[6,0] CAPUT VI. De natiuitate domini nostri Iesu Christi secundum carnem. Natiuitas domini nostri Iesu Christi secundum carnem, ut quidam aiunt, completis ab Adam quinquee milibus ducentis XXVIII annis uel secundum alios VI millibus uel secundum Eusebium Caesariensem in Chronicis suis quinque millibus nongentis tempore Octauiani imperatoris facta est et computatio autem sex millium annorum inuenta fuit a Methodio potius mystice quam chronice. Veniente autem ipso flio Dei in carnem, tanta pace uniuersus mundus gaudebat, ut toti orbi unicus Romanorum imperator pacifice praesideret. Ille dictas est Octauianus a prima impositione, Caesar a Iulio Caesare, cuius fuit nepos, Augustus ab augmento rei publicae, imperator a dignitatis honore, qui ad differentiam aliorum regum fuit primo hoc nomine insignitus. Nam sicut nasci uoluit, ut nobis pacem temporis et pacem aeternitatis tribueret, sic uoluit, ut nihilominus ortum suum pax temporis illustraret. Caesar igitur Augustus uniuerso praesidens orbi scire uoluit, quot prouinciae, quot ciuitates, quot castra, quot uillae, quot homines in toto orbe essent, et iussit, ut dicitur in hystoriis scholasticis, ut omnes homines ad urbem, unde trahebant originem, pergerent et quilibet denarium argenteum (qui ualebat decem nummos usuales, unde et denarius dicebatur) praesidi prouinciae tradens, se subditum romano imperio profiteretur. Nam et nummus imaginem proferebat Caesaris et subscriptionem nominis. Dicebatur autem professio et descriptio, sed diuersa consideratione. Professio enim dicebatur, quia quilibet, quando reddebat praesidi prouinciae censi caput, id est denarium illum, qui sic uocabatur, ponebat super caput suum et proprio ore profitebatur, se esse subditum romano imperio, unde dicebatur professio, id est proprio ore fassio, et fiebat hoc coram omni populo. Descriptio autem dicebatur, quia numerus eorum, qui censum capitis ferebant, certo determinabatur numero et redigebatur in scriptis. Haec autem descriptio primo facta est a praeside Syriae Cirino. Prima dicitur, ut in iisdem hystoriis scholasticls habetur, quantum ad Cirinum. Quia enim Iudaea in umbilico terrae nostrae habitabilis esse dicitur, prouisum est, et in ea inchoaretur et deinde per circumstantes regiones et alii praesides prosequerentur. Vel prima dicitur uniuersalis, quia aliae praecesserunt particulares. Vel forte prima capitum in ciuitate fiebat a praeside, secunda ciuitatem in regione a legato Caesaris, tertia regionum in urbe coram Caesare. Ioseph autem cum esset de genere Dauid a Nasareth in Betlehem profectus est. Cum autem beatae Mariae tempus pariendi instaret et ipse de suo reditu nesciret, eam secum assumpsit et in Betlehem secum duxit, nolens thesaurum sibi a Deo commissum in aliena manu dimittere, sed ipse per se uolens illum cura peruigili custodire. Cum ergo Betlehem appropinquasset (ut frater Bartholomaeus in sua compilatione testatur, et de libro infantiae saluatoris est sumptum). uidit beata uirgo partem populi gaudentem, partem gementem. Quod sibi angelus exponens ait: pars populi gaudens est populus gentilis, qui in semine Abrahae aeternam benedictionem accipiet. Pars autem gemens est plebs Iudaica, a Deo suis meritis reprobata. Cum igitar ambo Betlehem uenissent et quia pauperes erant et quia omnia hospitia alii, qui propter hoc ipsum uenerant, occupauerant, nullum hospitium habere potuerunt, deuerterunt ergo in communi transita, qui (ut dicitur in hystoriis scholasticis) erat inter duas doms, operimentum habens, qui deuersorium dicitur, sub quo ciues ad colloquendum uel ad conuescendam in diebus otii uel pro aeris intemperie deuertebant. Ubi forte Ioseph praesepe boui et asino fecerat uel secundum quosdam rustici , cum ad forum ueniebant, animalia sua ibidem ligabant, et ideo praesepe ibi constructum erat. Ipsa igitur nocte media diei dominicae beata uirgo filium suum peperit et in praesepio super foenum reclinauit, quod foenum, ut habetur in hystoriis scholasticis, beata Helena postmodum Romam detulit, a cuius foeni comestione bos et asinus abstinebant. Notandum autem quod natiuitas Christi fuit mirabiliter facta, tum ex parte generantis, tum ex parte geniti, tum ex parte modi generandi. Ex parte generantis, quia ipsa fuit uirgo ante partum et uirgo post partum, et hoc scilicet, quod uirgo manens peperit, quinque modis ostensum est. Primo per prophetiam Iesaiae VII: ecce uirgo concipiet etc. Secundo per figuram: hoc enim figuratum fuit et per uirgam Aaron, quae sine omni humano studio floruit, et per partem Ezechielis, quae semper clausa permansit. Tertio per custodiam: Ioseph enim ex eo, quod ipsam castodiuit, testis suae uirginitatis exstitit. Quarto per experientiam: cum enim (ut in compilatione Bartholomaei habetur et de libro infantiae saluatoris sumptam fuisse uidetur) beatae Mariae pariendi tempus instaret, Ioseph licet Deum de uirgine nasciturum non dubitaret, morem tamen gerens patriae obstetrices uocauit, quaram una uocabatur Zebel et altera Salome. Zebel igitur considerans et inquirens et ipsam inueniens exclamauit uirginem peperisse, Salomee autem dum non crederet, sed hoc probare similiter uellet, continuo aruit manus eius, iussu tamen angeli sibi apparentis puerum tetigit et continuo sanitatem accepit. Quinto per miraculi euidentiam : Romae enim, ut testatur Innocentius papa tertius, duodecim annis pax fuit, igitur Romani templum pacis pulcherrimum construxerunt et ibi statuam Romuli posuerunt. Consulentes autem Apollinem, quantum duraret, acceperunt responsum, quousque uirgo pareret. Hoc autem audientes dixerunt: ergo in aeternum durabit. Impossibile enim crediderunt, quod unquam pareret uirgo. Unde in foribus templi titulum nunc scripserunt: templum pacis aeternum. Sed in ipsa nocte qua uirgo peperit, templum funditus corruit et ibi est modo ecclesia Sanctae Mariae Nouae. Secundo fuit mirabiliter facta ex parte geniti. Nam sicut dicitur Bernardus : quia in eadem persona aeternum antiquum et nouum mirabiliter conuenerunt, aeternum, id est, diuinitas, antiquum, id est caro ab Adam transducta, nouum, id est anima de nouo creata. Iterum, sicut idem dicit, tres mixturas uel tria opera fecit Deus, ita mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec ampliuss facienda sint. Coniuncta quippe suntt ad inuicem Deus et homo, mater et uirgo, fides et cor humanum. Prima ualde mirabilis, quia coniuncta sunt limus et Deus, maiestas et infirmitas, tanta utilitas et tanta sublimitas. Nihil enim Deo sublimius et nihil limo uilius. Secunda nihilominus ualde mirabilis. A saeculo enim nondum est auditum, quod uirgo esset, quae peperit, et quod mater esset, quae uirgo permansit. Tertia et prima et secunda inferior, sed non minus fortis. Mirum est enim, quomodo cor humanum fidem his duobas accommodauit. Quomodo credi potuit, quod Deus homo esse', et quod uirgo manserit, quae peperisset. Haec Beruardus. Tertio fuit mirabliiter facta ex parte modi generandi. Eius enim partus fuit supra naturam, ex eo quod uirgo concepit. Supra rationem, ex eo quod Deum genuit, supra humanam conditionem, ex eo quod sine dolore peperit, supra consuetudinem, ex eo quod de spiritu sancto concepit; non enim genuit uirgo ex humano senmine, sed ex mistico spiramine. Nam spiritus sanctus de purissimis et castissimis sanguinibus uirginis accepit et inde corpus illud formauit. Et sic quartum modum mirabilem faciendi hominem Deus ostendit. Nam sicut dicit Anselmus: Deus potest quatuor modis hominem facere , scilicet sine homine et femina, sicut fecit Adam, de homine sine femina, sicut fecit Euam, de homine et femina, sicut communis probat usus, de femina sine uiro, sicut hodie mirabiliter factum est. Secundo eius natiuitas fuit multipliciter ostensa. Ostensa est enim per omnes gradus creatararam. Est enim quaedam creatura, que tantum habet esse, sicut pure corporea, ut lapides; quaedam quae habet esse et uiuere, sicut uegetabilia et arbores; quaedam quae habet esse et uiuere et sentire, sicut animalia ; quaedam, que habet esse, uiuere, sentire et discernere, sicut homo; quaedam quae habet esse, uiuere, soutire, discernere et intelligere, sicut angelus. Per has omnes creaturas hodie Christi natiuitas est ostensa. Prima autem creatura, id est, pure corporea, triplex est, scilicet opaca, transparens siue peruia, et lucida. Primo ergo ostensa est per pure corpoream opacam, sicut per destructionem templi Romanorum, ut supra demonstratum est, et per ruinam etiam aliarum statuarum, quae tunc in aliis locis plurimis ceciderunt. Legitur etiam in hystoria scholastica, quod Ieremias propheta in Aegyptum descendens post mortem Godolyae regibus Aegypti signum dedit, quod eorum ydola corruerent, cum uirgo filium parturiret. Quapropter sacerdotes ydolorum ymaginem uirginis puerum in gremio baiulantem secreto loco templi statuerunt et eum ibi adorabant. Sed a Ptolemaeo rege postea interrogati, quid hoc sibi uellet, dixerunt paternae traditionia hoc esse misterium, quod a sancto uiro et propheta eorum maiores acceperant et sic in rebus uenturis credebant. Secundo per pure corpoream transparentem et peruiam. Nam in ipsa nocte natiuitatis dominicae, obscuritas noctis in claritatem diei uersa est. Romae etiam (ut attestatur Orosius et lnnocentius papa tertius) fons aquae in liquorem olei uersus est et erumpens usque in Tiberim profluxit et toto die illo largissime emanauit. Prophetauerat enim Sibylla, quod quando erumperet fons olei, nasceretur saluator. Tertio per pure corpoream lucidum, sicut per corpora supercoelestia. Nam in ipsa die natiuitatis secundum antiquorum relationem, (et ait Chrysostomus), magis super quendam montem orantibus, stella quaedam iuxta eos apparuit, quae formam pueri pulcherrimi habebat et in eius capite crux splendebat. Qui magos alloquens dixit, ut in Iudaeum pergerent et ibi natum puerum inuenirent. ln ipsa etiam die tres soles in oriente apparuerunt, qui paulatim in unum corpus solare redactae sunt. Per quod signabatur, quod trini et unius Dei notitia orbi imminebat, uol quia natus erat ille, in quo tria, scilicet anima, caro et diuinitas in unam personam conuenerunt. In hystoriis tamen scholasticis dicitur, quod non ipsa die natiuitatis tres soles apparuerunt, sed ante per aliquod tempus, scilicet post mortem Iulii Caesaris, quod Eusebius in Chronica asserit. Octauianus insuper imperator (ut ait Innocentius papa tertius) uniuerso orbe ditioni Romanae subiugato in tantum senatui placuit, ut eum pro Deo colere uellent. Prudens auteur imperator se mortalem intelligens immortalitatis nomen sibi noluit usurpare. Ad illorum instantiam Sibyllam prophetissam aduocat, sciree uolens per eius oracula, an in mundo maior eo aliquando nasceretur. Cum ergo in die natiuitatis domini consilium super hac re conuocasset et Sibylla sola in camera imperatoris oraculis insisteret, in die media circulus aureus apparuit circa solem et in medio circuli uirgo pulcherrima, puerum gestans in gremio. Tunc Sibylla hoc Caesari ostendit, cum autem imperator ad praedictam uisionem plurimum admiraretur, audiuit uocem dicentem sibi: haec est ara coeli, dixitque ei Sibylla: hic puer maior te est et ideo ipsum adora. Eadem autem camera in honore Sanctae Mariae dedicata est, unde usque hodie dicitur Sancta Maria Ara Coeli. Intelligens igitur imperator, quod hic puer maior se erat, ei thura obtulit et Deus de caetero diei recusauit. De hoc autem Orosius ita dicit: Octauiani tempore hora circiter tertia repente coelo liquido ac puro et sereno circulas ad speciem ooelestis alicuius arcus orbem soles ambiuit, quasi uenturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totem et fecisset et regeret. Haec Orosius. Idem ait Eutropius. Refert quoque Timotheus hystoriographus, se in antiquils Romanorum hystoriis inuestisse, quod Octauianus XXXV-o regni anno capitolium adscendit et quis post se rempublicam gubernaret, a Diis sollicite requisiuit et audiuit uocem sibi dicentem: puer aethereus ex Deo uiuente, sine tempore genitus, non multum post ex intemerata uirgine Deus homo nasciturus sine macula. Hoc audito ibi aram aedificauit, cui hunc titulum inscripsit: haec est ara Dei uiuentis. Secundo ostensa est et manifestata per creaturam, quae abet esse et uiuere, sicut sunt plantae et arbores. ln hac enim nocte (ut Bartholomaeus in sua compilatione refert) uineae Engadi, quae proferunt balsamum, floruerunt, fructum protulerunt et liquorem dederunt. Tertio per creaturam, que habet esse, uiuere et sentire, sicut sunt animalia. Proficiscens eaim Ioseph in Betlehem cum Maria praegnante duxit secum bouem, forte ut ipsum uenderet et censum pro se et pro uirgine solueret et de residuo uiuent, et unum asinum, forte ut uirgo super eum ueheretur. Bos igitur et asinus miraculose dominum cognoscentem flexis genibus ipsum adorauerunt. Ante etiam Cbristi natiuitatem per aliquot dies (ut ait Eusebius In Chronica) cum quidam ararent boues, ad aratores dixerunt: homines deficient, segetes proficient. Quarto per creaturam, quae habet esse, uiuere, sentire et discernere, ut est homo, sicut per pastores. Nam in ipsa hora pastores super gregem suum uigilabant, sicut bis in anno in longioribus et breuioribus noctibus anni consueuerant. Mos enim fuit antiquitus gentibus in utroque solstitio, scilicet aestiuali circa festum Iohannis baptistae, et hyemali circa natiuitatem domini uigilias noctis cutodire ob solis uenerationem, qui forte etiam apud Iudaeoss ex usu cohabitantium inoleuerat. Ipsis igitur angelus domini apparens et saluatorem natum nuntiauit et quomodo inueniretur signum dedit. Factaque est cum eo multitudo angelorum dicentium: Gloria in altissimis Deo etc. Pastores ergo uenientes totum, sicut angelus dixerat, inuenerunt. Sic iterum manifestata est per Caesarem Augustum, qui tunc praeceptum dedit, ne eum aliquis Deus uocare auderet, sicut Orosius testatur. Forte enim cum uisionem illam circa solem uidisset, recolens simul de ruina templi et de fonte olei et intelligens quod in mundo natus esset, qui maior erat, nec Deus nec dominus uocari uoluit. In quibusdam quoque Chronica legitur, quod appropinquante die natiuitatis domini Octauianu per mundum uias publicas fieri praecepit et omnia debita Romanis dimisit. Sic etiam manifestata est per Sodomitas, qui omnes in toto mundo illa nocte exstincti sunt, sicut dicit Hieronymus super illud: lux orta est iis tanta scilicet, quod omnes laborantes in illo uitio exstinxit, et hoc fecit Christus, ut omes eradicaret, ne in natura, quam assumpserat, tanta de caetero immunditia inueniretar. Nam, ut dicit Augustinus, uidens Deus uitium contra naturam in humana natura fieri, desiit incarnari. Quinto per creaturam, quae habet esse, uiuere, sentire, discernere et intelligere, sicut angelus. Angeli enim ipsam Christi natiuitatem pastoribus annuntiauerunt, ut superius dictum est. Tertio eius natiuitas nobis est utiliter exhibita. Primo ad daemonum confusionem. Nam hosts iam nobis ul ante praeualere non potest, unde legitur, quod sanctus Hugo, abbas Cluniacensis in uigilia natiuitatis domini uidit beatam uirginem in armis tenentem filium et dicentem : adest dies, in quo prophetarum oracula renouantur. Ubi nunc est hostis, qui ante hunc diem hominibus praeualebat! Ad hanc uocem dyabolus de humo prorupit, ut uerbis dominae insultaret, sed mentita est iniquitas sibi, quoniam dum officinas fratrum circumiret, ipsum ab oratorio deuotio, a refectoris lectio, a dormitorio stramenta uilia, a capitalo patientia reiecit. In libro quoque Petri Cluniacensis legitur, quod in uigilia natiuitatis domini sancto Hugoni abbati Cluniacensi apparuit beata uirgo filium in gremio tenens et cum eo ludens, qui dicebat: nosti mater, quod diem natalis mei ecdesia cum magnae laudis tripudio celebrat; et ubi est nunc dyaboli uirtus uel quid dicere poterit uel quid facere? Tunc dyabolus uidebatur quasi de humo surgere aut dicere: etsi in ecclesiam, ubi laudes tuae fiunt, latrare non possum, sed tamen capitulum, dormitorium et refectorium introibo. Quod ille attemptans inuenit ostium capituli nimis artum sibi grosso, ostium dormitorii nimis depressum sibi elato, ostium refeotorii repagulatum impedimentis a caritate scilicet seruientium, auiditate audiendi lectiones et sobrietate cibi et potus et sic confusus euanuit. Secundo ad ueniae imperationem, unde legitur in quodam libro exemplorum, quod cum quaedam mulier lubrica ad cor tandem rediisset, de uenia desperabat, nam cogitans de iudicio reputabat, se esse ream de inferno, de coelo reputabat se esse immundam, de passione reputabat se esse ingratam, cogitans uero quod pueri de facili placantur, Christum per suam infantiam adiurauit et uocem de sua uenia audire meruit. Tertio ad infirmitatum curationes. De hac etiam natiuitatis utilitate diit Bernardas : triplici morbo laborat genus humanam, in principio, in medio et in fine, id est, natiuitate, uita et morte. Natiuitas erat immunda, uita peruersa, mors periculosa. Venit Christus et contra hunc triplicem morbum attulit triplex remedium. Natus enim est, uixit et obiit. Eius natiuitas purgauit nostram, eius uita instruxit nostram, mors illius destruxit nostram. Haec Bernardus. Quarto ad nostram superbiae humilitatem, unde dicit Augustinus, quod humilitas filii Dei, quam nobis in incarnatione exhibait, fuit nobis in exemplum, in sacramentum, et in medicamentum. In exemplum conuenientissimum, quod homo imitaretar altum sacramentum, quo peccati nostri uinculum solueretur, et summum medicamentum, quo tumor nostrae superbiae sanaretur. Haec Augustinus. Superbia enim primi hominis sanata est per humilitatem Christi. Et notandum, quod conuenienter humilitas saiuatoris correspondeat superbiae proditoris. Superbia enim primi hominis fuit contra Deum, usque ad Deum et supra Deum. Fuit contra Deum, quia fuit contra eius praeceptum, quo praeceperat, non de ligno scientiae boni et mali comederent. Fuit etiam usque ad Deum, quia usque ad appetitum diuinitatis, credens quod dyabolus dlxerat : eritis sicut Dii. Fuit et supra Deum, sicut dicit Anselmus, uolendo quod Deus illum uelle nolebat. Tunc enim suam uoluntatem posuit supra uoluntatem Dei, at filius Dei, secundum Iohannem Damascenum, humiliauit se propter homines, non contra homines, usque ad homines et supra homines; propter homines, quia propter eorum utilitatem et salutem, usque ad homines per nascendi modum consimilem, supra homines per nascendi modo dissimilem. Nam eius natiuitas et secundum aliquod nobis similis fuit, quia scilicet natus est ex muliere et per eandem portam propagatus, et secandum aliquod dissimilis, quia de spiritu sancto ex Maria uirgine natus est.