[1,61] Biennio post Suantonem mortuum Ioanni decedenti successit Christiernus II, qui pars ipse magna cladium a patre acceptarum, ius, quod ex successione aui et patris in regno Sueciae sibi uindicabat, armis persequi decreuit. Steno, ut sibi uidebatur, in regno confirmatus, iam adulatorum, qui nimis multi sunt in aulis principum, consiliis corruptus multa perperam administrabat, et alienatis a se procerum animis beneuolentiam multorum ex populo amiserat. quibus compertis Danus opportunum id rebus suis ratus magno ex Saxonib. Frisiis, Scotis, Gallis collecto exercitu in Stenonem ducit, et Stocolmiam Sueciae regiam magna operum ui cingit. sed aduentante Stenone, obsidione soluta, cum reflante uento exercitum toto trimestri expectato transmittere non potuisset. summa rerum omnium penuria pressus a Stenone, qui eius amicitiam omni studio demereri satagebat, comeatum et fidem accipit, quo secure cum exercitu incolumi redire in Daniam liceret. tantam humanitatem quadriennio post Danus detestanda fraude pensauit. nam petito cum Stenone colloquio, cum paullum abfuisset, quin Steno incautus in hostilem nauem descendisset, hac spe frustratus legatos a Stenone missos Gaddum et Gustauum Erici F. captos secum in Daniam contra fidem datam abduxit. Summum uiolatae fidei specimen cum eo anno Christiernus edidisset, sequenti multo maius crudelitatis et perfidiae simul edidit. nam potentiori cum exercitu excursione in Vestrogotthorum terras a Danais facta, et pugna supra mare congelatum commissa, ictu tormenti in femore uulneratus Steno cum paullo post obiisset, et duce sublato numerosus Suecorum exercitus statim dissipatus esset, Christiernus uictor a procerib. regni, qui Danicae factionis erant, euocatus corona regia Stocolmiae ornatur, eodemque die, ueritus ne se absente Stenonis liberi a contrariae factionis principib. rursus in regnum restituerentur, clausis urbis portis praecipuos ex omnib. ordinib. uiros conuiuio a se acceptos populo astante et trepidante ad XCIIII obtruncari iubet, relictis ante praetorium ad horrorem per triduum cadaueribus. Stenonis ipsius corpus terrae paullo ante mandatum noui tyranni iussu effoditur, et cum reliquis crematur. uiduae denique et filii interfectorum bonis spoliantur. ita Stocolmia profectus cum multa saeue in multos passim perpetrasset, incolis ad facti famam ad XXX millia cum armis accurrentibus, ipse per deuia et siluas noctu potius quam interdiu iter faciens in Daniam uix tandem reuertitur, ubi tot caedibus efferatus, cum ne suorum quidem sanguine cruentam sitim restinguere posset, a Friderico patruo Holsatiae principe et Lebecensibus bello petitus, terrente conscientia, cum uxore Isabella Caesaris sorore et liberis in Zelandiam profugit, tertio post Stocolmiensem lanienam anno, qui fuit huius seculi XXIII [1,62] Interea Gustauus, Erici filius, qui e manibus Dani euaserat, specie procurandorum Christinae Stenonis uiduae negotiorum, Stenonis filia in uxorem accepta, procerum fauore ac Lubecensium inprimis opibus regni uacui possessionem adeptus est. is postea relligionem maiorum antiquauit, et Lutheri doctrinam suscepit. In Dania Christierno eiecto Fridericus patruus uir grauis ab ordinibus regni coacto concilio rex declaratur. cumque rex exul de rebellione et iniuria apud Caesarem quaereretur, Fridericus et Lubecensium ciuitas, cuius iis locis potentia et auctoritas maxima est, communi scripto responderunt, et grauissimorum criminum contra Christiernum accusationem apud pontificem et imperii principes instituerunt: ad quae postea Corn. Scepperus nomine Christierni contrario responso, quod etiam nunc extat, rescripsit, quo inter alia continetur, Leonem X post Stocolmiensem caedem misso legato Ioanne a Potentia, legitime inquisitione facta, nihil a Christierno praeter ius factum esse pronuntiasse. cum nihil ea ratione proficeretur, tentata uia armorum. sed irrito successu, Caesare bellis Gallicis implicato. uerum saeuus uir exilii et otii impatiens nouennio post ope Caesaris classe comparata, belli aleam rursus tentauit; sed aduerso numine et certantibus contra uentis, per naufragium maiore classis amissa parte uictus, ac postremo uiuus in patrui manus deuenit, amisso eodem tempore filio in comitatu Caesaris, ne quid relliquiarum tam immanis tyranni superesset, in quo paterni sceleris exemplum metui posset. [1,63] Quadriennio post mortuo Friderico Christianus III filius successit, qui Hafnia capta, cum sibi a patruele, quem captiuum tenebat, timeret, cum uicinis principib. et ciuitatibus foedera renouauit: et quia duas filias ex Isabella susceperat Christiernus, Dorotheam et Christiernam, quarum prior Friderico Palatino, altera Fr. Sfortiae primum, dein Fr. Lotharingo duci nupsit, Christianus, qui sciret Palatinum a Caesare sollicitari, ut bellum pro soceri liberatione et regni recuperatione susciperet, opus sibi esse amicitia Gallorum iudicauit, perque Cliuensem egit, ut in foederis cum Francisco contra Caesarem initi societatem reciperetur. In Germania longe diuersi motus animorum erant, distrahente mentes hinc relligionis feruore, hinc priuata multorum libidine, et inter haec grassante Caesaris, et nutante pontifitis, cuius auctoritas in dubium reuocabatur, fortuna. nam cum praecipiti et inconsiderata Leonis X seueritate irritatus Lutheri animus omnino se ab ecclesia Romana separasset, plerique per Germaniam, qui ab eo admoniti multa non in disciplina solum, ut aiebat, sed etiam in doctrina, sacerdotum ambitione et auaritia introducta corrigi debere censebant, cum Luthero pariter secessionem fecerunt. inter principes praecipui fuere Fridericus III Saxo VII uir, qui sapientis elogio inter suos posteritati commendatus est; ac post eum Ioannes frater, qui confessionem fidei Carolo V Augustae exhibuit, anno huius seculi XXX. postremo ex eadem familia Ioannes Fridericus, Georgius Brandeburgicus. Ernestus et Franciscus Luneburgici, Philippus Lantgrauius, Volfangus Anhaltinus, Philippus Pomeraniae princeps, Vlricus Virtembegicus, Albertus Mansfeldius. Ii anno ante confessionem exhibitam contra decreta Ratisponae primum, dein Spirae de relligione facta, quod iis libertatem superiori conuentu permissam impediri dicerent, protestati sunt. unde Protestantium nomen, quod ad omneis postea, qui eorum quae perperam in relligionem inuecta sunt, emendationem amplecti se professi sunt, ob idque a Romana ecclesia defecere, ab ea origine dimanauit. [1,64] Iis se adiunxerant multae ciuitates non per Saxoniam tantum, sed et in superiori Germania Argentina, Noriberga, Vlma, Constantia, Rotelinga, Vinsemium, Meminga, Lindauia, Campodunum, aliae a quibus Smalcaldiae in finibus Thuringiae icto foedere in L annos, si quem pro relligione periclitari contingeret, mutua auxilia communicata et promissa sunt. quin et Augusta haut multo post Lutheri doctrinam amplexa est; et in Bohemia Picardi, qui dicuntur, Ferdinando Caesaris fratri, qui mortuo Ludouico sororio in regnum successerat, dum conuentus Pragae haberet, libellum obtulerant: necnon et Austriae quidam proceres, ipsaque ciuitas Vienna regionis metropolis, Carni denique et Stirii, ut decreti nuper pro relligionis libertate facti beneficium sibi impertiretur. [1,65] Contra Albertus Moguntinus VII uir, Georgius Saxo Ioannis patruelis, et Baioari fratres Vilelmus et Ludouicus Lutherum et Lutheri sectatores impense exagitabant, instigante eos praecipue Henrico Brunsuico, qui tot incendiorum per Saxoniam excitatorum apud Caesarem accusatus fuerat a Protestantibus; quibus et se coniunxerat Vilelmus Henrici frater ab eo miserabiliter diuturno carcere uexatus. sed Baioari postea, quod Ferdinandi in regem Romanorum renuntiationem improbarent, inito cum Gallo, Saxone, Hesso contra Caesarem clandestino foedere multum de odio pristino remiserant. At Ludouicus Palatinus et Ioachimus Brandeburgicus VIIuiri, quamuis hic Lutheri doctrinam sequeretur, idque libro edito palam professus esset, Caesarianas parteis aperte tuebantur, pacis et concordiae semper studiosi. Hermanus archiepisc. Coloniensis ex illustri Vedensium Comitum familia et ipse VII uir iamdudum a pontificia relligione abhorrebat, et concilium ipsiusmet auspiciis celebratum repudiabat. eaque de caussa Caesari inuisus, et a Pontifice tandem proscriptus est. Ricardus autem Treuirensis, qui electioni Caroli aduersatus fuerat, et propter prudentiam, usum rerum magnae inter VII uiros auctoritatis semper habitus fuit, sub id tempus non sine suspicione ueneni decesserat. [1,66] Ita dissidentibus animis tamen motus multi communi opera repressi. rusticorum primo, qui diuersis in locis fusi, dein ductu Thomae Munceri turbulenti concionatoris, qui aeque Luthero et Pontificiis infestus simplices animos ad seditionem efferabat, rursus collectis uiribus insurrexerant: fusi ergo ac postremo omnino deleti sunt uirtute praecipue Lantgrauii. maius periculum et labor fuit decennio post in obsidione Monasterii, quod Anabaptistae in Vestphalia occupauerant, expulsoque episcopo et magistratu nouam ac prodigiosam non solum in relligione, sed et in ciuili administratione rationem instituerant. rex ab iis Ioannes Lugdunensis sarcinator Batauus creatur, qui omnium bonorum communionem, et plureis uxores in commune etiam habendas caelitus, uti iactabat, infusa doctrina miseros homines docebat. haec cum plebe et insaniente uulgo acta. [1,67] Quod uero inter episcopum Hildesemiensem, et Ericum Brunsuicum bellum statim a morte Maximiliani gestum est, eo facilius compositum fuit interuentu Friderici Saxonis (is tunc imperii uicarius,) quod illud ab Henrico Luneburgico Francisci partibus fauente, ut Carolum Austriacum, quominus Caesar crearetur, impediret, suscitatum crederetur. Nec periculosius, quamquam maioris molis bellum fuit, quod eodem tempore Vlrici Virtembergici caussa a coniunctis foedere Sueuico principibus et ciuitatibus susceptum est. Nam cum is, imprudentiusne an crudelius non dicam, exorta plebis ob tributa imposita tumultuantis seditione, in factiosos seuere nimis animaduertisset, et arma, ut suorum furorem reprimeret, sumpta, tandem in uicinos et Rodelingos uertisset, foederati, ut iniurias sociorum ulciscerentur, communeis copias in Vlricum duxerunt, et eum omnibus iis, quae trans Rhenum possidebat, spoliauerunt. in ea sibi ius Austriaci esse dicebant: itaque cum imperium ad Austriacos rediisset, et Ferdinando in diuidenda hereditate bona omnia, quae in Germania sita sunt, obuenissent, Vlricus cedere tempori coactus Montem-Pelicardi suae ditionis oppidum cis Rhenum secessit. ibi eo usque se continuit, donec exolescente foedere Sueuico, et in belli Turici apparatibus occupato in Pannonia Ferdinando, ab Hesso et Baioaris fratribus, quorum sororem in matrimonio habebat, prospera ad Laufanum commissa pugna in auitum patrimonum restitutus est. cum Franciscus, qui Vlrici caussae faueret, eum neque milite neque pecunia, id quippe Cameracensi foedere cautnm erat, iuuare posset, uia inuenta est, qua Vlricus oppignerato pro LX millibus aureorum Montis-Pelicardi oppido, quod mox confecto bello luit, pecuniam in sumptus belli a Gallo acciperet; tandem de ea re per Saxonem Hessi et Virtembergici nomine cum Ferdinando transactum est, duris admodum pro tempore, uti Virtembergico uidebatur, conditionibus. [1,68] Grauissimum omnium bellum fuit, quod Henrico Brunsuico a Smalcaldicis illatum est, nempe magni illius, quod ab ipso tandem Caesare totis uiribus contra Protestanteis de relligione susceptum est, triste pro oemium. cui malo ut obuiam iretur, decretum fuerat Norimbergae, ut de Caesaris uoluntate Pontifex primo quoque tempore liberum in Germania concilium loco idoneo indiceret, ex cuius sententia, exorta de relligione dissidia, amice et pie componerentur. Idem actum et postea Spirae instantib. Protestantibus: quod unice reformidabat Clemens, qui quantum ex disciplinae emendatione auctoritatis et ornamenti ecclesiae accederet, tantum de amplitudine et potestate sua detrahi existimabat. tandem ab inuito id extortum est, postquam capta Florentia, et dominatione Mediceae domus in ea stabilita instanti Caesari honeste amplius denegare non potuit. sed cum rem in longum miris ludificationibus extraheret, onus successori reseruatum morte praeuentus imposuit. [1,69] Itaque Concilium Mantuae primum a Paullo III indictum, dein renuentibus Protestantibus Vicentiam translatum est. cum ne in eum quidem locum consentirent Germaniae principes, postremo Tridenti, quae ciuitas est in Germaniae et Italiae finibus sita, celebrando Concilio locus assignatus fuit. sed dum in eo negotio ambitiose et asture nimis multi uersantur, plusque humanis consiliis in re, quae ad Dei gloriam spectat, quam gratiae diuinae tribuitur, grassanti separationis malo serius, quam par fuit, adhibitum est remedium. nam iam Heluetiorum maior pars, ex eadem occasione, qua Lutherus, auctore Vlrico Zuinglio ab Ecclesia Romana defecerat. et quamquam eodem tempore Lucernae pontificia auctoritas confirmata fuisset, omnem operam dante episcopo Constantiensi, ne quid de antiqua relligione temere immutaretur, nihilo minus Tigurini, qui itidem sacrae Constantiensi iurisdictioni subsunt, publico decreto statuas per omnia templa abolent, ac tandem Eid. April. anno huius seculi XXV, solenne, quod cottidie celebratur, sacrificium communi consensu abrogant. initio res ratione et pacate inter XII pagos agi cepta est, et instituta Badenis disputatio, cui interfuerunt Constantiensis, Basiliensis, Curiensis, et Lausanensis episcoporum legati, inter Eccium, Fabrum, et Murnerum Theologos, Zuinglio et Ioanne Oecolampadio, qui Augustae Rauracorum docebat, scripto tantum respondentibus, quod de loco sibi non satis cautum esse contenderent. [1,70] Biennio post Bernates ad idem certamen episcopos prouocauerunt, et publicatis quibusdam de relligione decretis pontificium cultum omnino antiquant, foederique cum Gallis inito Tigurinorum monitu et exemplo renuntiant. Quinquepagici maxime aduersabantur a Ferdinando et Pontifice stimulati; et contumeliosis uerbis contentionem exacerbabant. frustra saepius tentata pax Galliae regis, qui summum in Heluetiorum concordia sibi praesidium esse, merito existimabat, Claronensium item, Soloturiorum, Sangallorum, Mulhusensium, et Appecellensium interuentu, tandem ad arma uentum est, commissaque angusto loco pugna V Eid. VIIIbr. anno OIO IO XXXI, Tigurini uincuntur. ipse Zuinglius in primis ordinibus fortiter pugnans occubuit. relligioni tributum a Tigurinis et qui cum illis stabant, quod cadauere flammis ab hostibus tradito cor exuri non potuerit; cum constet, in quibusdam corporis humani partem esse quandam, in quam nihil ignis possit: sicut de maiore dextri pedis articulo Pyrrhi Epirotarum regis memoriae proditum est, qui corpore rogo de more absumpto una cremari non potuit. adeo turbatis odio aut amore animis, ut fit in relligionis dissensionibus pro se quisque omnia supersticiose interpretatur. ea strage minime fracti Tigurini summisso a Bernatibus, Basiliensibus, et Schafusianis auxilio denuo proelii aleam subeunt, in quo rursus uincuntur, sed clade utrinque accepta. ita eum utramque partem furoris taederet ac poeniteret, de pace inter ipsos facile conuenit, his condicionibus, ut Tigurini et socii a foedere cum Hesso et Argentinensib. nuper inito discederent; Quinque-pagici uicissim Ferdinandi amicitiae renuntiarent. ab eo tempore quantumuis crescente relligionis dissidio ab intestinis bellis Heluetii quieuerunt.