoleranda est, eique nihil satis esse potest. si ad immensas Galliae opes accedant Persarum montes aurei, et utriusque Indiae thesauri, non habebis unde ingluuiem eius satiare possis. [49] Nullus quippe uitiis modus est, nunquam consistunt, semper in praeceps progrediuntur, nec nisi cum exitio suo desinunt. uirtus contra, iuxta Simonidae dictum, cubi instar ad omnem fortunae et rerum humanarum motum firmiter resistit, et uarianti diuersos hominum casus naturae seruiens, liberam et incorruptam animi mentem seruat, se ipsa contenta, tota ex se apta. huic, quae taleis homines efficit, decus et pretium suum si restituatur, abunde erit, unde sine aerarii onere, et cum populi leuamento dignis largiaris. [50] Idem ut fiat in ecclesia, si tuum non est praestare, ad regiam certe curam pertinet instare, rogare, auctoritatem tuam interponere apud eos, quibus onus incumbit, ne id negligatur. hanc tu nouae laudis gloriam occupa, atque illud assidue cogita, beata haecotia, quibus nunc fruimur omnes una tecum, sperari aliter diuturna non posse, quam si pace a Deo concessa ad amplificandam eius gloriam, et controuersias religionis componendas gnauiter animos intendamus. magnam rem, neque hoc tempore, multorum iudicio, qui amore praesentium consilia in futurum salutaria fastidiunt, temere aggrediendam suadere tibi uideor.